Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber sextus
pagina 704

50 - Haemorrhous et Dipsas

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

opus erit: consequenter quam acerrima catasplasmata admovere, de quibus saepenumero diximus. Nec me fugit, acres cibos, maxime a salsamentis, utiles esse. Meracae potiones, et lavacra prosunt, quae subinde interiecto brevi spatio assumenda sunt, priusquam morbi genus emerserit. quo semel erumpente opem ferre non potest ulla medici opera. In ictu haemorrhoi eadem prosunt. Insuper quae in commune opitulantur, ut scarificationes, ustiones, acres cibi, meraci potus, et quae nunc in dipsade definivimus. Quinetiam decocta vitis folia, et cum melle trita.

[Haemorrhoi perniciosus ictus, et historia.] HAEMORRHOUS, et Haemorrhois, authore Galeno in libro de theriaca ad Pisonem, suis ipsorum nominibus similem hominibus perniciem inferunt. quippe percussi, sanguine per os, et nares, totoque corpore effuso, intereunt. Hic (ut in theriacis cecinit Nicander) petrosas rimas assiduo incolit, asperum, supinum, et modice pendentem lectum illic sumens, ubi tractum suum habeat, deinde pabulo satur fiat. Longitudo eius pedis vestigio aequalis: caeterum quod ad latitudinem attinet, a capite adusque caudam totus et subtilis, et minutus est. Alias colore igneo, alias rursum candens. Collo satis constricto est, gracilis cauda necessario in arctum contracta, extenta est anguste, et tenuiter. Super eius frigidos, et nivales oculos, duo cornua fronti sunt infusa: albore luminum suorum, locustis vel sylvestribus apibus par. Insuper horribile, et asperum ei caput horret, oblique modico corpore suo instar cerastae claudicans. Ex medio etiam dorso parvum navigium semper appellit, ad terram ventrem suum atterens: squamis vero et itinere parum substrepit, perinde ac arundinis copiam transeat. Post ictum statim decolor species accurrit, nigra nimirum, corque ipsum dolore circumangitur: venter aqua refertus effluit. Quin et prima nocte sanguis cum ex naribus, tum collo, et auribus salit, recens bilioso veneno coinquinatus: lotium item rubens accurrit. quaeque in corpore sunt vulnera, et plagae, haemorrhoi rumpuntur aperiunturque: cutes enim fuligine contrahuntur. Caveas itaque in primis, ne in te foemina haemorrhois virus suum iaculetur. Nam si cui morsum illa inflixerit, ei gingivae simul ignescunt, penitusque et unguibus sanguis cum impetu procurrit. Dentes etiam ex ea caede graveolentes, seu humentes molunt. haec ex Nicandro. Cui subscribit Aetius, sic inquiens. Animalia haec (haemorrhoum, et haemorrhoida intellige) colore quidem sunt arenoso, magnitudine autem tres palmos aequant, et in tenuem caudam angusta figura paulatim desinunt. Sunt autem igneo oculorum fulgore, rectaque, et tarde proreptant. Per corpus vero multis notis albis, et nigris variegata sunt, et asperioribus squamis obsita: quapropter dum serpunt, sonus auditur. Et foemina quidem ventri incumbens, per terram reptat, et gressum inferne circa caudam firmat: mas vero circa ventrem in gressu nititur, et collum serpendo extendit. [Haemorrhoi morsus notae, et curatio.] Consequitur horum morsum color icti loci cruentus, coloris tetri, et nigricans: ex quo nihil in initio effluit, praeterquam paucum quidpiam aquosum. Ventriculus dolore tentatur, adestque spirandi difficultas. Deinde sanguis ex naribus profluit, et ex ipsius morsus foraminibus: et siqua in corpus obducta iandiu sit cicatrix, ea rumpitur, et sanguinem profundit. atque haec quidem in maris Haemorrhoi morsus contingunt. A foeminae vero Haemorrhoidis morsu ad haec et anguli oculorum, dentium gingivae, et unguium radices sanguine manant, et ut simpliciter dicam, per omne corpus sanguinem efferri contingit. Dentes praeterea excidunt, et gingivae putrescunt. Horum porro curam facere oportet, primum quidem sanguinis eruptioni obluctando ac resistendo iis medicamentis, quae apte sanguinem sistere possunt. deinde cataplasmata plagae imponendo ex foliis vitis coctis tritis cum melle, et portulacae foliis cum polenta. Antea vero quam cruenta prodeat urina, allii multum devorent, multumque vini diluti bibant, et ad vomitum cogantur. deinde confestim theriace exhibeatur, et postea pisces multos, alliis tritis cum oleo tinctos edant. Sumant item in cibo panem, et uvam passam dulcem, et deinde vino diluto large hausto vomant. Plaga vero aqua frigida proluatur: vesica autem spongiis calidis foveatur. [Dipsadis historia, morsus signa, et cura.] Sed iam de Dipsade disseramus, quae sic a Graecis dicta est, quod continuam, et inextinguibilem sitim excitet. Huius mentionem fecit Galenus libro XI. simplicium medicamentorum, ubi eiusmodi feras in Lybia, non in Italia reperiri scribit: quod haec regio humida sit, illa vero siccissima. Hoc autem a Marsis, qui Romae viperas venabantur, accepisse ait: quibus tamen non in omnibus fidem adhibendam esse existimat. Quare longe minus nos iis circunforaneis fidem praestare debemus, qui Marsos hosce imitati, divi Pauli generi se adscribunt, seque inde ortum duxisse praedicant. Nam si Galeni aetate hi mendacissimi nebulones universo orbi imponebant, veri quidem simillimum est, eos qui hodie per Italiam vagantur, longe magis decipere posse, quam fecerint Marsi illi antiqui. quippe non dubitandum, quin eorum astus a Galeni seculo in hunc usque diem protractus, maximum susceperit incrementum, quod constet mortalium ingenia tam in bonum, quam in malum proclivia, aetate magis acui. Meminit etiam Dipsadis Galenus libro de theriaca ad Pisonem, sic scribens. A dipsade commorsi causo febri male conficiuntur. nam et multa siti, et aestu vehementi vexati, interdum et dirupti, diem obeunt. His Galeni verbis subscribit Aetius libro XIII. ubi sic inquit. Dipsas, quae a quibusdam causus appellatur, viperae est species, quae magis in maritimis locis reperitur, quam alibi, magnitudine cubitali, ex crassa in tenuem desinens: notas autem habet per omne corpus fulvas, et nigras: caput vero angustius. Sequitur autem ab ea demorsos, praeter ea quae de vipera dicta sunt, et sitis intolerabilis plane, adeo ut etiamsi multus potus eis adhibeatur, sitis non sedetur: et tamen neque per urinas, meque per vomitum, neque per sudores quicquam excernitur. Duobus igitur pereunt modis, aut ob multam sitim exusti, si potum non sumant: aut ob multam potus repletionem distentus rumpitur venter, vel inferne circa inguina, vel circa imum ventrem, ut in aqua inter cutem saepius evenit. Caeterum et his, ceu a vipera demorsis, auxiliantur: proprie autem in his potiones magis urinam cientes exhibeantur. Alvus item per infusum eluatur, et oleo cum decoctis exhibito, ad vomitum cogendi sunt male affecti. Ad plagae vero locum, post exuctionem, circuncisionem circunquaque scalpello factam, cucurbitularum affixionem, et dissectas gallinas admotas, calx viva cum oleo imponitur, et emplastra attractoria, et theriaca illinuntur. Porro Dipsadis

50 - Haemorrhous et Dipsas