Harveypullus
Il Pulcino di William Harvey
26° - 62° esercizio - Dati biologici dell'uovo solo trascritti e non tradotti
Questi
esercizi non contengono dati puramente embriologici
per cui non sono stati tradotti
[285]
EXERCITATIO VIGESIMASEXTA.
Quid sit ovum.
THEOREMATA, quae circa ovi contemplationem versantur, alia quid ovum sit, docent; alia generationem eius; alia, partes constituentes perpendunt.
Constat primo, unius pulli unicum esse ovum. Et quamvis sit veluti uterus quidam foris expositus, rarissime tamen plures gignit foetus; sed singularem pullum ut plurimum producit. Et licet binos interdum gignat, ovum tamen eiusmodi haud simplex censendum est, sed duplex; utpote naturam duorum partesque obtinens.
Est enim ovum, conceptus aliquis a mare et foemina proficiscens, utriusque pariter virtute praeditus; ex quo uno unum fit animal.
Neque est principium duntaxat, sed fructus quoque, et finis: principium scilicet prolis generandae; fructus autem utriusque parentis, puta galli et gallinae opus (ceu finis quem in generatione sibi proponunt), et origo foetus futuri: Semen autem et fructus, auctore Aristotele[1], inter se differunt prioris posteriorisque ratione: fructus enim, quod ex alio est; semen, ex quo aliud. Nam alias ambo idem sunt.
Videtur etiam ovum medium quid esse; non modo quatenus principium et finis est; sed tanquam opus utriusque sexus commune, et ex utroque compositum: quod materiam et facultatem opificem in se continens, utriusque virtutem habet, qua alterutri similem foetum producat. Est quoque medium inter animatum et inanimatum; neque enim vita prorsus donatum est, neque eadem omnino privatur. Inter parentes et liberos, inter eos qui fuerunt et qui futuri sunt, media via [286] sive transitus est: cardoque et centrum, circa quod generatio totius gallinacei generis vertitur.
Terminus est, ex quo omnes galli et gallinae oriuntur; et ad quem, ceu finem a natura sibi propositum, tota vita nituntur. Ita fit, ut individua quaeque, dum speciei gratia sui similia procreant, in aevum perdurent. Est, inquam, ovum huius aeternitatis periodus: nam haud facile dixeris, utrum ovum pulli ex eo nati gratia, an hic illius causa factus fuerit. Quodnam autem horum prius sive tempore, sive natura sit, ovum nempe an gallina? postea, cum de animalium quorumlibet generatione universim dicemus, uberius tractabimus.
Ovum praeterea (quod praecipue notandum) proportione respondet seminibus plantarum, easdemque omnes cum istis conditiones obtinet: ut non immerito gallinarum semen sive sperma censendum sit (quemadmodum et semina plantarum ova dici iure possunt), non solum ex quo, ceu materia; sed et a quo, tanquam efficiente, pullus oritur. In quo etiam nulla pars futurae prolis actu est, omnes vero insunt potentia.
Differt autem semen proprie dictum a genitura: quippe, definitore Aristotele[2], Genitura id vocatur, quod a generante proveniens causa est, quae prima obtineat principium generationis; nempe in iis quae coire natura voluit. Semen autem est, quod ex ambobus illis coeuntibus originem trahit; quale semen plantarum omnium est, et animalium nonnullorum, in quibus sexus distinctus non est: velut id quod ex mare et foemina primum miscetur, quasi conceptus quidam promiscuus, aut animal: haec enim iam habent quod ex ambobus requiritur.
Ovum itaque est corpus naturale, virtute animali praeditum; principio nempe motus, transmutationis, quietis, et conservationis: Est denique eiusmodi, ut, ablato omni impedimento, in formam animalis abiturum sit: nec magis naturaliter [287] gravia omnia, remotis obstaculis, deorsum tendunt; aut levia sursum moventur; quam semen et ovum in plantam aut animal, insita a natura propensione, feruntur. Estque semen (atque etiam ovum) eiusdem fructus et finis, cuius est principium atque efficiens.
Unius pulli unum est ovum: ita Aristoteles[3], Ex uno semine unum gignitur corpus; verbi gratia, ex uno tritici grano unum fundum; ex uno ovo unum animal; geminum enim ovum duo est ova.
Vere Fabricius[4]: Ovum non modo uterus expositus est, et locus generationis; sed id etiam a quo tota pulli generatio pendet; quam ovum perficit ut agens, ut materia, ut instrumentum, ut locus, et ut alia, siqua concurrunt ad generationem necessaria.
Organum quidem esse probat, quod ex multis partibus constet; idque ex sententia Galeni, qui de ratione organi esse voluit, ut ex pluribus componatur particulis, quae ad unam actionem omnes conspirent, diversa tamen ratione et utilitate. Nam aliae praecipuum instrumentum actionis sunt: aliae ponuntur, tanquam sine quibus actio fieri non potest: aliae, ut melius actio fiat: aliae denique ad horum omnium tutelam et conservationem creatae sunt. Agens quoque esse docet, cum ex Aristotele et Galeno duas ovi actiones proponit; pulli nempe generationem, eiusdemque augmentum et nutritionem. Denique praeclare loquitur, cum ait: In naturae operibus coniuncta simul, et unum sunt, artifex, instrumentum, et materia: sic iecur, et opifex, et instrumentum gignendi sanguinis est: sic quaeque corporis pars; ut recte proin Aristoteles[5] dixerit, moventes ab instrumentalibus haud facile distingui. In artefactis vero, artifex et instrumentum sunt separata; ut faber, et malleus; pictor, et penicillus. Ratioque affertur a Galeno[6]; quia in artefactis, opifex forinsecus [288] attingit; in naturalibus, opifex causa instrumentis indita est, et per organa tota permeavit. Quibus addo perspicua Aristotelis[7] verba: Eorum quae sunt, alia natura constant, alia per alias causas. Natura quidem constant et animalia et eorum partes, et plantae, et corpora simplicia, ut terra, et ignis, et aer, et aqua. Haec enim et eiusmodi alia dicimus natura constare. Haec autem quae dicta sunt, omnia differre videntur ab iis quae natura non constant. Nam quaecunque natura constant, videntur in seipsis habere principium motus et quietis; alia secundum locum, alia secundum accretionem et diminutionem, alia secundum alterationem. Lectica vero, et vestimentum, et si quod aliud eiusmodi genus est, secundum quod singulis his appellationibus significantur, et quatenus ab arte sunt, nullum mutationis impetum insitum habent. Quatenus vero iis accidit, ut sint lapidea, vel terrea, vel ex his mixta; eatenus id habent. Tanquam natura sit principium quoddam et causa cur id moveatur et quiescat, in quo inest primum, per se, non ex accidenti. Dico autem, non ex accidenti; quia fieri potest, ut aliquis sibi ipsi sit causa sanitatis, cum sit medicus: veruntamen, non quatenus sanatur medicinam habet; sed accidit eundem esse medicum, et sanari. Idcirco haec aliquando a se invicem separantur. Similiter vero se habet unumquodque aliorum, quae fiunt: nullum enim eorum habet in se principium affectionis; sed quaedam in aliis et extra habent, ut domus, et unumquodque aliorum quae manu efficiuntur: quaedam in se ipsis quidem habent, non tamen per se; nimirum quaecunque ex accidenti sibi ipsis causae fieri possunt. Natura igitur est, quod dictum fuit. Naturam vero habent, quaecunque habent eiusmodi principium. Atque haec omnia sunt substantia. Natura namque semper est subiectum quoddam, et in subiecto.
[289] Haec quidem propterea fusius, et disertis auctorum verbis, a nobis recitata sunt; ut inde constet, quae ovo tribuimus, omnia illi inesse: nempe, materiam, organum, efficientem causam, locum, et siqua alia ad generationem pulli requiruntur. Maxime autem, ut difficillimarum quaestionum veritas hinc elucescat: nimirum, quidnam et quale sit principium illud, unde motus, et generatio? qua virtute semen agat, secundum Aristotelem? quid denique semen ipsum foecundum reddat? (vult enim Philosophus, naturam in omnibus corporibus naturalibus esse principium motus et quietis innatum, non autem secundum accidens) utrum id, quod in ovo est causa, opifex, et principium generationis, omniumque operationum vegetativarum et vitalium (nimirum, conservationis, nutritionis, et accretionis), sit innatum, an inditum? et, an primo insit, ac per se, ut natura quaedam; an secundum accidens, ut medicus in sanatione? num insitum, an acquisitum sit, quod ovum in pullum transformat; aut iam in ovario coeptum nutrit, auget, perficit: quodque ovum requietum conservat?
Praeterea, quod facit, ut ovum foecundum sit, utrum appellandum sit anima? an pars animae? aut quid animae? aut aliquid habens animam? aut intellectus? aut denique numen? quia in finem agit, omniaque ordinat cum providentia et arte inimitabili, modoque incomprehensibili; semperque procurat quod melius est, tum ad esse, tum ad bene esse; ad tutelam etiam, atque ornatum. Idque non solum in ovo perfecto, quod foecundat; sed etiam in subventaneo, quod nutrit, auget, et conservat. Imo vero quod non modo vitellum in vitellario, sed et minimam papulam (unde is nascitur) ad seminis milii vel sinapios duntaxat magnitudinem, nutrit, auget; albumine demum, chalazis, membranis, et cortice investit. Quippe probabile est, ovum etiam improlificum sive sterile, ab interno et innato sibi principio (licet intra gallinam contineatur, eique adhaereat), [290] semet ipsum nutrire, conservare, augere, et alterare (haud aliter quam ova piscium, et ranarum foris exposita crescunt, et perficiuntur), de papula in vitellum transformare, ex ovario in uterum transferre (quamvis nullam cum utero connexionem habeat), albumina ibidem induere; denique membranis, chalazis, et cortice perfici.
Quicquid autem id fuerit, quod in ovo subventaneo pariter ac foecundo, eodem modo, ab iisdemque causis seu principiis, eosdem effectus producit; utrum eadem anima, sive pars animae eadem, aut aliud quidpiam, utrivis insit, inquisitione dignum videtur: quandoquidem eadem ab iisdem causis provenire verisimile est.
Quanquam ovum, dum fit, intra gallinam, ut dixi, continetur; et in vitellario matri per pedunculum adnascitur, atque ex eiusdem venis nutritur; non est tamen dicendum pars matris, neque huius anima vivere aut vegetari; sed propria sua virtute ac principio interno: quemadmodum ex arboribus fungi, viscus quercinus, et muscorum genera nascuntur, quae licet plantae adhaereant, et ex iisdem succis cum illius germinibus et foliis alantur, tamen partes arborum non sunt, neque appellantur. Aristoteles[8], ut difficultatibus hisce occurrat, concedit animam vegetativam in ovo, etiam subventaneo, inesse: dum ait, Vegetalem animae virtutem obtinent et foeminae, et omnia quae vivunt, ut saepius dictum est: quamobrem hoc ovum (de subventaneo loquitur) ut plantae conceptus, perfectus est; ut animalis, imperfectus. Alibique idem docet[9], dum quaerit: Quonam modo ova subventanea dicuntur vivere? Nec enim ita ut ova foecunda possunt: sic enim actu animatum ex iis efficeretur. Neque ita se habent ista, ut lignum aut lapis; quippe quae corruptione aliqua pereant, ut quae vitam quodammodo ante participarent. Constat igitur, haec aliquam habere potentia animam: [291] sed quam? istam ultimam prorsus habeant animam necesse est, quae vegetabilis est: haec enim aeque in omnibus tam animalibus quam plantis inest.
Non eadem tamen anima in subventaneis ovis, atque in foecundis reperitur. Alias enim pullus ex utrisque pariter efficeretur. Quomodo autem eorum animae, et quibus discrepent, haud satis explicat Aristoteles, dum inquirit[10]: cur omnes partes ovi fiant in subventaneo, nec tamen animal ex eodem generetur? Quia, inquit, sensitivam animam habere oportet. Quasi in ovis foecundis, praeter animam vegetativam, etiam sensitiva insit. Nisi intelligas, in ovo foecundo animam vegetativam actu inesse, quae potentia in se contineat sensitivam; unde animal partesque animalis sensitivae postmodum producantur. Sed neque haec nodum satis solvunt, animumque difficultatum laqueis irretitum expediunt. Videtur enim ovum esse verum sperma animalium; secundum illud Philosophi[11]: In quibus vita praeditis sexus maris ac foeminae distinctus non est, in iis semen veluti conceptus iam est. Conceptum appello (qui scilicet est analogus semini) primam ex mare et foemina misturam. Quamobrem ex uno semine unum gignitur corpus; verbi gratia, ex uno ovo unum animal.
Videtur igitur unius ovi una esse anima. Num autem eadem est, quae matris? an patris? an utriusque mista? Dubitatio enim maxime oritur de iis ovis, quae ex diversis animalium generibus procreantur: ut puta ex gallina et phasiano. Estne, inquam, in tali ovo, anima gallinae? an phasiani? an ex utraque composita? Quomodo autem animae misceantur? si (secundum Aristotelem) anima (utpote forma) sit actus, et substantia. Nemo enim negaverit, quicquid demum id fuerit, quod in ovo foecundo est principio et causa effectuum quos conspicamur, esse illud substantiam diversarum potentiarum, [292] virium, sive facultatum, susceptivam, atque etiam conditionum, virtutum, vitiorum, sanitatis, aut aegritudinis. Quaedam enim ova longioris aevi, quaedam brevioris dicuntur: alia pullos parentum virtutibus corporisque salubritate praeditos; alia morbis obnoxios procreant. Nec dicendum, id materiae vitio contingere: cum maris etiam sive patris morbi in pullos transferantur; a quo tamen nihil materiae ovo accessit. Quippe a mare procedit duntaxat vis procreativa sive plastica, quae ovum foecundum reddit: nullam vero eius partem constituit. Nam genitura , quae a mare in coitu emittitur, matricem (in qua ovum perficitur) nequaquam ingreditur; nec sane (ut pridem diximus, nobisque Fabricius suffragatur) in ista penetralia ullo pacto subire potest: multoque minus ad ovarium, iuxta corporis praecincturam, adscendit; ut plurimis ibidem ovorum primordiis, praeter virtutem suam, materiae quoque partem impertiat. Certa enim experientia compertum est, ab uno eodemque coitu plura simul ova foecundari; nec ea solum, quae in utero atque ovario reperiuntur; sed illa etiam, quae nondum inchoata sunt: ut inferius dicemus, et iampridem in historia enarravimus.
Si itaque ovum a propria anima foecundum redditur, sive proprio principio foecundante insito praeditum est; unde aut pullus gallinaceus, aut hybrida ex gallina et phasiano natus oritur; isque aut mas, aut foemina; patri, aut matri similis; sanus, aut morbosus: certe concludendum est, ovum (etiam in ovario dum est) matris anima non vivere; sed esse instar filii emancipati, a prima statim origine: sicut arborum glandes, et semina a plantis ablata, haud ulterius earundem partes aestimanda sunt; sed sui iuris facta, quae propria insitaque potentia vegetativa iam vitam degant.
Quod si ovo foecundo animam inesse dixerimus, subibit dubitatio; utrum eadem anima ovo iam, et mox futuro pullo insit, [293] an vero diversa. Necesse enim est fateamur, inesse principium aliquod, quod ovum constituit et auxit; quodque etiam pullum iam gignit et auget. Quaeritur itaque, num ovi et pulli principium sive anima, una eademque sit; an plures et diversae? Nam si plures animae fuerint, alia nempe ovi, alia pulli; quaeritur porro, unde, et quo tempore, pulli anima ipsi accesserit? et, quidnam sit in ovo, quod ante animae adventum cicatriculam dilatat; vitellum attollit sursum oculum; a nobis dictum, et colliquamentum efficit; liquorum constitutionem permutat; omniaque ad futuri pulli fabricam praeordinat; cum ne hilum quidem pulli adhuc exsistat? Aut unde dicemus alimentum pullo accedere idoneum, quo nutriatur et crescat; cum pullus nondum sit? Videntur enim haec opera vegetativae pulli animae esse, quae pullum respicit, eiusque nutritioni atque augmento consulit. At vero, inchoato iam aut semifacto pullo, quid foetum cum liquoribus unum, continuum, et concoquit?
Cum anima sit actus corporis organici vitam habentis in potentia, incredibile est eam pullo inesse, antequam quidquam corporis eius organisatum fuerit. Nec magis credibile, eandem esse ovi pullique animam; siquidem anima est conservativa eius duntaxat, cuius est: pullus autem et ovum sunt res diversae; variasque operationes vitales edunt, imo vero contrarias; adeo ut alterum ex alterius corruptione nasci videatur. An forte dicendum, idem esse principium et causam vitae in utroque; nempe in pullo semifacto, et reliquo ovo; tanquam eiusdem corporis unus simplexque actus foret; aut, quasi ex partibus unum corpus naturale producentibus, una quoque anima prosiliret, quae tota in toto esset, ut vulgo dicitur, et tota in unaqualibet parte? Quemadmodum in arboris trunco, foliis, aut fructibus [294] videre est: ubi separatione sive divisione facta (quocunque demum id feceris loco), dicimus, idem esse huius et totius principium sive causam primam: est huius tamen quasi forma et finis, illius vero ut principium. Ita etiam in linea, quocunque in puncto divisio facta fuerit; erit illud anterioris partis finis sive terminus; posterioris autem principium sive exordium. Idemque videatur contingere in qualitate, et motu; nimirum, in transmutatione qualibet, ac generatione.
Et haec quidem hactenus: postea vero fusius et accuratius de his agemus, cum de natura animae foetus quorumlibet animalium universim disceptabimus; et quid ea sit? unde, et quando adveniat? cui parti primum insideat? et quomodo tota in toto, et tota in qualibet parte, eadem alia atque alia sit? ex plurimis observationibus determinabimus.
[294] EXERCITATIO
VIGESIMASEPTIMA.
Ovum non esse opus uteri, sed animae.
SICUTI dicimus, inquit Fabricius[12], ventriculi actionem esse chylificationem; et testium actionem seminis generationem; quia in ventriculo chylus, in testibus semen comperitur; sic ovorum generationem esse pennatorum uteri actionem, omnino asseveramus, quod ovum inibi inveniatur. Itaque instrumentum et locus generationis ovorum nobis omnino cognita sunt et perspecta. Praeterea vero, cum duo sint uteri in pennato; superior et inferior, iique inter se admodum dissimiles, ideoque dissimilem inter se actionem habentes; similiter clarum est, quaenam sit utrique peculiaris actio concredita. Etenim superior ad vitelli. inferior ad albuminis et reliquarum partium, seu totius ovi generationem substituitur, ut sensu patet: In superno enim, nil aliud quam vitellorum multitudo, in inferno vero totum perfectum [295] ovum continetur. Sed non est haec sola uterorum functio, ut patet; sed ea quoque adnotatur et enumeratur, nimirum ovi augmentum, quod ovo statim genito succedit, quousque perfectum efficiatur, et iustam magnitudinem adipiscatur. Etenim gallina non prius naturaliter ovum parit, quam perfectum factum, et congruam magnitudinem adeptum. Igitur uterorum actio, tum ovi generatio, tum augmentum est; augmentum autem nutritionem supponit et includit, ut patet. Sed cum generatio omnis a duobus perficiatur, videlicet opifice et materia; agens in ovorum procreatione nil aliud est quam instrumenta seu organa proposita, nimirum duplex uterus: materia vero nulla alia quam sanguis.
Nos autem quanquam fatemur, uteri actionem aliquo modo esse, ut ovum generet; hoc tamen ab eo nutriri et augeri nullo pacto concedimus. Idque, tum ob rationes nuper a nobis allatas, cum de ovi anima, quae ipsum nutrit, ageremus; tum etiam, quod ab agente externo (qualis uterus est respectu ovi) omnia ovi interiora, et secundum omnes dimensiones, nutriri, augeri, ac formari, minus probabile sit; imo vero, ex Aristotelis[13] sententia, impossibile. Nam quod extrinsecum est, quomodo, precor, per interiora moveat aliunde adveniens alimentum, et in locum deperditi secundum omnes dimensiones restituat? aut quomodo aliquid ab eo, quod ipsum non tangit, afficiatur aut moveatur? Quare proculdubio in ovi generatione idem usu venit, quod in omnium viventium exordio; ut nempe ab externo et praeexistente constituantur; mox autem semetipsa, quamprimum vita donantur, nutriant atque adaugeant; idque propriis insitisque viribus a principio iam innato et implantato.
Quae de anima nuper diximus videntur clare evincere, ovum neque uteri opus esse, nec ab eodem gubernari: manifestum [296] enim est, animam vegetativam ovo etiam subventaneo inesse; quoniam eiusmodi ovum nutriri, conservari, augeri et vegetari cernimus; quae dictae animae certissima indicia sunt. A matre autem vel matrice ea proficisci nequeunt, cum qua ovum nullam cohaerentiam sive unionem habet; sed liberum et seiunctum, tanquam filius emancipatus, in cavitate eius volutatur et perficitur, ut plantarum semina in terrae gremio; ab interno nempe principio vegetante: quod nihil aliud esse potest quam anima vegetativa.
Multo vero magis constabit, animam ei inesse; consideranti, quo pacto, quove motore, vitellus rotundus et amplus, a vitellarii racemo abruptus, per infundibulum (exiguum nempe tubulum tenuissima membrana contextum, nullisque fibris motoriis instructum) descendat, viamque sibi aperiendo, uterum per tantas angustias adeat; ibidemque sese nutriat, augeat, albumine cingat. Cum interea nullum organum motorium in vitellario reperiatur, quod expellat; aut in infundibulo, quod transmittat; aut in utero, quod attrahat: neque ovum utero per venas iungatur, ut in ovario; nec per umbilicum ab eo dependeat; ut Fabricius vere asseruit, et clare ad oculum liquet. Quid superest igitur tam ingentia opera cernentibus, nisi ut cum Poeta[14] dicamus.
Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem.
Et licet ovorum primordia, quae papulas esse diximus, et semen milii referre, vitellario per venas et arterias cohaereant, quemadmodum plantis sua semina adnascuntur, ideoque partes gallinae esse videantur; et, reliquarum partium more, vivere et nutriri: manifestum tamen est, ut semina a plantis separata non amplius earum partes censentur, ita nec ova ad maturitatem iam perducta, foecunda reddita, et a vitellario abrupta, gallinae [297] partes haud ulterius aestimanda esse; sed, instar filii emancipati suique iuris facti, propria anima gubernari et vegetari.
Verum hac de re postea uberius dicetur, cum de anima embryonis generatim disputabimus; et de vegetativae animae praestantia et numine, ex admirandis ipsius (non sine providentia, arte, et intellectu divino) operibus agemus: quae profecto intellectum nostrum non minus, quam dii homines, superant; adeoque, omnium consensu, admirabiles sunt, ut obscura mentis nostrae acies lumen tam impervestigabile nullo modo penetrare queat.
Quid dicemus de animalculis in corpore nostro natis, quae propria anima gubernari et vegetari nemo dubitat? Huius generis sunt lumbrici, ascarides, pediculi, lendes, syrones, acari, et caetera. Aut quid statuemus de vermiculis, qui e plantis earumque fructibus oriuntur? quales in gallis nucibus, cocco baphico, cynorrhodo, plurimisque aliis reperias[15]. Quippe in omnibus fere vel siccis humescentibus, vel humidis siccescentibus, creari animal potest. Certe fieri non potest, ut anima quercus vivant animalia quae in gallis nascuntur, licet quercui affixa vivant, et ex illius succo sibi alimentum petant. Similiter credibile est ovorum primordia in vitellarii racemo propria anima vivere, non autem matris; licet huic per venas et arterias cohaereant, et subministrato ab eadem alimento nutriantur: quoniam, ut in historia narravimus, papulae non omnes simul crescunt (quemadmodum uvae in racemo, et grana in piscis), quasi ab eadem facultate sive causa communi concoquente, ac formante agerentur; sed alia post aliam (tanquam propria energia) augetur; quaeque primum sese a reliquis separat, colorem mutat et consistentiam, ac de papula alba fit vitellus; certoque ordine priorem posterior sequitur: quodque in columbis, aliisque nonnullis avibus est admirabilius, binae duntaxat simul e racemo excrescunt in unum partum; earumque, [298] ut plurimum, altera in marem, altera in foeminam evadit. Dum interim in ovario aliquae papulae eodem tenore permanent, donec binae aliae in novum partum succrescant; utpote quae a coitu maris repetito foecunditatem acceperint, ambaeque simul anima praeditae fuerint. Qua semel accepta, augent iam sese et gubernant; suoque (non matris) iure vivunt. Enimvero quodnam aliud disponens, seligens, evocans, et perficiens has (non autem illas) papulas, reperias, praeter animam propriam? Ac licet a matre nutrimentum sibi hauriant; non aliter tamen id agunt, quam plantae e terra, aut foetus ex albumine et vitello alimentum proliciunt.
Denique, quoniam papula in ovario exsistens a coitu foecunditatem accipit, eamque talem, ut mox in formam coeuntis maris (sive is gallus sive phasianus fuerit) abitura sit; tantaque contingat papulis differentia, quanta maribus diversorum generum: quid dicemus papulis ipsis inesse, cuius virtute a se invicem, et a matre distinguantur? Certe anima fuerit, qua et inter se, et a matre discriminantur.
Ad hunc pariter modum vivunt fungi arborum, et plantae supercrescentes. Quinetiam experimur saepius in corporibus nostris cancros, sarcoses, melicerides, aliosque id genus tumores, quasi propria anima vegetativa nutriri et crescere: dum interea genuinae partes extenuantur et marcescunt. Idque ideo, quia tumores isti nutrimentum omne ad se arripiunt, reliquumque corpus nutritio succo (ceu genio suo) defraudant. Unde phagedaenis lupisque inditum nomen. Et fortassis Hippocrates, per [GR tò theîon], intellexit morbos eos, qui ex veneno aut contagio oriuntur; quasi illis vita quaedam insit, principiumque divinum, quo sese adaugeant, aliosque sibi similes morbos, etiam in alieno corpore, per contagium generent. Adeo, ait Aristoteles[16], animae plena sunt omnia. Alibique[17], etiam flatibus [299] vitam quandam, atque ortum, et interitum inesse, arbitratus. Vitellus autem, cum iam abrumpitur, omnique cum gallina connexu privatur, haud dubium est, quin (ut fabae aliaque legumina humorem e terra sua sponte sugunt, absorbent, et digerunt) ille per infundibulum transiens, et in uteri cavo exsistens, lentam, ut diximus, humiditatem attrahat, in se recipiat, eademque sese nutriat, augeat, albumine cingat, membranis et cortice muniat, tandemque perficiat. Quibus rite pensitatis, propriam illi inesse animam concludimus.
[299] EXERCITATIO VIGESIMAOCTAVA.
Ovum non fieri absque gallina.
RELICTIS autem, quae dubia sunt; et disceptationibus ad universalem de hac re contemplationem dilatis; ad certiora nunc, magisque obvia accingimur.
Et primo quidem, ovum foecundum fieri non posse, citra galli et gallinae operam, manifestum est. Nempe, absque gallina, non fit ovum; nec foecundum evadit, sine gallo. Quod opinioni illi adversatur, quae primum animalium ortum e limo terrae deducit. Enimvero, cum partes plurimae genitales (testiculi scilicet et vasa deferentia in gallo) tam insigni arte atque industria, tantaque cum ratione fabrefactae sint; et similiter in gallina ovarium, et uterus, iisque inservientes venae atque arteriae, tam affabre concinnatae; et in singulis eorum, situs, figura, et temperies miro ordine constituta reperiantur; eaque omnia ad ovi generationem ac foecunditatem aliquo modo requirantur: certum est (siquidem natura nihil frustra agit, nec per ambages operatur, quoties compendio uti licuerit) ovum, sive naturae sponte, sive alio aliquo modo, quam quo nunc fit (a gallo nempe et gallina), produci non posse: nec pariter gallum aut gallinam, aliter quam ab ovo, procreari unquam potuisse. [300] Atque ita gallus et gallina, ovi gratia, sunt; ovumque similiter eorum causa est; dubitesque merito, cum Plutharco, quodnam eorum sit prius, ovumne, an gallina? Quippe haec natura prior exstitit, illud autem tempore. Quicquid enim praestantius est, id quoque natura prius est; unde vero aliud producitur, id tempore prius reputandum est. Vel dicamus; illud ovum hac gallina (quae scilicet ex eo gignitur) antiquius esse: et vicissim, illam gallinam hoc ovo (quod illa peperit) tempore praexistere. Facit namque hic circuitus gallinaceum genus sempiternum; dum modo pullus, modo ovum, continuata perpetuo serie, ex individuis caducis et pereuntibus immortalem speciem producunt. Atque ad hunc similem modum multa inferiora superiorum perpetuitatem aemulari cernimus.
Et sive animam ovo inesse dicimus, sive non dicimus; ex hoc tamen circuitu clare patet, aliquod principium esse istius revolutionis a gallina ad ovum, et ab ovo denuo a gallinam, quod sempiternitatem iis impertiat. Estque id ipsum, auctore Aristotele[18], analogum elemento stellarum; facitque, ut parentes generent, eorumque semina sive ova foecunda sint: idemque, Protei instar, tam parentibus, quam ovis, sub diversis formis, semper inest. Quemadmodum enim mens sive spiritus, qui ingentem hanc molem continuo agitat, eundem solem orientem atque occidentem per diversas terrarum plagas perpetuo circumagit; ita pariter in genere gallinaceo, vis enthea sive principium divinum, modo virtus plastica, modo nutritiva, modo auctiva dicitur; conservativa autem et vegetativa semper habetur; modo etiam gallinae, modo ovi formam refert: permanet tamen eadem illa virtus in aevum. Et quanquam alia animalia sponte oriuntur, sive (ut vulgo dicitur) ex putredine: alia, solum a foemina producuntur: ita Plinius[19]; in quodam genere omnino non sunt mares; sicut in erythinis et chanis: omnes enim ovis [301] gravidae capiuntur. Quaecunque tamen ex ovo perfecto nascuntur, non nisi a mare simul et foemina proveniunt. Ideoque Aristoteles[20] ait: Generationis principia potissimum quis statuerit marem et foeminam. Duo itaque prima ovi principia sunt, gallus et gallina; quorum amborum fructus sive conceptus communis est ovum; parentis utriusque virtutem referens. Ut non magis absque maris et foeminae opera ovum efficiatur, quam fructus absque arbore. Videnturque individua singularia, tam mares, quam foeminae, ovorum cudendorum gratia existere, ut species eadem, pereuntibus licet actoribus, perennet. Ideoque palam est parentes haud diutius adolescere, ornari, perfici, laetamque vitam agere; nisi quamdiu ova vel generare, vel foecundare queunt; suique similes, eorum interventu, parere. Quod naturae munus ubi primum expleverint, quasi summam iam virtutis [GR akmën] adepti fuerint, finemque ultimum, ob quem nati erant, attingerint; protinus effoeti vietique marcescunt; et, ceu a natura atque numine derelicti et abdicati forent, consenescunt illico, vitaeque pertaesi ad interitum properant. Contra autem mares, cum sese ad coitum accingunt, libidineque turgentes oestro venereo stimulantur; mirum dictu, quanto illos spiritu inflatos intus regnans Cupido efferat; quam ornamentis illustres et gloriabundi sese ostentent; quantis viribus polleant, animisque in pugnam proclives sint. Finito autem semel hoc vitae officio, hui! quam subito, collapsis viribus, sedatoque pristino fervore, tumida vela contrahunt, animumque nuper ferocientem despondent! Quinetiam, durante etiamnum iucundo hoc veneris choragio, mares statim a coitu tristantur, submissique et pusillanimes cernuntur; quasi memores, dum aliis vitam largiuntur, sese propere ad interitum ruere. Solus gallus noster, semine spirituque plenus, se contra erigit alacrior; alarumque plausu et voce triumphans, ipsemet propriis [302] nuptiis canit hymenaeum. Hic tamen etiam diuturniore Veneris usu languidus, ceu miles emeritus, fatiscit: et gallinae quoque, plantarum instar, effoetae fiunt, tandemque exhauriuntur.
[302] EXERCITATIO VIGESIMANONA.
Quomodo ovum perfectum et foecundum
fiat a mare et foemina,
secundum Aristotelem?
DIXIMUS modo ovum, praesertim foecundum, haud sponte nasci; neque
aliunde quam a gallina procedere: nec hanc quidem ovum, sine gallo,
foecundum reddere. Secundum illud Aristotelis[21]:
Generationis principia potissimum quis
statuerit marem et foeminam: marem, quod motus et generationis originem
teneat; foeminam, quod materiae.
Nobis
autem, ovum foecundum est vere sperma et semen genitale, plantarum semini
analogon, conceptusque primus ex ambobus parentibus oriundus, et utriusque
fructus promiscuus. Nam, ut ovum non fit sine gallina, ita nec foecundum fit
sine gallo.
Superest igitur disquiramus, quomodo a gallina fiat ovum, idemque a gallo foecundetur; videmus enim ova subventanea, eaque animata, a gallina gigni; non tamen, absque galli coitu, prolifica. Ideoque tum mas, tum foemina, ovo foecundo sua symbola conferunt. Non eo tamen modo, ut arbitror, quo Aristoteles[22] voluit: nempe ut mas solum motus et generationis originem teneat; foemina autem materiam duntaxat praebeat. Quippe contrarium in ovis subventaneis liquet. Et quanquam verum est, quod ait: Mas et foemina inter se ratione differunt, quod facultas utriusque diversa est: sensu autem partibus quibusdam discrepant. Rationis discrimen ita exsultat, ut mas sit, [303] quod altero generare potest; foemina, quod in se ipso, et ex quo fit quod generatur, contentum in eo quod generat. Sed, cum facultate et munere quodam haec distinguantur; ad omnem autem officii functionem instrumento opus sit; instrumentaque facultatibus partes corporis accommodentur; ad procreationem quoque et coitum partes aliquas esse accommodatas necesse est; easque inter se diversas, quibus mas a foemina differat.
Non inde tamen sequitur, quod videtur voluisse inde deducere; ubi ait: Mas est efficiens, et motu suae geniturae creat quod instituitur, ex materia contenta in foemina: foeminaque semper materiam praebet, mas vim creandi; idque est, quo alterum mas, alterum foemina sit. Itaque corpus et magnitudinem praeberi a foemina necesse est: a mare nihil tale necessario desideratur. Nec enim instrumenta in iis quae efficiuntur, inesse; neque ipsum efficiens, necesse est. Corpus igitur ex foemina, anima ex mare. Substantia enim corporis alicuius anima est. Quippe ovum, idque animatum, a gallina absque galli ope, gignitur. Unde apparet, gallinam quoque, sive foeminam, efficientem causam esse; nec omnem creandi vim, sive animam, a mare solo proficisci. Videturque hoc ipsum exemplo ad Aristotele adducto comprobari. Ait enim[23]: Quae non unigena coeunt (quod ea faciunt, quorum tempus par, et uteri gestatio proxima, et corporis magnitudo non multo discrepans) haec primos partus similes sibi edunt communi generis utriusque specie: quales ex vulpe et cane generantur, aut ex perdice et gallinaceo; sed tempore procedente diversi ex diversis provenientes, demum forma foeminae instituti evadunt, quomodo semina peregrina ad postremum pro terrae natura redduntur. Haec enim materiam corpusque seminibus praestat.
Quibus apparet, in perdicis et gallinae generatione, non marem solum, sed et foeminam quoque efficientem esse: quoniam [304] non maris solius, sed communis species atque forma producitur; corpore pariter atque anima, tam foeminae, quam mari consimilis. Est autem anima, forma et species animalis.
Quinetiam foemina potiore iure efficiens videatur: siquidem ait; tempore procedente, diversi ex diversis provenientes, demum forma foeminae instituti evadunt. Quasi semen sive virtus maris imbecillior foret; speciemque a se impressam tempore amitteret; tanquam a potentiore efficiente expelleretur. Idque etiam exemplum a terra deductum magis confirmat: peregrina enim semina ad postremum pro terrae natura redduntur. Unde videretur probabile, foeminam plus in generatione efficere, quam marem: nam[24] in universo quoque, naturam terrae, quasi foeminam matremque statuunt; coelum autem et solem, et reliqua generis eiusdem, nomine genitoris patrisque appellant. Atque etiam terra sua sponte plurima generat sine semine: et inter animalia, foeminae nonnullae solae sine mare procreant (ita gallina ovum subventaneum generat); mares vero absque foemina nunquam quidquam gignunt.
Imo vero iisdem argumentis, quibus mas generationis principium et efficiens primarium arguitur; videtur etiam foeminae [GR energeía], sive efficientia, confirmari posse. Nempe, id primum efficiens censendum est, in quo foetus ratio, operisque forma elucet; et cuius manifesta similitudo in foetu deprehenditur, quodque prius exsistens movet. Cum itaque forma, ratio, et similitudo, foeminae non minus (imo magis) quam mari insit; atque illa prius exsistat, ut movens primarium; concludemus certe, foeminam aeque efficientem esse generationis, ac marem.
Et licet Aristoteles[25] vere dicat, conceptum, aut ovum, nullam corporis sui partem a mare accipere, sed solummodo formam, speciem, atque animam: et a foemina corpus duntaxat, et magnitudinem [305] praeberi: Non satis tamen constat, quin foemina (praeter materiam) formam quoque, speciem, atque animam aliquo modo tribuat. Ut in gallina videre est, quae ova sine mare gignit (quemadmodum arbores suos fructus, et herbae semina, absque sexus discrimine). Ipseque Aristoteles[26] fatetur, ovo, etiam subventaneo, animam inesse. Erit itaque foemina causa ovi efficiens.
Quanquam autem ovo subventaneo anima quaedam inest, talis tamen non est prolifica; ac proinde fatendum est, gallinam perfecti ovi efficientem proprie non esse; sed talem fieri, auctoritate, ut sic dicam, sive potestate a gallo demandata. Ovum enim, nisi prolificum fuerit, perfectum merito dici non potest. Huiusmodi autem a mare tantummodo producitur; vel potius a foemina, tanquam ex praecepto maris; quasi ab huius coitu, foemina artem, rationem, formam, ac legem futuri foetus acciperet. Ita sane foemina (ceu arbor fertilis) facta post coitum foecunda, fit ovipara, ovaque perfecta et prolifica procreat. Nam quamvis gallina in vitellario nulla ovorum primordia iam parata habeat, tamen post coitum foecunda reddita, paulo post, ova tum in ovario generat, tum in lucem profert; eaque etiam prolifica. Huc facit experimentum muliercularum [27], quae, gallinam domi gallo destitutam habentes, eam per unum atque alterum diem alibi gallo committunt: ex hoc enim exiguo tempore, succedit ovorum omnium foecunditas, per totum illud anni tempus. Scilicet, non modo illorum ovorum, quae adhuc vitelli duntaxat sunt, et albumine carent; aut quae minima iam primordia in ovario exsistunt: sed ea quoque ova ab eadem virtute foecunda redduntur, quae nondum inchoata, diu postea concipienda sunt.
