Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 700

47 - Vipera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XLVII
Ἔχιδνα VIPERA

SI VIPERA momordit, corpus intumet, vehementer arescit, subalbidumque colorem concipit. Sanies a vulnere profunditur, primum suppinguis, mox cruenta. pustulae adustis similes erumpunt: antea depascens ulcus, quod in proxima repens, non summa modo corporis; sed intima quoque corripit. Gingivae iis cruore suffunduntur: inflammatio circa iecur erumpit: tormina, et biliosi vomitus sequuntur. Sopor, tremor, et urinae difficultas accedit, et frigidus sudor offunditur. Ubi vero vipera morsum impressit, fimum caprinum cum vino, studiose impositum opitulatur. item laurus et abrotonum, et galbanum splenii loco superiectum, et origanum viride inditum. pulli gallinarum discerpti, et confestim admoti: ervi farina vino subacta: radicis cortex usque eo tusus, ut in pulverem solutus abeat, et scilla tosta: detritum chamaemelum, hordeaceae farinae cataplasma in aceto mulso praeparatum, sed locus ante eo calido foveatur. haec loco imponuntur. Contra viperinos ictus rubus cum vino prodest. Aliqui anchusam tenui folio constantem auxiliari produnt. Leporini coaguli in vino terni oboli bibuntur, et porracei succi hemina in mero, et foliorum apiastri succus, et sylvestris ruta. haec in vino potari debent. Vinum frequenter bibendum, allia mandenda, et cepae, et porri recentes, salsamenta acerrima, et opipara. simplicia haec sunt. Percussis a vipera praeclare auxiliatur medicamentum, quod myrrhae, piperis, castorii, floris portulacae seminisque, dimidio acetabulo constat: haec omnia in Cretico passo teruntur, aut in alio probato. Erasistratus in eo libro, qui [GR], id est de viribus, inscribitur, pleraque alia tradidit, quae ictis a vipera auxilium ferre possunt: inter quae talia maxime laudantur. Gallinacea cerebella cum vino pota, semen sativae brassicae tritum, et acetabuli mensura cum vino potum. Quinetiam bonum est digitum in liquidam picem intingere, deinde vinum, quo digitus fuerit elutus, bibere. Haec sunt quae contra viperae ictus auxiliantur.

[Viperarum morsus indicia.] VIPERARUM historiam exactius, ut puto, latiusque libro secundo tradidimus, quam ut operaepretium sit hic eandem repetere, vel plura nobis supersint addenda. Quare tantum reliquum est, ut iam de earum morsus indiciis, et remediis disseramus. Reperiuntur itaque in eis (ut Aetius memoriae prodidit) quos vipera mas momordit, vulnera in loco bina: in his vero qui a foemina demorsi sunt, quaterna. Primum autem ex eis excernitur sanguis, deinde sanies sanguinolenta, et oleosa. Adest tumor biliosus, fervidus, bullosum subruber, deinde lividus, denigratus, et proserpens. Siccitas vehemens inest ori, ardor, exolutio, et frigidi horroris insultus, aliquando et bilis vomitus, tormina, capitis gravitas, vertigo, pallor, singultus, febris, spiritus et anhelitus celer, color plumbeus, et frigidus sudor. Mors in horis septem, aut ut longissime absit, tertia die, in his qui non servantur, et maxime his, qui a vipera foemina sunt icti. haec ille. Quae omnia Nicandro accepta referri possunt: siquidem is in theriacis ita ad Latinum sensum scribit. Hinc luctum a vipera manantem viatores divulgant: duos enim instar nervi acutos masculi dentes in ore suo virus eructantes, ostentant: vipera vero foemina semper plures exerit, pernicioso suo ore insultans. Atqui in carne icti facile latos dentes perpendas. Porro e viperae plaga sanies alias pinguedini similis, alias cruenta, interdum sine ullo colore conspicitur. Sed quae ulcus ipsum caro circundat, germinans gravi offert sese tumore: interdum rubens, tumque palam livida cernitur: quandoque etiam aquosum onus concipit. Frequentes praeterea bullae, ceu vacui per ignem tumores, perinde ac corpus igni sit ambustum, in cute superne ebulliunt. illic subinde putredines circumcirca accurrunt, aliae quidem seorsum a vulnere, aliae circa plagam veneno non dissimilem mortem edentes. Aspera itaque noxa, vehementerque ignescens totum corpus exedit: hic per guttur, atque collum coeuntes sonitus, agminatim strepunt: quinetiam oculorum vertigine moeret. Illicoque membris gravans imbecillitas, et lumbis anxietas venit: at in capite caliginosum onus consistit. Atqui laborans ille alias siti aridum guttur suum exiccat, saepeque ex unguibus cum frigus tenet. Hyberna autem nive exuberans grando, omnia membra degravat. Crebro etiam biliosos ventris sui tumores expuit, toto corpore pallens, ac humens circa membra sudor nivis iactu frigidior circunfunditur. Colorem interdum lividi plumbi gerit, alias obscurum, mox floribus similis est aeris. hactenus Nicander. [Viperarum morsus remedia.] Praestat igitur (ut Aetius author est) priusquam cruenta prodeat urina, allii plurimum devorare, et vinum meracum copiosum bibere, excitatis subinde vomitibus. Efficacissimum enim eis remedium est allii esus, ac meracior vini potio, inquit Archigenes, adeo ut si quis multum eius sustineat usus, itemque meri potum, nullo alio auxilio opus habeat. Convenit item maxime theriaca ex viperis sine dilatione pota, et vulneri illico superposita. Quin et ipsa viperam excoriata, capite, et cauda abscissis, interaneis omnibus reiectis, anguillarum modo cocta, et a demorsis devorata, maximum ictis praesidium affert. Caput autem a viva amputatum, diligenter per volsellam prehensum, morsuique impositum, ea parte adhuc calente, quae cervicem contigit, venenum id mirifice extrahit. Conducit et dissectam gallinam adhuc interne calentem morsui imponere, idque aliis pariter dissectis, frequenter, et assidue repetere. Oportet etiam scalpello per ambitum demorsum locum circuncidere, et cucurbitulas subinde admovere. A cucurbitulis foliorum fraxini succus in potu exhibendus est, et expressa a succo folia vulneri exterius illitus, evidens auxilium confert, etiamsi iam moriatur aeger. Aiunt praeterea, si quis melanthii drachmas quatuor edat, non moriturum. Similiter etiam melaphroditos herba efficax est, et cancri fluviales cum lacte triti, et poti, et vulneri adhibiti. Magnifice etiam prosunt ranae coctae, et in cibum sumptae, et iusculum earum subinde bibitum. Praestat et nasturtium plurimum

47 - Vipera