[306]
EXERCITATIO TRIGESIMA.
Disquisitionis huius, de foecunditate,
utilitas.
SUBTILIS pariter ac difficilis, maximaeque utilitatis est disquisitio; quid nempe sit in ovo, quod ipsum reddat foecundum? quidve in conceptu, quid in semine, et quid in gallina sit, quod iis foecunditatem praestet? quid etiam in gallo, quo a sterili differat? Estne eadem illa causa, quam in foetu animam diximus, an pars aliqua animae vegetativae? quippe ad perfectam generationis scientiam plurimum conducit, ut causa prima intelligatur: scientia enim ex causis cognitis, praesertim primis, oritur. Nec minus ad naturam animae intelligendam facit haec indagatio. Quinimo, veritate hac rite perspecta, non modo Aristotelis de generationis causis sententia refellitur aut castigatur; sed, et quae a medicis contra eum scripta sunt, facile solvuntur.
Quaerimus itaque, utrum in ovo, vitello, papula, gallo, gallina, eiusve utero, idem sit, quod foecunditatem praestat, an diversum? Similiter, qua ratione conveniant, aut discrepent? Tum etiam, an substantia sit, unde haec virtus profluit? susceptivum enim videtur potentiarum, facultatum, atque accidentium. An corporeum quoque sit? mistum enim videtur, quod mistum generat; similitudinem nempe mari et {fominae} <foeminae> communem; qualis anceps species ex phasiano et gallina producitur. Id etiam corporeum videtur, quod aliunde patitur; adeo ut, non modo foetus imbecilles procreet, sed deformes etiam, ac morbosos, parentumque virtutibus aut vitiis obnoxios.
Praeterea de singulis dubitare licet; num id, quod foecundum facit, ingeneretur, an aliunde accedat? nempe utrum ab ovo in pullum traductum sit; a gallina in ovum; a gallo in [307] gallinam? Videtur enim aliquid esse ex traduce; quod a gallo scilicet traducatur in gallinam; ab hac in ovum, uterum, et ovarium: de semine in plantam, et e planta rursus in semen, quod foecunditatem impertit. Quippe omnibus, quae generatione perpetuantur, hoc commune est, ut ex semine ortum suum ducant. Semen autem, conceptus, atque ovum, eiusdem generis sunt; et quod foecundum facit, in iis omnibus idem, aut consimilis naturae est; idque divinum, analogon coelo, arti, intellectui, ac providentiae. Quod ex admirandis eorum operibus, artificio, et consilio facile videre est; ubi nihil frustra, temere, aut fortuito; sed alicuius boni finisque gratia omnia instituuntur. De universali quidem huius rei speculatione ac scientia, posthaec suo loco fusius agemus: quatenus autem de ea obiter disserendi occasio, ex ovo gallinaceo, oblata est, iam diximus. Nempe, quot rebus insit quos foecunditatem apportat? et quomodo insit? an tanquam accidens, ut affectus, habitus, potentia, aut facultas? an ut forma, et substantia? an ut contentum? an tanquam in parte? quoniam certo constat, ovum subventaneum differentiis omnibus sensibilibus perfectum esse, et tamen infoecundum; uterum similiter, et gallinam perfecte esse, ut et gallum; sterilem tamen, utpote eo carentem, quod foecunditatem affert. Quae omnia nobis enarranda veniunt; postquam, quid, et quomodo, duo principia, mas et foemina, ovo ac generationi conferant; et quo pacto ambo efficientes causae, ovique parentes dicantur, exposuerimus.
[308] EXERCITATIO TRIGESIMAPRIMA.
Ovum non eo modo a gallo et gallina
provenire, quo voluit Aristoteles.
CERTUM est, ut diximus, ovum foecundum non nisi a gallo et gallina fieri: non tamen eo modo, quo Aristoteles arbitratus est; ut gallus nempe solus efficiens primum sit, et gallina materiam duntaxat praebeat. Neque enim cum eo sentio ubi ait[28]: Cum semen de mare accessit in foeminae uterum, partem purissimam excrementi constituit. Pauloque post: Cum autem excrementum foeminae in utero constiterit, a maris genitura fit tamquam lactis coagulum: coagulum enim lac est continens calorem vitalem, qui partes similes ducit eodem, et unit, atque constituit: et genitura ita se habet ad menstruorum naturam. Eadem enim natura lactis et menstruorum est. Itaque, coactis iam partibus, corpulentus humor excernitur, obducunturque circum, parte resiccescente terrena, membranae; tum necessario, tum etiam alicuius gratia. Haecque pari modo in omnibus tam oviparis quam viviparis habentur.
Res autem in generatione ovi longe aliter se habet: neque enim semen aut genitura potius, a mare in coitu proveniens, ullo modo uterum ingreditur: nec gallina, postquam concepit, in uteri sui cavitate, excrementum sive purissimam eius particulam, aut quidquam sanguinis habet, quod a maris genitura perficiatur. Neque ovi partes, membranae scilicet et liquores, coagulatione aliqua efficiuntur; nec quidquam simile lactis coagulo ibidem reperitur; uti ex iampridem dictis clare constat. Indeque sequitur, nec conceptum (unde animal tanquam e semine foecundo oritur) eo modo se habere, quo Aristoteles est arbitratus; cum hic pari modo in viviparis contingat, quo ovum [309] in oviparis efformatur: uti ipsemet fatetur, posteaque observationibus aliquot nostris palam fiet. Quippe certum est, ovum tam prolificum quam improlificum a gallina sola fieri et formari; foecunditatem vero duntaxat ei a gallo accedere. Gallus, inquam, nec materiam, nec formam ovo affert; sed id solum, quo ovum foecundum fit gignendoque pullo idoneum. Facultatemque hanc gallus, genitura sua per coitum emissa, non modo ovo inchoato, aut iam facto, sed utero etiam, et ovario, gallinaeque ipsi impertit: ideoque adeo, ut ova quoque postmodum inchoanda (quorum nulla adhuc exitat in ovario aliave corporis parte materia) foecunda inde generentur.
[309] EXERCITATIO TRIGESIMASECUNDA.
Neque eo modo, quo medici arbitrantur.
CONCEPTUS, ex medicorum sententia, hoc modo perficitur: in coitu, mas simul et foemina voluptate solvuntur: genituramque suam seu semen in uteri cavitatem effundunt; ibidemque, quod uterque confert, miscetur; habens pariter ab utroque et vim efficiendi, et materiae potentiam. Contingit autem, secundum huius vel illius geniturae praedominium, ut conceptus mas vel foemina evadat. Putantque, protinus a coitu, activis et passivis pariter invicem cooperantibus, aliquid conceptus in utero inchoatum esse. Quin contra Aristotelicos asserunt, marem non magis efficientem generationis causam esse, quam foeminam; sed aliquid ex ambobus mistum: nec sanguinem menstruum, aut partem eius purissimam, esse primam conceptus materiam; sed sperma: indeque partes primas, sive prima earum rudimenta, spermatica appellant; quae sanguine postea nutriantur et crescant.
Manifestum vero est, neque hoc pacto ovum a gallo et gallina procedere. Quippe gallina nullum semen in coitu emittit, [310] ex quo ovum fiat: imo vero nunquam quidquam seminis eius uspiam observatum est; siquidem partibus generando semini necessariis destituitur, testiculis nempe et vasis spermaticis. Licet autem gallina vim efficiendi una cum gallo habeat (ut ex praedictis liquet) et quodammodo mistum sit, quod ovum foecundum reddit; hoc tamen non contingit secundum geniturarum praedominium, aut earundem misturae modum: nam certum est, et Fabricius fatetur, semen galli cavitatem uteri non ingredi: nec aliquid ovi protinus a coitu in utero factum cernitur; quamvis Aristoteles id ipsum (aliquid nempe conceptus protinus fieri) passim affirmet. Quinetiam inferius demonstrabo, neque hanc seminum misturam in ullo animali contingere; nec protinus a coitu (eoque foecundante) quidquam vel seminis, vel sanguinis, vel conceptus inchoati in utero omnino inesse aut reperiri. Nihil profecto in conceptu aut in ovo invenias, quod semen maris ibidem contentum aut permistum arguat. Vulgus quidem falso arbitratur chalazas esse galli semen: mirorque, cum binae sint (utrolibet scilicet ovi extremo altera) neminem hanc galli, illam gallinae semen esse, asseruisse. Error autem iste popularis facile diluitur: siquidem chalazae in quolibet ovo, tam subventaneo quam foecundo, eodem modo reperiuntur.
[310] EXERCITATIO TRIGESIMATERTIA.
Marem, et foeminam, pariter
efficientes esse generationis.
RECTE medici contra Aristotelicos asserunt, utrumque sexum efficiendi potestatem habere; quoniam quod generatur ex utroque mistum est: mista nempe figura et similitudine corporis, mistaque specie, ut puta inter perdicem et gallinam. Quippe rationi congruum videtur, ea putare conceptus efficientia, quorum misturam refert, quod ex utrisque producitur.
[311] Ad hanc mentem Aristoteles[29]: In quibusdam, inquit, manifestum est, quod generans tale est, quale quod generatur: non tamen idem, nec unum numero, sed unum specie, ut in naturalibus. Homo namque hominem generat, nisi quid praeter naturam fiat; ut equus mulum: et haec quoque similiter. Quod enim est commune equo et asino, non est nominatum propinquissimum genus: fuerint autem ambo fortassis, uti mulus. Ibidemque ait: Generans sufficiens est, ut faciat, et causa sit speciei esse in materia: tota vero iam talis species in his carnibus et ossibus, Callias est, et Socrates.
Quare cum talis forma tota, scilicet muli, sit mixta ex ambobus, equo nempe et asina, non sufficit equus, ut hanc muli formam in materia producat; nisi, prout forma tota mista est, ita ab asina causa alia efficiens conferatur, eique adiungatur. Quod itaque mulum efficit ex ambobus mistum, adaequatum sit oportet, et mistum, si modo univocum. Exempli gratia vir iste, et haec foemina, hunc generant Socratem; non quatenus ambo homines sunt, et specie unum ac idem, sed quatenus is vir, et haec foemina, in his ossibus et carnibus forma humana constant; quorum amborum cum Socrates mistura quaedam sit, et ex utroque mistus, illud a quo fit, ex ambobus quasi compositum univocum mistum esse oportet; nempe efficiens mistum effecti misti. Ideoque mas et foemina separatim non sunt generativi, sed uniti in coitu, et quasi unum animal facti; unde ab utroque, tanquam uno, fit et educitur, quod vere causa efficiens proxima conceptus erit.
Medici etiam, dum ad ea solum attenti quae humano generi contingunt, de generatione universim pronunciant; et verisimile iis videtur, genituram a parentibus in coitu profluentem, esse verum sperma sive semen, plantarum semini analogum; non sine ratione mistum illud proximum futurae [312] prolis efficiens, ex utriusque seminis mistura, constituunt: atque adeo mistum eiusmodi protinus a coitu in utero contineri, conceptumque primum esse, asserunt. Rem autem in ovo, quod vere conceptus est, longe aliter se habere, ex praecedente nostra historia constitit.
[313] EXERCITATIO TRIGESIMAQUARTA.
De ovi materia, contra medicos et
Aristotelicos.
QUOD medici, contra Aristotelicos, negant sanguinem esse primam conceptus materiam, id quidem ex ovi generatione luculenter constat. Neque enim vel in coitu, vel ante, aut post ipsum, quidquam sanguinis in gallinae utero continetur; neque ovi primordia sanguinea, sed alba sunt. Multaque animalia concipiunt, quibus ne gutta quidem sanguinis in genitalibus (si subito dissecueris) apparet.
Sed dum contendunt sanguinem maternum esse foetus in utero alimentum, praesertim partium eius sanguinearum, ut appellant; foetumque ab initio ceu partem matris esse, illius sanguine nutriri et crescere, spirituque eius vegetari; adeo ut nec cor pulset, nec iecur sanguificet, nec pars ulla foetus publicum aliquod munus exsequatur, sed omnes ab opere suo ferientur; eos quidem falsi autopsia redarguit. Pullus enim in ovo, proprio suo sanguinem ex liquoribus intra ovum contentis nato, gaudet; corque ipsius statim ab initio pulsare cernitur: non autem faciendis partibus sanguineis, aut plumis, quidquam sanguinis aut spiritus a gallina mutuatur; ut rem probe animadvertentibus clare liquet. Imo vero, ex observationibus post dicendis, abunde me demonstraturum arbitror, viviparorum quoque foetum, dum adhuc in utero continetur, non matris sanguine nutriri, spirituve eius vegetari; sed anima viribusque suis frui, ut pullus in ovo solet, proprioque sanguine gaudere.
Ad foetus autem materiam a mare et foemina quod attinet, et generationis modum in scholis vulgo decantatum (nempe conceptum fieri prolificum a genituram mistione, earumque [314] mutua actione et passione); ad foeminarum quoque semen quod spectat, et partes spermaticas dictas ac sanguineas; plurimae, eaedemque praeclarae, observationes postea recensendae, me, in contrariam ab iis sententiam ut irem, compulerunt. Id nunc solum dicam, mirari me plurimum, cur medici, praesertim in anatomicis versati, duobus argumentis ceu validissimis opinionem suam tueantur; cum eadem tamen, rite intellecta, contrarium potius evincant.
Nempe, ex concussione illa, et solutione humorisque profusione (quae mulieribus saepe in coitu cum voluptate accidit) arguunt, foeminas omnes in coitu semen profundere, idemque ad generationem necessarium esse.
Ut vero iam praeteream non omnes quorumlibet animalium foeminas, nec mulieres quidem omnes, talem humorem emittere; nec citra eiusmodi emissionem conceptum necessario frustrari (novi enim plurimas, quae citra talem eiectionem foecundae satis essent; et nonnullas etiam, quae, postquam emissionem eiusmodi expertae sunt, maiore quidem voluptate in coitu delectarentur, sed de foecunditate solita plurimum amitterent: infinita etiam exempla sunt foeminarum, quae, licet in coitu voluptatem sentiant, nihil tamen emittunt, et nihilominus concipiunt); miror maxime eos, qui emissionem hanc ad generationem necessariam putant, non animadvertisse, humorem illum foras eiici, et circa clitoridem vulvaeque orificium ut plurimum profundi; raro intra vulvam, nunquam vero intra uterum, ut cum maris spermate misceatur; esseque consistentia serorum sive ichorosum, ad modum urinae; non autem, geniturae instar, lentum atque unctuosum; ut tactu facile innotescit. Quorsum autem foras eiiciatur, cuius usus necessario intus requiritur? Debuitne humor ille, ceu utero valedicturus, ad limen vulvae amandari; ut maiore cum gratia ab utero retraheretur denuo?
[315] Aliud argumentum ducunt a partibus mulierum genitalibus, testiculis nempe, et vasis spermaticis praeparantibus et deferentibus, quae generationi spermatis inservire arbitrantur. Ego vero miror plurimum, credere eos, a partibus tam imperfectis et obscuris, semen adeo elaboratum, concoctum, et vitale provenire posse; ut (cum ad certamen de praedominio ventum fuerit, utrum scilicet maris an foeminae semen imperio potiturum sit, et quodnam eorum futurum sit vel efficiens et agens, vel materia et patiens) viribus, spiritu, et generativa potentia, maris semen exsuperet; ipsumque tam vegeto calore coctum, tot vasis elaboratum, tantoque spiritu exiliens, materiae vicem aliquando subire cogat, suoque dominio subiiciat. Verum de his in posterum plura.
Interea certum est gallinae ovum ex huiusmodi in coitu profusione non nasci: quamvis illa mox a coitu, ceu blanda dulcedine delibuta, prae laetitia sese excutiat; et, tanquam accepto iam summo munere, festuca semet lustret; quasi multiplicandi benedictioni a Iove summo satore donatae gratularetur. Columba, praesertim ea, quae ad nos ex Africa advehitur, gaudium a coitu mirum in modum exprimit: saltat, caudam distendit, eaque imam verrit humum, rostro se pectit et ornat; quasi foecunditatis donum summam in gloriam duceret.
Diximus materiam primam ovi non constare ex sanguine, ut Aristoteles voluit; neque, ut medici censent, a seminum maris et foeminae permistione proficisci. Unde autem eam statuamus fieri, partim in historia iam dictum est; partim post uberius dicemus, cum universim de materia, ex qua omnis conceptus primus oritur, tractabimus.
[316] EXERCITATIO TRIGESIMAQUINTA.
Quatenus gallina sit efficiens in
generatione ovi, ex sententia Aristotelis?
et cur maris auxilio opus sit?
GALLUM et gallinam duo generationis ovi principia esse iam dictum est; licet de modo, quo id eveniat, seorsum ab Aristotele et medicis sentiam. Quippe ex ovi generatione palam fecimus, tam foeminam, quam marem, efficientem esse; et habere in se principium, unde motus, et facultatem constituendi: quamvis in coitu, nec mas ovo materiam conferat, nec foemina semen profundat, unde ovum oriatur. Manifestum itaque est, naturam (in quibusdam saltem animalibus) non propterea marem et foeminam instituisse, ut alter (tanquam agens) formam, altera (ceu patiens) materiam conferat, veluti Aristoteli visum est; neque ut in coitu semen ab utroque proveniat, quo ex utriusque mistura conceptus aut ovum fiat, quemadmodum medicis placet.
Cumque in his duabus opinionibus contineatur quicquid de generationis causis ac principiis ab omni antiquitate traditum fuit; videtur hactenus omnes ratio latuisse, tum cur foemina per se non generet, plantae instar, sed sociatam maris operam requirat; tum etiam quomodo conceptus aut ovum a mare simul et foemina procreetur; aut quid utervis ad eam rem conferat; et quem in finem coitus instituatur.
Aristoteles, contra universalem suam hypothesin (quod mas, ut agens, foemina, duntaxat ut materia, sit;) quia ovum a foemina sine maris auxilio procreari videt, fateri cogitur foeminam quoque efficientem esse; et similiter ovum, etiam foras exclusum, sese conservare, nutrire, augere, foetumque ex se producere (ut piscium ovis contingit) non ignoravit: ac propterea ovo, etiam subventaneo, animam inesse voluit. Quatenus [317] vero foemina efficiens sit, et ovum subventaneum anima donetur, conatur exponere, ubi ait[30]: Subventanea recipiunt generationem, quod fieri potest; perfici namque ad animalis usque foecunditatem impossibile est; sensibus enim opus est. At vegetalem animae virtutem obtinent et foeminae, et omnia quae vivunt, ut saepius dictum est. Quamobrem hoc ovum, ut plantae, conceptus perfectus est, ut animalis, imperfectus. Quibus videtur innuere, animam vegetativam ovo quoque subventaneo inesse; quod haec cunctis viventibus insit, ovum autem vivat. Gallinae pariter vim creandi, vegetalemque animam inferendi tribuit; quippe talem virtutem omnes foeminae obtinent: ideoque ovum subventaneum, quatenus vivit, ut planta, conceptus perfectus; quatenus ut animal, imperfectus dicitur. Quasi mas non requiratur, ut fiat conceptus aut ovum, idque perfectum; sed ut ex eodem ovo fiat animal. Non, inquam, ut ovum producatur omnibus modis perfectum, qualis est plantarum conceptus; sed ut animali principio imbuatur. Fit itaque a gallina ovum, a matre vero redditur prolificum.
Addit ibidem: In omnium avium genere, alterum mas, alterum foemina est. Itaque fit, ut qua planta est, perficiat; quod nondum mutetur a coitu: qua non planta, non perficiat; nec aliud quidquam proveniunt ex eo, quod genuit. Neque enim ut plantae simpliciter, neque ut animalis per coitum proventus est. Loquitur de ovo subventaneo; dicitque porro: Quae autem ova coitu concepta, discreta iam sunt in albuminis portionem; haec pro eo mare, qui primum coiverit, evadunt; iam enim utrumque principio obtinent.
Quibus videtur fateri, foeminam quoque in generatione esse efficientem, sive vim habere generandi; quia in omni foemina inest anima vegetativa, cuius facultas est generare. Et proinde, ubi discrimen inter marem et foeminam proposuit, utrumque [318] tamen generativum agnovit: ait enim, Marem id animal dicimus, quod in alio gignit; foeminam, quod in se ipso. Itaque ex eius sententia, et generat uterque, et in utroque, ut pariter inest anima vegetativa, ita et facultas eius generandi. Quomodo autem differant, supra ex ovi historia innotuit. Gallina nempe per se, citra galli operam, generat ovum subventaneum, quemadmodum planta ex se fructum fert; non gignit tamen ovum foecundum, sine coitu maris vel antecedente, vel subsequente. Generat scilicet foemina, sed aliquatenus; et maris coitus requiritur, ut facultas istaec generandi in foemina perficiatur: nempe, ut non modo ovum procreet, sed eiusmodi etiam unde pullus nasci possit. Ob hunc enim foeminae in generando defectum, mas videtur a natura institui, uti inferius clare constabit; ut, quod foemina per se efficere nequit, semen nempe sive ovum foecundum, id mas suo coitu suppleat et perficiat; virtutem illam gallinae aut ovo impertiendo.
[318] EXERCITATIO TRIGESIMASEXTA.
Ovum gallinaceum perfectum est bicolor.
NON omnia igitur ova perfecta sunt; sed quaedam imperfecta censentur, quia nondum iustam magnitudinem adepta sunt, quam deinde foris accipiunt: alia, quia adhuc improlifica sunt, et postea foecundandi vim forinsecus mutuantur; qualia sunt ova piscium. Alia, quia unius tantum coloris sunt, imperfecta ab Aristotele aestimantur; perfecta autem, quae bicolora, luteo nempe et albumine constant: tanquam magis distincta, melius concocta, et maiore calore praedita. Ideoque ova, quae centenina appellantur, et quae Fabricius[31] ex reliquiis solum albuminis generari voluit, unius coloris sunt; et, ob defectum caloris, imbecillitatemque, imperfecta habentur. [319] Inter omnia vero ovo nullum gallinaceo perfectius est, quod liquoribus et munimentis necessariis instructum, iustaeque magnitudinis, foecundum paritur.
Cur autem aliqua ova bicolora, alia unius tantum coloris sint, Aristoteles hanc causam attulit[32]. Quoniam calidioribus animalibus seorsum ista habentur distincta, ex quo principium ortus, et ex quo alimentum: atque alterum candidum, alterum luteum est. Quasi pullus ex albumine ortum duceret, et a vitello solum aleretur. Ibidemque ait: Pars eius quae calida est propius ad formam in membris instituendis accedit: quae autem terrestris magis est, corporis institutionem praebet, et remotior est. Quamobrem in bicoloribus ovis animal initium suae generationis a candido sumit. Initium enim animale in candido est, cibum a luteo capit. Putatque ideo dictos hos liquores distinctos esse, et ova nasci bicolora.
Quae partim vera, partim falsa est. Non est enim verum, pullum ex albumine constitui, et nutriri vitello, Enimvero ex historia fabricationis pulli, ductuque venarum umbilicalium, et propaginum illarum distributione, quae proculdubio alimento hauriendo inserviunt, manifesto constat, materiam constitutivam et alimentum, a prima statim origine, tam a vitello, quam ab albumine nutriendo pullo suppeditari: et colliquamentum a nobis dictum, videtur non minus e vitello, quam albumine conflari; utriusque enim humoris aliquid colliquescit. Quinetiam macula, ex qua primum dilatata fit colliquamentum, quaeque oculus a nobis dicitur, vitelli tunicae impressa cernitur.
Videtur tamen distinctio illa in luteum, et albumen, necessaria: quod liquores isti, cum sint proculdubio diversae naturae, diverso quoque usui inservire videantur. Ideoque in ovo perfecto distincti sunt; estque eorum alterum, alimentum propinquius; [320] alterum, remotius; illo foetus statim ab initio nutritur, hoc posterius. Certum enim est, ut Fabricius vere asserit et nos postea docebimus, utrumque esse alimentum; tam albumen scilicet quam vitellum; et albumen prius vitello absumi. Quare cum Aristotele sentio, contra medicos, albumen esse partem ovi sinceriorem, magisque concoctam et elaboratam; ac propterea, cum ovum in utero perficitur, tanquam pars calidior, in ambitum circumfunditur, dum vitellus, ceu pars terrestrior, in centrum subsidit. Videtur etiam albumen calorem animalem uberiorem in se continere, et proinde alimentum esse propinquius. Similiter, ob eandem causam, albumen exterius interiore sincerius, magisque concoctum esse, verisimile est.
Quod medici affirmant, vitellum esse partem ovi calidiorem et magis nutritiam; id intelligendum censeo, quatenus nobis cibus est, non quod pullo in ovo alimentum magis idoneum suppeditet. Idque constat ex historia fabricationis pulli: a quo, tenue albumen prius, quam crassum, absumitur. Quasi propius alimentum sit, et transmutatu facilius in substantiam futuri foetus. Ideoque vitellus videtur esse alimentum remotius et posterius quam albumen: quippe totum albumen prius absumitur, quam vitelli notabilis portio defecerit. Imo vero vitellus in pulli abdomine reperitur, postquam hic reclusus fuerit; tanquam novello pullo pro lacte, quo nutriatur, inserviat.
Sunt itaque ova bicolora magis perfecta, utpote distincta magis, et a maiore calore elaborata. Quoniam enim in ovo non modo pulli materiam, sed primum quoque alimentum contineri oportuit; quod perfecto animali perfectum et elaboratum maxime esse debuit; quale illud est quod partes distinctas obtinet, quarum alia, ut diximus, prior et sincerior, adeoque facilioris digestionis est, alia posterior sive remotior, ac propterea [321] in pulli substantiam transmutatu difficilior (vitellus autem et albumina tali discrimine inter se differunt); ideo ova perfecta sunt bicolora, ex vitello nempe et albumine composita; utpote quae, pro diversa foetus aetate ac robore, diversos hos liquores, facilioris et difficilis magis concoctionis fomites, in se contineant.
[321] EXERCITATIO TRIGESIMASEPTIMA.
Quomodo ovum albumine augeatur.
EX historia constitit, ovorum in ovario primordia perexigua admodum esse, instar papularum, et milii semine minora, alba atque aquea humiditate referta; mox papulas istas in vitellos evadere; et hos denique albumine circumcingi.
Aristoteles videtur opinari albumen generari ex vitello per modum separationis. Lubet eius verba appingere: Sexus, inquit[33], non est causa duplicis coloris, ut candidum a mare, luteum a foemina sit; sed ambo a foemina proficiscuntur. Verum alterum frigidum, alterum calidum est. In quibus multum caloris est, distinguuntur; in quibus parum, distingui non possunt. Et ob eam rem conceptus eorum sunt unicolores, ut dictum est. Semen autem maris constituit tantum: ideo primum exiguus albusque conceptus avium cernitur; mox, tempore procedente, luteus totus, cum iam plus sanguinis admiscetur: postremo, secedente calore, pars candida circum insistit, quasi humore aeque fervente quoquoversus. Candida enim pars ovi sua natura humida est, caloremque animalem intra se continet: quamobrem circum ipsa discernitur, lutea et terrena intus manet.
Fabricius autem putat[34] albumen duntaxat per iuxta positionem vitello adhaerescere. Dum enim, inquit, vitellus per secundum uterum devolvitur, ac sensim volutatur, sensim quoque [322] subinde suscipit albuminis portionem ibi genitam, paratamque ut circa vitellum apponatur; donec medias spiras vitellus praetergressus, et ad ultimam devolutus una cum ovi albumine circumducto, etiam membranis obvolvitur et corticem assumit. Vult itaque ovum duplici modo incrementum sumere; partim vero per venas, ut in vitello; et partim appositivo augmento, ut in albumine. Eiusque opinionis hoc illi forte inter alia argumentum fuit; quod albumen ad duritiem coctum facile in laminas sese invicem ambientes findatur. Verum isthuc idem quoque vitello in ovario etiamnum haerenti, et ad duritiem cocto, contingit.
Quapropter experientia edoctus accedo potius in sententiam Aristotelis: nam albumen non solum, ut Fabricius voluit, adiunctum cernitur, sed formatum etiam, et chalazis ac membranis distinctum, inque duplicem liquorem candidum divisum: idque ab eadem anima vegetativa, a qua ovum in binos liquores, albumen scilicet et vitellum, distinguitur. Nempe a qua facultate ovum integrum, ab eadem quoque singulae eius partes formantur. Nec sane verum est vitellum prius fieri, et albumen ei adiungi postea. Quod enim in ovario conspicitur, non est ovi vitellus, sed aliquid potius compositum, quod ambos liquores permixtos in se contineat. Colore quidem vitellum refert, sed consistentia sua propius ad albumen accedit: coctum enim ad duritiem, non, ut vitellus, friabile est; sed, albuminis instar, concretum, glutinosum, et tenuibus lamellis constructum cernitur; habetque albam quasi papulam in medio sui.
Aristoteles[35] videtur separationem huiusmodi a diversa vitelli et albuminis natura deducere. Ait enim, Si plura ova coniecta in patinam, aut tale aliquod vas, igne coquas, ita ut ne motus caloris citatior sit, quam ovorum distinctio; idem in universis [323] ovis, quod in singulis evenit, ut lutea cuncta in medio constituantur, candida circiter ambiant.
Rem ipsam frequenti experientia compertam habeo; et cuilibet experiri licet, modo vitellos una cum albuminibus simul conquassatos, in clibano, vel inter duas patinas super focum, addito butyro, leniter coxerit in placentam: videbit enim albumina vitellos in imo positos superne amplecti.
[323] EXERCITATIO TRIGESIMAOCTAVA.
Quid gallus et gallina generando ovo
conferant.
UTERQUE, tam gallus, quam gallina, pulli parens dicendus est: sunt enim ambo principia ovi necessaria; et utrumque pariter efficientem eius probavimus. Gallina nempe ovum facit; gallus, ut foecundum sit, efficit. Sunt itaque ambo plasticae virtutis instrumenta, quibus ista species perpetuantur.
Cum autem in nonnullis animalium speciebus, quasi mare nihil esset opus, sed foemina sola ad speciei perennitatem sufficeret, nulli mares reperiantur, sed omnes sint foeminae, quae intra se primordia ovorum foecunda continent; in nonnullis vero, mares duntaxat, nullaeque foeminae appareant, quia omnes aliquid extra se in limum, terram, aut aquam emittendo, progenerant, speciemque sui conservant; videtur natura in his talibus uno sexu contenta esse, quo, ceu instrumento, utatur ad procreationem idoneo.
Aliquibus etiam, sine ullo sexus discrimine, quasi fortuito, semen contingit; quorum nempe principium est spontaneum. Quemadmodum enim[36] quaedam ab arte fiunt, et eadem quoque casu, ut sanitas: ita pariter animalium semen aliquod non fit simpliciter ab univoco, ut ex homine homo; sed quodammodo [324] solum univoco (quorum scilicet primordium et materia casu facta, a se ipsa moveri eo motu potest, quo semen) quae non per coitum, sed sponte orta, ex tali origine consistunt, quali insecta, quae vermen generant[37]. Nam ut artifices quaedam suis manibus operantur, quaedam autem non nisi ope aliorum instrumentorum; artesque praestantiores variae formae et magnitudinis instrumentis utuntur ad diversas, et curiosas praesertim, subtilesque operationes peragendas (praestantiora quippe, et laboriosa magis opera, pluribus plerumque fiunt motibus, pluresque subordinatos fines requirunt, eaque in re, ut et aliis omnibus, ars naturam imitatur): ita similiter natura, ad perfectiora et praestantiora animalia procreanda, pluribus et diversarum facultatum viriumque instrumentis necessario utitur. Sol enim, aut coelum, aut quicquid aliud genitoris communisque patris nomine in animalium generatione intelligitur, quaedam per se, casu, et, quasi absque instrumento, aequivoce procreat: quaedam autem non nisi univoce generat; quae nempe ab aliquo eiusdem generis producuntur, quod et materiam et formam genito tribuat. Atque hoc modo, in perfectissimorum animalium generatione, ubi principia isthaec distinguuntur, et haec animalium semina divisa sunt; non nisi ex mare et foemina, tanquam duobus instrumentis requisitis, procreantur. Et similiter ovum nostrum gallinaceum necessario a gallo et gallina producitur. Gallina in se generat, ideoque conceptui locum et materiam, nutrimentum ac fomentum confert: gallus autem foecunditatem tribuit. Mas enim, inquit Aristoteles[38], semper perficit generationem, facitque ut sensitiva anima insit, et ex eo ovo animal gignatur.
Ideoque tam gallo, quam gallinae, organa utriusque facultati idonea concessa sunt. Nempe in gallina partes omnes genitales ad recipiendum et continendum accommodae; ut in gallo [325] ad dandum sive immittendum, vel ad praeparationem illius, quod foecunditatem in foeminam transferat (tanquam in alio generaret) idoneae reperiuntur.
Perspectis itaque, per dissectionem anatomicam, partibus generationis dicatis; quid utervis, mas scilicet et foemina, ad eam conferat, facile dignoscimus. Instrumentorum quippe notitia ad eorundem actiones et usus recta semita deducit.
[325] EXERCITATIO TRIGESIMANONA.
De gallo quaedam notatu digna.
GALLUS est, ut diximus, primarium efficiens ovi gallinacei perfecti seu foecundi, et praecipua generationis causa. Absque mare enim fuerit, nunquam ex ovo nasceretur pullus; et in multis oviparis, ne ovum quidem. De galli itaque actione et utilitatibus, nempe quid in ovo et pullo, tam in coitu quam aliis officiis, conferat, penitius introspiciendum est.
Gallum in coitu, licet pene, ut arbitror, careat, genituram, vulgo semen dictum, emittere ex partibus eius genitalibus constat; quippe testiculi eadem scatent, et in vasis deferentibus longis amplisque plurimum eius reperitur. Num vero subsultim, vique spiritus spumosum, et repetitis ictibus (ut in calidioribus animalibus viviparis) prodeat, necne; mihi profecto haud compertum est. Quia autem vesiculas genituram continentes non reperio, e quibus fermentata spirituque in spumam elata prosiliat foras; nec penem invenio, per cuius tubulum angustiorem protrusa cum saltu eiiciatur, gallinaeque interiora verberet; praesertim cum coitus inter eos celeriter adeo peragatur; crediderim levem solum esse humoris seminalis illitum, qualis per pudendorum osculum duntaxat affigitur, semenque citra saltum subito emanare: ut, quod alia animalia uno eodemque [326] initu iteratis ictibus eiaculantur, id aves (quae complexui venereo non immorantur) repetitis saepe coitionibus expediant. Rarius enim coitum repetunt, quae diutius in complexu venereo haerent: quales in avium numero sunt cygnus et struthio. Quoniam gallus igitur diu in venerea copula haerere nequit; quod ab aliis pluribus impulsibus fit, id ipse repetitis vicibus praestat: ac licet nec penem neque glandem habeat, vasorum tamen deferentium extremitas spiritu (dum coit) inflata, glandis more, turgescit; qua uteri gallina orificium aperto podice retectum comprimit, humoreque suo genitali oblinit, adeoque pene ad geniturae immissionem non indiget.
Diximus autem galli semen tantae virtutis esse, ut non uterum modo, sed et ovum in utero, in ovario papulam, totam denique gallinam ipsam, papulas et ovorum primordia partim iam habentem, partim mox producturam, foecundam ac prolificam reddat.
Ideoque a Fabricio recte observatum, gallo geniturae copiam in testiculis et vasis deferentibus abundare; non quod gallina plurimum eius singulis suis ovis foecundandis requirat; sed ut gallus pluribus gallinis crebroque repetitis congressibus sufficiat.
Facit etiam ad celeriorem seminis egressum vasorum spermaticorum in gallo brevitas et rectitudo: quod enim per longos et reflexos meandros permeat, tardius elabitur et copioso spiritu impulsore opus habet.
Inter mares, nemo gallo est alacrior nec superbior aut erectior incedens, ciboque concoquendo potentior, cuius magna pars in genituram abit; ac proinde pluribus eum frui uxoribus oportet, nempe decem vel duodecim. Sunt enim animalium quaedam species, quarum mas singularis plurimis foeminis sufficiat, ut in cervis, damis, et pecorum generibus videre est: sunt etiam, quarum foeminae libidine prurientes vix pluribus maribus [327] contentae sint; ut canis et lupa; unde etiam meretrices lupae dicuntur, quae corpora sua vulgant; et lupanaria, in quibus prostant. Sunt etiam nonnulla animalia quasi casta magis, et coniugalem vitam degunt; ita ut mas unus uni maritetur foeminae, amboque proli enutriendae socias operas praestent. Cum enim a natura requiratur ut mas in prolis generatione foeminae defectum suppleat; atque haec sola foetum nutrire, fovere, ac defendere nequeat; mas ipsi coniux additur; qui partem oneris in generanda et educanda prole suscipiat. Sic perdices vita coniugali gaudent, quia earum foeminae tot simul ova incubare nequeunt (ideoque binos nidos exstruere dicuntur) nec prognatos inde pullos tollere. Columba quoque mas incubandi vices, nidum componendi, pullosque nutriendi supplet. Similiter alia complura coniugalis vitae exempla inter animalia reperias: de quibus plura in dicendis.
Qui autem mares, ut gallus, plurimis foeminis inserviunt, eorum testiculi copioso humore seminali scatent, vasaque deferentia longa et ampla obtinent. Et quo tempore, quave aetate, papularum racemi in gallinis maturantur, et foecunditatem exposcunt ut in ova perficiantur; maribus semen abundat et testiculi turgescunt, eodemque loco (circa praecordia scilicet) conspiciuntur, in quem foecunditatem transferunt. Patet id in piscibus, avibus, reliquisque oviparis omnibus; quorum mares semine replentur eodem tempore ac loco, quo foeminae ova concipiunt.
Quaecunque itaque gallinae partes a natura generationi destinantur, ovarium nempe, infundibulum, uteri processus, uterusque ipse, et pudenda; eorumque situs, fabrica, quantitas, et temperies, quaeque hanc consequuntur; ea omnia, inquam, vel ovo procreando et augendo inserviunt, vel ad coitum, et foecunditatem a mare recipiendam, aut partus gratia efformantur: ad quam rem ea vel necessario et principaliter; vel tanquam [328] causa sine qua non; vel ad melius esse quodammodo conducunt. Nihil enim frustra aut temere in naturae operibus instituitur. Similiter partes omnes genitales in gallo, geniturae praeparandae et concoquendae, atque in gallinam transmittendae gratia, fabrefactae sunt.
Quibus autem maribus is vigor est, ut plurimis foeminis sufficiant; hi corporis magnitudine, et ornatu, animique robore et armis, foeminas suas longius superant, quam illi, qui coniugales sunt. Neque enim tantopere perdix mas, corvus, aut columba, a consortibus suis distinguuntur; quantum gallus a gallina; vel cervus a suis foeminis discrepat.
Gallus itaque ut armis plumisque ornatior, superbus, gloriosus, magnanimus, et bellator insignis incedit; ita pariter semine abundat, et frequentissime coitum peragit, adeoque libidine ferox aestuat, ut (nisi complures gallinae ipsi suppetant) foeminas suas saepius invitando et cogendo fatiget, et (uti in phasiano, gallo Indico, aliisque observavimus) intempestive supersiliendo, dorsumque pedibus atterendo (etiam cum in nidis ova incubant) eas male multet. Vidimus aliquando gallinas a ferocientis galli iniuria adeo laceras et detritas, ut dorsum totum implume, et ad ossa ipsa perquam miseris modis nudum habentes, brevi expiraverint.
[328] EXERCITATIO
QUADRAGESIMA.
De gallina.
DUO generationis instrumenta, duaeque primae causae sunt; mas et foemina. Gallina enim videtur auctor ovi, ut gallus foecunditatis. Horum igitur coitu a mare in foeminam traducitur, vel in gallina per coitum ingeneratur id, quod ovum reddit foecundum. Quid autem illud sit, non minus cognitu difficile est, quam cui id ipsum communicetur: [329] scilicet, utrum toti gallinae, an eius utero solum, aut ovo facto, vel etiam ovis omnibus in ovario iam inchoatis et postmodum inchoandis? Verisimile enim est ex supra dictis, et Fabricii[39] quoque experimento, pauculas coitiones et gallinae per dies aliquot cum gallo consortium sufficienter eam, aut eius saltem uterum, per annum integrum foecundare. Idque egomet etiam, experientia edoctus, ex parte affirmare possum: nempe vicesimum ovum a gallina (post huius a gallo divortium) proveniens fuisse foecundum et prolificum. Ut, quemadmodum a piscium masculorum genitura in aquam sparsa magnam {ovo-um} <ovorum> congeriem foecundari certum est; et in canibus, porcis, aliisque animalibus, coitiones aliquot pluribus foetibus procreandis sufficiunt (adeo ut aliqui compertum sibi existiment, si canis foemina saepius quam ter quaterve ineatur, id foecunditati eius obesse, pluresque foeminas quam mares inde procudi): ita quoque gallus aliquot suis compressionibus, non modo ovum in utero, sed totum etiam ovarium, gallinamque ipsam (ut saepe dictum est) prolificam reddat. Imo vero, quod amplius est, et inprimis mirabile, Terrae Persicae, inquit Aristoteles[40], mure foemina rescissa, foetus foeminei praegnantes videntur: nempe matres fiunt, antequam nascantur: quasi mas non solum foeminam foecundam, sed et conceptos quoque in ea foetus praegnantes redderet; quemadmodum gallus noster non solum gallinam, sed ova etiam ab illa procreanda foecundat.
Id autem medici confidenter negant, qui ex semine utriusque sexus misto conceptum in animalibus produci asserunt. Ac proinde Fabricius[41], licet galli semen in coitu proiectum nunquam uteri cavum (ubi ovum fit vel augetur) ingredi, aut ingredi posse, affirmet; et manifeste videat ova primum in ovario inchoata, non minus iis, quae in utero exsistunt, ab eodem [330] coitu foecundari; quorum nulla pars a galli semine oriri potuit; hoc tamen (quasi necessario adesse et permanere debeat) per integrum annum in bursa gallinae prolificae contineri, caecoque foramine reservari voluit. Quam sententiam nos antea reiecimus, tum quia cavitas illa perinde in mare ac in foemina reperitur; tum etiam, quia nec in illa, nec alibi uspiam in gallina, genituram galli stagnantem invenire potuimus; sed quamprimum haec munus suum expleverit, virtutemque foeminae prolificam impresserit, vel foras elabitur, vel dissolvitur et in spiritum versa evanescit et, quamquam Galenus[42] ac cum eo medici omnes hanc geniturae dissolutionem pluribus oppugnant; perspecta tamen ex anatomica administratione partium genitalium fabrica, simulque pensitatis aliis firmissimis argumentis, fateantur necesse est semen maris, prout a testibus per vasa deferentia derivatur, et in vesiculis spermaticis continetur, prolificum non esse; nisi coitus vel cupidinis oestro spiritale reddatur, et in naturam spumosam effervescat. Neque enim (teste Aristotele[43]) quod semen foecundum reddit, est eius corpulentia, aut ignis, aut talis facultas aliquas; sed spiritus qui in semine spumosoque corpore continetur, et natura quae in eo spiritu est, proportione respondens elemento stellarum. Quare, licet Fabricio concederemus, semen in bursa illa reservari; postquam tamen prolifica effervescentia sive spiritus isti deferbuerint, inutile prorsus foret et infoecundum. Unde medici quoque intelligant maris genituram non ideo esse prolis opificem, quia primus conceptus ex illa corporatur, sed quia spiritosa est et effervescens, tanquam foecundo spiritu et numine turgescens. Alias enim Averrhois fabula, de mulieris conceptione in balneo, veritatis speciem prae se ferret. Verum de his suo loco plura.
[331] Quemadmodum itaque a gallina fit ovum, ita verisimile est ab aliis quoque foeminis, ut postea docebitur, primos conceptus tum materiam, tum formam recipere: idque aliquandiu postquam marium genitura immissa fuit et evanuit. Neque enim gallus, per simplicem geniturae emissionem, foecunditatem aliquam gallinae aut ovis eius adfert; sed quatenus genitura isthaec prolifica est, et vi plastica imbuta; spiritosa nempe, effectiva, et analoga elemento stellarum. Mas itaque non magis censendus est primum principium, a quo conceptus et foetus oriuntur, quod semen suum concoquere et excernere possit, quam foemina, quae ovum sine mare procreat. Sed eo potius nomine praerogativam meretur, quod genituram suam spiritu divinique opificis virtute imbutum inferat: qualis puncto temporis officium suum exsequitur, et foecunditatem apportat. Sicut enim scintilla e silice excussa, aut fulgure e nube aliqua emicante, res subito accendi et siderari cernimus; ita pariter genitura maris foeminam, quam tetigerit, contagio protinus afficit, eidemque vim prolificam transfert; qua non modo ova, sed uterum etiam, et gallinam ipsam, momento temporis foecunda reddit. Haud citius enim inflammabile quid a contactu ignis accenditur, quam gallina a galli coitu praegnans efficitur. Quid autem ab hoc in illam transferatur, postea erit dicendi locus, cum de hac re generatim et perspicue magis determinabimus.
Observandum interea est, si ab anima id proficiscatur (quidquid enim foecundum est, id idem quoque animatum esse verisimile est: et iam supra diximus ovum, ex sententia Aristotelis, anima vegetativa praeditum esse, ut et semen omne plantarum) oportere necessario animam illam (saltem vegetativam) ex traduce esse, et a mare in foeminam; de foemina in ovum; ab ovo in foetum transferri; vel singulis eorum successive, per coitus contagium, ingenerari.
[332] Videtur nihilominus ambiguitatis plena disquisitio: ideoque, licet Aristoteles fateatur genituram maris tantae virtutis esse, ut semel emissa plurimis simul ovis foecunditatis sufficiat; tamen, ne repetita saepius coitio frustra videatur; In avium genere, inquit[44], ne ea quidem ova, quae per coitum oriuntur, possunt magna ex parte augeri, nisi coitus avis continuetur. Cuius rei causa est, quod ut in mulieribus coitu maris detrahitur mensium excrementum (trahit enim humorem uterus tepefactus, et meatus aperiuntur) sic in avibus evenit, dum paulatim menstruum excrementum accedit, quod foras decedere non potest, quoniam parum est, et superne ad cinctum continetur, sed in uterum ipsum collabitur. Hoc enim ovum augetur, sicut foetus viviparorum, eo quod per umbilicum affluit. Nam cum semel aves coierunt, omnia fere ova semper habere perseverant, sed parva admodum.
Eatenus autem forsitan vera fuerit Aristotelis sententia; plura nempe et maiora ova a repetitis saepe coitionibus contingere; quod scilicet uberior materia ad uterum (coitus calore tepefactum) affluat: non tamen propterea crebro coitu necessario opus esse ut ova fiant prolifica. Nam et experientia, ut diximus, contrarium docet; et ratio, quam affert, non videtur suffragari: quippe ovorum primordia non fiunt in utero ex sanguine menstruo (qui in gallina neutiquam reperitur), sed in ovario (ubi nullus sanguis praeexsistit) ova tam citra galli coitum quam cum illo progenerantur.
Gallina (ut et aliae foeminae omnes) conceptui materiam, nutrimentum, et locum suppeditat. materia, unde cuncta ovorum primordia in ovario nascuntur et crescunt, videtur eadem illa, ex qua reliquae gallinae partes, carnosae nempe, nervosae, et osseae, caput item, ac caetera membra nutriuntur et augentur. Quippe singulis papulis et vitellis in ovario haerentibus (eodem prorsus modo, quo reliquis gallinae partibus) alimentum [333] per vasa accedit. Locus autem, in quo ovum membranis distinguitur, grandinibus et cortice perficitur, est uterus.
At vero gallinam nec semen in coitu emittere, nec sanguinem in uteri cavitatem eo tempore effundere; neque ovum eo modo fieri, quo Aristoteles conceptum fieri voluit; neque, ut medici arbitrantur, ex commixtione seminum; nec semen galli in uteri cavum penetrare aut attrahi; una hac observatione manifestissime liquet: nempe quod in utero nihilo plus post coitum, quam ante ipsum reperiatur. Quae res ubi postea liquido constiterit, et demonstraverimus eam veram quoque esse de omni animalium genere, quae utero concipiunt; clare simul apparebit, quae hactenus ab omni antiquitate, circa animalium generationem, nobis tradita fuerunt, erronea esse; foetumque, nec ex spermate maris, aut foeminae, nec ex utrisque simul mistis, neque ex sanguine menstruo constitui; sed in omnibus, tum in conceptu prolifico, tum post ipsum, eodem modo se rem habere, quo fit in generatione pulli ex ovo, et perinde ac plantae ex sui generis seminibus oriuntur. Neque enim constat marem requiri, ut tanquam agens, opifex, et efficiens per se sit; nec foeminam, tanquam materiam suppeditet: sed uterque, tam mas, quam foemina, opifex quodammodo et parens dicendus est; foetusque, tanquam ex utrisque mistis, mista similitudo et species procreatur. Nec verum est, quod Aristoteles saepius affirmat, medicique etiam pro confesso habent; nempe, statim a coitu, in utero reperiri aliquid vel foetus ( ut puta cor, aut tres bullas, aut aliam quamdam partem principalem) vel conceptus; vel aliquid saltem in uteri cavo, ut coagulum, aut spermaticum quid mistum, aut aliud huiusmodi. Sed e contra, diu post coitum contingit primum, et ova et conceptum in pluribus et perfectioribus animalibus enasci; si modo foemina foecunda et praegnans evaserit. [334] Et foeminam quidem prolificam esse, antequam quidquam conceptus in utero contineatur, multa sunt quae indicium faciunt, ut postea in viviparorum historia dicetur: nempe crescunt ubera, uterus turgescit, aliisque symptomatibus totius corporis mutatio dignoscitur.
Gallina vero, quamquam ante coitum ovorum in se primordia ut plurimum habet, quae postea a coitu foecunda redduntur, ideoque illi statim a coitu aliquid inest; tamen, cum et ipsa, reliquorum animalium more, nihil adhuc eorum in ovario paratum habuerit, aut quae habuit iam excluserit; ex coitu postea, aliquo etiam temporis interiecto spatio, tanquam utrumque principium, sive utriusque sexus virtutem possideat, plantarum more per se ova generat, eaque (loquor expertus) non subventanea, sed prolifica.
Enimvero, si desubtus gallina semel foecunda reddita, ovisque incubante (postquam iam omnia sua ova peperit, et nullum in ovario superest) omnia illa ova abstuleris; plura denuo pariet, eaque genitiva sive prolifica, et utrumque principium in se habentia.
[334] EXERCITATIO QUADRAGESIMAPRIMA.
Quomodo gallina dicatur efficiens
primum: deque eius partu.
GALLINAM esse causam generationis efficientem, sive naturae in hoc opere instrumentum (non quidem absolute, et per se; sed ex mandato ac vi maris prolificam redditam); iam dictum est. Quemadmodum autem mas, suo merito, primum generationis principium ab Aristotele habetur, quod primus ad generationem motus ab eo proveniat; ita quoque gallina aliquo modo prima generationis causa statui potest: quatenus nimirum mas, praesente foemina, ceu furiis exstimulatus, ad venerem accenditur. Foemina piscis, inquit Plinius[45], [335] coitus tempore marem sequetur, ventrem eius rostro pulsans: sub partum mares foeminam similiter. Vidi ipsemet aliquando pisces mares foemellam iam parituram (canum more) turmatim sectari; ut ova recens posita lacte suo sive semine aspergerent. Id vero perspicuum maxime in petulcis ac lascivis foeminis, quae sopitos et ignavos cupidinis igniculos suscitant, amoremque tacitum inspirant: indeque fit, ut gallus gallinaceus, quamprimum gallinam suam diutule absentem, vel aliam aliquam advenam, conspicatus fuerit, oestro statim amoris percitus eam comprimat. Quinetiam in praelio victor, quamquam a pugna laesus et lassus, victi tamen coniuges omnes subagitare continuo gestis. Et ut flammulam hanc amoris in praecordiis semel accensam usque foveat, variis gesticulationibus, irritamentis, ac blanditiis (dum saepius canit, gallinas advocat, easque aggressus circumambulat, atque alas pedibus vibrissat) foeminas ad coitum, ceu fascino quodam, pellicit. Sunt illae quidem maris artes: sed et foeminae interdum morositas, coitum in speciem recusantis, non parum ad maris furorem et languentem cupidinem excitandam facit, ut citius et copiosiore spiritu eandem impleat. De huiusmodi autem blandimentis, quatenus conceptui promovendo inserviunt, inferius plura dicentur. Naturae enim opera, si diligenter perpenderis, nihil in iis frustra factum esse, sed cuncta in finem et boni alicuius gratia ordinata reperies.
Foeminae fere omnes cum voluptate quidem coeunt et implentur, sed in partu pleraeque dolent. Gallinae autem contrarium evenit, quae in coitu querula perstrepit et renititur; in partu vero, licet ovum pro corporis et uterini orificii proportione praegrande adsit, quodque nihil adiumenti (ut foetus viviparorum solent) ad exitum conferat, citra dolorem tamen [336] facile parit, et a partu continuo exsultat, sublatoque cachinno gallum quasi in partem laetitiae advocat.
Quamquam autem in gallinae vitellario multa ovorum primordia reperiuntur, variae magnitudinis et ordinis, ita ut aliud alio prius augeatur et maturetur; omnia tamen videntur a galli congressu simul pariterque foecundari, seu virtutem prolificam accipere. Et, licet plusculum temporis (triginta nempe aut amplius dierum) excurrat, priusquam gallina aut perdix ova omnia, quae concepit, pariat; tamen ubi primum mater iis incubare coepit, stato tempore (viginti scilicet aut duorum et viginti dierum curriculo) omnes foetus una fere excluduntur; iique non minus perfecti, quam si simul (ut in canibus catuli) ab eiusdem temporis coitu initium habuissent.
Atque hic dum sumus, cogitanti mihi quam exigua sint prolifica ovorum primordia, papulae nempe et sudamina milii semine minora, considerantique galli inde nati amplitudinem, magnanimitatem, atque ornatum; mirari subit tantas vires a natura rerum in tantillis exordiis reponi, et creatorem omnipotentem apparere voluisse maximum e minimis initiis. Oritur nempe ex minima et vix perceptibili papula gallina, aut gallus, animal superbum et magnificum. Nascitur ex parvula glande arbor ingens. Imo vero ex minima glandis gemmula sive apice, quam lata tandem brachia expandit annosa quercus? quam alta ad coelum tollit fastigia? quam profundas demittit radices? Ingens profecto naturae miraculum, inquit Plinius[46], tam exiguis principiis respuentem secures materiam nasci, indomita ponderibus immensis prela, arbores velis, turribus murisque impellendis arietes. Haec est naturae vis, haec potentia. Inest autem omnibus plantarum seminibus talis gemmula, cuius si summitas duntaxat, puncti instar, abrasa fuerit, tollitur illico spes generationis; quasi in tantillo puncto virtus omnis plastica [337] futurae arboris hospitaretur. Ideoque provida formica, particulam hanc praerodens, frumenti grana et semina in horreo suo subterraneo tuto recondit, eorumque progenerationem ingeniose praecavet. Cupressus, adiungit ibidem Plinius, fert semen formicis mire expetitum; ampliato etiam miraculo, tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. Sed de his quoque generatim plura dicemus, cum multa animalia, praesertim insecta, ab inconspicuis prae exiguitate principiis et seminibus (quasi atomis in aere volitantibus) a ventis huc illuc sparsis ac disseminatis, oriri ac progigni docebimus; quae tamen sponte sive ex putredine orta iudicantur, quia eorum semina nuspiam comparent. Est autem haec speculatio non inutilis ad illam philosophiam, quae omnia ex nihilo producta docet; siquidem inter primordium et [GR akmën] cuiuslibet animantis vix ulla est commensurabilis proportio.
Nec tantopere admirari oportet, quid in gallo exsistat, quod animal tam perfectum et eximium conservet et gubernet, eiusque exsistentiae prima causa sit, quam animam dicimus; sed multo magis, quid sit in ovo, imo in papula tantae virtutis, ut tale animal producat, et in excelsum adeo gloriae fastigium attollat. Nec solum mirari convenit quantus artifex tanto operi assistat et tangat; sed potissimum coitus tam momentanei contagium. Quid nempe e mare in foeminam proveniat; e foemina in ovum; ab ovo in pullum? Quid sit hoc traducis, quod nec manens, nec tangens, nec contentum sensibile inveniatur; operetur tamen, summo cum intellectu et providentia, supra omnem artem: quodque etiam postquam abiit et evanuit, non quia iam tangit, sed quia olim tetigit, ovum prolificum reddit: nec solum ovum perfectum et absolutum, sed imperfectum etiam et inchoatum, cum papula duntaxat fuerit: imo vero gallinam ipsam foecundam facit, antequam adhuc papulas produxerit; idque tam subito, quasi ab omnipotente dicatur, fiat progenies, et facta sit.
[338] Desinant itaque medici mirari, quod non sine stupore experiuntur, quomodo scilicet morbi epidemici, contagiosi, et pestilentiales, seminaria sua eminus per aerem aut fomitem aliquem spargant ac propagent; morbosque sui similes in alienis corporibus producant, atque abscondito modo per generationem quandam se tacite multiplicent; adeoque interdum ingravescant, ut, divino sic volente numine, per homines et pecora late stragem edant: quoniam maiora longe in animalium generatione quotidie invenerint. Plura enim et efficaciora fabricando animali eidemque conservando requiruntur, quam ad eius perniciem: quippe aegre longoque tempore crescunt, quae facile citoque corruunt. Eleganter Seneca[47], ut solet: Quam longo tempore opus est, ut conceptus ad puerperium perducatur? infans quantis laboribus tenere educatur? quam diligenti alimento obnoxium novissime corpus adolescit? at quam nullo negotio dissolvitur? urbes constituit aetas, hora dissolvit. Magna tutela stant et vigent omnia, cito et repente dissiliunt. Diu quae crescendo fit sylva, cito minimoque momento et scintilla fit cinis. Imo vero ne scintilla quidem; quippe radiis solaribus per exiguum vitrum transmissis, et in conum unitis, igne confestim excitato, maximarum rerum fit conflagratio. Adeo naturae maiestati nihil est arduum, quae ad originem rerum viribus suis parce utitur, et cum providentia caute dispensat, incrementis fallentibus; subito autem ad ruinam plenoque impetu properat. Cernitur in generatione rerum, optimus, aeternus, et omnipotens Deus, seu naturae numen suspiciendum; mille autem modis mortalia cuncta ad perniciem sua sponte ruunt.
[339] EXERCITATIO QUADRAGESIMASECUNDA.
Quomodo fiat generatio pulli ex ovo.
OVUM hactenus, ceu fructum et finem consideravimus: superest ut de eo, tanquam semine et principio, agamus. Iam, inquit Fabricius[48], quomodo ex ovo pulli generatio sequatur inquirendum est; ab eo Aristotelis et Galeni principio. quod etiam ab omnibus conceditur, exordientes; videlicet, quod omnia, quae in hac vita fiunt, ab his tribus fieri conspiciantur, artificibus, instrumentis, et materia. Quoniam vero in naturalibus opifex forinsecus non est, sed vel materiae vel instrumentis inditus; concludit, de agente tantum et materia considerandum esse,
Cum autem modus, quo pullus ex ovo fiat, hic docendus sit; non inutile fore arbitror, si quot modis aliquid ex alio fieri dicatur, praemonstravero. Ita enim clarius et distincte magis constabit, quam multifariam generatio ex ovo procedat, et quid de materia, instrumentis, atque efficiente statuendum sit. Aristoteles quatuor modis aliud ex alio fieri docuit[49]: primo, cum ex die noctem fieri dicimus, aut ex puero virum; quoniam hoc post hoc: alio, cum ex aere statuam, aut ex ligno lectum, aut quaecumque ex materia fieri dicimus, ut ex aliquo, quod insit et formetur, totum sit. Tertio, cum ex musico immusicum, aut ex sano aegrum, et omnino contrarium ex contrario. Quarto, ut Epicharmus facit suam exaggerationem, ex calumniis maledicta, ex maledictis pugna. quae omnia eo referuntur, unde principium motus, pars enim quaedam totius discordiae calumnia est. Cum itaque tot modis aliud ex alio fiat, semen in altero de duobus his esse apertum est. Aut enim ex eo, ut materia; aut ut ex primo quod moverit, est quod gignitur. Non enim ut hoc post [340] hoc, quomodo ex Panathenaeis navigatio; neque ut ex contrario contrarium: gignitur enim contrarium ex contrario quod corrumpitur: et aliud quidpiam subiici oportet, ex quo primo immanente sit.
Quibus Aristoteles recte infert semen a mare proveniente esse foetus causam efficientem vel instrumentalem; quandoquidem nulla pars est geniti, nec primo modo, nec tertio (nempe, aut ut hoc post hoc, aut ut ex contrario); neque ut materia subiicitur.
At vero, ut ibidem ait, id quod a mare in coitu provenit, non vere et proprie semen dicitur, sed genitura potius, et a semine proprie dicto discrepat. Genitura enim id vocatur, quod a generante proveniens, causa est quae prima obtineat principium generationis; videlicet in iis quae coire natura voluit: semen autem est, quod ex ambobus coeuntibus illis (nempe mare et foemina) originem trahit, quale semen plantarum omnium est, et animalium nonnullorum in quibus sexus distinctus non est: velut id, quod ex mare ac foemina primum miscetur, quasi conceptus promiscuus quidam; et quale ovum esse, supra in historia declaravimus, quod tum fructus, tum semen dicitur. Semen enim et fructus inter se differunt, prioris posteriorisque ratione: nam fructus, quod ex alio est; semen, ex quo aliud: alias ambo idem sunt.
Superest igitur inquiramus, quot modis praedictis, non quidem a genitura maris, sed ex vero semine, sive ex ovo aut conceptu, quae vere animalium semina sunt, foetus oriatur.
[340] EXERCITATIO
QUADRAGESIMATERTIA.
Quot modis pullus ex ovo fieri dicatur.
PRO confesso itaque est foetum fieri ex ovo prolifico, tanquam ex materia, et quasi ab opifice; idemque ovum utramque pulli causam exsistere. Prout enim originem a gallina [341] trahit et fructus habetur, materia est; quatenus vero prolificam plasticamque a mare infusam per totum sui continet, efficiens pulli dicitur. Quinetiam non solum, ut Fabricius voluit, in uno eodemque ovo haec inseparabiliter coniuncta sunt, nempe opifex et instrumentum, sed etiam necesse est, ut eodem loco alimentum quoque adsit, quo augeatur. Imo vero in ovo prolifico haec quatuor simul reperiuntur, opifex scilicet, instrumentum, materia, et alimentum; uti in historia palam fecimus.
Quare ex ovo prolifico omnibus modis praedictis pullum fieri dicimus: nimirum tanquam ex materia, efficiente, et instrumento; ac praeterea ut ex puero fit vir, atque ex parte totum; et tanquam ex alimento; et quasi e contrario contrarium.
Quamprimum enim ab incubatu, a principio motivo interno, quidpiam clarescens colliquatur (nos illud ovi oculum appellavimus), id ipsum tanquam ex contrario fieri dicimus: quemadmodum chylum, per concoctionem, ex contrariis (crudis nempe eduliis) fieri credimus: eodemque sensu, quo nos ex contrariis nutriri dicimur. Similiter, ex albumine fit et augetur id, quod nos oculum et colliquamentum candidum nominavimus: ac pariter ex candido illo liquore sanguis et vesicula pulsans, primae pulli particulae, fiunt, nutriuntur, atque augentur: nutrimento, inquam, a facultate insiti innatique caloris, tanquam ex contrario, per concoctionem assimilato. Crudum enim et incoctum cocto et assimilato contraria sunt; ut immusicus musico, et aeger sano.
Cumque ex candido colliquamento fit sanguis; vel ex albumine aut vitello candidus liquor generatur; huius generatio dicitur, illius corruptio: facta scilicet e termino contrario in contrarium transmutatione, manente interea eadem subiecta materia. Corrupta nempe priore albuminis forma, fit colliquamentum: [342] et ab huius (colliquamenti scilicet) formae privatione succedit forma sanguinis: non aliter, quam cum alimentum in substantiam aliti convertitur.
Hoc itaque modo, pullus ex ovo, tanquam ex contrario, fieri dicitur. Enutrito enim pullo in ovo atque adaucto, albumen pariter ac vitellus corrumpuntur et absumuntur, totaque deinceps ovi substantia. Manifestum est igitur, ex ovo, tanquam e contrario, videlicet alimento, et tanquam ex privatione et non ente, pullum fieri. Constat enim prima pulli particula, nempe sanguis aut punctum saliens, ex non sanguine, et omnino ex contrario; durante semper eadem supposita materia.
Fit etiam pullus ex ovo, sicut vir ex puero. Quemadmodum enim ex plantis semina oriuntur, ex seminibus gemmae, germina, virgulta, flores, et fructus: ita quoque ex ovo (gallinarum semine) fit maculae dilatatio, colliquamentum, sanguis, et cor, seu prima foetus (vel fructus) particula. Idque tanquam ex nocte dies, ex vere aestas, ex puero vir; hoc post hoc. Ut quemadmodum fructus post flores in eodem stemmate oriuntur; ita pariter post ovum colliquamentum; post hoc, tanquam ex humore primigenio, sanguis; post sanguinem, et ex illo, pullus fiat; veluti totum ex parte. Sicut, per Epicharmi exaggerationem, ex calumniis fiunt maledicta, ex maledictis pugna. Sanguis enim una cum puncto saliente primum exsistit; simulque et pars pulli videtur, et efficiens quoddam sive instrumentum generationis eius, ab opifice, ut Fabricius existimat, inseparabile. Quomodo autem ovum efficiens atque instrumentum generationis dicatur, partim iam antea dictum est, partim etiam uberius ex dicendis constabit.
Ex historia id certum est, punctum pulsans atque sanguinem (dum augentur) sibi reliquum corporis aliaque omnia [343] pulli membra adsciscere: quemadmodum vitellus in utero, ex ovario provolutus, albumine se cingit; idque non sine concoctione ac nutritione. Cunctarum vero operationum vegetabilium instrumentum commune, calor internus, aut calidum innatum, vel spiritus per totum diffusus, et in eo spiritu anima sive animae facultas, ab omnibus censetur. Habet igitur ovum, procul omni dubio, animam suam opificem, quae tota in toto, et tota in unaqualibet parte, insit; spiritumque seu calorem animalem in se continet, immediatum illius animae instrumentum.
Interroganti itaque, Quomodo ex ovo fit pullus? respondemus, omnibus modis, et ab Aristotele recitatis, et ab aliis excogitatis, quibus aliud ex alio fieri contingit.
[343] EXERCITATIO
QUADRAGESIMAQUARTA.
Fallitur Fabricius circa materiam
generationis pulli in ovo.
QUOD mihi ab initio proposui, Fabricium[50] praemonstratorem sequar; et de tribus illis, quae in generatione pulli indaganda ait, cum illo considerabimus; agente nempe, materia, et alimento pulli. Quae omnia in ovo esse oportet, de quibus dubia aliqua proponit, opinionesque gravissimorum auctorum diversa sentientium. Prima difficultas ad pulli materiam et alimentum spectat. Hippocrates[51] quidem, Anaxagoras, Alcmaeon, Menander, et prisci philosophi omnes pullum ex vitello generari, ex albumine vero nutriri existimarunt. Contra hanc opinionem, Aristoteles[52] et cum eo Plinius[53], pullum ex albumine corporari, ex luteo nutriri crediderunt. Ipse autem Fabricius, nec vitellum, nec albumen, materiam pulli esse voluit; praedictasque ambas opiniones conatur refellere, et docere [344] albumen pariter ac vitellum alendo pullo duntaxat inservire. Idque, praeter alia argumenta (quibus minus acquiescedum puto) hoc uno sic satis firmo: quod scilicet propagines vasorum umbilicalium (per quas pullus sine dubio nutrimentum haurit) in albumen pariter ac vitellum disseminentur, amboque isti liquores (prout pullus augetur et maiorem alimenti copiam postulat) absumantur. Ac propterea Fabricius in sententiae suae confirmationem, ait[54]: Ex corporibus ovum construentibus, et pulli generationi idoneis, solum tria sunt, albumen, vitellus, et chalazae: albumen et vitellus nutrimentum pulli sunt; ergo chalazae materia erunt, ex qua fit pullus. Errare tamen excellentissimum Fabricium supra in historia demonstravimus. Postquam enim pullus iam prope consummatus est, caputque et oculi distincte conspiciuntur, chalazas in ovo longe a foetu dissitas, integrasque a cacuminibus ad latera remotas reperire est: praestantque, ut ipse quoque fatetur, usum ligamentorum, quibus vitellus intra albumen in debita sua positione retineatur. Nec verum est, quod Fabricius in opinionis suae stabilimentum addidit; chalazas nempe obtusae ovi parti e directo suppositas esse. Nam post primae diei incubationem mutatur liquorum situs; vitellus attollitur, et grandines utrinque de cacuminibus removentur; ut iam pridem diximus.
Fallitur etiam praeterea, cum chalazas ovi partes esse statuit. Ovum enim revera ex albo et luteo humoribus solum constat: chalazae autem, ut et membranae, albuminis quaedam appendiculae sunt, et membranarum duntaxat extremitates colligatae et contortae (sicut filamenta in funem complicari solent), ut liquores firmiore nexu in debito suo loco conserventur.
Male igitur ratiocinatur, dum ait: Chalazae in ovo ibi reperiuntur, ubi pullus generatur; ergo hic ex illis constituitur. Nam ne secundum ipsum quidem Fabricium id fieri ullo modo potest; [345] qui fatetur chalazas in utroque ovi extremo pariter reperiri, et tamen negat pullum alibi quam in obtusa eius parte procreari: in qua profecto, sub primum generationis exordium, nulla omnino chalaza deprehenditur. Quinetiam, si in ovo recenti periculum feceris, videbis chalazam superiorem haud directe sub obtuso cacumine aut cavitate eius collocatam, sed ad latus nonnihil declinare; nec illo versum, quo cavitas tendit, sed potius in latus oppositum. Praeterea, ex supradictis innotuit, liquorum posituram statim ab incubatione permutari: quia oculus a colliquamento adauctus ad cavitatem in parte obtusa attollitur, unde liquores et grandines utrinque ad latus removentur. Macula enim, quae ante incubationem medio loco inter ambo cacumina collocabatur, iam in oculum aucta, cavitati in obtuso angulo adiungitur; grandinumque altera ab obtuso cacumine deprimitur, altera vero tantundem ab acuto angulo assurgit (qualis nempe polorum mundi, in obliquo hemisphaerio, situs est); simulque albuminis, praesertim crassioris, pars maxima in acutum cacumen subsidit.
Nec verum est, chalazas primam pulli formationem longitudine et figura imitari, partiumque principalium numerum totidem suis nodulis referre: ut inde, a consistentiae similitudine, de pulli materia argumentum probabile adduceret[55]. Neque corpus rubrum (quod etiam pro iecore habuit) in grandinibus, vel prope eas cernitur; sed in medio colliquamento candido reperitur; estque cordis solius principium. Nec etiam ranabottolorum exemplum, ab eo adductum, quadrat; quorum, inquit, non est conspicere nisi caput et caudam, hoc est caput et spinam omnino sine cruribus et brachiis. Additque, qui chalazam viderit, et huiusmodi conceptum, quod ad corpus attinet, se vidisse credat. Ego vero saepissime illorum anatomen institui, vidique alvum satis amplam, et in eadem intestina, iecur, [346] et cor pulsans, caput etiam atque oculos deprehendi. Quod Fabricius autem pro capite habet, est figura ranabottoli rotunda, eoque nomine gyrinus dicitur; quod nempe forma eius in gyrum vertatur. Caudam habet, qua natat, sed cruribus caret. Circa solstitium autem caudam amittit, quo tempore crura et brachia primum pullulare incipiunt. At nihil huic simile, in prima pulli in caput ac spinam divisione, accidit; quod ad gyrini modum, pullum ex chalazis fieri persuadeat.
Ulterius autem haec refellere, Fabricii, viri anatomes peritissimi, dignitas non sinit. Nec sane opus est, cum res ipsa ex historia luculenter pateat.
Tandem concludit, hanc suam sententiam perantiquam esse, et Aristotelis quoque temporibus celebratam. Ego vero potius sententiam Ulyssis Aldrovandi antiquam crediderim; qua existimat, chalazas esse sperma galli, ex quo et a quo pariter pullus oriatur.
Neutra tamen sententia vera est, sed popularis omnium temporum error: quippe grandines (galladuram Itali vocant, nostrates the treddle) a gallo provenire, eiusque sperma esse, olim hodieque mulierculae crediderunt.
Grandine, inquit Aldrovandus, sunt sperma galli, quia nullum ovum foecundum illis caret. At enim, nec infoecundum ullum iis destituitur, quod ille aut nescivit, aut dissimulavit. Id Fabricius quidem fatetur; sed dum negat galli sperma in uterum penetrare, aut uspiam in ovo reperiri; chalazas tamen solas, prae reliquis omnibus ovi partibus, masculi seminis virtute foecundari, vimque prolificam suscipere contendit: licet in ovis foecundis ac infoecundis chalazarum discrimen nullum animadvertere potuerit. Cumque concesserit ipsa ovorum in vitellario primordia, perinde ac ova albumine circundata, a galli coitu foecundari; erroris in tanto viro causam hanc esse arbitror. Fuit hactenus, ut iam saepe diximus, philosophorum [347] et medicorum omnium vulgata opinio, materiam foetus in generatione animalium esse aut maris, aut foeminae, aut utriusque simul genituram; ex qua post coitum in utero superstite, animalia (similiter ac plantae ex seminibus in terram proiectis) generentur. Nec Aristoteles quidem ab eadem sententia multum abfuit, cum sanguinem menstruum foeminae semen esse voluit, quod maris genitura coagulet, conceptumque inde constituat.
Supposito itaque iampridem ab omnibus (ceu certo fundamento) errore, quem diximus; haud mirum sane, si postea (pro varia cuiusque coniectura) plurimae falsae opiniones subsequutae fuerint. Errant enim toto coelo, ut dici solet, qui existimant, post coitum necessario remanere materiam aliquam in utero paratam et idoneam, ex qua aut foetus fiat, aut conceptus primus constituatur, aut aliud quid protinus in cavitate uteri fabricetur, quod plantarum semini in terrae gremium iniecto respondeat. Quippe certum est, in gallinae utero (idque etiam postea de omnibus foeminis constabit) statim a coitu, nihilo plus conspici, quam ante ipsum coitum reperiebatur.
Errasse itaque Fabricium liquet, cum ait[56]: Sicuti viviparum animal ex pauca seminali materia corporatur; quod vero ad alimentum et nutritionem suggeritur, copiosissimum est: sic pro pulli generatione exigua chalaza sufficiet; caetera autem in ovo contenta alimento duntaxat pullo erunt. Quibus apertum est, eum talem aliquam materiam in ovo paratam quaesivisse, unde pullus corporetur: idque, ne quid contra definitionem ovi, ab Aristotele[57] traditam, videatur statuere: nempe, Ovum est, cuius ex parte animal gignitur: reliquum cibus ei, quod gignitur, est. Validum igitur hoc Fabricio[58] videtur argumentum: Cum tres solum partes sint in ovo, scilicet albumen, vitellus, et chalazae; et priores duae nutrimentum duntaxat pullo suppeditent; [348] necesse est ut solae chalazae materia sint, ex qua pullus constituitur.
Ita factum, ut peritissimus anatomicus (dum materiam aliquam creando pullo idoneam, et a caeteris distinctam, in ovo quaerit) errore populari occaecatus, cespitaverit. Idemque similiter aliis contingit, dum lucem illam deserunt, quam frequens corporum dissectio, et familiaris cum natura ipsa conversatio exhibent; atque ex coniectura, suppositisque probabilibus argumentis, aut scriptorum auctoritatibus, rem eam intelligere sperant, quam spectare ipsi et sensu percipere debuissent. Quare haud mirum est, plurimos errores, ab ultima antiquitate unanimi consensu traditos, ad nostra usque tempora descendisse: virosque, alias ingeniosos, egregie hallucinatos esse; dum sibi abunde satisfactum arbitrantur, si ex aliorum libris sapiant, et doctorum virorum sententias in memoria habeant. Equidem, qui hoc pacto, veluti ex traduce (ut sic dicam) philosophantur, haud melius sapiunt, quam eorum libri quo penes se servant.
In ovo igitur, ut diximus, nulla pars distincta aut materia praeparata adest, ex qua foetus efformetur: sed, quemadmodum in plantarum seminibus apex aut gemmula proditur, ita pariter in ovo cicatricula sive macula inest, quae vi plastica imbuta in oculum et colliquamentum crescit; ex quo et in quo pulli primordia, sanguis scilicet et punctum saliens, generantur, nutriuntur, et augentur in pullum perfectum. Neque Aristotelis definitio ovi vera est; ut sit, ex cuius parte pullus oritur, et a reliquo nutritur: nisi Philosophus hoc modo intelligendus sit; Ovum esse, ex cuius parte pullus oritur, non tanquam ex materia, sed ut vir ex puero: vel, ovum esse conceptum perfectum, ex quo pullus partim constitui dicitur, partim nutriri: vel denique, ovum esse, cuius liquores pro partium tum materia tum nutrimento inserviunt. Eoque sensu Aristoteles[59] [349] docet, materiam foetus in foeminis esse sanguinem menstruum, quo (dum per venas in uterum funditur) natura abutitur; scilicet generationis causa, ut quale erat futurum, tale alterum oriatur; iam enim tale potentia est, quale est corpus, cuius secretio est; nempe matris.
[349] EXERCITATIO QUADRAGESIMAQUINTA.
Quaenam sit pulli materia, et quomodo
fiat in ovo.
QUONIAM itaque ex aliorum placitis, sive nuda auctoritate, sive probabilibus etiam argumentis ea confirmata fuerint, veritatem obtineri non posse arbitramur, nisi diligens quoque experientia accesserit; ex naturae libro, et perspicuis observationibus, quaenam sit foetus materia, et quomodo is inde oriatur, declarabimus.
Duplici modo aliquid ex aliquo (tanquam ex materia) fieri, idque tam arte, quam natura, ac praecipue in generatione animalium, observavimus. Alter est, cum ab aliquo praeexistente fit, veluti ex ligno lectus, ex lapide statua: cum nempe tota futuri opificii materia iam exstiterit, antequam in formam producatur, aut operis aliquid inchoetur. Alter autem modus est, cum materia simul et formatur et fit. Quemadmodum igitur opera duplici modo ab arte perficiuntur; altero nempe, cum materiam iam paratam artifex secat, dividit, et detrahendo quos superfluum est imaginem relinquit, ut statuarius facere solet: altero autem, cum singulus eandem imaginem ex luto, addendo sive augendo et figurando, format; simulque materiam parat, praeparat, aptat, et applicat (atque hoc pacto imago potius facta, quam ficta dicitur): ita pariter in generatione animalium, quaedam ex materia prius cocta et aucta formantur et transfigurantur; omnesque partes simul per metamorphosin oriuntur ac distinguuntur, perfectumque [350] animal enascitur: quaedam vero, facta parte una prae altera, ex eadem materia postea simul nutriuntur, augentur, et formantur: habent scilicet partes alias aliis priores ac posteriores, eodemque tempore et augentur et formantur. Horum fabrica a parte aliqua, tanquam ab origine, incipit; eiusque ope reliqua membra adsciscuntur: atque haec per epigenesin fieri dicimus; sensim nempe, partem post partem; estque isthaec, prae altera, proprie dicta generatio.
Priori modo fit insectorum generatio, ubi vermis per metamorphosin ex ovo nascitur; vel ex materia putrescente (humido siccescente, vel sicco humescente) primordia procreantur, e quibus (tanquam ex eruca ad perfectam magnitudinem aucta, vel ex aurelia) per metamorphosin papilio vel musca oritur iusta magnitudine, nec a primo ortu quidquam auctior fit. Perfectiora autem animalia sanguinea per epigenesin sive partium superadditionem fiunt; ac, postquam nata sunt, adolescunt et ad [GR akmën] pertingunt. In illis, casus seu fortuna videtur maxime generationem promovere; in quibus forma oritur ex potentia materiae praeexistentis, causaque prima generationis est materia potius, quam efficiens externum; unde etiam animalia haec imperfectiora sunt, et genus suum minus servantia minusve perpetua, quam sanguinea terrestria vel aquatilia, quae ab univoco principio (nempe ab eadem specie) aeternitatem consequuntur: huiusque rei causam primam naturae et virtuti vegetativae assignamus.
Quaedam igitur animalia sua sponte nascuntur, ex materia sponte vel casu concocta; ut Aristoteles[60] videtur asserere. Quorum scilicet materia potest a se ipsa moveri, eo motu a casu, quo semen movet in generatione aliorum animalium. Idemque in animalium generatione contingit, quod in arte: quaedam enim ab arte fiunt, atque eadem a casu, ut sanitas; quaedam nunquam sine arte, ut domus.
[351] Apes, crabrones, papiliones, et quaecunque ex eruca per metamorphosin generantur, casu orta, ideoque genus suum haud servantia dicuntur: leo vero, aut gallus, nunquam casu aut sponte; sed tanquam a natura sive opifice facultate diviniore exsistunt; et potius, quod specie sibi simile generet, quam quod materiam suppeditet idoneam, requirunt.
In generatione per metamorphosin, quasi sigillo impresso vel proplasmate concinnata finguntur; materia scilicet tota transfomata. Animal autem, quod per epigenesin procreatur, materiam simul attrahit, parat, concoquit, et eadem utitur: formatur simul et augetur. In illis, plastica vis eandem similarem materiam secat, sectamque disponit, et in membra redigit; facitque ex materia similari organa dissimilaria. In his vero, dum partes alias aliterque dispositas ordine procreat, aliam quoque atque aliter dispositam materiam requirit ac facit; his nempe vel illis partibus generandis magis idoneam. Cuius rei gratia, ovum gallinaceum perfectum ex variis partibus constitutum credimus.
Liquido itaque ex historia nostra constat, pulli generationem ex ovo fieri potius per epigenesin, quam per metamorphosin; neque omnes eius partes simul fabricari, sed successive atque ordine emergere; eundemque simul dum augetur formari; et augeri dum formatur; partesque alias aliis prioribus supergenerari et distingui; principiumque, augmentum, et perfectionem procedere per modum crescendi, tandemque exoriri foetum. Facultas enim pulli formatrix materiam potius sibi acquirit et parat, quam paratam invenit: videturque pullus haud ab alio fieri vel augeri, sed a seipso. Et quemadmodum omnia, ex quo fiunt, ab eodem augentur; ita similiter, a quo pullus conservatur et augetur ab initio (sive id anima, sive facultas animae fuerit), ab eodem quoque, ut supra diximus, eum fieri credibile est. Idem enim reperitur tum in ovo, tum in pullo, [352] efficiens ac conservans; et ex qua materia primam pulli particulam constituit, ex eadem nutrit, auget, et superaddit reliquas omnes. Denique, in generatione per metamorphosin, totum in partes distribuitur et discernitur; per epigenesin vero, totum ex partibus certo ordine componitur ac constituitur.
Quare Fabricius materiam pulli (ceu distinctam ovi partem, ex qua corporetur) perperam quaesivit: tanquam pulli generatio per metamorphosin, sive materiae congestae transfigurationem, fieret; et partes omnes corporis, vel saltem principales, ex eadem materia simul orirentur, et, ut ipse loquitur, corporarentur: non autem per epigenesin, in qua ordo observatur secundum partium dignitatem et usum; ubi primo exiguum quasi iacitur fundamentum, quod simul, dum augetur, distinguitur quoque et formatur; partesque deinceps, ordine quasque suo, supergenitas et adnascentes obtinet.
Quemadmodum nempe apex ex glande protuberans, sumpto incremento, in radicem, lignum, medullam, corticem, virgulta, turiones, frondes, flores, ac fructus distinguitur et formatur, tandemque arbor evadit; ita pariter se habet pulli in ovo procreatio; cicatricula sive parva macula, futuri aedificii fundamentum, augetur in oculum, simulque distinguitur in colliquamentum, in cuius centro punctum sanguineum pulsans enascitur, una cum venarum ramificatione; his mox superoritur nebula, ac primum futuri corporis concrementum; quod etiam, prout augetur, dividitur sensim et distinguitur in partes, non simul omnes, sed alias post alias natas, et ordine quasque suo emergentes.
Ut concludamus igitur: in eorum animalium generatione, quae per epigenesin procreantur, et partite formantur (qualiter pullus in ovo) non quaerenda est materia alia, ex qua foetus corporetur; et alia, unde primum nutriatur atque augeatur: nam eadem materia, ex qua fit, nutritur etiam ac augetur; et, [353] vice versa, qua nutritur primum et augetur, ex eadem quoque pullus in ovo constituitur. Idemque est potentia animal, quod alibile, et augmentativum, ut post docebimus; differuntque duntaxat, ut Aristoteles ait, ipso esse; caetera vero idem sunt. Quatenus enim hoc aliquid est, et in substantiam convertibile, nutritium est; quatenus quantum, est augmentativum; quatenus in substantiae deperditae locum substituitur, nutrimentum appellatur; quatenus non deperditae additur, incrementum dicitur. Idemque tum generatione, tum nutritione, tum augmentatione, pulli materia, alimentum, et incrementum existimandum est. Generari vero simpliciter dicitur, cuius nondum est aliquid praeexistens; nutriri autem et crescere, quod prius existit. Foetus quod primum fit, gigni, aut nasci; quod substituitur vel superadditur, adnasci, aut adgenerari dicitur. In omnibus ab eodem in idem, eadem transmutatio et generatio: secundum partem quidem, nutritione et augmento; secundum totum autem, generatione simplici: alias idem utrobique contingit. Quippe unde materia primum exsistens fit, inde quoque nutrimentum illi atque incrementum accedit.
Quinetiam ex dicendis constabit, omnes corporis partes ab eodem communi succo alibili, aliter aliterque cambiato, nutriri. Nam, ut plantae omnes ex eodem communi nutrimento (sive rore, seu terrae humore) diversimode alterato coctoque oriuntur, nutriuntur, atque augentur; ita pariter ex iisdem ovi liquoribus, albuminibus nempe et vitello, totus pullus singulaeque eius partes procreantur et crescunt.
Explicabimus etiam, quorum animalium sit per metamorphosin generatio: qualisque insectorum, ex verme vel eruca oriundorum, sit praeexistens materia; ex qua, per solam transmutationem, omnes partes simul constituantur, corporentur, et perfectum demum enascatur animal: tum etiam, quibus animalibus [354] aliquis generationis ordo insit, partesque eorum aliae post alias nascantur; qualia sunt, quae imperfecta primum nascuntur, postea vero adolescunt et perficiuntur; uti omnia ex ovo prognata. Haec, ut simul fiunt et augentur; crescunt et transformantur; ordineque observato, in partes distinguuntur: ita nulla iis immediata materia praeexistens adest (qualis statui solet seminum maris et foeminae mixtio, vel sanguis menstruus, vel aliqua ovi portiuncula), ex qua foetus corporetur: sed simul ac fit et paratur materia, augetur etiam et formatur aliquid; quamprimum nutrimentum adest, adest quoque id quod eo alatur. Fitque huiusmodi generatio potius per epigenesin, tanquam ex puero vir, nempe ex puncto saliente, ceu fundamento corporis aedificium; quemadmodum ex carina fit navis: et potius, ut singulus statuam, absque praeexistente materia; quam ex materia aliqua, ut faber ex ligno scamnum, aut statuarius e marmore statuam efformant. Nam, ex qua materia pars prima pulli, sive minima eius portiuncula oritur; ex eadem quoque totus pullus nascitur: unde prima sanguinis guttula, inde etiam tota eius massa per generationem in ovo provenit: a quo membra sive organa corporis consistunt et fiunt, caro, vena, membrana, nervus, cartilago, et os, originem trahunt. Pars enim, quae prius erat mollis et carnosa, postea, dum augetur, ab eodem alimento fit nervus, ligamentum, tendo; quae membrana erat, fit tunica; et quae cartilago fuerat, postea spina vel os evadit: ex eadem nempe materia similari diversimode alterata. Neque enim corpus similare mistum (quod ex elementis constare vulgo creditur) ex elementis seorsum primo exsistentibus, dein compositis, unitis, et alteratis gignitur; nec compositum ex componentibus; sed ex hoc misto transmutato aliud mistum gignitur et efformatur. Nimirum ex colliquamento fit sanguis; ex sanguine corporis moles exsurgit; [355] quae similaris ab initio, et tanquam gluten spermaticum cernitur: inde autem partes per divisionem obscuram delineantur primo, posteaque organa fiunt et distinguuntur.
Partes, inquam, istae similares non fiunt ab elementis dissimilaribus atque heterogeneis invicem unitis; sed ex similari materia per generationem oriuntur, et discriminantur, dissimilaresque fabricantur. Perinde ac si divini opificis iussu seu effato quodam, totus pullus crearetur: scilicet, fiat massa similaris alba, ac dividatur in partes et augeatur; atque interim dum augetur, fiat partium secretio et delineatio; fiatque haec pars durior, et simul crassior, atque albidior; illa mollior, et simul coloratior; atque ita factum est. Sic nempe quotidie pulli fabrica in ovo procedit; ex eadem materia fiunt, nutriuntur, et augentur omnia. E spina primum oriuntur latera, ossaque minutis lineis albissimis a carne distinguuntur: in capite tres bullae visuntur aqua crystallina plenae; quae cerebrum, cerebellum, et oculum alterum offusa nigredine conspicuum referunt: substantia, quae initio coagulum lacteum apparet, postea sensim cartilaginosa, spinosa, ac demum ossea evadit: quae mucosa primum et alba erat, tandem in carnem rubicundiorem et parenchyma abit: quae prius erat limpida et purissima aqua, mox in cerebrum, cerebellum, et oculos mutatur. Maius enim et divinius inest in generatione animalium mysterium, quam simplex congregatio, alteratio, et totius ex partibus compositio: quippe totum suis partibus prius constituitur er decernitur; mistum prius quam elementa. Verum de hac re plura alibi; ubi etiam causae eius et principia assignanda veniunt.
[356] EXERCITATIO QUADRAGESIMASEXTA.
De causa efficiente generationis pulli
et foetus.
HACTENUS de materia, ex qua pullus in ovo nascitur, dictum est. Superest, ut de efficiente pulli causa, aliquid cum Fabricio disquiramus. Quoniam autem plurimis haec res difficultatibus obnoxia est:nec auctores in alia magis acriter et verbose disputant; ipseque Aristoteles in ea explicanda mire intricatus ac perplexus cernitur; plurima etiam dubia, nec spernenda, sese offerunt; operae pretium me facturum arbitror, si (quod in materiae disquisitione a nobis factum est) primo loco statuam, quot modis aliquid efficiens vel effectivum dicatur; ut inde certius et distincte magis constet, tum quid efficientis nomine quaerendum sit, tum etiam quid de auctorum circa hanc rem sententiis statuendum veniat; simulque ex nostris observationibus appareat, quid vere ac proprie efficiens dicendum sit.
Aristoteles[61] efficientem causam definit: Unde principium mutationis primum, aut quietis: ut consultor; pater; et simpliciter, faciens eius, quod factum est; transmutativum, transmutati. Quare in generatione animalium, multa et varia causarum genera afferuntur, unde motus: aliquando accidens sive qualitas assignatur; atque ita calor animalis et formatrix facultas efficiens dicuntur. Aliquando, substantia externa prius exsistens, cui vis plastica seu formatrix facultas inest; ut pater vel eius semen, cuius efficacia pullus ex ovo procreatur. Aliquando interna quaedam substantia per se exsistens; ut spiritus sive calidum innatum. Aliquando substantia quaedam alia, ut forma, vel natura, vel anima, vel pars quaedam animae vegetativa, pro efficiente habetur: quale principium ovo inesse, iamdudum diximus.
[357] Praeterea, quoniam aliud alio prius et remotius, unde motus; aliquando media inter primum efficiens et ultimo factum; et instrumenta, tanquam efficientia aestimantur: subordinati quoque fines, ceu subsequentium principia, inter causas efficientes recensentur; ac proinde ipsae partes quaedam genitales dicuntur; veluti cor, unde reliquas partes quaedam genitales dicuntur; veluti cor, unde reliquas partes ortum ducere Aristoteles affirmat, et ex historia nostra liquet. Cor, inquam, aut saltem eius primordium, vesicula nempe et punctum saliens reliquum corpus, tanquam futurum sibi domicilium, fabricat; iamque exstructum ingreditur, in eo se recondit, vivificat illud et gubernat, superpositisque costis ac sterno, ceu munimento, circumvallat: estque veluti lar quidam familiaris, prima animae sedes, calidi innati primum receptaculum, focus animalis perennis; facultatum omnium fons et origo, unicumque in adversis solatium.
Porro, quoniam efficiens in relatione ad effectum dicitur; cum per epigenesin partes aliae aliis ordine posteriore sint, et a prioribus diversae; ut effecta, ita et efficientia quoque variari verisimile est; quae diversa opera producant, a quibus motus etiam diversi proveniant. Ita medici, in physiologicis, quaedam organa chylificationis, alia sanguificationis, generationis alia adstruunt: et anatomici quidam ossificam, carnificam, nervificam facultates nominant; quas ossa, carnem, et nervos efficere statuunt.
In pulli autem generatione, ex pluribus actionibus non parum inter se differentibus, causas quoque efficientes discrepare certum est: quae licet per accidens efficientes generationis videantur, necessario tamen requiruntur; cum, nisi sociata eorum opera, nihil efficiatur. Nempe, dum externa impedimenta prohibent, vel conceptum fovent, aut excitant et de potentia in actum deducunt, efficientia merito censentur. Atque hoc nomine ovorum incubatio, aeris locique tepor, verna tempestas, [358] solisque per zodiacum accessus; similiter causae praeparantes, quae faciunt ut vitellus ascendat, maculas dilatetur, humoresque in ovo colliquentur, pro efficientibus habeantur.
Deinde causis efficientibus annumerandae sunt generativae et architectonicae potentiae partes a Fabricio recensitae, nimirum facultas immutatrix, concoctrix, formatrix, et auctrix: accidentium quoque quorundam effectrices causae; nempe, unde pullus sit mas aut foemina; patris aut matris similitudine; idque ad prioris aut posterioris maris coeuntis formam; unde etiam proles sit animal; atque integrum, non mutilum; robustum et sanum, non morbosum; longioris quoque aevi; speciemque retinens, aut degenerans; monstrum aut misti generis evadit.
Denique, cum circa efficientem foetus causam versantes animo perpendimus insignem eius fabricam, atque omnium partium membrorumque actiones, functiones, usus, et utilitates; quantaque providentia, arte, et intellectu, quam divino numine afflata omnia concinnentur, affabreque componantur in usum vitae: non solum, quis sit efficiens, architectus, et consultor, ambigere non licet; verum etiam omnipotentem adeo tanti operis (quod microcosmi titulo insigniri meretur) fabricatorem et praeservatorem iure suspicimus et veneramur. Quaerimus etiam, unde veniat; et quando; atque ubi subsistat in ovo divinum illud, elemento stellarum analogon, arti et intellectui proportione respondens, Creatoris omnipotentis vicarium?
Ex dictis igitur apparet, quam sit arduum causas omnes pulli efficientes enumerare; et necesse esse, pleniorem huius rei disquisitionem ad universalem trutinam referri; neque enim posse ex pulli solius generatione (sine clariore luce per experientiam ab aliis animalibus allata) commode pleneque ea tractari, quae generatim omnibus conveniunt. Eoque magis quod [359] ipsemet Aristoteles principia animalium efficientia tam varia recensuerit: ab eo enim aliquando mas[62] statuitur causa efficiens principalis, utpote in quo ratio facti pulli sit; secundum illud, fieri omnia ab eodem univoco[63]: interdum, maris semen[64]; aut natura maris semen emittentis[65]; nonnunquam, id quod in semine inest[66], quod fit ut foecunda sint semina, spiritus nempe, et natura in eo spiritu proportione respondens elemento stellarum: alibi calor[67]; moderatus calor[68]; certus et proportionatus caloris gradus[69]; calor in sanguine[70]; alicubi, calor aeris ambientis; item, venti[71]; sol; coelum; Iupiter; anima; et universim, natura principium motus et quietis ab eo dicitur. Eademque licentia, Stoicorum aliquis, qui animam esse ignem arbitratur, hunc causam animalium efficientem statuat; quod ignis seipsum nutriat, augeat, propriaque potestate quodammodo vivere videatur: non ille quidem noster culinaris et destructivus; sed naturalis, coelestis, vegetativus, generativus, et salutaris; quem, Iovis nomine, Ethnici colebant, rerumque hominumque patrem nuncupabant; non, inquam, claudus eius frater Vulcanus (cuius tamen opera ac beneficio quotidie multifariam magno nostro commodo utimur), sed spiritus animalis, divinus, animaliumque opifex.
Idcirco Aristoteles[72] quaestionem hanc de causa efficiente valde dubiam esse ait; utrum scilicet sit extrinsecum quid, an in genitura aut semine insitum: et num sit pars aliqua animae, aut anima, aut habens animam?
Quare ut, in hac efficientis pulli disquisitione, a multiplicium causarum labyrintho tuto nos expediamus; opus est Adriadnaeo [360] filo, ex omnium fere animalium observationibus rite contexto: ac propterea res haec ad universalem magis indaginem differenda est. Interea temporis, quae circa privatam pulli ex ovo generationem, vel manifeste apparent, vel a communi sententia aliena sunt, vel ulteriorem inquisitionem postulant, recensebimus.
[360] EXERCITATIO QUADRAGESIMASEPTIMA.
Efficiens causa pulli quomodo operetur,
secundum Aristotelem.
MAREM esse causam efficientem primariam in generatione, omnes confitentur; utpote in quo species sive forma resideat: asseruntque porro, genituram eius coitu emissam facere, ut et ovum sit, et fiat foecundum. Quomodo autem galli semen pullum ex ovo producat, philosophi atque medici omnes olim hodieque haud satis explicarunt: nec quaestionem ab Aristotele propositam solverunt. Imo nec ipse quidem Aristoteles[73], ubi ait; marem non conferre ad quantitatem, sed ad qualitatem; esseque principium motus; foeminam vero materiam praestare. Pauloque post: Non omnis mas semen emittit, et qui emittunt,nulla pars foetus hoc est: sicut nec a fabro quidquam secedit ad lignorum materiam; neque pars ulla artis fabrilis in eo, quod efficitur, est; sed forma et species ab illo per motum in materia exsistit. Atque anima, in qua forma et scientia est, movet manus, aut aliud membrum, motu certae qualitatis; vel diverso, a quibus efficitur diversum; vel eodem, a quibus idem. Manus autem instrumentaque materiam movent. Ita natura etiam maris semen emittentis utitur eo semine, quasi instrumento, et actu habente motum: ut in operibus artium instrumenta moventur, in illis enim quodammodo motio artis est.
[361] Quibus videtur innuere, generationem fieri motu certae qualitatis. Quemadmodum in arte, licet prima causa (nempe ratio operis) sit in anima artificis; postea tamen opus efficitur motu manuum vel aliorum instrumentorum; et licet prima causa remota sit (ut in automatis), quodammodo tamen movere dicitur quod iam non tangit, sed olim tetigit, dummodo motus in instrumentis perseveret.
Idem libro sequenti sic ait[74]: Semen maris cum accessit in foeminae uterum, partem purissimam excrementi (nempe menstrui sanguinis in utero exsistentis) constituit, et coagulat, materiamque in utero paratam tali motu transmutat, donec pulli aliquid fiat: quod postea, licet semen peracto motu evanescat, pars quaedam exsistit foetus, eademque animata (quale cor), quae se ipsam iam auget et gubernat, perinde ac filius a patre emancipatus, seorsumque collocatus. Itaque principium haberi oportet, a quo postea ordo membrorum describatur, et quaecunque ad obvolvendum animal pertinent disponantur; et ex quo incrementum et motus caeteris partibus contingat; omniumque similarium ac dissimilarium partium principium, et ultimi earum alimenti auctor est. Quod enim iam animal est, augetur: alimentum autem ultimum animalis, sanguis est, aut quod sanguigni proportione respondet; cuius vasa et conceptacula venae sunt. Quamobrem venarum quoque principium cor est. Venae autem, quasi radices,pertingunt ad uterum, per quas alimentum haurit foetus. Cor etiam totius naturae principium, et finis continens, primum fieri debet, tanquam pars sua natura genitalis; quae prior sit oportet, quasi principium reliquarum, totiusque animalis, et sensus: cuius calore (quia partes omnes potentia in materia insunt) cum principium motionis affuit, perinde ut in spontaneis illis miraculis,quod subinde sequitur, excitatur; et partes moventur, non mutantes locum, sed alterascentes mollitie, duritie, calore, et reliquis [362] partium similarium differentiis, factae iam actu, quae ante erant potentia.
Haec totidem fere verbis Aristotelis sententia est, qua foetum ex semine per motum constitui censet; licet iam non maneat tangens, sed antea solum tetigerit. Subtilis profecto et accurate contexta opinio; atque ex iis, quae in ordine generationis partium conspiciuntur, non improbabilis. Cor enim, cum venarum ductu, primo cernitur; tanquam principium animatum, in quo et motus et sensus; et tanquam principium animatum, in quo et motus et sensus; et tanquam filius emancipatus, parsque genitalis, unde membrorum ordo describitur, et, quaecunque ad absolvendum animal pertinent, disponuntur; et cui reliqua conveniunt ab Aristotele attributa.
At vero cor in ovo a semine maris fieri, impossibile videtur; cum nec semen illud in ovo insit, nec ovum tangat, aut unquam tetigerit; quia neque uterum ingreditur, in quo ovum fit, ut Fabricius fatetur, nec ab eo ullo modo attrahitur; imo nec maternus quidem sanguis in ovo est, aut materia aliqua praeparata, unde semen maris primam hanc partem genitalem, caeterarum auctorem, efficiat. Neque etiam protinus a coitu (dum semen adhuc intus manet et tangens est) quidquam pulli in ovo exsistit, sed post multos demum dies, cum incubatur. Quinetiam in piscibus, ubi maris genitura ova solum foris tangit, ea vero non ingreditur, haud probabile est quidquam amplius ab illa praestari, cum externum fit agens, quam fit a semine galli in gallinarum ovis iam efformatis. Praeterea, cum statim a coitu nullum adhuc ovi vestigium exstet, sed postea a gallina per se generetur, idque prolificum, postquam iam semen galli abiit atque evanuit; verisimile non est, foetum ab eo semine in illo ovo, per motum, aut motus successivos, fieri.
Neque sane ova prolifica ab improlificis et subventaneis differunt, quod illa maris semen contineant, ut voluit Aldrovandus; nec quicquam a semine maris factum, et coagulatum in [363] ovo cernitur; vel ullo modo sensibiliter transmutatum reperitur (quippe ovum foecundum a subventaneo nulla sensibili differentia discriminatur): et tamen ovum prolificum, quod diu post coitum concipitur, habet in se utriusque sexus virtutem, atque ipsum posse fieri, et posse facere pullum; tanquam ex ambobus coeuntibus et in unum conspirantibus originem traxisset, ut Aristoteles[75] voluit; eaque necessitate coactus, ut supra de generatione ovi diximus, animam in ovo constituit. Quae insit, proculdubio eorum omnium, quae naturaliter in ovo reperiuntur, principium et efficiens erit. Certum enim est, quidquid demum fuerit, quod pullum ex ovo procreat (in cuius fabrica, tanta arte, tam divino intellectu, ac providentia opus est; nempe dum oculos visioni; rostrum sumendo cibo; pedes ambulationi; alas volatui; et reliqua similiter in finem aliquem instituit), esse id vel animam, vel partem animae, vel quid habens animam, vel aliquid prius et praestantius anima, cum intellectu et providentia operans.
Ex generatione quoque pulli manifestum est, quodcunque illi fuerit principium vitae, seu prima causa vegetativa; hanc ipsam prius in corde fuisse. Quare si ea sit anima pulli, ipsam prius in puncto saliente et sanguine fuisse pariter constat; utpote in quo motum sensumque deprehendimus: movetur enim et salit ut animal. Quod si in puncto saliente exsistat anima, quae reliquum corporis, ut in historia docuimus, sibi fabricet, nutriat, et augeat; e corde certe, ceu fonte, in universum corpus promanat.
Similiter, si ovum ideo prolificum est, quia ei anima inest, sive, ut Aristoteles[76] voluit, pars animae vegetativa; clare constat, punctum saliens partemve genitalem animatam, ab ovi anima proficisci (nihil enim suis ipsius auctor est); animamque [364] ab ovo in punctum saliens mox, in cor, et deinde in pullum traductam esse.
Adhaec, si ovum vim prolificam animamque vegetativam habeat, quibus pullum exstruat; easdemque (ut manifestum est, et omnes fatentur) galli semini acceptas referat; certum est semen hoc etiam animatum esse: ita nempe Aristoteles[77]: Habeatne semen animam, necne; ratio eadem atque de partibus reddenda est. Nec enim anima ulla esse potest, nisi in eo cuius est; neque pars ulla esse potest, quae particeps animae non sit; nisi aequivoce, ut mortui oculus. Semen igitur et habere animam, et esse potentia, palam est.
Sequitur igitur ex praemissis, marem esse efficientem primarium, in quo ratio et forma; qui semen, sive genituram potius prolificam gignit, eamque vegetativa anima imbutam (qua et reliquae eius partes praeditae sunt) foeminae immittit. Genitura haec intromissa materiam in gallina movet, ut ovum fiat animatum; inde etiam prima pulli particula animatur, et deinceps totus pullus. Adeoque, ad mentem Aristotelis, de gallo in genituram eius; de genitura in foeminae materiam; deinde in ovum; de ovo in pullum, vel anima eadem traducitur per metempsychosin quandam; vel a priore in subsequentibus suscitatur: nempe a mare in semine proprio; a semine in ovo; ab ovo demum in pullo; tanquam lumen de lumine.
Efficiens itaque quod in ovo quaeritur, unde pullus nascatur, est anima; ideoque anima ovi: nam, secundum Aristotelem, anima non est, nisi in eo, cuius est.
At enim manifestum est, semen maris non esse pulli efficiens; neque ut instrumentum, cuius motu pullus formetur, ut Aristoteles voluit; neque ut animatum, ut illius sit anima. Nam in ovo nullum semen inest, aut tangens ovum, aut quod illud unquam tetigerit[78]; (fieri autem non potest, ut moveat, quod [365] non tangit; aut quidquam ab eo, quod non moveat, afficiatur); nec anima seminis igitur dici debet ei inesse. Et ut anima in ovo efficiens sit, non videtur tamen a gallo aut eius semine magis provenire, quam a gallina.
Nec sane a gallo, et illius semine, traducitur per metempsychosin sive translationem quandam animae in ovum, indeque in pullum. Quomodo enim in ova futura, et post coitum concipienda? Nisi vel semen animatum alicubi in gallina interea permanserit; vel anima sola absque semine traducta fuerit, ut ovo postmodum nascituro indatur. Utrumque autem falsum. Quippe semen nullibi in gallina reperitur: nec possibile est, ut gallina post coitum duplici anima praedita sit; sua nempe, et futurorum ovorum ac pullorum; siquidem anima nullibi esse dicitur, nisi in eo, cuius est: multo minus eadem, pluresve animae in gallina latere possunt, ut futuris postea ovis pullisque ordine subsequentibus inserviant.
Haec quidem ex Aristotele attulimus, ut inde innotesceret, quomodo, secundum eius sententiam, galli semen ex ovo pullum efficiat, arduaeque huic contemplationi lux saltem aliqua affulgeret. Ea vero cum rei huius modum non explicent; nec dubia ab ipsomet proposita solvant; patet nos in eodem luto haerere, iisdemque difficultatibus (circa causam efficientem foetus, in generatione animalium) irretiri: imo vero tantum abest, ut disquisitio haec ex iis (quae ab Aristotele proferuntur) reddatur perspicua, ut pluribus inde potius et maioribus dubiis involvatur. Quare mirum non est, praestantissimum philosophum hac re ambegisse, tamque varias generationis animalium efficientes causas introduxisse; ac modo ad exempla automatum, coaguli, artis, instrumentorum, et motus subterfugisse; modo, ad animam in ovo, et in semine maris, quo rem illustraret, divertisse. Imo vero, ubi certo statuere et determinare videtur, quid sit in quolibet semine, sive plantarum sive [366] animalium, quod ipsum foecundum reddat; calorem et ignem, tanquam opifices inidoneos, repudiat; nec facultatem aliquam consimilem agnoscit; nec quidquam in semine reperit, quod ei muneri conveniat; sed incorporeum quid, et extrinsecus adveniens admittere cogitur: quod (ut ars, vel mens) cum intellectu et providentia foetum formet, omniaque illic in finem et ad melius esse instituat atque ordinet. Confugit, inquam, ad obscurum nobisque incognitum; nempe, ad spiritum in semine spumoso corpore contentum; atque ad naturam in eo spiritu proportione respondentem elemento stellarum. Illud autem quid sit, nuspiam nos docuit.
[366] EXERCITATIO
QUADRAGESIMAOCTAVA.
Sententia Fabricii, de causa pulli
efficiente, refellitur.
QUONIAM duces mihi, prae caeteris, proposui Aristotelem, inter antiquos philosophorum praestantissimum; et Hieronymum Fabricium ab Aquapendente, inter neotericos anatomicum eximium; a quibus potissimum de generatione animalium lucem mutuarer: cumque ab Aristotele eam mihi praelatam non videam; Fabricium adire statui, ut quid elle de causa efficiente sentiat, intelligam.
Is autem tribus circa eam rem dubiis conatur satisfacere. Nempe primo, Quid sit pulli efficiens? Idque ait, esse semen maris. Secundo, Quomodo hoc ita esse appareat in ovo; et quo pacto semen galli ovum foecundet? Ultimo, Quonam ordine pulli partes procreentur?
Primum quod attinet; ex observationibus nostris constat, gallum eiusque semen esse quidem generationis causam efficientem, non autem adaequatam; sed gallinam quoque in hunc censum venire. Hoc itaque loco id praecipue inquirendum, quomodo nempe galli semen ovum, alias subventaneum et improlificum, foecundet, et ex eo pullum procreet?
[367] Verum audiamus Fabricium[79]: Differunt, inquit, quae ex ovo ab iis quae ex semine fiunt; ex eo, quod ovipara materiam, ex qua corporatur pullus, distinctam et separatam habent ab agente; vivipara autem simul et causam efficientem et materialem habent adiunctam et concorporatam. Agens enim in oviparis semen galli est in pennato, quod in ovo neque est, neque esse potest: materia vero est chalaza, ex qua corporatur foetus. Ambo haec invicem distant per multum spatium: nam chalaza vitello iam formato, et in secundum uterum cadenti, accedit, et ovo interno adiungitur; contra, galli semen prope podicem consistit, et per longissimum spatium a chalaza distat, sua tamen facultate irradiante et uterum et totum ovum foecundat. At semen in viviparo et materia est, et agens, et in uno corpore utrumque simul consistit.
Differentiam hanc inter ovipara et vivipara videtur introduxisse, ut medicorum, de generatione hominis, tueretur sententiam, vel saltem eandem ne labefactaret; qua existimant utriusque sexus semina, simul in coitu proiecta, misceri; et, prout alterum alteri praepolluerit, fieri ut hoc efficiens sit, illud autem materiae vicem suppleat; ex iisdemque in unum conspirantibus conceptum in viviparis conflari.
Verum, cum in ovo observet, nihil seminis aut sanguinis in uterum gallinae a coitu attrahi, ibidemve contineri; nec credat fieri posse ut quidquam a mare, dum coit, emittatur, quod uteri cavitatem subeat; neque quidquam in ovo reperiat, quod semini maris adiungatur; dubitare coactus est quomodo semen (quod nuspiam adest, nec miscetur cum genitura foeminae, neque adiungitur neque tangit) pullum constituat aut ovum foecundet? Praesertim postquam tradidisset, a praemissis aliquot coitionibus omnia ova eodem anno nascitura prolifica reddi. Quidni enim impossibile videatur, ex galli semine, [368] verno tempore accepto (iam autem absente, deperdito seu absumpto), ova post genita, aestate nempe vel autumno, foecunda fieri et pullos excludere?
Huic tantae difficultati ut obviam iret, differentiam praedictam cudit; et sententiae suae confirmandae gratia tria porro adstruit. Primo, licet semen galli nec in ovo fit, nec unquam in utero fuerit, nec materiali causae adiungatur, ut in viviparis; idem tamen in gallina per annum integrum permanere voluit. Deinde, ad seminis huius conservationem, caecum foramen invenit prope uteri ingressum, in quod gallus semen suum deponat, et in quo, tanquam in bursa, idem reservetur; ut inde ova omnia futura foecundentur. Denique, quanquam semen in bursa illa, nec uterum, nec ovum, nec ovarium tangit, ut illo pacto vel ovum foecundet, vel pullum inde efficiat; ait tamen, illud spiritali substantia et irradiatione inde quadam in ovum usque penetrare, eiusque chalazas foecundare, atque inde pullum effingere. Qua nihilominus affirmatione videtur Aristotelis sententiam (foeminam scilicet materiam generationi conferre, marem autem vim efficiendi) asserere; contra medicorum placitum de seminum mistura, cuius tamen rei causa visus est dictum iam discrimen, inter ovipara et vivipara, posuisse. Et quo verisimilior haec eius sententia videatur, quas in animalibus mutationes semen nondum emissum, sed in testibus et vesiculis seminariis reservatum, praestet, commemorat.
Sed, praeterquam quod haec minus faciant ad propositum (neque enim praecipue quaeritur, quomodo semen galli ovum foecundum reddat, sed potius, quomodo idem ex ovo pullum effingat et fabricet), videntur fere omnia, quae in sententiae suae tutelam attulit, falsa aut suspecta; ut i ex observationibus in historia relatis constat. Nam neque caeca illa cavitas in redice uropygii, quam bursam vocat, galli semini reservando destinatur; nec semen unquam, ut diximus, in illa reperitur; sed vacua in gallo pariter et gallina cernitur.
[369] Quid autem per spiritalem substantiam, et irradiationem velit, non explicuit: nec magis quamnam substantiam intelligat, quam ovum virtute sui vivificare affirmat: utrum scilicet substantiam corpoream, an formalem, quae a seminis, in bursa nidulantis, irradiatione proveniat, et, quod potissimum requiritur, ex ovo pullum fabricet.
Denique, nihilo plus agit, mea quidem sententia, quam si diceret, Facit pullum, quia irradiat ovum; et format, quia vivificat: atque omnino obscurum formationis modum per obscuriorem declarare satagit. Quippe idem dubium manet integrum, quomodo nempe galli semen, non tangens, et externum efficiens, locoque seiunctum, in bursa exsistens, interiora foetus in ovo (nimirum cor, iecur, pulmones, intestina et caetera) ex chalazis per irradiationem efficiat? Nisi effato quodam, sedens in solio, Creatoris instar, solo hoc verbo, fiant (nempe ossa ad sustentaculum, musculi ad motum, organa ad sensum, membra ad actionem, viscera ad concoctionem, et similia), radiis suis omnia in finem aliquem, cum providentia, intellectu, et arte instituere atque ordinare velit. Neque enim Fabricius modum exponit, aut semen tantae virtutis esse demonstrat, ut, etiam non tangens, possit haec omnia praestare: praesertim, dum ovum ab alterius avis incubatu, aut alio aliquo fomento, ut diximus, in fimo, storea, aut furno, longissime a foetantis gallinae bursa dissito, excitatur foetumque producit.
Remanet itaque eadem difficultas, quomodo scilicet semen galli sit pulli efficiens? nec tollitur ab irradiatione spiritalis substantiae. Nam quamvis concederemus semen in bursa servari, idque ex chalazis per metamorphosin et irradiationem pullum corporare; non minus tamen aqua nobis haereret, quomodo nempe interiora omnia pulli effingantur. Verum haec a nobis iampridem refutata sunt.
[370] Quapropter, cum pulli efficientem causam investigamus, oportet eam in ovo, non autem in bursa latitantem, quaerere; talemque, quae, licet ovum requietum foris a gallina per aliquot forsan milliaria absit, et sub aliena gallina, utpote Indica aut Africana, incubandum reponatur, vel, ut in Aegypto, subter pulverem fimumve calentem, aut in furno ad eam rem idoneo foveatur, semper tamen pullum efformet, eiusdem speciei cum generante et patri simillimum; aut, si alterius generis gallus fuerit, prolem mistae speciei et similitudinis procreet.
Superest igitur adhuc nodus expediendus, quem neque Aristoteles nec Fabricius solverunt; nempe, quomodo semen maris sive galli ex ovo pullum faciat, sive pulli efficiens dicendum sit; praesertim, cum nec praesens, nec tangens, nec adiunctum ovo sit? Et, licet omnes fere asserant marem eiusque semen causam foetus efficientem; a nemine tamen hactenus, quomodo id fiat, satis explicatum est, praesertim in ovo nostro gallinaceo.
[370] EXERCITATIO
QUADRAGESIMANONA.
Causa pulli efficiens inquisitu ardua.
DIFFICILIS est admodum, ut diximus, causae efficientis disquisitio; eoque magis, quod tam varia illi nomina attribuantur. Unde Aristoteles causas animalium efficientes complures recensuit; multaeque ortae sunt apud auctores controversiae: praecipue inter medicos et Aristotelicos reperti sunt, qui animose super hac re digladientur; variisque sententiis, tum efficientem causam, tum modum efficiendi exponere satagant.
Neque sane uspiam alibi, quam in animalis fabrica, omnipotens Creator in operibus suis aut manifestius conspicitur, aut [371] praesentius eius numen adest. Et, quamvis notum sit omnesque fateantur prolem a mare et foemina ortum suum ducere, et proinde ovum a gallo et gallina procreari, et ex ovo pullum; modum tamen, quo gallus aut eius semen ex ovo pullum cudat, nec medicorum schola nos docuit, neque Aristotelis sagax ingenium aperuit. Nam ex iis, quae de oviparorum aliorumque animalium generatione diximus, satis constat, nec sententiam medicorum, generationem ex seminum utriusque sexus mixtione deducentium, neque Aristotelis, semen maris pro efficiente, et sanguinem menstruum pro causa materiali habentis, amplectendam esse: quia neque in coitu, nec protinus a coitu, aliquid de foemina in uteri cavitatem delabitur; ex quo, ceu materia, subito aliquid foetus constituatur: neque etiam genitura a mare in coitu proveniens, sive ea animata sit, sive instrumentum inanimatum, uterum ingreditur, aut in eum attrahitur vel uspiam intra foeminam reservatur; sed vel evanescit vel elabitur; nec quidpiam statim post coitum in utero reperitur, quod, aut a mare aut a foemina vel ab utriusque proficiscens, futuri foetus materia aut principium existimari possit. Neque galli semen in bursa Fabricii alibive in gallina superstes est; ut inde, vel spiritalis substantiae irradiatione, vel contactu ovum fiat, aut ex ovo pullus constituatur. Nec gallina ullum aliud semen confert, praeter papulas, vitellum, et ovum. Quare difficilior multo, ab his nostris observationibus, redditur generationis comtemplatio; quandoquidem suppositiones omnes, quibus utraque opinio innititur, ab iisdem funditus evertuntur. Maxime vero, ubi postea demonstraverimus, cuncta pariter animalia ex ovo procreari; et in coitu, sive viviparorum quadrupedum, sive hominis, nihil spermatis aut sanguinis, a mare aut foemina proveniens, in uteri cavum intromitti, aut ab eo attrahi; nec quidquam vel ante coitum, vel in ipso coitu, aut statim post coitum in utero reperiri, quod [372] futuri foetus materia, aut efficiens, aut principium haberi possit.
Nuper Daniel Sennertus, vir doctus et diligens naturae indagator, pensitatis prius multorum rationibus, rem tandem determinare aggressus est; nempe, animam esse in semine, eandemque prorsus cum ea, quae futurae proli inest. Adeo, ut animam hominis rationalem in semine eius praesentem esse non vereatur asserere; ac propterea ovum habere animam pulli; animamque cum semine in uterum transvehi; atque ex isto utriusque semine, ut flamma flammae, coniuncto (non misto; mixtio enim, inquit, est rerum diversarum specierum) animaque praedito, perfectum animal emergere. Ideoque, ait, semen ex utroque parente requiritur, tum ad foetum, tum etiam ad ovum constituendum. Et hoc pacto, velut superatis omnibus difficultatibus, putat se certam perspicuamque veritatem tradidisse.
Verum, ut concedamus in ovo inesse animam, eamque ex parentum animis unitam; et a parentibus interdum diversorum generum proficisci; velut ab equa et asino, a gallina et phasiano; nec tamen mistam esse, sed unitam duntaxat; fierique pullum (ad exemplum seminum plantarum) ab eadem efficiente anima, a qua postea per totam vitam conservatur: adeo, ut absurdum sit dicere, foetum ab alia anima extra uterum sive ovum, atque ab alia intra uterum aut ovum, augeri: haec, inquam, omnia ut concedamus (licet invalida sint et sublestae fidei), totius tamen doctrinae eius fundamentum, cui innititur, historia nostra de generatione ex ovo penitus subvertit et falsi redarguit. Nimirum, ovum fieri ex semine galli et gallinae; aut semen ab utrisque intra uterum transmitti; aut ex semine in uterum admisso vel immisso foetum eiusve partem aliquam constitui; vel semen galli (ceu causam efficientem et opificem) uspiam in gallina reservari, quod materiam, ut putat, et nutrimentum [373] ab ea in uterum trahat, unde foetus, quem fecerit, augeatur. Deerunt quippe conditiones, quas ipse, secundum Aristotelis sententiam, putat necessarias: scilicet, ut foetus fiat ab eo, quod actu est et praeexistit; pullusque ab eo quod praesens est, et ibi loci exsistens, ubi pullus primum fit et augetur: praeterea, ut ab eo fiat quod immediate et coniunctim operatur; idemque sit quo pullus per totam vitam conservatur et crescit. Quippe semen galli (sive animatum sive inanimum fuerit nihil refert) non est omnino in ovo neque in utero praesens et coniunctum; neque in materia ex qua fit pullus; ut neque in ipso pullo inchoato, ut eum vel efficiat vel perficiat.
Hallucinatur etiam, cum, ab exemplo seminum plantarum et glandium, sententiam suam de semine animato illustratum it: quia differentiam ab Aristotele[80] allatam, inter genituram in coitu provenientem, et conceptum primum ex utriusque factum, non agnovit; neque ovum prius (citra ullam genituram a mare aut foemina in uterum translatam) in vitellarii racemo conceptum observavit. Neque intellexit uterum esse, aliquamdiu etiam post coitum, ab omni materia vacuum; sive ea a parentibus transmissa, sive a coitu facta, sive aliquo modo transmutata credatur. Nec denique legit, aut saltem animadvertit, experimentum Fabricii; nempe, ab aliquot galli coitionibus gallinam foecundari adeo, ut deinde per annum integrum omnia ova prolifica gignat; licet, interea temporis, galli semen singulis ovis foecundandis non acceperit, neque acceptum olim tamdiu retinuerit.
Id quidem, nemine refragante, certum est, animalia, quaecunque a mare et foemina oriuntur, utriusque sexus coitu generari; adeoque velut per contagium aliquod procreari. Quemadmodum medici observant morbos contagiosos (utpote [374] lepram, luem veneream, pestem, phthisin) serpere in stragem mortalium, affectusque sibi similes in alienis corporibus, solo extrinseco contactu excitare: imo vero interdum solo afflatu, et per [GR míasma]; idque eminus, et per medium inanimatum, nihilque sensibiliter alteratum. Nimirum, quod primum tetigit generat sibi simile univocum, non tangens, neque actu exsistens, nec praesens aut coniunctum; sed duntaxat quia olim tetigit. Tantae virtutis atque efficaciae contagium reperitur. Idemque forsitan in generatione animalium contingit. Ova enim piscium, quae foris incrementum sua sponte, absque ullo maris semine acquirunt (ideoque procul omni dubio sine illo vivunt), lacte maris prolifico aspersa et forinsecus solum tacta, pisciculos generant. Non intromittitur, inquam, maris semen, quod in singulis ovis opificis munus praestet, aut corpora fabricet, aut animal inferat; sed contagio duntaxat quodam foecundantur. Unde Aristoteles, lac maris semenve genitale in aquam effusum modo liquorem genitalem et foetificantem vocat, modo, virus vitale. Ait[81] enim, Piscis mas semen ovis aspergit genitale; et quae ova vitale id virus contigerit, ex iis pisciculi enascuntur.
Posito itaque, ceu certo fundamento, foetum fieri per contagium, maxima hinc oritur difficultas; quomodo nempe contagium tanti operis auctor sit? et quo pacto per illud parentes sibi similes generent; aut semen maris simile univocum ei, a quo effluit, producat? cum post tactum abierit; nec ulterius actu sit, aut tangens aut praesens; sed corruptum et non ens. Quomodo, inquam, non ens agat? aut non tangens fabricet sibi simile? aut mortuum quod est vitam alteri impertiat? idque solum, quia olim tetigit.
Falsa enim videtur Aristotelis[82] argumentatio, vel saltem manca, ubi contendit, Generationem sine agente et patiente [375] fieri non posse; nec agere et pati ea posse, quae se mutuo tangere nequeunt: ea vero se mutuo tangere, quae, cum discretas magnitudines situmque habeant, extrema simul habent.
Cum autem luculenter constet, contagium (a non tangentibus, neque extrema simul habentibus) perniciem animalibus afferre; quidni pariter ad animalium vitam sive generationem tantundem praestet? Efficiens sane in ovo virtute plastica (quia magus tetigit solum, licet iam nec tangat, nec extrema simul habeat) foetum ad speciem et similitudinem sui effingit et fabricat. Et per tot media sive instrumenta potestas haec, foecunditatis opifex, transmittitur aut demandatur; ut nec motu instrumentorum, velut in artis operibus; neque exemplo automatum Aristotelis, sive nostrorum horologiorum, aut regni, in quo regis mandatum ubique valet; nec introducendo animam in semen aut genituram, praefatam doctrinam tueri queas.
Atque hinc natae plurimae controversiae et problemata, de attractione magnetis et succini: sympathia et antipathia: de venenis et morborum pestilentium contagio: de alexipharmacis et medicamentis ab occulta, vel ignota potius, proprietate iuvantibus aut nocentibus: quae omnia videntur citra tactum operari. Et potissimum, quid sit in generatione, quod tactu momentaneo (imo ne tangens quidem, nisi per plurima media) partes pulli in ovo, certo ordine, per epigenesin efficiat, univocumque ac sibi simile producat; idque solum, quia olim tetigit? Quomodo, inquam, id, quod non adest, et extrinsecus duntaxat tetigit, omnia pulli membra, in ovo foris exposito, longeque interdum seiuncto, constituat, ordineque disponat ac fabricet? aut vitam sive animam, speciemque ex utriusque generantibus mistam attribuat? Siquidem nihil videtur seipsum, ad alterius similitudinem, generare posse.
[376] EXERCITATIO QUINQUAGESIMA.
Quae sit animalium causa efficiens,
eiusque conditiones.
UT igitur aliquatenus, quantum nempe ad praesentem contemplationem attinet, in causae efficientis notitiam penetremus; observandum prius, quaenam instrumenta sive media ad causa efficientem sive formatricem pertineant: In hunc autem censum veniunt mas et foemina, genitura etiam atque ovum, eiusque primordium. Sunt enim mares aliqui, pariter ac foeminae, steriles aut minus foecundi. Maris quoque genitura aliquando magis, aliquando minus foecunda est: quippe semen virile, ut in vesiculis seminariis continetur (nisi in spumam a spiritibus turgeat, et cum impetu prosiliat) infoecundum habetur. Imo ne hoc quidem forsitan semper foecundum fuerit. Neque etiam papulae aut vitelli in ovarii racemo nati, vel ova in utero, statim omnia foecunda sunt.
Foecundum autem appello, quod, nisi alicunde impediatur, a vi efficiente insita ad destinatum finem pertinget; idque, cuius gratia instituitur, assequetur. Ita gallus foecundus dicitur, qui saepius certiusque gallinas suas praegnantes, earumque ova genitiva reddit.
Gallina similiter foecunda habetur, quae gignendis ovis, aut vi prolificae a gallo concipiendae, diutiusque retinendae idonea est. Papularum racemus et ovarium ipsum foecunda aestimantur, cum pluribus primordiis, iisque maturis, scatent. Ovum similiter foecundum est, quod a subventaneo sive irrito longius abest, et quocunque in loco vel incubatum, vel aliter fotum, in producendo pullo minus deficit.
Tale itaque pulli efficiens requiritur, quod singulis his virtutem eam impertiat, propter quam ista foecunda sint, et potentiam efficiendi obtineant. Quippe idem, vel saltem analogon, [377] omnibus inest, ob quod foecunda evadunt. Eademque inquisitio est, quid sit in ovo, quod illud foecundum reddit, et a subventaneo discriminat; quid in papula et ovario; quid in foemina; quid denique in semine, et gallo ipso; et, quid sit in sanguine, punctoque saliente, sive prima pulli particula genitali, unde postea reliquarum partium ortus, fabrica, et ordo promanent: quid in pullo ipso, unde robustior et agilior fiat, citius adolescat, aetatem salubriter degat, vitamque diuturniorem protrahat.
Neque absimilis inquisitio est, quid uterque, mas scilicet et foemina, seu gallus et gallina, ovo foecundo conferat; quidve ad pulli perfectionem aut similitudinem ab utroque proveniat; nimirum, utrum a foemina ovum, conceptus, materia et nutrimentum, a mare autem virtus opifex: an potius, contagium aliquod protinus a coitu immissum, aut ab eo factum vel receptum sit, quod in gallina, vel ovis permanens materiam ovorum moveat; aut ad illorum incrementum, pullique tandem productionem, nutrimentum a foemina attrahat, concoquat, et distribuat: an denique a mare procedat, quodcunque ad formam, animam, et foecunditatem spectat, a foemina autem, quidquid ad materiam, constitutionem, locum et nutrimentum attinet? Animalibus enim, quibus sexus distinctus obtigit, ita comparatum est, ut cum foemina sola foetum generare, nutrire et protegere nequeat; illi mas, tanquam progenitor superior et excellentior, a natura in operis consortium adiungatur, eiusque defectum suppleat; adeoque contagione sua ovorum subventaneorum infirmitatem corrigat, et foecunda reddat. Nam ut pullus ex ovo prognatus, corpus suum et animam, partemque principalem seu genitalem, ovo accepta refert: ita pariter ovum, quidquid in eo est, a foemina accipit; et foemina similiter foecunditatem suam a mare in coitu mutuatur.
[378] Utrum autem mas sit prima et principalis causa gignendae prolis; an vero mas, una cum foemina, sint causae mediae et instrumentales ipsius naturae, sive primi et supremi genitoris; hic datur inquirendi occasio: estque pulchra admodum et necessaria disquisitio, quia scientia quaelibet perfecta ex causarum omnium cognitione dependet: ideoque ad absolutam generationis comprehensionem, ab ultimo efficiente ad primum et supremum ascendere, eaque omnia perspecta habere oportet.
Quodnam vero sit primum illud ac supremum pulli efficiens, postea, ubi de reliquorum omnium animalium efficiente agetur, definiemus. Quale autem id sit nunc videbimus.
Prima igitur efficientis proprie dicti et primarii conditio, ut diximus, est, ut sit foecundans primum et principale, unde media omnia foecunditatem traducem accipiant. Exempli gratia, pullus traducitur ex puncto saliente in ovo, non modo secundum corpus, sed etiam et quidem potissimum, quoad animam: punctum saliens sive cor ab ovo traducitur: ovum a foemina: foeminae autem foecunditatis a mare derivatur.
Altera efficientis primarii conditio ex opere facto dignoscitur, nempe ex pullo. Quippe illud efficiens primum est, in quo effecti ratio potissimum elucet. Quoniam autem efficiens omne generativum sibi simile gignit, prolesque mistae naturae est: efficiens primum quoque mistum quid esse oportet.
Prolem vero esse mistae naturae assero, quod in ea utriusque parentis mistura appareat, tam in figura et lineamentis corporis singularumque eius partium; quam in coloribus, naevis, morbis, aliisque corporis accidentibus. Quinetiam in anima quoque, eiusque actionibus et functionibus (ut moribus, docilitate, incessu, ac voce) talis quaedam temperatura cernitur. Quemadmodum enim mistum similare ex elementis factum dicimus, quia horum virtutes, calor scilicet, frigus, humiditas, et [379] siccitas, in uno aliquo similari corpore compositae reperiuntur: ita similiter paterna maternaque opera, in pulli tum corpore, tum anima, tum caeteris (quae temperiem sequuntur, aut eidem accidunt) discernuntur. Nimirum in mulo, utriusque parentis (equae nempe et asini) anima, corpus, mores, et vox miscentur. Idem etiam in pullis, ex gallina et phasiano prognatis, videre est; atque in lycisca, quae ex lupo et cane coeuntibus gignitur.
Cum itaque pullus similitudine sui utrumque parentem referat, mistumque sit
effectum; causa quoque generans primaria (cui ipse similis est) mista sit
oportet. Quare quod in ovo pullum efficit, mistae naturae (tanquam aliquid
ex ambobus vel unitum vel compositum), et utriusque parentis opus est. Et si
contagium aliquod protinus a coitu (in quo miscentur, et quasi unum animal
fiunt) in foemina alicubi vel maneat vel oriatur; id etiam mistae naturae
aut potentiae erit, unde postea ovum foecundum fiat, habeatque plasticam vim,
mistae naturae opificem, vel instrumentum efficiens mistum, a quo pullus
etiam mistae naturae producatur.
Contagium dixi: quia, quod Aristoteles censuit, experientiae omnino
refragatur: nempe, partem aliquam
foetus protinus a coitu fieri. Nec verum
est, quod neoterici quidam asserunt,
in ovo inesse pulli futuri animam: non est enim anima pulli, quae in
parte aliqua corporis eius non insit. Neque anima statim a coitu vel relicta
vel orta dici potest: aliter enim in praegnante foemina duae simul inessent
animae. Quare, donec determinatum fuerit, quodnam sit efficiens ovi, quod
mistae naturae protinus a coitu manere debeat; liceat id nobis contagium
appellare.
Ubinam autem contagium hoc in foemina, post coitum lateat; et quomodo idem ovo communicetur et traducatur; diligentiorem omnino disquisitionem requirit: et de ea re posthaec [380] agemus, ubi de foeminarum conceptione generatim disceptabimus. Suffecerit interea annotasse, efficientis primi (cui ratio futurae prolis inest) eam legem esse, ut, cum proles mista appareat, id ipsum quoque mistae naturae sit; et, vel ab utroque parente pariter proveniat; vel ab alio aliquo, quod utrisque (ceu instrumentis animatis, simul operantibus, mistis, coituque in unum coalitis) utitur. Estque haec tertia efficientis primarii conditio, ut instrumentis omnibus intermediis successive aut motum impertiat, aut aliter iis utatur, ipsum vero nulli inserviat. Unde suboritur dubitatio, utrum gallus in generatione pulli sit causa efficiens primaria; an vero aliam priorem et superiorem habeat. Videtur enim rerum omnium generatio coelitus originem ducere, atque solis lunaeque motum sequi. Verum certius aliquid de hac re constabit; ubi prius quid, et quotuplex instrumentum, sive causa efficiens instrumentalis sit, exposuerimus.
Efficientia itaque instrumentalia sunt diversorum generum: alia enim, auctore Aristotele, sunt factiva, alia vero activa: alia non agunt, nisi cum priore efficiente coniuncta, ut manus, pes, partesque corporis genitales; alia operantur etiam separata, ut genitura et ovum: quorundam instrumentorum nullus est motus aut actio, nisi quae iis a primo efficiente tribuitur; alia vero propria in se habent agendi principia interna, quibus natura quidem in generatione motum nullum tribuit, eorum tamen facultatibus utitur, iisdemque operandi normam praescribit: non aliter, quam coquus igne, et medicus herbarum ac medicaminum potestatibus utitur ad sanitatem.
Sennertus, ut conceptam opinionem, de anima in semine et formatrice pulli facultate in ovo, tueatur, non ovum modo, sed et galli semen, futuri pulli anima praeditum esse asserit; nec esse agens instrumentale, sed principale, profitetur. Quinetiam plane negat efficiens ullum separatum esse instrumentale: [381] sed id solum instrumentum dici oportere ait, quod efficienti primo coniungitur; idque solummodo efficiens instrumentale, quod nullum alium motum aut actionem habet, quam quae ab efficiente primo immittitur, aut continue et successive recipitur, cuius virtute agat. Eoque argumento reiicit exemplum proiectorum, quae vi a proiiciente accepta, et ab eo separata, nihilominus agunt. Quasi vero ensis et hasta instrumenta bellica dicenda essent, missiles autem sagittae et glandes non item: reiicit quoque exemplum a republica desumptum; negatque magistratum, consiliarium, aut ministrum, esse regni instrumenta. Cum tamen Aristoteles[83] consultorem pro efficiente habeat, ministrumque disertis verbis instrumentum nominet. Automatum similiter exempla respuit: pluraque alia ait, negat, quibus semen aut ovum animatum esse, agensque non instrumentale, sed principale esse, confirmet. Idem tamen, ceu veritate coactus, conditiones agentis principalis eas proponit, quae sententiae modo commemoratae plane contrarium suadeant: nempe, Quidquid opus, sive effectum se ipso nobilius efficit; aut effectum sibi dissimile producit; non est causa efficiens principalis, sed instrumentalis. Quibus concessis, quis non inde colligat, Semen et ovum esse instrumenta? cum pullus sit effectum ovo nobilius; idemque huic, aut spermati nequaquam similis sit. Quapropter ubi vir doctissimus negat semen aut ovum esse organum, quia separata sunt ab agente primario, falso innititur fundamento. Quippe, cum generans primum per varia media prolem procreet; sive medium aliquod illi coniunctum sit, ut manus opifici; sive ab eo separetur, ut sagitta ab arcu emissa; utrumque tamen instrumentum dicitur.
Ex dictis his causae instrumentalis conditionibus videatur sequi; efficiens primum in generatione pulli esse gallum, vel [382] saltem gallum cum gallina: quippe pullus iis est similis; nec efficientibus suis primis sive genitoribus nobilior censeri potest. Ego itaque aliam etiamnum primi efficientis conditionem adnectam, unde fortasse constet, marem non esse primam, sed instrumentalem duntaxat causam. Nempe, ut primum efficiens in pulli fabrica artificio utatur, et providentia, sapientia item, bonitate, et intellectu, rationalis animae nostrae captum longe superantibus. Utpote, in quo sit futuri operis ratio, quodque in destinatum finem agat, disponat, et perficiat omnia; partesque pulli, etiam minimas, alicuius usus et actionis gratia efformet; et non modo operis fabricae, sed etiam saluti, ornatui, ac defensioni eius prospiciat. Mas vero aut illius semen, in coitu, vel post eum, eiusmodi non est, ut illi ars, intellectus, ac providentia attribui possint.
Quibus rite perpensis, mas videtur efficiens instrumentale, aeque ac ipsius semen; et foemina, non minus quam ovum ab ea genitum. Quare ad priorem, superiorem ac praestantiorem causam confugiendum est, cui merito attribuantur providentia, intellectus, ars, et bonitas; quaeque effecto opereve suo tanto excellentior sit, quanto architectus operi suo praestat; quantoque rex ministris, aut opifex suis manibus praecellit.
Erit igitur uterque, mas et foemina, efficiens duntaxat instrumentale, rerum omnium Creatori sive Progenitori summo subserviens. Eoque sensu recte dicitur, sol et homo generant hominem: quia solem accedentem et recedentem sequuntur ver et autumnus; quibus plerumque temporibus animalium generatio et corruptio contingunt. Ita quidem summus Philosophus[84]: Prima latio ortus ac interitus causa non est, sed obliqui circuli latio: ea namque et continua est, et duobus motibus fit; nam si generatio corruptiove futura sit semper continua, semper quidpiam quidem moveri necesse est; ut ne mutationes istae [383] deficiant; sed duobus, ut ne altera duntaxat eveniat. Continuitatis igitur causa est, latio universi: accessus vero et recessus, ipsa declivitas. Accedit enim, ut interdum procul, interdum prope exsistat (nempe sol). Atque, cum intervallum sit inaequale, motus erit inaequalis. Quare, si ex eo generat, quia accedit et prope est; et quia abscedit et procul exsistit, hoc idem corrumpit. Atque, si, quia saepenumero accedit, generat; et quia plerumque recedit, corrumpit. Contrariorum enim causae sunt contrariae.
Ideoque vere vigent vernantque omnia (appropinquante scilicet sole, qui communis pater est et genitor, vel saltem summi Creatoris in generatione immediatum et universale instrumentum); non solum plantae; sed etiam animalia: nec minus illa, quae sponte proveniunt, quam quae maris foeminaeque mutua opera progenerantur. Tanquam, adveniente nobili hoc astro, de coelo delaberetur alma Venus, Cupidinis Charitumque choro stipata; cunctaque viventia blando amoris oestro ad perennitatem sui exstimularet. Vel, ut est in fabulis, quasi eo tempore Saturni genitalia in mare proiecta spumam excitarent, indeque nasceretur Aphrodite. Nempe in generatione animalium, superat, ut poeta ait, tener omnibus humor: spumant turgentque semina genitalia.
Gallus igitur et gallinas vere potissimum foecundi fiunt: tanquam sol, vel colum, vel natura, vel anima mundi, vel Deus omnipotens (nem eodem haec redeunt) iis causa superior ac divinior in generatione foret. Ita sol et homo (id est, sol per hominem, ceu instrumentum) hominem generant. Eodemque modo, Sator omnium et gallus ovum generant, et ex ovo pullum: accessu nempe et recessu solis perpetuo; qui ex divini numinis voluntate vel fato gignendis rebus omnibus inservit.
Concludimus igitur marem (licet sit efficiens prius et praestantius quam foemina) esse solum efficiens instrumentale: eundemque, [384] non minus quam foeminam, foecunditatem suam sive generandi virtutem appropinquanti soli acceptam referre: proindeque artificium et providentiam (quam in operibus eius cernimus) non ab ipso, sed a Deo procedere. Quippe mas in generando nec consilio nec intellectu utitur: neque homo parte animae suae rationali, sed facultate vegetativa generat; quae non primaria et divinior animae humanae facultas, sed infima censetur.
Quoniam igitur in pulli fabrica ars et providentia non minus elucescunt, quam in hominis ac totius mundi creatione; necesse est fateamur, in generatione hominis, causam efficientem vegetativam sive eam animae partem, quae hominem fabricat et conservat, multo excellentiorem et diviniorem esse, magisque similitudinem Dei referre, quam partem eius rationalem; cuius tamen excellentiam miris laudibus supra omnes omnium animalium facultates extollimus, tanquam quae ius et imperium in illas obtineat, cuique cuncta creata famulentur. Vel saltem fatendum est, in naturae operibus, nec prudentiam, nec artificium, neque intellectum inesse: sed ita solum videri conceptui nostro, qui secundum artes nostras et facultates (ceu exemplaria a nobismet ipsis mutuata) de rebus naturae divinis iudicamus; quasi principia naturae activa effectus suos eo modo producerent, quo nos opera nostra artificialia solemus, consilio nempe et disciplina ab intellectu sive mente acquisita.
At vero natura, principium motus et quietis in omnibus in quibus est, et anima vegetativa, prima cuiuslibet generationis causa efficiens, movent nulla facultate acquisita (sicut nos), quam vel artis vel prudentiae nomine indigitemus; sed tanquam fato seu mandato quodam secundum leges operante: simili nempe impetu modoque, quo levia sursum, gravia deorsum [385] feruntur. Scilicet facultas parentum vegetativa eodem modo generat, semenque tandem ad formam foetus pertingit, quo aranea retia sua nectit; aviculae nidos exstruunt, ovis incubant, eaque tuentur; apes et formicae habitacula parant, et alimoniam in futuros usus recondunt. Naturaliter nempe, et connato ingenio; non autem providentia, disciplina, aut consilio, quidquam agunt. Nam, quod in nobis operationum artificialium principium est, diciturque ars, intellectus, aut providentia; id in naturalibus illis operibus est natura (quae [GR autodídaktos] est, et a nemine edocta): quodque illis connatum et insitum, id nobis acquisitum. Ideoque, ad artificialia qui respiciunt, haud aequi rerum naturalium aestimatores habendi sunt: siquidem potius, vice versa, sumpto a natura exemplari, de rebus arte factis iudicandum est. Artes enim omnes imitatione quadam naturae comparatae sunt; nostraque ratio sive intellectus ab intellectu divino in operibus suis agente profluxit. Qui, cum habitu perfecto in nobis exsistit, quasi altera anima adventitia et acquisita, summi ac divinissimi Agentis imaginem suscipiens, operationes sive effectus similes producit.
Quapropter rem recte pieque, mea quidem sententia, reputaverit, qui rerum omnium generationes ab eodem illo aeterno atque omnipotente numine deduxerit, a cuius nutu rerum ipsarum universitas dependet. Nec magnopere litigandum censeo, quo nomine primum hoc Agens compellandum aut venerandum veniat, cui nomen omne venerabile debetur, sive Deus, sive Natura naturans, sive anima mundi appelletur. Id enim omnes intelligunt, quod cunctarum rerum principium sit et finis; quod aeternum et omnipotens exsistat; omniumque auctor et creator, per varias generationum vicissitudines, caducas res mortalium conservet ac perpetuet; quod ubique praesens, singulis rerum naturalium operibus non minus adsit, quam toti universo; quod numine suo sive providentia, arte, [386] ac mente divina, cuncta animalia procreet. Quorum quaedam sponte nascuntur, sine aliquo efficiente univoco; quaedam maris foeminaeque simul sociatis operis; quaedam ab alterutro duntaxat sexu; quaedam per alia instrumenta intermedia, eaque interdum plura, interdum pauciora; quaedam instrumentis univocis: quaedam aequivocis et ex accidente generantur. Omnia vero corpora naturalia summi eius numinis, et opera sunt et instrumenta: suntque haec vel naturalia solum, ut calor, spiritus, aeris putredinisve tepor et caetera, vel simul etiam animata: quippe animalium quoque vel motu, vel facultate, vel anima, aliquo modo utitur ad perfectionem universi et animalium procreationem.
Ex dictis itaque aliquatenus constat, quodnam a mare in generatione afferatur symbolum. Nempe gallus idem ovo confert, ut ex subventaneo prolificum evadat, quod vegetabilium fructibus tribuitur ab aestivo solis fervore, ut maturitatem consequantur et semina eorum foecunda fiant: idemque, quod sponte nascentibus foecunditatem affert; et ex vermibus erucas, ex his aurelias, ex aureliis papiliones, muscas, apes et caetera progenerat.
Ad hunc modum sol accessu suo et principium motus ac transmutationis in proventu fructuum est; et finis etiam, dum seminibus eorum foecunditatis auctor exsistit. Utque is vere novo, foliorum, florum, et fructuum efficiens primum est; ita, adulta iam aestate, maturitatis et fertilitatis seminum est ultimum perficiens. Cui rei confirmandae, inter alias observationes plurimas, hanc unam adnectam: arantiorum arbores quidam apud nos multa solicitudine et mangonio colunt; earumque mala, quae primo anno ad pollicis magnitudinem excrevere, sequenti aestate ad maturitatem pertingunt, caeteraque perficiuntur, praeterquam quod seminibus careant.
[387] Hanc rem accuratius pensitanti mihi videbatur oblatum ovi subventanei specimen, quod a gallina citra maris operam gignitur; et sensibilia omnia in se complectitur, quae in ovo prolifico deprehendas; semine autem foecundo destituitur. Tanquam idem a gallo conferatur, quo subventaneum ovum foecundum fiat, quod a calidarum regionum sole provenit, quo illarum arborum poma cum seminibus nascantur. Et quasi aestas Anglicana procreando solum fructui (ut gallina ovo) sufficeret; essetque, instar foeminae, impotens generatrix; in locis autem beneficio solis uberiori gaudentibus mas evaderet, et generationem perficeret.
Verum de his hactenus a nobis obiter actum est, ut ab ovi exemplo constet quaenam primi efficientis in generatione animalium conditiones requirantur. Quippe certum est inesse in ovo opificem (et similiter in omni conceptu ac primordio), qui non modo ei a matre inditur, sed prius etiam a patre in coitu per genituram communicatur; omniumque primo a coelo et sole, sive Creatore summo, eidem tribuitur. Manifestum pariter est opificem hunc, in ovo et semine quovis exsistentem, parentum virtute adeo imbutum esse, ut pullum ad illorum, non autem ad similitudinem sui, fabricet; eamque mistam etiam, tanquam ab utrisque in coitu unitis provenientem: cumque omnia summa providentia et intellectu peragantur, divini numinis praesentiam clare comprobari.
Alibi autem uberius de hac re agetur; ubi conabimur docere, quid statim a coitu in foemina remaneat, et ubinam supersit; simulque explicabimus (quoniam nihil protinus post coitum in cavitate uteri reperitur) quidnam fit contagium illud prolificum, aut conceptus primus? num corporeum quid, alicubi in foemina reservatum, an incorporeum? et num uteri conceptio similis sit conceptioni cerebri; adeoque foecunditas eo modo acquiratur, quo scientia (quemadmodum non desunt [388] argumenta, quae id persuadeant)? et, veluti motus atque operationes animales a cerebri conceptione (quam appetitum dicimus) originem ducunt; ita pariter motus naturales facultatisque vegetativae operationes (ac praesertim generatio) ab uteri conceptione dependeant? porro, quomodo contagium hoc prolificum mistae naturae sit, et a mare in foeminam, indeque in ovum traducatur? ac denique, morborum affectuumque omnium praeternaturalium contagium quomodo serpat, et insensibiliter propagetur?
[388] EXERCITATIO QUINQUAGESIMAPRIMA.
De generationis ordine: et primum, de
particula genitali prima.
QUID igitur immediate a coitu prolifico in foemina fiat aut maneat, quod adhuc sub contagii nomine intelligimus, quo (tanquam infectu) foemina a mare foecunda reddita foetum postea sua sponte generat; inferius suo loco dicetur, ubi ea de re pleniore examine et disquisitione accuratiore tractabimus. Interea temporis, quae circa partium generandarum ordinem manifeste apparent observatuque digna sunt, indicabimus.
Et primo quidem, quoniam per epigenesin sive partium superexorientium additamentum pullum fabricari certum est; quaenam pars ante alias omnes exstruatur, et quid de illa, eiusque generandi modo observandum veniat, dispiciemus.
Ratum sane est, et in ovo manifeste apparet, quod Aristoteles[85] de perfectorum animalium generatione enunciat: nimirum, non omnes partes simul fieri, sed ordine aliam post aliam; primumque exsistere particulam genitalem, cuius virtute postea (tanquam ex principio quodam) reliquae omnes partes prosiliant. [389] Qualem in plantarum seminibus, fabis puta aut glandibus, gemmam sive apicem protuberantem cernimus, totius futurae arboris principium. Estque haec particula, velut filius emancipatus, seorsumque collocatus, et principium per se vivens; unde postea membrorum ordo describitur; et quaecunque ad absolvendum animal pertinent disponuntur[86]. Quoniam enim[87] nulla pars se ipsam generat; sed, postquam generata est, se ipsam iam auget; ideo eam primum oriri necesse est, quae principium augendi contineat (sive enim planta, sive animal est, aeque omnibus inest quod vim habeat vegetandi sive nutriendi), simulque reliquas omnes partes suo quamque ordine distinguat, et formet: proindeque in eadem primogenita particula anima primario inest, sensus motusque et totius vitae auctor et principium.
Ea igitur principalis particula est, unde spiritus vitalis calorque nativus caeteris omnibus advenit; in qua medicorum calidum innatum sive implantatum primo emicat, et lar familiaris seu focus perennis hospitatur; unde perpetuo in universum corpus singulasque eius partes vita promanat; nutritio, incrementum, auxilium, et solamen proveniunt; denique, ubi vita nascentibus primum incipit et morientibus ultimo terminatur.
Haec certe omnia de parte prima genitali vera sunt, et in generatione pulli manifeste apparent. Ideoque, ut medicorum quorundam male philosophantium opinionem (quae tres partes principales ac primogenitas, cerebrum, cor, et iecur, ex tribus vesiculis sive bullis simul exoriri astruit) plurimis observationibus motus reiiciendam arbitror; ita neque Aristoteli ipsi assentiri possum, qui cor esse particulam hanc primam genitalem et animatam statuit. Nam revera sanguini soli privilegium hoc deberi existimo: is enim est, qui primus in generatione [390] conspicitur. Idque non solum in ovo, sed in omni foetu animaliumque conceptu, primo contingere mox palam fiet.
Apparet, inquam, ab initio punctum rubrum saliens, vesicula pulsans, fibraeque inde deductae, sanguinem in se complectentes. Et, quantum ex accurata inspectione discernere licuit, fit sanguis antequam punctum saliens efformatur; idemque calore vitali praeditus est priusquam per pulsum cietur: atque ut in illo et ab illo pulsatio incipit, ita tandem in ultimo mortis articulo in eodem desinit. Quippe plurimis experimentis tum in ovo tum alibi factis compertum habeo, sanguinem id esse, in quo, quamdiu calor vitalis non prorsus evanuit, potentia redeundi in vitam continuatur.
Et quoniam vesicula pulsans, indeque productae fibrae sanguineae, ante alia conspiciuntur; crediderim rationi consentaneum, ut sanguis suis receptaculis prior sit; contetum nempe, suo continente; siquidem hoc factum est, ut eius usui inserviat. Ideoque fibras, et venas, posteaque vesiculam, et demum cor, utpote organa recipiendo ac retinendo sanguini destinata, huius solius transmittendi et distribuendi gratia exstructa esse verisimile est, sanguinemque esse particulam corporis principalem.
Idque ex multis observationibus liquet: praesertim, cum quaedam animalia, eaque sanguinea, diu absque pulsu vivant; et nonnulla totam hiemem lateant, et tamen in vivis supersint, licet interea eorum corda ab omni motu cessent, et pulmones a respiratione ferientur; eorum instar, qui in syncope, lipothymia, aut affectibus hystericis seminortui iacent cum asphyxia.
Factus itaque certior ex iis, quae in ovo et viva animalium dissectione observavi, statuo contra Aristotelem sanguinem esse primam particulam genitalem; et cor esse ipsius organum, [391] circumlationi eius destinatum. Quippe functio cordis est sanguinis propulsatio; ut in animalibus omnibus sanguineis luculenter patet: idemque in generatione pulli est officium pulsantis vesiculae, quam in primis animalium conceptibus (non minus quam in ovo) saepenumero videndam exhibui, scintilla minorem, micantem, et in actione sua sese constringentem, sanguinemque in ea contentum una exprimentem, eundemque relaxatione sui recipientem denuo.
Hinc quoque apparet sanguinis principalitas, quod pulsus ex eo ortum ducat. Cum enim duae sint pulsationis partes, distensio nempe et contractio, sive diastole et systole, horumque motuum distensio prior sit; manifestum est actionem illam sanguini competere: constrictionem vero, a vesicula pulsante in ovo (ut a corde in pullo) propriis fibris institui, tanquam ab instrumento ei usui destinato. Certumque est vesiculam dictam, ut et cordis auriculam postea, unde pulsatio primum incipit, a distendente sanguine ad constrictionis motum irritari. Fit, inquam, diastole a sanguine ab interno quasi spiritu intumescente: adeoque Aristotelis sententia de pulsatione cordis (fieri eam scilicet ad modum ebullitionis) aliquatenus vera est. Quod enim in lacte ab igne calefacto et cervisiae nostrae fermentatione quotidie cernimus, idem etiam in pulsu cordis usu venit; in quo sanguis, quasi fermentatione aliqua turgescens, distenditur et subsidit: quodque in illis per accidens ab agente externo (calore scilicet alicunde adventitio) contingit, id in sanguine ab interno calore sive spiritu innato efficitur; idque etiam secundum naturam ab anima regulatur, et in salutem viventium continuatur.
Pulsus itaque a duplici agente {peragiur} <peragitur>: nempe a sanguine fit distensio seu dilatatio, a vesiculae vero membrana in ovo (in nato autem foetu a cordis auriculis et ventriculis) fit constrictio sive systole: atque hac mutua operae societate alternatim [392] instituta sanguis per totum corpus impellitur, vitaque inde animalibus perpetuatur.
Nec sanguis solum pars primigenia et principalis dicendus est, quod in eo et ab eo motus pulsusque principium oriatur; sed etiam, quia in eo primum calor animalis innascitur, spiritus vitalis ingeneratur, et anima ipsa consistit. Ubicunque enim primo immediatum et principale vegetativae facultatis instrumentum reperitur, ibi quoque animam primo inesse, indeque originem sumere verisimile est: quoniam illa a spiritu et calido innato separari nequit.
Utcumque enim in artificialibus, ut recte Fabricius[88] monuit, artifex et instrumentum sunt separata; in naturae tamen operibus coniuncta simul et unum sunt. Sic ventriculus opifex et instrumentum chyloseus est. Pari quoque modo anima cum spiritu, instrumento suo, immediate coniungitur. Ideoque, in quacunque corporis parte calor motusque initium sumunt, in eadem quoque vita primum oritur ultimoque exstinguitur; ibidemque intimos penates atque animam ipsam sedem suam potuisse nemo dubitaverit.
Vita igitur in sanguine consistit (ut etiam in sacris nostris[89] legimus), quippe in ipso vita atque anima primum elucet, ultimoque deficit. Crebra enim, ut dixi, vivorum dissectione expertus sum, moriente iam animali nec amplius spirante, cor tamen aliquamdiu pulsare vitamque in se retinere. Quiescente autem corde, motum videas in auriculis superstitem, ac postremo in auricula dextra; ibique tandem cessante omni pulsatione, in ipso sanguine undulationem quandam et obscuram trepidationem sive palpitationem (extremum vitae indicium) reperias. Et cuilibet cernere est sanguinem ultimo calorem (pulsus vitaeque auctorem) in se retinere: quo semel prorsus exstincto, ut iam non amplius sanguis est, sed cruor; ita nulla [393] postliminio ad vitam revertendi spes reliqua. At vero, tum in ovo, ut diximus, tum in moribundis animalibus, postquam omnis pulsatio disparuit; si vel puncto salienti, vel dextrae cordis auriculae levem fomitem admoveris, videbis illico motum pulsationem ac vitam a sanguine redintegrari: modo is calorem omnem innatum spiritumque vitalem haud penitus amiserit.
Quibus clare constat sanguinem esse partem genitalem, fontem vitae, primum vivens et ultimo moriens, sedemque animae primariam: in quo, tanquam in fonte, calor primo et praecipue abundat vigetque; et a quo reliquae omnes totius corporis partes calore influente foventur et vitam obtinent. Quippe calor sanguinem comitatus totum corpus irrigat, fovet et conservat: quemadmodum iampridem libello de motu sanguinis demonstravimus.
Propterea sanguis ubique in corpore reperitur; nec uspiam id acu pungere vel minimum scalpere queas, quin sanguis ocyus profluat: tanquam, absque eo foret, nec calor partibus nec vita superesset. Ideoque, concentrato fixoque leviter sanguine (Hippocrates [GR apólëpsin tôn phlebôn] nominavit) veluti in lipothymia, timore, frigore externo, et febrium insultu contingit, videas illico totum corpus frigescere, torpere, et pallore livoreque perfusum languescere: evocato autem rursus sanguine per adhibita fomenta, exercitia, aut animi passiones, gaudium nempe, iramve, hui! quam subito omnia calent denuo, florent, vigent splendentque?
Quinetiam partes rubrae et sanguineae solae dicuntur calidae, ut carnes; albae autem et exsangues, ut nervi ac ligamenta, frigidae appellantur. Atque ut animalia sanguinea exsanguibus praepollent; ita quoque in partium censu, quae calore nativo et sanguine liberalius perfunduntur, caeteris omnibus praestantiores habentur. Imo vero iecur, lien, renes, pulmo, et cor ipsum (si sanguinem inde omnem expresseris, cuius praecipuae [394] gratia viscera dicuntur) expallescunt illico et partibus frigidis accensenda veniunt. Cor, inquam, ipsum per arterias coronarias influentem una cum sanguine caliditatem vitamque accipit: quas eatenus duntaxat obtinet, quatenus illo proluitur. Nec iecur munus suum publicum exsequitur sine influentia sanguinis et caloris per arteriam coeliacam. Quippe nullibi est caloris affluentia citra sanguinis influxum per arterias. Ideoque in prima partium singularum conformatione, priusquam publico muneri sese accingunt, omnes exsangues pallidaeque conspiciuntur; indeque olim a medicis et anatomicis spermaticae existimabantur; et, in generatione, aliquot in lacte dies absumi dici solitum. Ipsum iecur, pulmones, cordisque substantia, cum primum apparent, albissima sunt. Imo vero conus cordis et ventriculorum eius parietes adhuc albi visuntur, cum auriculae purpureo sanguine repletae colorantur, venaque coronaria rutilans discernitur. Similiter iecoris parenchyma album est, cum venarum eius rami et propagines sanguine rubescunt; nec munus publicum exercet priusquam sanguine influente perfunditur.
Sanguis denique totum corpus adeo circumfluit et penetrat, omnibusque eius partibus calorem et vitam iugiter impertit, ut anima primo et principaliter in ipso residens, illius gratia, tota in toto, et tota in qualibet parte (ut vulgo dicitur) inesse merito censeatur.
Tantum vero abest (quod tamen Aristoteles et medici omnes affirmant) ut iecur aut cor sit auctor et opifex sanguinis, ut contrarium plane ex pulli fabrica in ovo aperte constet: nimirum sanguinem ipsum potius esse auctorem cordis et hepatis. Quod medici quoque inopinato videntur confiteri, dum parenchyma iecoris quandam sanguinis affusionem esse statuunt: quasi nil aliud esset quam sanguis inibi coagulatus. Exsistere itaque eum, antequam vel affundatur vel coaguletur, necesse [395] est: remque ita se habere experientia ipsa luculente demonstrat; cum sanguis in ovo aliquandiu appareat, priusquam corporis aut visceris alicuius vel vestigium exstet. Ubi tamen nihil sanguinis a matre (quod in viviparis fieri vulgo arbitrantur) ad foetum pertingit.
Iecur piscium semper albicans cernitur, dum eorum venae purpurascunt et nigricant. Nostraeque gallinae, quo pinguiores fuerint, eo iecora minora et pallidiora habent. Virginibus cachecticis, febrique alba laborantibus, ut reliquo earum corpori, ita iecori etiam pallidus inhaeret color; penuriae sanguinis in corpore manifestum indicium. Quare iecur et calorem et colorem suum a sanguine mutuatur, non autem sanguis a iecore.
Ex dictis itaque apparet sanguinem esse partem primam genitalem, unde anima primario emicat, et ex qua efformatur prima pars foetus animata, principium reliquarum omnium tum similarium tum dissimilarium; quae inde calorem vitalem nanciscuntur, illique subserviunt: cor autem in eum duntaxat finem exstructum esse, ut perpetua pulsatione, venarum arteriarumque ministerio, sanguinem hunc accipiat, eundemque quoquoversum per totum corpus propellat.
Patetque hoc idem luculentius, quia nec in omnibus animalibus, neque omni tempore cor pulsans reperitur; cum sanguis tamen eius analogon in nullis unquam desideretur.
[395] EXERCITATIO
QUINQUAGESIMASECUNDA.
De sanguine, prout est pars
principalis.
CERTUM itaque est, et ad oculum liquet, sanguinem esse partem pulli primigeniam ac proinde genitalem: eaque omnia illi competere, quae capite praecedenti attribuimus. Nempe, ut sit corporis tum auctor tum conservator, et pars [396] principalis, in qua animae sedes. Quippe, ut modo diximus, priusquam corporis quidpiam visu discernitur, sanguis iam genitus et auctus est, palpitatque, ut Aristoteles ait[90], intra venas, pulsuque simul quoquoversum movetur; solusque omnium humorum sparsus per totum corpus animalium est. Et semper, quamdiu vita servatur, sanguis unus animatur et fervet.
Quinimo ex vario ipsius motu, in celeritate aut tarditate, vehementia aut debilitate et caetera, eum et irritantis iniuriam et foventis commodum persentiscere manifestum est. Ideoque concludimus sanguinem per se vivere et nutriri; nulloque modo ab alia aliqua corporis parte vel priore vel praestantiore dependere. An vero totum corpus ab ipso dependeat, cui illud postgenitum adiunctum et quasi adnascendo appensum cernimus, non est huius loci determinare. Addam solum quod Aristoteles[91] fatetur: Profecto, inquit, sanguinis natura causa est, cur permulta animalibus, tum per mores tum etiam per sensum, obveniant. Adeo ut hinc causas perspicere liceat, non modo vitae in genere (quippe nullum aliud calidum innatum aut influens reperias, quod sit immediatum animae instrumentum, praeter sanguinem), sed longioris etiam aut brevioris aevi, somni, vigiliarum, ingenii, roboris, et caetera. Namque eius tenuitate, ait ibidem Aristoteles, et munditie animalia sapientiora sunt, sensumque nobiliorem obtinent: similiter, vel timidiora, vel animosa iracunda et furiosa evadunt; prout scilicet sanguis eorum vel dilutus vel fibris multis crassisque refertus fuerit.
Nec vitae solum sanguis auctor est; sed, pro eius vario discrimine, sanitatis etiam morborumque causae contingunt. Quinetiam venena, quae forinsecus nobis adveniunt, ut ictus venenati, nisi sanguinem inficerent, damnum nullum afferrent. Adeo nobis ex eodem fonte vita et sanitas profluunt. Si sanguis [397] nimis eliquescat, inquit Aristoteles[92], aegrotant. Namque in cruorem serosum abit adeo, ut quidam sudorem cruentum exsudarint. Si eius nimium effluat, obeunt. Profecto, ob sanguinis carentiam, non solum partes omnes illico torpent, sed et animal ipsum subito exstinguitur. Experimenta in sententiae huius confirmationem hic addenda non censui; peculiarem enim tractatum postulant.
Circuitum sanguinis admirabilem, a me iampridem inventum, video propemodum omnibus placuisse; nec ab aliquo quidpiam hactenus obiectum esse, quod responsum magnopere mereatur: quapropter, si circuitus illius causas et utilitates addidero, aliaque sanguinis arcana exposuero; quantopere scilicet mortalium felicitatis intersit, animaeque pariter ac corpori conducat, ut proba victus ratione sanguinem purum ac nitidum conservent; crediderim sane me non magis novam quam utilem gratamque operam philosophis medicisque praestiturum; nec sententiam hanc tam improbabilem et absurdam cuiquam atque olim Aristoteli [93] visum iri: sanguinem nempe, instar laris familiaris, esse animam ipsam in corpore; veluti Critias olim aliique arbitrabantur; existimantes, sentire maxime proprium esse animae, atque hoc inesse propter sanguinis naturam. Alii vero id animam esse statuebant, quod sua natura vim movendi obtineret; ut Thales, Diogenes, Heraclitus, Alcmaeon, aliique.
Utrumque autem, sensum scilicet et motum, sanguini inesse, plurimis indiciis sit conspicuum: etiamsi Aristoteles[94] id negaverit. Enimvero, si is veritate coactus fateatur inesse ovo, etiam subventaneo, animam; et in genitura ac sanguine reperiri divinus quid, respondens elemento stellarum; esseque omnipotentis Creatoris vicarium: si neoterici quidam vere dicant, animalium [398] semen coitu emissum esse animatum; quidni pari ratione affirmemus animam esse in sanguine; cumque hic primo ingeneretur, nutriatur, et moveatur, ex eodem quoque animam primum excitari et ignescere? Certe sanguis est, in quo vegetativae et sensitivae operationes primo elucent: cui calor, primarium et immediatum animae instrumentum, innascitur: qui corporis animaeque commune vinculum est: et quo vehiculo anima omnibus totius corporis partibus influit.
Praeterea, cum tam ardua sit, ut nuper vidimus, geniturae contemplatio; quomodo, nempe, ab illa, cum providentia, arte, et intellectu divino, corporis fabrica exstruatur? cur non aequo iure sanguinis naturam eximiam suspiciamus; idemque de eo quod de semine cogitemus? praesertim, cum genitura ipsa, ut de ovo constat, a sanguine fiat; totumque corpus inde, tanquam a parte genitali, non modo originem suam ducere, sed etiam conservari videatur.
Atque haec quidem obiter super ea re diximus; de eadem alibi uberius et accuratius disceptaturi. Neque hic disputandum censeo, utrum partis definitio sanguini proprie conveniat? quod quidam negant, his maxime argumentis persuasi; quia non sentit, et quia in singulas corporis partes influit, ut alimentum iis praestet idoneum. Ego vero non pauca circa generationis modum inveni, quibus motus iis, quae philosophi et medici vulgo vel aiunt vel negant, contrarium statuam. Id nunc solum dicam; licet concedamus sanguinem non sentire, inde tamen non sequitur eum non esse corporis sensitivi partem, eamque praecipuam. Neque enim cerebrum, medulla spinalis, aut crystallinus vitreusque oculi humor quidquam sentiunt, eas tamen corporis partes esse philosophi medicique omnes hodie uno ore confitentur. Aristoteles autem sanguinem inter partes similares recensuit: et Hippocrates etiam, dum corpus animale ex partibus continentibus, contentis, et impetum facientibus [399] constituit, sanguinem necessario inter contentas agnovit.
Verum hac de re plenius agetur, cum de parte, quid sit, et quot modis dicatur, disceptabimus. Interea temporis experimentum hoc admirabile, unde cor ipsum, membrum scilicet principalissimum, insensile appareat, non reticebimus.
Nobilissimus adolescens et illustrissimi vicecomitis de Montegomero in Hibernia filius primogenitus, cum adhuc puer esset, ingens ex insperato lapsu nactus est infortunium, costarum nempe sinistri lateris fracturam. Abscessus suppuratus magnam tabi quantitatem profundit, saniesque diu e cavitate amplissima manavit: uti ipse mihi aliique qui aderant fide digni narrarunt. Is, circa annum aetatis suae decimumoctavum aut decimum nonum, per Galliam et Italiam peregrinabatur, indeque Londinum appulit. Interea vero peramplum hiatum in pectore apertum gestabat; adeo ut pulmones, uti creditum est, in eo cernere ac tangere liceret. Id cum serenissimo regi Carolo ceu miraculum nunciaretur, me statim, ut quid rei esset perspicerem, ad adolescentem misit. Quid factum? Cum primum accederem, videremque iuvenem vegetum, et aspectu quoque habituque corporis laudabili praeditum, aliquid secus atque oportuit nunciatum arbitrabar. Praemissa autem, ut mos est, salutatione debita, expositaque ex mandato regis eum adeundi causa, omnia illico patefecit, nudamque lateris sinistri partem mihi aperuit; ablata scilicet lamella, quam tutelae gratia adversus ictus aliasque iniurias externas gestabat. Vidi protinus ingentem pectoris cavitatem, in quam facile tres meos priores digitos una cum pollice immitterem: simulque in primo eius ingressu partem quandam carnosam protuberantem, reciprocoque extrorsum introrsumque motu agitatam deprehendi, manuque caute tractavi. Attonitus rei novitate iterum iterumque exploro omnia: et, cum diligenter satis investigata essent, [400] certum erat ulcus antiquum et peramplum, citra medici periti auxilium, miraculi instar, ad sanitatem perductum esse, parteque interiore membrana vestitum, et per marginis ambitum firma cute munitum. Partem autem carnosam (quam ego primo intuitu carnem aliquam luxuriantem credideram, aliique omnes pulmonis partem iudicabant) ex pulsu eiusque differentiis seu rhythmo (utrisque manibus carpo et cordi simul admotis), et ex respirationis collatione plane perspexi non pulmonis lobum aliquem, sed cordis conum esse; quem caro fungosa excrescens (ut in sordidis ulceribus fieri solet) exterius, muniminis instar, obtegebat. Concamerationem istam a subnascentibus sordibus adolescentis famulus iniectionibus tepidi quotidie liberabat, laminamque imponebat: quo facto herus sanus, et ad quaelibet exercitia ac itinera promptus, tuto et iucunde vitam degebat.
Responsi vice igitur, adolescentem ipsum ad serenissimum regem deduxi, ut rem admirabilem et singularem propriis ipse manibus tractaret atque oculis intueretur: nempe, nempe, in homine vivente et vegeto, citra ullam offensam, cor sese vibrans, ventriculosque eius pulsantes videret ac manu tangeret. Factumque est, ut serenissimus rex, una mecum, cor sensu tactus privatum esse agnosceret. Quippe adolescens nos ipsum tangere, nisi visu aut cutis exterioris sensatione, neutiquam intelligebat.
Simul cordis ipsius motum observavimus; nempe illud in diastole introrsum subduci et retrahi, in systole vero emergere denuo et protrudi: fierique in corde systolen, quo tempore diastole in carpo percipiebatur, atque proprium cordis motum et functionem esse systolen: denique, cor tunc pectus ferire et prominulum esse, cum erigitur sursum et in se contrahitur.
Nec de altera controversia, num sanguis scilicet nutriendo solum corpori inserviat? hic anxie disputandi locus est. Aristoteles [401] quidem pluribus locis sanguinem esse ultimum alimentum contendit; eidemque tota medicorum schola suffragatur. Plurima tamen explicatu ardua maleque cohaerentia hanc illorum sententia consequuntur. Cum enim medici in physiologicis suis agunt de sanguine, atque hunc solum eius usum et finem docent, ut alimentum corpori suppeditet, eum ex quatuor succis sive humoribus componunt; argumentum eius rei a quatuor primarum qualitatum combinationibus deducentes, ac proinde asserunt massam sanguinis ex utraque bile (flava nempe et atra), pituita, et sanguine proprie dicto, componi. Ideoque quatuor humorum genera recensent: quorum frigidus et humidus pituita dicitur: frigidus et siccus melancholia: calidus et siccus bilis: denique calidus et humidus sanguis nominatur. Porro, ex singulis eorum generibus, alios nutritios, unde totum corpus constet, excrementitios alios statuunt. Praeterea, ex nutritiis illis, ceu partibus heterogeneis, sanguinem constare autumant. Ita tamen, ut pituita sit pars crudior quam calor nativus validior possit in sanguinem laudabilem convertere. Bilem vero similiter in sanguinem transire posse negant; licet sanguinem facile in bilem, atque hanc in {melencholiam} <melancholiam> (nempe a caloris concoquentis excessu) mutari affirment.
Quae si vera sunt, nullusque in iis regressus conceditur, scilicet de melancholia in bilem, de bile in sanguinem; oportet fateantur dictos omnes succos esse in ordine ad melancholiam, atque hanc esse principale et maxime concoctum nutrimentum. Quinetiam duplicem sanguinem agnoscant necesse est: nempe totam simul in venis massam, ex quatuor illis humoribus compositam; et partem eius puriorem, florentiorem, magisque spiritalem, quam strictiore sensu sanguinem nominant; quamque aliqui in arteriis saparatim contineri contendunt, ac proinde aliis usibus a reliquo separatum deputant. Ideoque, ex eorum [402] sententia sanguis purus non est alimentum, sed commixti succi sive potius melancholia, ad quam tandem reliqui humores pertendunt.
Aristoteles[95] quoque, ut sanguinem alendi gratia institutum putavit, ita eundem etiam veluti e partibus compositum censuit. Nempe ex crassiore et atra, quae in fundum pelvis inter concrescendum subsidit, eaque pars illi deterior habetur[96]: Sanguis enim, inquit, si integer est, rubet et dulcis saporis est; sed, si vel natura vel morbo sit vitiatus, atrior cernitur. Ex parte etiam fibrosa sive fibris constare voluit: iisque demptis, ait[97], sanguis neque concrescit neque spissatur. In sanguine praeterea saniem agnovit: Sanies, inquit, sanguis incoctus est; aut quia nondum percoctus, aut quod in seri modum dilutus fuerit. Atque hunc frigidiorem esse ait: fibras autem partem sanguinis terrenam esse statuit.
Quapropter ex eius sententia sanguis animalium varie discrepat: adeo ut quibusdam is sit serosior, tenuior, et quasi sanies seu ichor, ut insectis et frigidioribus atque imperfectioribus animalibus: quibusdam vero crassior, fibrosior, et terrestrior, ut apro, tauro, asino et caeteris: nonnullis vitiati scilicet temperamenti sanguis atrior: aliis autem mundus, sincerus, et floridus, qualis in avibus et homine praecipue conspicitur.
Unde constat, tum medicos, tum Aristotelem, sanguinem ex partibus et differentiis quadantenus similibus constituere. Medici quidem humanum duntaxat sanguinem, eundemque per phlebotomiam in pelvim effusum et coagulatum observant. Aristoteles vero cunctorum animalium sanguinem, aut eius analogon, contemplatur. Ego autem, seposita omni controversia, omissisque incommodis, quae eorum sententiam sequuntur, ea solum, quae apud utrosque in confesso sunt, et sensu ipso evidenter [403] dignoscuntur, atque in rem nostram luculenter faciunt, paucis expediam; prolixius de iisdem alibi tractaturus.
Quamquam sanguis, ut monui, pars corporis dicitur, eaque primogenita et principalis; tamen si secundum totam eius massam, ut in venis se habet, consideretur; nil vetat, quo minus alimentum in se continere et concoquere, partibusque omnibus apponere dicamus: eandemque rem ita sumptam tum alere tum ali, materiam etiam corporis et efficientem causam esse intelligamus, habereque eandem naturaliter constitutionem, quam Aristoteles in parte primogenita censuit necessariam; nempe, ut sanguis partim similaris constitutionis sit, partim dissimilaris: ait enim, Cum propter sensum necessario efficitur, ut fiant membra similaria in animalibus; et cum vis sentiendi, vis movendi, et vis nutriendi in eodem membro contineantur (scilicet primogenito); fit necessario, ut membrum (quod primum principia eiusmodi tenet) et simplex exsistat, ut omnium sensibilium sit capax; et dissimilare, ut moveat et agat. Quamobrem, inquit, in sanguineo genere cor tale habetur membrum; in exsangui autem proportionale.
Si igitur per cor intelligit id, quod primum in ovo conspicitur; nempe sanguinem cum eius conceptaculis (vesiculis pulsantibus et venis) tanquam unum idemque organum; id verissime ab eo dictum arbitror: sanguis enim, ut in ovo et vesicula cernitur, est partim similaris et partim dissimilaris. Sin aliter intellexerit; quod in ovo visitur eum facile redarguit: siquidem cordis substantia, absque sanguine considerata, (nimirum conus eius et ventriculorum parietes), multo post gignitur, et tantisper alba manet citra sanguinis perfusionem, donec cor in formam organi fabricatum fuerit, quo sanguis per totum corpus distribuatur. Neque eo quidem tempore, cor similaris simplicisve constitutionis apparet, qualis partem primogenitam deceret, sed fibrosum, carnosum sive musculosum [404] conspicitur; et quidem, ut Hippocrates voluit, plane musculus sive instrumentum motivum est. Sanguini vero, ut primum conspicitur, et vesicula comprehensus pulsat, constitutio illa, quam Aristoteles parti principali necessariam iudicavit, manifeste inest. Quippe sanguis, dum in corpore natutaliter se habet, similaris ubique constitutionis apparet. Quamprimum autem extravasatur, caloremque nativum exuit; protinus, ceu dissimilare quiddam, in diversas partes abit.
At vero, si sanguis, ex naturae instituto, corpori solum nutriendo destinaretur, non nisi similaris constitutionis exsisteret, instar chyli vel albuminis ovi, aut saltem ex dictis partibus sive succis mistum quid esset et vere unum: quemadmodum reliqui humores, bilis nempe utraque, et pituita, qui tales post obitum etiam extra conceptacula sua permanent, quales in vivo corpore conspiciebantur; non autem adeo subito transmutaretur.
Quamobrem, quod Aristoteles parti principali attribuit, illud idem quoque sanguini proprium est. Hic enim, ut est naturale quid, heterogeneum sive dissimilare exsistens, ex succis aut partibus illis componitur. Prout autem vivit, parsque animalis praecipua est, ex succis iis simul mistis constans; est pars similaris animata ex anima et corpore composita. Evanescente autem, ob exstinctum calorem nativum, illa sanguinis anima, substantia huius nativa illico corrumpitur et dissolvitur in ea, ex quibus olim constituebatur: primo scilicet in cruorem, postea in partes rubras et albas; partesque rubrae superiores sunt floridiores, inferius autem sitae nigricant. Partes porro aliae fibrosae sunt et densiores (reliquarum vinculum): aliae ichorosae et serosae, quibus coagulatus thrombus innatare solet. Atque in hoc serum sanguis tandem fere totus degenerat. Partes autem istae non insunt vivo sanguini, sed a morte solum corrupto et iam dissoluto.
[405] Praeter iam dictas vero partes, in calidioribus quoque vivida constitutione praeditis, alia sanguinis pars cernitur, quae in eo foras educto et grumescente superiorem rubrarum partium locum occupans condensatur, et gelatinam ex cornu cervino, seu mucaginem quandam aut albumen ovi crassius plane refert. Vulgus eam pituitam esse existimat: Aristoteles autem partem sanguinis crudam et incoctam nominavit.
Observavi partem hanc tum a reliquis discrepare, tum ab ipsa serosa portione, cui innatare cruor in pelvi coagulatus solet; tum etiam ab urina, quae per renes e sanguine transcolatur. Neque enim crudior et frigidior pars sanguinis aestimanda est, sed magis spiritalis; uti arbitror, duplici praecipue experimento motus: Primo, quod floridae et rutilanti parti (quam sanguinem arteriosum esse vulgo existimant) tanquam calidior et spiritu plenior supernatet, locumque supremum in sanguinis disgregatione obtineat.
Deinde in venae sectione, sanguis huiusmodi prosiliens (qui plurimus abundat hominibus calidae temperaturae robustis et torosis) longiore filo impetuque vehementiore (tanquam e siphone elisus) exsilit: ideoque eum calidiorem et spiritalem magis iudicamus; quemadmodum et genitura foecundior, spiritibusque plenior aestimatur, quae longe valideque eiicitur.
Differre quoque plurimum hanc mucaginem ab ichorosa et aquosa illa sanguinis parte, quae (ceu reliquis frigidior) in imam pelvim subsidit, duplici pariter argumento constat. Nam aquosa et saniosa pars crudior magisque incoctus est quam ut in puriorem et perfectiorem sanguinem transire possit. Simul etiam crassior et fibrosior mucago, ipsi sanguinis grumo supernatans, eodem magis cocta et elaborata apparet. Adeoque in solutione sive partitione sanguinis evenit, ut mucago haec locum [406] supremum, sanies infimum, grumus autem partesque rubrae (tam rutilantior quam nigrior) spatium medium occupent.
Quin certum est, non modo partem illam, sed et universum sanguinem, imo vero carnem ipsam (ut in iis, qui e patibulo pendent, observare licet) in saniem ichorosam corrumpi posse. Resolvuntur nempe in materiam, unde primo componebantur; ut sal in lixivium, unde ortus est. Similiter in omni cachexia sanguis emissus copioso sero abundat: adeo ut interdum vix quidquam grumosi appareat, sed omnis sanguis una sanies videatur: sicut in leucophlegmatia experimur, et animalibus exsanguibus naturale est.
Si etiam paulo post sumptum cibum ac potum (antequam secunda coctio absoluta fuerit, et serum per renes descenderit), aut sub primos febrium intermittentium insultus sanguinem eduxeris, saniosum eum, incoctum, plurimoque sero scatentem reperies. Contra autem, si post ieiunium, aut urinae profluvium, vel sudorem copiosum venam aperueris; sanguinem crassum, utpote sero privatum, totumque fere in grumum condensatum cernes.
Et quemadmodum, crudescente sanguine, parum admodum istiusmodi mucaginis supernatantis reperitur; ita, si saniem illam a grumo separatam et effusam leni foco decoxeris, eandem brevi in mucaginem hanc mutatum iri conspicies. Indicio manifesto, aquam illam sive saniem, a sanguine in pelvi separatam, urinae forsan materiam aliquam, non autem urinam ipsam esse; licet colore et consistentia talis videatur. Quippe urina coctione non densatur in fibrosam mucaginem, sed potius in lixivium: aquosa autem sive saniosa haec pars, aliquandiu leviter cocta, in mucaginem innatantem abit: quemadmodum, vice versa, mucago isthaec, corruptione recrudescens, in saniem colliquatione revertitur.
[407] Atque hactenus quidem hanc sanguinis partem, a me observatam, in scenam produxi; de eadem postea, ut et aliis eius partibus ad sensum apparentibus, Aristotelisque et medicorum auctoritate confermatis, uberius dicturus.
Hic, ne a proposito longius aberrem, sanguinem cum {Aristole} <Aristotele> accipiendum censeo, non ut simpliciter intelligitur et cruor dicitur, sed ut corporis animalis pars vivens est: Ita enim Philosophus[98]: Sanguis est calidus, quasi aquam ferventem nomine uno significemus, non vero ut subiectum calidum. Caliditas enim in eius ratione inest, quemadmodum albedo in albi hominis ratione. At eo, qua sanguis per affectionem sive passionem est, non per se calidus est. Pari modo de sicco et humido statuendum est. Quapropter in eiusmodi rerum natura, partim calida et humida sunt; sed separata congelascunt et frigida esse videntur, qualis est sanguis.
Sanguis igitur, prout est corporis pars vivens, ambiguae naturae est, et duobus modis considerandus venit. Adeoque materialiter et per se nutrimentum dicitur: formaliter vero, et quatenus calore et spiritibus (immediatis animae instrumentis) ipsaque anima praeditus est, corporis lar ac conservator, pars principalis primogenita et genitalis aestimandus est. Et, quemadmodum ovum prolificum, materia, instrumentum, atque opifex pulli exsistit, medicique omnes utriusque sexus genituram protinus a coitu in utero mistam causam foetus tum materialem tum efficientem existimant; ita meliore iure quis affirmaverit sanguinem esse corporis materiam pariter et conservatorem, non autem solum alimentum. Quippe notum est, in animalibus fame enectis, et hominibus quoque tabidi intereunt, plurimum sanguinis etiam post obitum in vasis superesse. Quinetiam adolescentes, qui augentur, et senes, qui iam decrescunt et minuuntur, proportionalem sanguinis quantitatem [408] obtinent: prout nempe caro illis vel aucta vel diminuta fuerit. Quasi sanguis pars corporis sit, non autem huic nutriendo solum destinetur. Enimvero, si huic duntaxat usui inserviret, nemo fame periret, quamdiu sanguinis quidquam in venis reliquum haberet: quemadmodum et lucernae flammula non exstinguitur, quamdiu inflammabilis olei in ea vel minimum suppetit.
Dum autem assero animam primo ac principaliter in sanguine residere, nollem hinc perperam concludi omnem phlebotomiam esse periculosam aut noxiam; vel vulgo credi, quantum sanguinis detrahitur, tantundem simul vitae decedere, quod sacrae paginae vitam in sanguine constituerint. Quotidiana enim experientia notum est sanguinis missionem esse plurimorum morborum salutare auxilium, et inter remedia universalia praecipuum: utpote cuius vitium vel abundantia maximam morborum catervam constituat; et opportuna evacuatio a morbis periculosissimis, morteque adeo ipsa saepe liberet. Quantum enim sanguinis ex arte detrahitur, tantundem vitae ac salutis additur.
Id ipsum nos natura docuit, quam medici sibi imitandam proponunt: haec enim larga et critica evacuatione per nares, menstrua, aut haemorrhoidas, affectus saepe gravissimos tollit. Ideoque adolescentes, qui pleniore victu utuntur, vitamque in otio transigunt, nisi circa decimum octavum aut vicesimum aetatis annum (quo tempore sanguinis copia una cum corporis incremento accumulari solet) aut spontaneo per nares vel loca inferiora effluvio, aut aperta vena a sanguinis onere liberentur, plerumque febribus, variolis, capitis doloribus, aliisque morbis et symtomatibus gravioribus periculosissime aegrotant. Quod respicientes veterinarii omnem fere iumentorum medelam a venae sectione auspicantur.
[409] EXERCITATIO QUINQUAGESIMATERTIA.
Quaenam colligenda veniant ex ductu
venarum umbilicalium in ovo.
SANGUINEM in ovo et conceptu ante alia factum cernimus: eodemque fere tempore receptacula eius, venae scilicet et vesicula pulsans, manifeste apparent. Ideoque si punctum saliens una cum sanguine et venis, tanquam unum idemque instrumentum in primo foetus exordio conspicuum, pro corde accipiamus (cuius parenchyma postmodum, in formatione foetus, vesiculae superoritur), manifestum est cor in animalibus hoc modo acceptum (nempe organum ex parenchymate, ventriculis, auriculis, vasis, sanguineque compositum), esse revera, ut Aristoteles voluit, partem corporis principalem et primogenitam: cuius tamen pars prima et praecipua sit sanguis; idque tum natura tum generationis ordine.
Partes in generatione sanguini proximae sunt venae; sanguis enim necessario in vasis continetur. Ac propterea, ut Aristoteles observavit, meatus duo venales statim ab initio reperiuntur; qui postea, ut in historia docuimus, umbilicalia vasa constituunt.
Ex horum itaque situ ductuque quaedam animadvertenda veniunt. Ac primo quidem venas et arterias omnes a corde ortum ducere: sunt enim quasi cordis appendices aut partes quaedam. Si igitur foetum (humanum aut alium aliquem) nuperrime natum diligenter inspexeris, dissectaque vena cava inter auriculam dextram cordis et diaphragma deorsum versus contemplatus fueris, comperies tria foramina; quorum maximum et posterius ad spinam tendens est venae cavae descendentis; anterius et minus in radicem ac truncum vasorum umbilicalium fertur; tertium et minimum iecur ingreditur, [410] estque ramulorum omnium in gibbum hepatis sparsorum origo et truncus. Unde aperte constat venas e iecore, ut plurimi volunt, tanquam principio nequaquam proficisci, sed a corde: nisi quis obstinate affirmare velit truncum venae ab aliquo suo ramulo, non autem ramos a trunco ortum ducere.
Porro, cum dicta vasa in ovo in albumen pariter ac vitellum spargantur, non aliter quam plantae radices in terram solent; constat utrumque hunc liquorem pro nutrimento foetui esse, eundemque per vasa illa ad hunc deferri: idque contra Aristotelem[99], qui passim asserit pullum ex luteo solum per umbilicum cibum petere, constitui vero ex albumine. Absumitur equidem primo albumen; et vitellus sero tandem pro cibo est, lactisque vicem in iam natis animalibus supplet. Nempe ut, quale alimentum natura in viviparis animalibus per ubera porrigit, tale in oviparis per vitellum exhibeat. Quare accidit, ut, omni albumine absumpto, vitellus fere integer in ovo supersit, perfecto iam et consummato pullo; diuque etiam post eius exclusionem.
Aristoteles quidem decimo post nativitatem die aliquid vitelli superesse reperit; nos autem, etiam post sex septimanas, nonnihil eius ventre pulli intestino affixum vidimus.
Tamen ex vitello intra pulli abdomen recepto (qui, dum foetus formatur et augetur, non aeque ac albumen decrescit, sed fere integer permanet, absumpto iam utroque albumine), et venarum per ipsius vitelli substantiam distributione, quae omnes in unum truncum collectae in venam portae perforantur, pleniorisque in iecore coctionis gratia, partem vitelli, quam absorbent, eo deferunt: his, inquam, aliisque similibus argumentis ductus non possum non cum Aristotele fateri vitellum pullo in cibum cedere, lactique analogon esse.
[411] Non integer quidem vitellus post consummatum foetum superest; nam portio illius quaedam in prima pulli conformatione eliquatur, venarumque propagines (non minus quam albumen) recipit, per quas iam praeparatus foetui in nutrimentum cedit: certum tamen est maximam illius partem absumpto iam albumini superstitem esse, eamque in ventrem pulli modo exclusi receptam, et a ramulis venae portae attractam, tandem in iecur deferri.
Manifestum igitur est pullum iam exclusum, dum adhuc tenellus est, vitello nutriri. Et, quemadmodum is intra ovum partim ab albumine partim ex vitello alitur, praecipue vero ab albuminibus, quae et maiore copia adsunt et citius absumuntur; ita similiter iam exclusus (cui omne adveniens alimentum iecur pertransit, et ibidem ulterius praeparatur) partim vitello partim chylo ex intestinis hausto nutritur; praesertim autem chylo, quem plures venarum masaraicarum ramuli ad se rapiunt, cum in vitellum una solum portae propago distribuatur, et iam parva eius copia supersit. Facit scilicet natura, quod nutrices solent; quae sensim infantes suos ablactaturae cibaria iis interdum exhibent, quo lactis postea indigentiam facilius tolerent. Ita similiter pullus ab alimento facilioris digestionis ad id, quod concoctu magis difficile est (nempe a vitello ad chylum) paulatim deducitur.
Quapropter summa ratione fit, quod ex venarum ductu in ovo percipimus. Quamprimum enim pullus inchoatur, venae sulummodo in colliquamentum distribuuntur: quo sanguis enutritus et auctus corpus sibi educandum adiungit. Postea autem in albumen tenuius extenduntur; unde pullus (dum adhuc gelatinam sive mucaginem at galbam refert) incrementum sumit: deinde in albumen crassius, mox etiam in vitellum venarum ramuli porrigitur, ut eo etiam nutriatur foetus; qui denique tenellus etiamnum exsistens partim vitello (ceu lacte) [412] intra abdomen recondito, partim pabulo matris opera comparato praeparatoque alitur; donec ipsemet cibum idoneum querere et concoquere valeat. Adeo per totam generationis seriem nascituro foetui, vario alimento variis digestivae facultatis viribus respondente, natura sapientissime consuluit. Teneriori nempe pullo alimentum delicatius praeparatur; grandiori iam facto firmior victus conceditur; mox autem, cum solidiori pabulo conficiendo sufficit, duriora ei cibaria offeruntur. Ideoque factum arbitror, ut perfecta ova non modo bicolora, sed etiam duplici albumine instructa sint.
Quod nos per rei ipsius experientiam invenimus, id etiam Aristotelis sententiae congruit, ubi ait[100]: Pars eius, quae calida est, propius ad formam in membris instituendi accedit; quae autem terrestrior est, corporis constitutionem praebet et remotior est. Quamobrem in bicoloribus ovis animal initium suae generationis a candido sumit (initium enim animale in calido est), cibum a luteo capit. Calidioribus itaque animalibus seorsum ista habentur distincta. Nempe, ex quo principium ortus, et ex quo alimentum; atque alterum candidum, alterum luteum est.
Ex dictis patet pullum, idque postea de omni pariter conceptu demonstrabimus, ut ab initio ovi principio sive anima oritur et efformatur, ita quoque victum sibi in ovo quaerere. Quare matre illi non est opus, ut plantis terra. Nec magis verum est eum materno sanguine nutriri, aut spiritibus matris vivere, et cor pulli interea feriari; quam eundem maternis organis sentire ac moveri, aut eius anima vegetari et adolescere. Sed manifesto liquet, et ab omnibus conceditur, foetum ali per vasa umbilicalia; meatusque venales in albumen et vitellum disseminatos ex his nutrimentum haurire, quod foetui impertiant. Constat etiam pullo iam excluso alimentum suppeditari, partim [413] a vitello et partim a chylo; et utrumque per eandem venam portae in iecur transire; licet per diversos eius ramulos id contingat.
Apertum itaque est, ut id nunc obiter dicam, chylum, quo cuncta animalia nutriuntur, ex intestinis per venas mesaraicas deferri; nec opus esse ut novum iter (venas lacteas scilicet) inquiramus, aliumve transitum in adultis comminiscamur praeter eum, quem in ovo et pullo compertum habemus. Opinionis autem huius incommoda alibi uberius indicavimus.
Denique, ex constitutione vasorum umbilicalium in ovo, (quorum alias venas alia arterias esse in historia diximus) colligere licet dari motum sanguinis circularem, qualem iampridem in libello nostro de motu sanguinis in animalibus demonstravimus; idque vegetandi, nutriendi, atque augendi gratia: ac propterea, venas quidem umbilicales in utrumque ovi liquorem disseminari, ut inde foetui alimoniam apportent; arterias vero etiam ab eosdem pertendere, ut caloris iugi affluentia alimentum concoquant, colliquent et nutritioni idoneum reddant.
Atque inde evenit ut, quocunque venae (eodem nomine arterias quoque hic intelligendae sunt) in albumen aut vitellum pertigerint, partes illae colliquatae diversaque a reliquis facie appareant. Quamprimum enim venarum ramuli expullulant, pars albuminis superior sive exterior, cui implantantur, in colliquamentum abiens translucet; pars autem inferior crassa et compacta manens in imum ovi angulum detruditur. Similiter vitelli quasi binae partes, superior et inferior, apparent; nec minus ab invicem discrepant, quam cera liquata a non liquata, sive ea quae consistentiam pristinam servat; nimirum pars illa, quae venas accepit, ab altera, quae nullis adhuc fruitur.
[414] Hinc porro de animalis exordio primoque inhaerente ovi principio facti sumus certiores. Quippe manifeste constat cicatriculam sive maculam, particulam esse ovi principalem, ad quam reliquae omnes referendae sint; cuique (si ulli prae caeteris) debeatur, quidquid demum id fuerit, quod ovum foecundum reddit; pullique generationem ab eadem primum inchoari. Ideoque, ut diximus, statim a gallinae incubatione cicatricula primo omnium dilatatur, augetur, et colliquamentum constituit; in quo protinus sanguis emicat, venae sparguntur, caloris nativi effectus formantisque opificis opera elucescunt: quantoque altius venarum illarum ramusculi diffunduntur, tanto quoque latius vitalis facultatis indicia propagantur, animaeque vegetativae praesentia dignoscitur. Enimvero effectus omnis efficientis sui clarum indicium est.
Verbo dicam: ex cicatricula (in qua primum caloris nativi vestigium cernitur) tota generatio, ex corde totus pullus, et ex vasis umbilicalibus membranae omnes foetum involventes (quas secundinas nominamus) dependent. Ideoque concludimus foetus partes invicem subordinatas esse, vitamque primum a corde mutuari.
[414] EXERCITATIO QUINQUAGESIMAQUARTA.
De ordine partium in generatione ex
ovo, secundum Fabricium.
CONSTITUTO iam, quaenam pars prima habenda sit, sanguis scilicet, cum receptaculis suis, corde, venis, et arteriis; sequitur, de reliquis corporis partibus, quo ordine quaeque generetur, iam dicamus.
Fabricius, cuius vestigia, in generatione pulli, sequi instituimus, priusquam partium ordinem aggreditur, actiones, quae in ovo conspiciuntur et quarum operas partes proveniunt, recenset; [415] earundemque facultates ordine commemorat: quasi ex illis de partium quoque generationis ordine clarius constet. Tres, inquit[101], primum actiones sunt, quae in ovo avi supposito apparent. Prima est pulli generatio; secunda eiusdem accretio; tertia nutritio nuncupatur. Prima, id est generatio, propria est ovi actio: secunda et tertia, videlicet accretio et nutritio, maiore ex parte extra ovum succedunt, tamen in ovo inchoantur et quoque perficiuntur. Quae actiones, sicuti a tribus facultatibus dimanant, generatrice, auctrice, et nutritoria; sic eas tria opera facta consequuntur. Ex generatione enim omnes pulli partes resultant; ex accretione et nutritione auctum et nutritum pulli corpus. De pulli generatione prius agentes scire licet, ope generatricis facultatis pulli partes quae prius non erant produci, atque ita ovum in pulli corpus migrare. Dum autem quaevis pars in alteram commigrat, illam propriae essentiae commutationem subire necessarium est, alioquin eadem substantia maneret; simulque eandem in aptam et convenientem naturae suae figuram situm et magnitudinem conformari est necesse; hisque duabus absolvitur procreatio substantiae, commutatione, et conformatione. Immutatrix igitur et formatrix facultas harum functionum causae erunt. Una unamquamque corporis partem, qualem cernimus, ex ovi chalaza produxit; altera figuram illi, compagemque et situm propriis usibus idoneum contulit. Prima, quae immutatrix sive alteratrix appellatur facultas, tota naturalis est, et sine ulla cognitione agit; et calido, frigido, humido, et sicco assumpto, totam per totam chalazae substantiam alterat, et alterando in pulli partes immutat; hoc est, in carnem, ossa, cartilaginem, ligamenta, venas, arterias, nervos, caeterasque in animali aut pullo partes omnes similares ac simplices convertit; easque ex proprio ingenitoque calore, et spiritu galli semen ex ovo, id est, chalaza, alterando et commutando [416] generat, creat producitque, propriam substantiam substantiaeque proprietatem cuique impertiens. Altera, quae formatrix dicitur, quaeque similares partes dissimilares efficit (iis scilicet ornatum ex apta figura, iusta magnitudine, idoneo situ, et congruo numero conferens) iam proposita longe nobilior est et summa sapientia praedita, non naturaliter, sed cum electione, et cognitione, atque intellectu agit. Videtur siquidem formatrix facultas exactam habere cognitionem et providentiam, tum futurae actionis, tum usus cuiusque partis et organi. Atque haec de prima ovi actione, quae est pulli generatio; ad quam celebrandam, et galli semen agens et foecundans, et chalaza, tanquam materia, substituta est. Secundo loco accretio insurgit, quae nutritione expletur; cuius facultates sunt, attractrix, retentrix, concoctrix, et expultrix; denique, quae apponit, agglutinat et tandem nutrimentum assimilat.
Hanc autem actionum distributionem, nec rectam, neque utilem, neque huic loco accommodam censeo. Non rectam quidem; quia actiones illae, quas videtur specie ac tempore distinctas voluisse (nempe, ut partes primo fiant similares ab alteratrice facultate, postea formentur et organizentur a formatrice, deinde augeantur ab auctrice), in generatione pulli nuspiam comparent: partes enim omnes simul generantur, distinguuntur, et augentur. Nam licet aliter fiat in eorum animalium generatione, quae per metamorphosin constituuntur; ubi ex materia prius exsistente, satisque aucta et praeparata, partes omnes per transformationem discernuntur et delineantur (veluti, cum ex eruca fit papilio, ex necydalo bombyx); in generatione tamen per epigenesin res longe aliter se habet, neque idem fit, quod in nutritione; quae diversarum partium, operae societate invicem opitulantium, diversis actionibus peragitur: ubi nempe alimentum prius attrahitur et retinetur, postea concoquitur, mox distribuitur, tandemque agglutinatur. [417] Nec similaris constitutio fit a facultate immutatrice, citra omnem providentiam, ut Fabricius censuit; organica autem a formatrice, quae cognitione et providentia utatur. Quippe generatio et accretio non fiunt absque nutritione; nec nutritio aut augmentatio sine generatione. Nutrire enim est substituere in locum deperditi quantum et quale amissum est; nimirum carnem aut nervum in locum illius carnis aut nervi, qui perierit. Quid autem id aliud est, quam carnem aut nervum facere? Similiter accretio non contingit sine generatione; corpora enim omnia naturalia accedentibus noviter iis partibus augentur, e quibus antea constabant: idque fit secundum omnes dimensiones; adeoque simul ac crescunt distinguuntur una et organizantur.
At vero generare pullum nil aliud est, quam singulas eius partes, membra, atque organa fabricare: quae licet ordine producantur, aliaque aliis (organa scilicet minus principalia magis principalibus) postgenita sint; dum ipsa tamen organa distinguuntur, non eo ordine generatio illorum procedit, ut partes similares primum fiant, atque organicae postea ex iisdem componantur; sive, ut partes componentes prius exstent, quam compositum ex iis exstruatur. Quamquam enim pulli caput, et reliqua eius corporatura (similaris primum constitutionis cum sint) mucum sive gluten quoddam molle referunt, unde postea singulae ordine partes efformantur; eadem tamen opera, atque ab eodem opifice, fiunt simul et augentur; et, prout creverit illud glutini simile, partes pariter distinguuntur. Simul nempe generantur, immutantur, et formantur; similares una exsistunt et dissimilares; et ex parvo similari fit organum magnum. Non alio sane modo atque ordine, quam ex culmo spica, aristae, et granula oriuntur et distinguuntur; quamve arbores dum gemmulas protrudunt, ex iisdem flores, frondes, fructus, ac tandem semina explicant et producunt.
[418] Id nos docuit diligens ovi observatio ex rebus in eo conspicuis. Siquidem ex operibus actiones sive operationes ipsae dignoscuntur; ex operationibus facultates, et ex his opifex sive generans nobis innotescunt. Quare in generatione pulli, actiones sive facultates generantis, quas Fabricius memorat, nempe immutatrix et formatrix, non differunt specie, aut secundum prius et posterius, sed, ut Aristoteles loqui solet, ipso esse et ratione solum; non ut, post ortum, nutritivae facultatis actionibus contingit, attractioni nimirum, coctioni, distributioni, et appositioni, quae variis locis et temporibus munia sua exsequuntur. Alias enim generatrix ipsa diversis quoque instrumentis uti, ad varias suas operationes obeundas, cogeretur.
Quare perperam Fabricius asserit immutatricem facultatem, virtutibus elementorum, calido nempe, frigido, humido, et sicco, tanquam instrumentis, operari: formatricem vero sine his ac diviniore quodam modo agere; quasi scilicet cogitatione, electione, ac providentia pensum suum absolveret. Rem enim si penitius introspexisset, vidisset tam formatrice,m, quam alteratricem facultatem calido, frigido, humido, et sicco, tanquam instrumentis, uti: nec minus divini numinis atque artificii in nutritione et immutatione deprehendisset, quam in ipsius formatricis operationibus. Quippe natura omnes istas facultates in finem aliquem instituit; et ubique cum providentia et intellectu operatur. Quidquid est in semine plantarum, quod ipsum foecundum reddit et plasticam vim in eo exercet, quodque in ovo peritissimi opificis vicem gerit, pulli partes producit et fabricat; calefaciendo, refrigerando, humectando, siccando, concoquendo, condensando, indurando, emolliendo, colliquando simul fingit et auget; figura, situ, constitutione, temperie, numero, atque ordine distinguit; eadem isthuc providentia, electione, et intelligentia (non minus immutando, quam nutriendo, [419] augendo et formando) omnia disponit et exsequitur.
Facultates, inquam, coctrix et immutatrix, nutrix et auctrix (quas Fabricius, calido, frigido, humido, et sicco duntaxat, sine ulla cognitione agere voluit), non minore artificio, nec minus in destinatum finem operantur, quam formatrix facultas; quam ille futurae actionis ususque cuiuslibet partis et organi cognitionem et providentiam habere asserit. Quemadmodum ars medica, pistoria, et coquinaria (quae calidis, frigidis, humidis,et siccis, similibusque naturalibus instrumentis utuntur) non minus rationis usum postulant, quam artes mechanicae, quae vel manibus laborant (ut fabrilis, statuaria, et figularis), vel instrumentis aliis artificialibus operantur. Quinetiam, ut in mundo maiore Iovis omnia plena nobis dicuntur, ita pariter, in pulli corpusculo singulisque eius actionibus et operationibus, digitus Dei sive naturae numen elucescit.
Quamobrem, si ex operationibus fas est de facultatibus iudicium ferre; vegetativae operationes potius videntur arte, electione, et providentia institui, quam animae rationalis mentisve actiones: idque etiam in homine perfectissimo; cuius scientiae atque intellectus summa perfectio in eo potissimum (Apollinis iudicio) consistit, ut noscat se ipsum.
Superior itaque, ut diximus, et divinior opifex quam est homo videtur hominem fabricare et conservare; et nobilior artifex quam gallus pullum ex ovo producere. Nempe agnoscimus Deum, Creatorem summum atque omnipotentem, in cunctorum animalium fabrica ubique praesentem esse, et in operibus suis quasi digito monstrari; cuius in procreatione pulli instrumenta sint gallus et gallina. Constat quippe in generatione pulli ex ovo omnia singulari providentia, sapientia divina, artificioque admirabili et incomprehensibili exstructa ac efformata esse. Nec cuiquam sane haec attributa conveniunt, nisi [420] omnipotenti rerum principio; quocunque demum nomine id ipsum appellare libuerit: sive Mentem divinam cum Aristotele; sive cum Platone Animam mundi; aut cum aliis Naturam naturantem; vel cum Ethnicis Saturnum aut Iovem; vel potius, ut nos decet, Creatorem ac patrem omnium quae in coelis et terris; a quo animalia eorumque origines dependent, cuiusque nutu sive effato fiunt et generantur omnia.
Porro, ut monui, hanc actionum sive facultatum animae distributionem, quam Fabricius generationis partium ordini praemisit, uti haud rectam, ita neque utilem, aut negotio huic nostro convenientem arbitror. Neque enim ex actionum aut facultatum notitia ad operum earum cognitionem devenimus; sed vice versa potius, ab operibus ad facultatum scientiam adscendimus: opera enim notiora nobis sunt quam facultates, unde proveniunt; et partes, quas iam factas cernimus, in generatione facilius innotescunt quam actiones, a quibus oriuntur.
Nec commode etiam, in particulari pulli ex ovo generatione, ea pensitanda aut determinanda veniunt, quae universalem cunctorum animalium generationis observationem postulant. De hac re autem postea plusculum dicetur.
Interea vero, ut ad partium generationis ordinem accedamus, superest, ait Fabricius[102], contemplemur et perpendamus quo ordine, hoc est quae prius quaeve posterius partes et organa in ovo gignantur. In cuius indagine duo ponenda fundamenta sunt; alterum a corpore, alterum a re incorporea desumptum; ut puta a natura et ab anima. Corporeum fundamentum appello, inquit, quod a natura corporis dependet et fluit; et ab artefactis facile exemplum desumitur. Sicuti enim quodcunque aedificium prius fundamenta requirit, super quae universum aedificium [421] ponatur, ut sustentetur; inde parietes eriguntur, a quibus et pavimenta et tecta sustineantur; tum vero suppellex et caetera domus ornamenta iis appenduntur ac stabiliuntur: ita profecto natura fabricam animalis molitur. Ossa enim, tanquam fundamenta, primum constituit, ut iis omnes corporis partes adnascantur, appendantur, ac stabiliantur. Quae etiam alio nomine prius formantur et constituuntur. Nam cum ossa ex mollissima et membranea substantia primam suam habeant originem, et paulo post durissima fiant; idea multum temporis poni oportet in generatione ossis, ut os durissimus efficiatur; ideoque prius gignitur. Hinc Galenus non cuicunque artificio animalis fabricam comparat, sed maxime navigio. Inquit enim, sicuti navigii fundamentum et principium carina est, ex qua costae hinc inde in circulum recurvatae, et instar cratis modice inter se distantes porriguntur, ut universa navigii fabrica e carina, tanquam ex congruo supposito principio, postea consummetur: sic in animalis fabrica, natura per spinam porrectam et costas circumductas, quasi carinam et fabricae principium congruum constitutum, totam deinde componit et perficit molem.
Verum haec aliter longe se habere experientia docet, qua constat ossa potius ultimo tandem fieri. Quippe artuum ossa, calvaria, et dentes, non prius nascuntur, quam cerebrum, et musculi, aliaeque partes carnosae: sed post nativitatem, tenellis et perfectis alias foetibus, cartilagines duntaxat aut membranae sunt, quae postea temporis tractu ossa evadunt: uti ex infantium calvaria apparet, et embryonum costis ac iuncturis.
Et licet verum sit primum corporis rudimentum instar carinae recurvae cerni; mollis tamen, mucosa, et glutinosa substantia est, nulloque modo ossis naturam, constitutionem, aut officium refert. Quemadmodum et globuli inde penduli, capitis partibus destinati, nihil in se habent solidi; sed sunt duntaxat vesiculae aqua limpida plenae, quae postea in cerebrum, [422] cerebellum, et oculos efformantur, tandemque calvariam induunt; postquam scilicet rostrum atque ungues soliditatem ac duritiem acquisiverint.
Quare supina et iniqua est haec Fabricii contemplatio; dum non pensitat quid a natura in generationis ordine factum sit, sed potius quid ad mentem ipsius a natura fieri debuerit: allata ad eam rem ab aedificio artefacto similitudine. Quasi vero natura artem imitetur, et non potius ars naturam. Cuius rei memor ipsemet postea ait[103]: Satius fuerit dicere artem ab ipsa natura didicisse, et ipsam fuisse imitatam: quoniam, uti dicit ubique Galenus, natura et antiquior et in operibus suis magis sapiens quam ars.
Et quamquam ossa totius corporis fundamenta sunt, sine quibus nec stare nec moveri ipsum possit; sufficit tamen, si simul cum iis partibus exstent, quae ipsis innituntur. Illis enim, quae stabilienda sunt, nondum exsistentibus, frustra parantur stabilimina. Natura autem nihil agit temere; nec partes constituit antequam earum usus ullus sit. Sed animalia omnia partes suas obtinent, simul ac earum actiones et usus requiruntur. Ideoque primum hoc Fabricii fundamentum, observationibus ipsius in ovo et Galeni similitudine innixum, plane evertitur.
Videtur propius ad veritatem collimasse, ubi ait[104]: Alterum fundamentum partium prius et posterius generandarum sumitur a natura, hoc est, ab anima; a qua animalis corpus regitur ac gubernatur. Si enim duo sunt gradus animae, vegetalis et sensitivus; vegetalisque est tempore et natura prior, cum ipsis plantis sit communis: omnino organa vegetali deservientia prius generanda conformandaque sunt, quam quae sensitivae et motivae facultati accommodantur; praecipue autem principalia, et quae rationem obtinent gubernantis. Sunt autem haec organa potissimum [423] duo, iecur et cor: iecur quidem, tanquam sedes concupiscibilis, seu vegetalis seu nutritoriae; cor autem, tanquam organum, quod suo calore et vegetalem et quamcunque aliam facultatem vegetat et perficit, ideoque cum vegetali societatem et nexum validum habet. Unde si in supposito ovo post tres dies videas ea parte, qua pullus gignitur, cor palpitare, ut Aristoteles quoque testatur; non mireris, sed dicas cor ad vegetalem pertinere, et propterea primum generari. Rationi quoque consentaneum est et iecur similiter una cum corde gigni, sed latere, quia non palpitat ut cor. Nam et ipse Aristoteles iecur et cor pari ratione in animali corpore constitui asseverat; ita ut, si cor est, sit et iecur. Si igitur iecur et cor primo generantur, consonum quoque est et caetera organa bis duobus deservientia cum his similiter generari; ut ratione cordis pulmones, et ratione iecoris omnia fere membra quae in infimo ventre consistunt.
Haec vero longe aberrant ab ordine illo, quem in ovo conspicimus. Neque enim verum est, iecur una cum corde gigni. Nec valet plasma, quod allinit, latere iecur quia non palpitat. Nam et oculi, et vena cava, et carina, ab initio cernuntur, licet non palpitent. Quidni igitur iecur quoque et pulmones, si tunc temporis adsint, citra palpitationem conspiciantur? Quinetiam ipsemet, in figura quarti diei, punctum exiguum in medio depinxit, cuius tamen palpitationem nullam indicavit; nec pro corde quidem agnovit, sed corporis rudimentum esse credidit. Quamobrem ex coniectura solum, et praeconcepta opinione, de iecoris principatu loquutus est: quemadmodum et alii, Aldrovandus scilicet et Parisanus, qui cum forte in bina puncta incidissent, nec utrumque simul pulsare cerneret, alterum eorum pro corde, alterum pro iecore habuerunt. Quasi vero iecur pulset unquam! nam bina ista puncta vesiculae pulsantes sunt, sibique invicem alternis contractionibus respondent: veluti in historia indicavimus.
[424] Quare fallitur Fabricius aut fallit, dum ait, in prima statim pulli generatione iecur, cor, venas, arterias, pulmones, et omnia membra in infimo ventre contenta generari; item carinam, hoc est caput cum oculis ac tota spina et thorace conformari. Nam cor, venae, et arteriae aliquandiu ante carinam perfecte distinguuntur; et carina ante oculos; oculique, rostrum, et latera ante membra in imo ventre contenta: ventriculus quoque, et intestina prius quam iecur aut pulmones discernuntur: aliaque similiter in generatione ordine eveniunt; de quibus mox dicemus.
Fallitur etiam, cum vegetalem animae partem et tempore et natura priorem sensitiva ac motiva statuit. Quod enim natura prius est, id fere in generationis ordine posterius exsistit. Tempore quidem vegetativa anima prior est: quippe sine illa sensitiva anima esse non potest. Nequit enim actu exsistere sine organis, cum sit actus corporis organici; sensitiva autem et motiva organa vegetativae opera sunt: estque anima sensitiva (antequam actu exsistit), tanquam trigonus in tetragono. Natura vero, quod principale et nobilissimum est, id primario intendit: ideoque vegetativa potentia naturae ordine posterior est, utpote sensitivae ac motivae facultatibus subserviens.
[424] EXERCITATIO QUINQUAGESIMAQUINTA.
De ordine partium in generatione ex
sententia Aristotelis.
QUAE ad generationis ordinem spectare videntur ex Aristotele[105] quidem haec sunt: Cum conceptus institutus est, facit simile iis quae seruntur. Principium enim primum semina quoque intra se continent; quod potentia primo contentum, ubi secretum mox est, germen mittit, et radicem, qua alimentum assumitur; incrementum enim desideratur. Sic in conceptu [425] quodammodo, cum partes corporis omnes potentia insint, principium maxime promptum habetur.
Principium hoc in ovo (plantarum germini analogon) maculam sive cicatriculam cum Fabricio nominavimus; eamque esse particulam principalem diximus, utpote in quo partes reliquae omnes potentia insint, et unde postea suo quaeque ordine oriantur. In illa nempe continetur id, quidquid demum fuerit, quod ovum foecundum reddit: ibique facultatis formatricis operatio et caloris vegetalis effectus primum cernitur.
Macula isthaec, ut diximus, statim ab incubatione dilatatur et in circulos dispertitur; in quorum centro punctum exiguum album (instar cicatriculae in pupilla oculi) sese exerit; ubi mox punctum rubrum pulsans cernitur cum venarum sanguiferarum capillamentis; idque illico, quamprimum colliquamentum a nobis dictum ex ea constitutum fuerit.
Quamobrem, addit Aristoteles[106], cor primum actu secernitur; quod non modo sensu ita fieri constat, verum etiam ratione. Cum enim quod gignitur, de ambobus abiunctum iam est, se ipsum gerere, gubernare, et dispensare debet; perinde quasi filius a patre emancipatus seorsumque collocatus. Itaque principium idque intrinsecum haberi oportet, a quo etiam postea ordo membrorum describatur, et quaecunque ad absolvendum animal pertinent disponantur. Nam, si extrinsecus aliquando aderit et post inesse incipiet; non solum dubitaveris, et quonam tempore accedat quaesieris; sed etiam cum pars quaevis distinguitur, id primum substare necesse est, ex quo et incrementum et motus caeteris partibus contingat. Alibique asserit[107], principium illud primum esse partem totius; et non abiunctum quidpiam, quod seorsum ab eo contineatur. Etenim, inquit, generato iam animali, corrumpaturne illud, an maneat? At nihil inesse videtur, quod non totius pars sit aut plantae aut animalis. Quinetiam [426] corrumpi postquam vel omnes vel aliquot partes effecit absurdum est; quid enim efficiat reliquas? Quamobrem, porro ait, qui ita, ut Democritus, dicunt exteriora primum animalis discerni tum interiora, quasi lapideum aut ligneum animal condant, non recte dicunt; res enim talis nullum in se principium habet. At animalia omnia habent atque intra se continent. Quapropter cor primum distinctum in omnibus inspicitur animalibus, quae sanguinem habent. Id enim principium est et similarium et dissimilarium partium. Iam enim principium id accepisse animalis constitutique foetus decet, cum alimentum desiderat.
Quibus clare patet Aristotelem in animalium generatione ordinem quendam statuisse et principium; cor nempe, quod (instar filii emancipati) sit pars animalis primogenita et animata, in ipso contenta et permanens; unde non solum ordo membrorum describatur, sed animal ipsum conservetur et dependeat, victumque ac vitam continue accipiat; indeque quidquid perficiendo animali est necessarium derivetur. Nam, ut ait Seneca[108], in semine omnis futuri ratio hominis comprehensa est. Et legem barbae et canorum nondum natus infans habet. Totius enim corporis et sequentis aetatis in parvo occultoque lineamenta sunt.
Num cor autem sit haec pars primogenita, necne, superius a nobis determinatum est. Nimirum, si Aristotelis dictum de illa parte intelligatur, quae in dissectionibus animalium prae caeteris sensu constare percipitur, scilicet de puncto saliente una cum venulis sanguine refertis; nos eius libenter amplexamur sententiam. Credimus enim sanguinem una cum vasis et organis, venis nempe umbilicalibus, quibus, ceu radicibus, alimentum attrahitur, et vesiculis pulsantibus, quibus ad vitam et incrementum partium distribuitur, ante alia omnia constitui.
[427] Quippe ut Aristoteles ait[109], eadem materia est, ex qua augetur aliquid et ex qua constituitur primum.
Plurimum vero hallucinantur, qui diversas corporis partes diversa
pariter materia nutriri autumant. Quasi nutritio nil aliud esset quam
alimenti idonei selectio et attractio: nulla autem requireretur in partibus
singulis nutriendis concoctio, assimilatio, appositio, et transmutatio. Quae olim erat sententia Anaxagorae[110]:
Principium rerum qui dixit
homoeomeriam:
Ossa videlicet e pauxillis atque minutis
Ossibus: sic et de pauxillis atque minutis
Visceribus viscus gigni:
sanguenque creari
Sanguinis inter se multis
coeuntibus guttis.
Verissime autem Aristoteles[111]: Distinctio partium non, ut quidam opinantur, propterea fit, quia simile suapte natura ad simile fertur: nam praeter alias multas, quas ratio ista habet difficultates, accidet, ut quaevis pars similaris seorsum creetur. Verbi gratia, ossa per se, et nervi, et carnes; si quis eam causam approbet. At vero alimentum omnium partium commune est et similare, quale in ovo albumen cernitur; non autem heterogeneum et ex diversis partibus compositum. Ideoque, quod diximus de materia partium, ex qua fiunt; idem quoque de illa statuendum est, ex qua augentur: nempe ex illa nutrimentum sumere, in qua partes omnes potentia quidem insunt, actu vero nullae. Quemadmodum ex eadem pluvia incrementum capiunt omnis generis plantae: quia aqua, quae potentia similis erat omnibus, fit iam actu similis postquam in earum substantiam transmutata fuit. Tum vero amarescit in ruta, accrescit in sinapi, dulcescit in glycyrrhiza, et similiter in reliquis.
[428] Explicat porro quaenam partes prae aliis generentur, idque ratione a secundo Fabricii fundamento non aliena. Id, inquit, cuius causa, et quod eius causa, differunt: et alterum generatione, alterum essentia prius est. Nempe, finis prior est natura et essentia quam id quod finis gratia fit; quod autem finis gratia fit generatione prius sit oportet. Eoque argumento Fabricius recte infert partes illas omnes prius generari, quae vegetativae animae inserviunt, quam quae sensitivae; quoniam illa huic subordinata est.
Postea differentiam eorum, quae alicuius gratia fieri dicuntur, subiungit: quaedam scilicet a natura finis gratia instituta esse, quia ea finis consequitur; quaedam vero, quia instrumenta sunt, quibus finis utitur. Illa genitalia appellat; haec autem instrumentalia. Finis enim, inquit, quorundam posterior, quorundam prior iis, quae eorum causae sunt. Nam et generans ipsum, et id quod ex iis generatur. Ideoque partes vegetativae animae inservientes priores sunt partibus sensui ac motui ministris. Partes autem motui et sensibus dicatae sensitiva et motiva facultatibus posteriores sunt; utpote instrumentales, quibus facultas sensitiva et motiva utitur. Quippe ex naturae lege est, ut nullae partes aut instrumenta constituantur priusquam eorum sit aliquis usus, et facultas praesens adsit, quae iis utatur. Ita nec oculus, nec motiva organa exstruuntur, nisi fabricato prius cerebro aut facultate praeexistente, quae videat aut moveat.
Similiter, quoniam vesiculae pulsantes, tanquam instrumenta, sanguinis motui ministrant, simulque tota cordis constitutio et fabrica, quemadmodum in libello de motu sanguinis diximus, instrumentalis est; scilicet ut sanguis per omnia corporis loca in gyrum perpetuum agatur; videtur sanguis tum generatione tum natura et essentia corde prius exsistere. Hoc [429] enim ille utitur, ceu instrumento; idemque insuper genuit, et per arteriam coronalem etiamnum nutrit, illique calorem, spiritum, ac vitam elargitur.
Quomodo autem ex observationibus anatomicis universalis haec Aristotelis regula de partium prioritate vera appareat, posterius dicemus. Interea temporis quo pacto secundum hanc regulam ipsemet causas prioritatis, ut ita loquar, in generatione sufficienter deducat, iam videbimus.
Gignuntur, inquit, post principium (nempe post cor) interiora prius quam exteriora, superiora prius quam inferiora; partium enim superiorum gratia inferiora sunt ut instrumenta, exemplo seminum plantarum, quae prius mittunt radices quam ramos.
Natura autem in generatione eo ordine non utitur; neque exemplum illud est perpetuae veritatis. Nam in fabis, ciceribus, caeterisque leguminibus, in glandibus item et frumento, perspicue constat simul caulem sursum et radices deorsum ex eodem germine pullulascere. Et cepae quidem, aliaeque bulbosae plantae sursum prius quam deorsum progerminant.
Porro aliam ordinis huius causam adnectit: scilicet, Cum natura nihil supervacaneum nihil frustra facere soleat, constat nec prius neque posterius quam usus exigat ab ea effici quidquam. Nimirum, partes illae prius generantur, quarum usus sive functio prius requiritur: nonnullae etiam prius inchoantur, quod longiore tempore iis perficiendis opus sit; ut ita simul cum aliis, quae citius maturantur, ad partum paratae sint. Quemadmodum nempe coquus fercula in coenam praeparaturus, quae prae duritie sui coctionis sunt difficilioris, aut suavem tardamque magis ebullitionem desiderant, ea foco prius admovet, quae autem citius et minore calore praeparantur posterius aggreditur; illa etiam, quae in prima mensa apponendas sunt, primo apparat, quae in secunda ultimo: ita similiter [430] natura in generatione animalium partes humidas molles et carnosas, utpote quae brevi coquantur et formentur, sero distinguit; duras autem et concretas, ut ossa, quia largam evaporationem et exsiccationem postulant, diuque earum materia incocta manet, initio statim adoritur. Nam et in cerebro, inquit, eodem evenit modo, ut primum praehumidum multumque sit; mox humore efflato concoctoque corporatur magis, subsiditque et cerebrum et magnitudo oculorum. Principio igitur caput praegrande (respectu corporis reliqui, quod mole sua longe exsuperat) propter cerebrum; oculi grandes propter humorem in ipsis contentum apparent. Ultimi vero perficiuntur, quoniam cerebrum quoque aegre consistit. Sero enim a frigiditate humiditateque vendicatur, in omnibus quidem, sed praecipue in homine. Nam et sinciput inter ossa ultimum confirmatur; iam enim, cum partus in lucem venit, molle hoc infantis os est.
Aliam insuper rationem addit; quod partes nempe ex diversa materia effingantur. Nobilissima quaeque pars, inquit, et potissimi principii particeps ex concocto, sincerissimo, primoque alimento gignitur: reliquae necessariae, ac illarum gratia instituendae, ex deteriore et reliquiis excrementisque. Perinde enim natura atque paterfamilias prudens nihil amittere solet, ex quo facere aliquid commodi possit. Dispensatur autem in cura rei familiaris ita, ut cibus optimus detur liberis, deterior servis, vilissimus sociis animalibus. Ut igitur incremento iam addito mens advena facit haec (id est, ut ego quidem interpretor, quae homo adultus acquisita mente et prudentia facit), sic in ortu ipso natura (scilicet mente et prudentia innata) ed materia sincerissima carnem, et caeterorum sensoriorum corpora conficit. Ex excrementis (nempe analectis sive reliquiis, quasi fragmentis) ossa, nervos, pilos, ungues, ungulas, et reliqua generis eiusdem constituit. Quamobrem haec ultima efficiuntur, cum [431] iam suppetit excrementum naturae. Ac proinde duplicem alimenti rationem statuit; alteram nutriendi, alteram augendi. Nutriens, inquit, est, quod esse praebeat et toti et partibus; augens, quod accessionem ad magnitudinem faciat.
Secundum id quod in ovo reperimus; ubi albumen, tanquam alimentum sincerius, ad primam pulli nutritionem facit, vitellus eidem augendo cibus est. Et tenuius quidem albumen, ut diximus, partibus primis et praestantioribus efformandis; albumen vero crassius et vitellus partibus dignioribus augendis, minorisque praestantiae corporandis inserviunt. Ait enim: Nervi etiam eo modo quo ossa instituuntur, et ex eodem, videlicet ex seminali excremento et nutritivo. Sed ungues, pili, cornua, rostra avium, calcaria, et si quid eiusmodi aliud est, ex cibo gignuntur adventitio et auctivo, quem tum a foemina tum deforis sibi acquirunt. Indeque tandem causam reddit, cur homo, cum caetera animalia integumentis et armis a natura donata sint, nudus et inermis proveniat: nempe, quod partes eiusmodi ex excrementis sive reliquiis constent, hominis vero sincerior materia sit, minimumque in eo excrementum terrenum sive incoctum reperiatur.
Atque haec quidem de generationis ordine ex Aristotele recensuimus. Quae omnia uni fundamento innixa videntur, naturae scilicet perfectioni, quae in operibus suis nihil mancum nil superfluum admittit, sed semper quod melius fuerit operatur. Ideoque nullae partes in generatione vel antecedunt vel subsequuntur, si eas simul gigni praestiterit. Nempe quoties libere et elective agit. Interdum enim quasi coacta et praeter institutum secus operatur; idque si, vel materiae defectu aut abundanti, vel instrumentorum vitio, vel ab externis iniuriis impedita fine suo frustrata fuerit. Atque hinc aliquando evenit, ut partes finales instrumentalibus prius generentur: finales appello, quae caeteris ceu instrumentis utuntur.
[432] Et quoniam partes aliae genitales sunt, quibus natura ad aliarum generationem utitur, aut ad tollenda impedimenta, quibus manentibus generatio recte procedere nequit; aliaeque aliam rationem obtinent; ideo accidit, ut, pro materiae dispositione reliquisque requisitis, partes diversimode aliae aliis prius gignantur; et earum aliae quidem prius inchoentur, sed posterius perficiantur; aliae prius et inchoentur et perficiantur; aliae vero simul inchoentur, sed serius perficiantur. Ac propterea in generatione quorundam animalium non idem semper ordo est, sed alius aliusque; in quibusdam quoque nullus; sed omnes partes simul et incipiunt et perficiuntur; nempe per methamorphosin, ut pridem diximus.
Hinc denique accidit, ut pars primogenita sit eiusmodi, in qua tum principium insit tum finis, tum id cuius gratia omnia fiunt (nempe anima), tum id quod est eius causa potissimum et genitale. Cor itaque, sive nostro arbitratu sanguis, est prima animae sedes, fons vitae et focus perennis, calor genitalis, ipsumque adeo calidum innatum; primum partium suarum omnium instrumentalium efficiens, animamque pro fine sortitum, quae illis omnibus ceu instrumentis utatur. Cor, inquam, est ex sententia Aristotelis cuius causa partes cunctae in animalibus fabricantur, idemque earum omnium principium simul et opifex exsistit.
[432] EXERCITATIO QUINQUAGESIMASEXTA.
De ordine partium in generatione, ut
ex observationibus constat.
UT tandem sententiam nostram de partium ordine proponamus, sicut eum ex variis nostris observationibus collegimus; visum est totum generationis negotium (idque in omnibus animalibus) in duas fabricas dispescere.
[433] Quarum prima est ovi; conceptus nempe et seminis, vel eius quidquid sit, quod in sponte nascentibus seminis proportione respondet; sive calidi nativi coelestis in humido primogenio, cum Fernelio; sive cum Aristotele, vitalis caloris in humore comprehensi nomine veniat. Conceptus enim, ut diximus, in viviparis analogus est semini et fructui plantarum; quemadmodum et ovum in oviparis; in sponte nascentibus vermis; vel bulla aliqua conclusae humiditatis calore vitali praegnantis. Quibus omnibus idem inest, unde vere semina dicantur; nempe ex quo et a quo (tanquam materia, opifice, et organo prius exsistente) omne animal primo fit et nascitur.
Altera vero fabrica est foetus ex semine seu conceptu geniti. Quippe et materia, et causa movens atque efficiens, instrumentaque operationi necessaria, prius sint oportet quam operis quidquam inchoatum fuerit.
Ovi fabricam iampridem vidimus: ista autem foetus, quatenus ex dissectionibus observare licuit, in animalibus praesertim perfectioribus et sanguineis quatuor potissimum gradibus sive processibus perficitur: quos, pro vario generationis tempore, in totidem ordines redigemus; idemque quod in ovo conspicitur in omni pariter conceptu atque semine inesse demonstrabimus.
Primus processus est partis primogenitae et genitalis; sanguinis scilicet cum suis conceptaculis, sive mavis cordis cum suis venis.
Atque haec pars duabus praecipue causis primo gignitur; tum quia est pars principalis, quae caeteris omnibus ceu instrumentis utitur, cuiusque gratia reliquae partes factae videntur; tum etiam quia est pars praecipua genitalis, caeterarum origo et auctor. Pars, inquam, in qua tum principium, unde motus, tum finis sit; idem, pater et rex.
In huius primae partis generatione (quae quarto die in ovo perficitur) quamquam ordinem aliquem observare non potui, [434] quod omnes eius particulae (sanguis nempe, venae et vesicula pulsans) simul appareant; crediderim tamen, ut dixi, sanguinem prius inesse quam pulsum; et eundem propterea ex naturae lege priorem esse suis conceptaculis, venis scilicet. Cordis enim substantia et fabrica, nempe conus cum ventriculis et auriculis, ut diu postea cum visceribus aliis generatur, ita quoque in eorundem classe, tertia scilicet, recenseri debet.
In hac constructione, venae prius quam arteriae sunt conspicuae, saltem quantum nobis observare licuit.
Processus secundus, qui post quartum diem incipit, est primi cuiusdam concrementi, quod ego vermiculum seu galbam dixerim; vitam enim et motum galbae obscurum prae se fert: idque, prout in mucosam substantiam coalescit, in duas partes dividitur; quarum maior et superior conglobata, atque in tres vesiculas distincta conspicitur, cerebri nempe, cerebelli, et alterutrius oculi: minor autem (carinam referens) venae cavae superoritur, et secundum illius ductum protenditur.
In capitis fabrica oculi primum discernuntur, mox apex albus pro rostro eminet, et circumsiccescente uligine membrana obducitur.
Reliqui quoque corporis adumbratio eodem tempore succedit. Primo super carinam quasi navis latera assurgere videntur, similari quidem ab initio consistentia, postea vero lineae albissimae costarum ductum indicant: deinde membra motoria, pedes scilicet et alae exoriuntur: tandemque carina atque artus ei nascentes in musculos ossa et articulos distinguuntur.
Duo ista capitis corporisque rudimenta simul apparent et distinguuntur; at vero postea cum crescunt et perficiuntur, corpus citius multo augetur et efformatur quam caput; adeo ut hoc, quod ab initio totum reliquum corpus magnitudine superabat, eodem iam longe minus sit. Idemque pariter in foetum humano usu venit.
[435] Similis quoque disparitas contingit inter corpus et artus. Nam in foetu humano (ab eo tempore quo embryo longitudinem unguis digiti auricularis non excedit, donec ad ranae aut muris magnitudinem auctus fuerit), brachia breviora sunt quam ut extrema digitorum super pectus extensa sese invicem attingere possint: et minora crura quam ut reflexa super abdomen ad umbilicum usque perveniant.
Quinetiam in recens natis proportio corporis ad artus tantisper maior est donec stare et incedere valeant. Ideoque infantes primum pomiliones sunt, et instar quadrupedum repunt, cunctisque artubus innixi gressum quasi tentant; incedere autem nequeunt donec tibiarum crurumque prolixitas reliqui corporis longitudinem excesserit. Atque hinc fit, ut, cum primum ingredi nituntur, prono corpore (tanquam animal quadrupes) gradiantur, et vix quantum gallus gallinaceus sese erigere possint.
Ideoque inter homines adultos quoque contingit, ut longuriones, quibus crura et praesertim femora longiora sunt, facilius ac diutius quam quadrati et trossuli stare, ambulare, currere, aut saltare queant.
In processu hoc secundo plurimae formatricis facultatis actiones ordine invicem subsequentes observantur (quemadmodum in automatis sive ultroneis machinis cernimus, ubi rota rotam movet sequentem); omnesque partes ex eadem mucosa et similari materia oriuntur. Non quidem, ut nonnulli physici exponunt, cum dicunt[112], simile ferri ad simile: verum dicendum partes moveri, non mutantes locum, sed manentes et alterascentes mollitie, duritie, colore, et reliquis partium similarium differentiis; factae iam actu, quae ante erant potentia. Nempe artus, spina, reliquumque corpus, augentur simul et formantur, delineantur una et colorantur; membrorum item ossa, [436] carnes, nervi, et cartilagines, quae singulae in ortu primo similares erant et uniusmodi, in progressu postea distinguuntur; iunctaeque inter se organa constituunt, ex quibus continuatione mutua corpus integrum fabricatur. Ita in capite circumcrescente membrana, ex aqua limpidissima cerebrum concinnatur atque oculi expoliuntur.
Natura nempe ex eodem illo nutrimento (non autem, ut multi volunt, ex diverso et cuique particulae suo simili) partes omnes alit augetque, ex quo constituit ab initio. Scilicet, dum eandem mucaginem sive galbam auget, instar figuli, materiam dividit primo; mox trunco, capiti, atque artubus suas cuique partes designat: more pictoris, prius delineat, deinde colores allinit: et, tanquam naupegus, carinam primum pro fundamento substituit; postea costas et sternum ceu tectum superstruit; atque ut ille navim, ita natura corporis truncum fabricat et artus appendit. In eoque opere partes omnes similares (puta ossa, cartilagines, membranas, carnem, nervos, et caetera) ex eodem primitivo glutine sive mucagine orditur. Initio enim crassae fibrae efformantur; eaedemque mox nervosae, postea cartilagineae et spinosae redduntur; ac tandem in ossa indurantur et concrescunt. Similiter membrana crassior cerebrum investiens primum cartilaginosa, deinde ossea evadit; dum tenuis in tunicam atque cutem crassescit. Eodemque ordine caro et nervus ex molli mucagine in musculos, tendines, ac ligamenta excoquuntur: cerebrum et cerebellum ex limpidissima aqua in coagulum callosum densantur; quippe cerebrum infantium (priusquam sincipitis ossa firmantur) molle ac diffluens apparet, nec magis cohaeret quam lactis coagulum.
Tertius processus est viscerum; quorum generatio post corporis delineationem (nempe circa sextum aut septimum diem) in pullo discernitur, eodemque fere tempore omnia apparent; [437] scilicet iecur, pulmones, renes, cordis conus et ventriculi, simulque intestina. Oriuntur autem initio e venis iisque adnascuntur, ut dixi, apparent alba, exsanguia, et mucilaginosa, donec muneri publico accinguntur. Intestina cum ventriculo primum, ceu filamenta alba et tortuosa, per longitudinem alvi porrecta reperiuntur; et una cum iis os fabrefactum cernitur, a quo ad anum usque continuo ductu summa imis copulantur. Genitalia quoque circa idem tempus apparent.
Hactenus autem viscera omnia et intestina intra corporis cavum non reconduntur, sed foris pendula et quasi venulis attexta prominent; imo vero et cor ipsum. Truncus enim corporis etiamnum, instar scaphae vel aedificii sine tecto, conspicitur: quippe necdum partibus anterioribus, pectore nempe et abdomine, occluditur.
Quamprimum vero sternum apponitur, cor in pectus, ceu aedificium a se exstructum sibique praeparatum, ingreditur, in eoque absconditur; et, tanquam lar familiaris, ambienti iam domus patrocinium suscipit; eandemque cum famulantibus sibi pulmonibus inhabitat. Iecur postea et ventriculus inter hypocondria reconduntur; tandemque intestina alvus amplectitur. Propterea in ovo gallinaceo post incubationis diem decimum non amplius (citra dissectionem) cor pulsans cernitur.
Sub haec tempora rostri apex et ungues albissimi emergunt: simulque in ventriculi cavitate materia chylosa; in intestinis excrementum quoddam conspicitur, et hepati iam inchoato fel viride adnectitur. Quibus clare patet aliam aliquam concoctionem alimentique praeparationem (quarum haec sunt excrementa) et nutritionem fieri quam per venarum umbilicalium propagines: subitque merito dubitatio, quomodo bilis (secundae coctionis excrementum) iecoris opera a reliquis [438] humoribus secerni queat, cum ipsamet eodem tempore una cum iecore nascatur?
Ordine iam dicto partes interiores universim generantur; quippe in omnibus quae dissecui animalibus eodem modo atque ordine procreantur; praesertim in perfectioribus, quadrupedibus atque ipso adeo homine. In quibus secundo, tertio, et quarto mensibus, cor, iecur, pulmones, renes, lien, et intestina, inchoata atque aucta apparent, simulque colore albo praedita, quemadmodum et totum corpus albicat. Quapropter non immerito primi illi dicuntur in lacte dies: viscera enim reliquaeque partes omnes tanquam spermaticae visuntur, praeter venas praecipue umbilicales.
Arterias umbilicales post venas cognomines oriri arbitror: quod illae primis mensibus vix reperiantur, et a ramis ad utrumque crus descendentibus ortum ducant. Ideoque haud prius quam pars corporis (unde oriuntur) constituta sit exsistere crediderim. Venae autem umbilicales multo ante conspicuae sunt quam quidpiam corporis inchoatur.
Quae iam dixi ex plurimis cuiuslibet fere magnitudinis embryonum humanorum dissectionibus rata habeo: quippe a magnitudine gyrini ad septem vel octo digitorum transversorum longitudinem diligentissime observavi, indeque usque ad partum. Praecipue vero, secundo, tertio et quarto mensibus, quo tempore mutationes plurimae contingunt et generationis ordo luculentius apparet.
In embryone igitur humano aetatis duorum mensium eadem, quae supra in processu secundo diximus, inchoata conspiciuntur. Quippe primo mense vix quidquam conceptus in utero exstare arbitror; saltem nihil unquam reperi. Labente vero eodem mense, conceptum reiectum saepius vidi (similem ei, quem e tibicina excussum Hippocrates memorat) ovi phasiani magnitudine aut columbini; eratque instar ovi excorticati, [439] forma nempe ovali: membrana autem crassior (chorion dicta) eum ambiens foris ceu mucore albo obsita conspiciebatur, praesertim parte obtusiore, intus vero lubrica apparuit aqua limpida lentaque plena; praeterea nihil inerat.
Secundo mense ovum eiusmodi sed maius saepe conspexi cum abortus indiciis reiectum, lochiis scilicet ichorosis; idemque aliquando integrum, aliquando ruptum, thrombis sanguineis opertum. Intus laeve erat et lubricum, sanguine foris adhaerente; eademque forma qua prior comparuit. In horum reiectorum quibusdam foetum inveni, in aliquibus nullum. Foetus ille longitudine quidem unguem digiti minimi, forma vero ranulam referebat, praeterquam quod magno capite et pedibus brevissimis esset; instar gyrinorum mense Iunio cum artus primum pullulant, caudam amittunt et ranae imaginem induunt. Tota eius substantia alba, adeoque mollis et mucilaginosa apparuit, ut, nisi aquae limpidae inditam, manibus tractare non potuerim. Facies eadem erat, quae aliorum animalium, canis nempe vel felis, sine labiis, largoque oris rictu ad aures usque patente.
Pleraeque mulieres, quarum conceptus (instar ovi subventanei) irritus et sine foetu est, tertio mense abortiunt.
Eius aetatis aborsum saepe dissecui (ad ovi anserini magnitudinem) cui inerat foetus omnibus suis partibus distinctus, rudi tamen forma. Apparebant quidem caput, oculi atque artus, musculi vero indistincti erant; ossa nulla, sed eorum loco lineamenta quaedam alba, et veluti cartilagines molliores; cordis substantia albissima, cum duobus paris magnitudinis et crassitiei ventriculis, et bicipiti cono; (parvos nucleos gemellos diceres); iecur valde exiguum atque idem album. Toto hoc temporis spatio, trimestri scilicet, vix quidquam placentae sive hepatis uterini conspicitur.
[440] In omnibus huiusmodi conceptibus, quos quidem viderim, membranam ambientem ingenti aquosae substantiae copia repletam deprehendi: in qua natans embryo tam exigua corporis mole est, ratione loci in quo degit, adeoque longo ac flexuoso umbilico gaudet, ut aquam illam nullo modo sudorem vel urinam dici oportere, sed potius (instar colliquamenti in ovo) pro nutrimento a natura constitutam esse sit verisimile. Nullum enim indicium reperire licuit, quo conceptum illum sive ovum utero adhuc connexum fuisse crederem; solummodo parte ovi huius obtusiore externa superficies rugosior crassiorque apparuit, tanquam placentae iam futurae rudimentum.
Porro, conceptus isti mihi videbantur quasi ova quaedam, quae intra uterum solum foverentur, propriaque indole (instar ovi in utero gallinaceo) augerentur.
Quarto autem mense mirum dictu quantum foetus accreverit! iam enim a pollicis longitudine ad spithamae amplitudinem auctus est: membra quoque omnia distincta apparent et sanguine tinguntur, artuum musculi et ossa discernuntur, unguium etiam vestigia conspicua sunt, seque ipsum valide movere embryo incipit. Caput tamen praegrande est, facies sine labiis buccis et naso, rictus oris ingens cuius medium lingua occupat, oculi parvi sine palpebris, membrana frontis medium totumque verticem operiens nondum cartilaginea nedum ossea evadit, occiput vero duriusculum et quasi cartilaginosum calvariae soliditatem iam inceptam indicat.
Genitalia quidem comparebant, verum testiculi intra abdomen (ubi foemellis uterus) locabantur manente scroto inani. Muliebria imperfecta visebantur, uterusque cum suis tubulis formam uteri agnini bicornem referebat.
Placenta nunc auctior uteroque affixa conceptus fere medium comprehendebat, mihique videbatur quasi carnosa uteri excrescentia seu fungus: adeo in toto ambitu pars eius gibba [441] utero iam crassiori reddito firmiter adnascebatur. In hanc ramuli umbilicales (ceu radices in terram) spargebantur; eaque mediante conceptus nunc primum utero adnectebatur.
Cerebrum amplum et fluidum coagulum referebat venis maiusculis refertum. Cordis ventriculi ambo eiusdem magnitudinis, eorumque parietes aequaliter crassi. In pectoris regione intra costas tria loca concava nec multum inaequalia visa sunt, quorum infimum pulmones sanguinolenti similique cum iecore et renibus colore possidebant; medium cor et pericardium occupabant; superiorem vero partem glandula, quam thymum dicimus, praegrandis complebat.
In ventriculo chylus reperiebatur non absimili substantia ab aqua in qua natat. Inerat quoque coagulum album simile strigmentis illis albis et mucosis, quae obstetrix in recens natis (e cutis praesertim plicis) statim a partu abluit. In superioribus intestinis excrementi vel chyli aliquid, in inferioribus papaverculum. In vesica urina reperiebatur, sicut et bilis in vesicula ei destinata. Intestinum coecum (perinde ac in adultis), quasi coli appendiculum, vacuum erat et superfluum; non autem, ut in aliis animalibus (nempe porco, equo, lepore), tanquam alter ventriculus. Omentum ceu velamentum aut nebula tenuissima ac transparens super intestina omnia fluitabat.
Renes eo tempore non formantur in gibbum, ut in adultis, sed ex multis quasi globulis compinguntur (quales in vitulo conspicimus et tursione), tanquam singulis ureterum divaricationibus ad earundem orificia totidem globuli aut papillae apponerentur, e quibus urinam emulgerent. Supra renes glandulae binae reperiuntur (ab Eustachio primum observatae) plurimo sanguine scatentes; earumque vena, quam adiposam anatomici vocant, non multo maior ipsa emulgente apparet. Iecur et lien secundum proportionem uterque sanguine aeque plenus.
[442] Notandum hic obiter in omni foetu humano vegeto et sano lac perfectum passim reperiri; eodemque maxime thymum glandulam abundare. Reperitur etiam pancreate, et per totum mesenterium, in quibusdam quasi venis lacteis, glandulisque inter divaricationes venarum mesaraicarum positis. Quinetiam ex infantium recens natorum uberibus aliquando exprimitur, imo sponte effluit; idque ad sanitatem facere obstetrices aliquae opinantur.
Et, ut clare constet aquam illam, quae in conceptu abundat, non esse embryonis excrementum aliquod, sudorem nempe vel urinam; eadem minore copia pro proportione cernitur prope partum (quando foetus est grandior, eoque nomine excrementi plus accumulat, cum alimento copiosiore utatur) quam primis praegnationis mensibus. Adde insuper vesicam eo tempore urina plenam et distentam esse. Profecto transitum illum (quem urachum anatomici appellant) urinam, ut putant, e vesica per umbilicum educentem nunquam invenire potui; saepe vero observavi vesicam manu compressam urinam foras per penem, non autem per urachum profundere.
Atque haec quidem de humano foetu a me observata, quatenus ad ordinis partium in generatione notitiam faciunt, dicta sunto.
In quarto ultimoque processu infimae conditionis atque ordinis partes efformantur: nempe quae non simpliciter ad ipsum esse aut conservationem animalis spectant, sed solummodo ad tutelam contra iniurias externas vel ad ornatum vel pugnam.
Ad tutelam eiusmodi pars extima cutis scilicet potissimum instituitur, omniaque quae ex illa oriunda sunt, nempe cuticula, pili, lana, plumae, squamae, crusta, testa, ungues etiam, ungulae, et si quid huiusmodi, in hunc censum veniunt. [443] Et prudenter sane a natura, quae nihil unquam frustra molitur, institutum est, ut partes illae ultimo generentur, quarum usus non nisi post ortum contra mala forinsecus advenientia requiritur. Ideoque pullus gallinaceus lanugine solum, necdum plumis vestitus prodit (ut aliae aves, quae ad volandum quamprimum paratae sunt); quia ultro citroque obambulando pedum potius quam alarum usu victum quaeritat. Similiter, anatum atque anserum, qui natando cibantur, plumae et alae tardius perficiuntur quam pedes: contra quam hirundinibus evenit, quae volare prius quam pedibus uti norunt, quod volando pabulentur.
Generatur itaque lanugo in pullo gallinaceo post decimum quartum diem, perfecto iam foetu omnibusque partibus instructo. In plumarum autem exortu primo quasi puncta quaedam in cute cernuntur, postea vero plumulae, veluti e terra herbae, excrescunt, tandemque explicantur et totum corpus circumvestiunt, contraque aeris inclementiam tutantur.
Differunt plumae a pennis forma, usu, et nascendi loco atque ordine. Pulli enim prius sunt plumigeri quam pennigeri: quippe pennae in alis tantum et uropygio reperiuntur, ac profundius ex ima cutis parte vel ex ipso periosteo enascuntur, motuique inserviunt; plumae autem e summa cute oriuntur, et ubique munimenti gratia adsunt.
Ungues, pili, cornua, et similia, inquit Aristoteles[113], gignuntur ex cute: quo fit, ut ipsa colorem pariter cum cute immutent: alba enim et nigra, et vario modo diversa, pro colore cutis redduntur. Haec autem in pullo nostro longe aliter se habent; cuiuscunque enim coloris plumae fuerint, subiecta cutis non nisi unum exhibet. Quinetiam una eademque penna variis interdum coloribus miroque ordine tingitur, et ad pompam exornatur.
[444] In humano foetu similiter cutis partesque omnes cutaneae ultimo loco perficiuntur. Ideoque inter initia nec labia, nec buccae, nec auriculae, nec palpebrae, nec nasus discernuntur; ultimoque omnium coalescit linea illa, qua labia superiora committuntur.
Nascitur certe homo nudus pariter et inermis; utpote quem naturam animal sociale, politicum ac pacificum voluerit, rationeque duci maluerit quam vi trahi. Ideoque manibus et ingenio eum donavit, ut acquisitis necessariis semet ipse vestiret et defenderet. Quibus enim animalibus natura robur concessit, iis arma quoque viribus consentanea attribuit; quibus autem illud denegavit, his ingenium, solertiam, miramque iniurias evitandi dexteritatem largita est.
Ornamenta, ut apex, crista, palearia, et similia, quibus fastuosa animalia superbiunt, maribus potius ut plurimum tribuuntur quam foeminis; uti etiam arma, puta dentes, cornua, calcaria, et caetera, quibus ad praelia utantur. Suntque haec in maribus eo potissimum tempore conspicua, quo foemellarum venustas generandique desiderium eos primum urit. Iuvenculis quidem desunt; senibus autem utpote inutilia exolescunt.
Gallus noster gallinaceus, bellator egregius, quamprimum viribus generandique facultate pollet, calcaribus insignitur; et crista plumisque decoratur, quibus foeminas suas ad veneris obsequium pelliciat; et cum aliis maribus, non quidem inanis gloriolae aucupio, sed pro generis sui perpetuitate decertet: nempe, ut qui se suosque defendere melius possit, idem quoque caeteri ad speciei propagationem praeferatur. Siquidem cuncta animalia, quae armis instructa et belligera prae caeteris observamus, vel ob foetus tutelam, aut latibula, aut victum, sed potissimum foeminas possidendi gratia (idque generationis ergo) digladiantur: eademque victa, ut pompam fastumque dimittunt, [445] ita simul de foeminarum possessione decedunt, abiectoque animo prae moerore torpent; victor autem foeminarum praeda potitus exsultat, victoriae gloria iactabundus.
Neque est adscititius aut paucorum dierum hic ornatus, sed perennis et naturae muneri debetur; quae non modo animalibus (et praesertim avibus) pingendis studiosa cernitur, sed et ipsos flores herbasque mira colorum varietate exornat.
[445] EXERCITATIO QUINQUAGESIMASEPTIMA.
Paradoxa quaedam et problemata circa
hanc rem pensitanda.
HACTENUS de generationis ordine a nobis dictum est; unde apparuit differentia eorum, quae per metamorphosin ab iis quae per epigenesin procreantur, item eorum, quae ex verme oriri dicuntur ab illis quae ex ovo: haec enim ex materiae preparatae parte corporantur, nutriuntur vero et augentur ex reliqua; illa autem corporantur ex tota materia: haec simul augentur et formantur, ac post ortum quoque incrementum sumunt et adolescunt; illa primum augentur, et ex eruca crescunt in aureliam, deinde formantur et consummata nascuntur animalia, ut papiliones, bombyces, et id genus alia. Ideoque Aristoteles, annotante Fabricio[114], ut duplicem quodammodo ovi naturam, duplexque ovum in hoc genere constituit; ita duplicem ponit actionem, genitumque animal duplex. Etenim, inquit, ex primis ovis, quae primordia generationis sunt, vermis perpetuo gignitur: nimirum ex ovis muscarum, formicarum, apum, bombycum, et caeterorum, in quibus quid fluidum continetur, et ex eo fluido toto vermis {uascitur} <nascitur>: ex secundis vero ovis, quae ab ipsomet verme fabricantur, papiliones gignuntur et exeunt; scilicet animal volatile, quod in putamine, seu folliculo seu ovo, continetur et concluditur, abruptoque folliculo exit: ut [446] de locustarum ovis Aristoteles[115] prodit. Denique haec successione partium perficiuntur; illa vero (nempe quae per methamorphosin fiunt) simul integra formantur. Eodemque modo generantur tam ea, quae sponte oriri dicuntur, et materiam suam primam primave exordia a putredine, coeno, rore, excrementis, vel partibus stirpium aut animalium, casu fortuitove nanciscuntur; quam illa, quae ex semine animalium congenerum proveniunt. Quippe omnibus viventibus id commune est, ut ex semine ceu ovo originem ducant; sive semen illud ex aliis eiusdem speciei procedat, sive casu aliunde adveniat. Quod enim in arte aliquando usu venit, id idem quoque in natura contingit; nempe, ut eadem casu sive fortuito eveniant, quae alias ab arte efficiuntur; cuius rei apud Aristotelem[116] exemplum est sanitas. Similiterque se habet generatio (quatenus ex semine) quorumlibet animalium; sive semen eorum casu adsit, sive ab agente univoco eiusdemque generis proveniat. Quippe etiam in semine fortuito inest principium generationis motivum, quod ex se et per seipsum procreet; idemque, quod in animalium congenerum semine reperitur, potens scilicet animal efformare. Verum de his postea uberius.
Ex dictis autem paradoxa quaedam expendenda veniunt. Cum enim in ovo macula prius dilatetur, colliquamentum concoquatur et preparetur, plurimaque alia (non sine providentia) ad pulli formationem et incrementum instituantur, antequam quidpiam pulli vel ipsa primogenita eius particula appareat; quidni utique credamus calorem innatum animamque pulli vegetativam ante pullum ipsum exsistere? Quid enim aliud effectus atque operationes vitae producat, quam illarum causa et principium efficiens; calor nempe et facultas animae vegetativae? Ideoque, non videtur anima esse actus corporis organici vitam habentis in potentia; talem enim actum formam [447] pulli censemus. Cui autem alii, quam ipsi pullo, formam inesse putemus aut animam? nisi formas separatas esse dicamus, aut metempsychosin aliquam concedamus.
Hoc autem menifestissime apparet, ubi idem animal successione formarum, ut ait Aristoteles, vivit; exempli gratia, eruca, chrysalis, papilio. Idem enim esse principium efficiens, nutriens, et conservans, in singulis his (licet sub diversis formis) necesse est; nisi aliam animam in puero, in adolescente aliam, aliamque in sene constituamus, aut eandem formam erucae et necydali, ac papilionis et bombycis affirmemus. Qua de re Aristoteles[117] accurate scripsit, et nos postea plenius dicemus.
Videtur praeterea paradoxon sanguinem fieri et moveri spirituque vitali imbui, antequam ulla organa sanguifica vel motiva exstiterint. Nec minus novum atque inauditum inesse sensum ac motum in foetu, priusquam cerebrum exstructum fuerit; movetur enim foetus, contrahit, et explicat sese, cum pro cerebro adhuc nihil conspicuum est praeter aquam limpidam.
Adhaec, corpus nutritur et augetur, antequam organa coctioni dicata (ventriculus nempe et viscera) formantur. Sanguificatio etiam (quae secunda coctio appellatur) perficitur ante primam (in ventriculo), quae chylificatio dicitur. Primae et secundae coctionis excrementa (nempe in intestinis, atque urinae ac fellis vesicula) ipsis concoquentibus organis sunt coaetanea. Denique, non modo in vegetativa animae parte, sed et ante animam ipsam, inest mens, providentia, et intellectus; qui cuncta statim a prima origine ad pulli esse et bene esse disponunt, ordinant ac procurant, adque formam et similitudinem generantium arte effingunt.
Ad quam prolis similitudinem quod attinet, dubitare licet quid causae sit, cur aliquando foetus similior patri, aliquando [448] matri, aliquando etiam progenitoribus, iisque vel paternis vel maternis, reperiatur? praesertim, cum uno initu eodemque momento plura ova foecundentur. Est etiam hoc admirabile, virtutes et vitia, morbos quoque, stigmata et naevos a genitoribus in posteros transferri; idque in aliquos duntaxat foetus, non autem in omnes. In genere gallinaceo quidam generosi sunt et ad pugnam nati, qui mori malunt quam fugiendo adversariis cedere; eorum tamen nepotes, nisi parentibus similibus geniti fuerint, virtutem illam paulatim exuunt secundum illud: fortes creantur fortibus. In plerisque aliis quoque animalium speciebus, et praesertim hominibus, observatur generis nobilitas; multaeque iis animi et corporis dotes ex traduce adveniunt.
Illud saepe miratus sum, quare, cum prolem ut plurimum mistam quandam fabricam sive compositionem ab utroque parente obtinere videamus, idque in caeteris omnibus partibus, idem tamen in genitalibus non eveniat: sed plerumque aut mas aut foemina nascatur, rarissime vero hermaphroditus?
Denique multa insunt antequam appareant; et quaedam inter prima inchoantur, quae postremo perficiunt, ut oculi, genitalia, rostrum.
Dubia quoque hinc et difficultates quaedam circa membrorum principatum partiumve dignitatem oriuntur, in quibus sese ingenia harum rerum studiosorum exerceant. Scilicet, num cor vitam et virtutem sanguini tribuat; an potius sanguis cordi. Utrum sanguis corporis gratia sit, tanquam materia, nutrimentum, aut instrumentum; an vero corpus omnesque partes eius sanguinis causa, animaeque primo ac principaliter in eo exsistentis, fabricetur. Similiter, utrum ventriculi cordis an auriculae eius praestantiores sint; quippe has pulsare primo et vivere, ultimoque emori compertum est. Praeterea, num ventriculus sinister, qui in homine productior est, pariete [449] etiam crassiore et carnosiore obvallatur, spirituumque origo creditur, sit praestantior, calidior, spirituosior ac vivacior; an dexter, qui postremo in morte enervatur et labascit, maioremque sanguinis quantitatem intra se continet, et in quo sanguis morientium ultimo concrescit, spirituque ac vita destituitur; ad quem etiam (ceu principium) venae primae umbilicales sanguinem deferunt, eidemque originem suam acceptam referunt.
Haec scilicet ex observatione ordinis generandarum partium occurrunt; atque alia etiam, quae ex ipsis deducuntur, receptamque vulgo physiologiam haud parum turbant. Nempe, cum motum et sensum ante natum cerebrum adesse liquido cernamus, manifestum est non omnem motum atque sensum a cerebro proficisci: siquidem ex historia constitit, in prima statim sanguinis guttula in ovo, antequam quidquam corporis efformatur, sensum motumque clare elucescere. Prima quoque corporis fabrica sive constitutio, quam mucilaginosam diximus, priusquam membra ulla discernuntur, cumque cerebrum nil aliud quam aqua limpida est, si modo leviter pungatur, instar vermis vel erucae, sese obscure movet, contrahit, et contorquet; ut sentire ipsam evidenter pateat.
Sunt et alia a motu sensuque deducta argumenta; unde non tam cerebrum cum medicis, quam Aristotelis sententia cor ipsum esse primum principium iudicemus.
Motus et actiones, quas medici appellant naturales, quod illae nobis etiam nolentibus contingant, neque eas moderari, accelerare, retardare aut inhibere pro arbitrio nostro possimus, ideoque a cerebro non dependent; illae tamen prorsus citra sensum non fiunt, sed eundem subesse indicant, utpote a quo excitentur, irritentur et permutentur. Nempe in corde ipso, palpitationem, tremorem, lipothymiam, syncopen, pulsusque omnes alterationes, in magnitudine, celeritate, ordine sive [450] rhythmo, et similibus, a morbificis causis alterantibus sensumque laedentibus fieri arbitramur. Quidquid enim contra irritamenta et molestias motibus suis diversis nititur, id sensu praeditum sit necesse est.
Ventriculus et intestina a pravis humoribus lacessita nauseam saepe, ructum, rugitum, vomitum et fluorem alvi concitant: eosque motus ut nec sistere nec provocare in potestate nostra situm est, ita nec sensum aliquem a cerebro dependentem novimus, qui partes illas ad actiones eiusmodi exstimulet.
Mirum profecto est, quod ab infusione antimonii epota usu venit, quam nec gustu distinguimus, nec deglutitione aut reiectione molestam sentimus; ventriculo tamen sensus quidam inest, quo noxium ab utili discernat, indeque ad vomitum provocetur.
Quin caro etiam ipsa ictum venenatum a non venenato facile distinguit; ideoque constringit sese et densatur, unde tumores phlegmonodes excitantur, ut videre est in ictibus apum, culicis, et aranei.
Ipsemet aliquando experiendi causa manum acu pupungi; mox eandem acum aranei dente confricans manum alio loco perforavi; nec potui quidquam discriminis inter duas has punctiunculas internoscere. Erat tamen in cute quod discerneret; quippe eodem loco, ubi venenata punctio contigerat, subito sese in tuberculum contraxit, induitque mox ruborem, calorem atque inflammationem, tanquam ad pugnam et nocentis mali expugnationem se roboraret et accingeret.
Matricis laesiones, nempe contorsio, decubitus, prolapsus, ascensus et suffocatio, aliaque incommoda et irritamenta a cerebro, sive sensu communi, non dependent; nec tamen citra omnem sensum evenire ea existimandum est. Quidquid enim sensus plane expers est, non videtur ullo modo irritari, aut ad [451] motum, actionesque aliquas edendas, excitari posse. Nec certe alio indicio animatum quid et sentiens a mortuo sensuque carente internoscimus, quam per motum a re aliqua irritante excitatum, qui sensum continuo et sequitur et arguit.
Verum de hac re amplius, ubi de actionibus et usu cerebri agitur, disputare aequum est. Priscorum autem virorum et antiquitatis ipsius reverentia nos monet, ut, quantum veritas patitur, illorum dogmata tueamur. Neque enim decet eorum opera et statuta temere despicere aut floccifacere, quorum praelata face ad philosophiae adyta pertingimus. Quare ita censendum arbitror. Experimur in nobis sensus potissimum quinque esse, quibus de rebus externis iudicamus: quoniam autem haud eodem sensu sentimus, quo nos sentire percipimus (oculis enim videmus, iis tamen non intelligimus nos videre); sed alio sensu organove sensitivo (nempe sensu communi interno), quo ea, quae per singula sensoria externa nobis advenerunt, diiudicamus, albumque a dulci et duro distinguimus; sensorium hoc commune (cui ab externis omnibus sensoriis species referantur) cerebrum esse manifestum est: quod una cum omnibus suis nervis, organisque externis iisdem adnexis, adaequatum sensationis instrumentum censetur. Estque instar radicis sensitivae, cui fibrae plurimae contigerunt, quarum una videt, altera audit, tangit tertia, aliisque olfacit et gustat.
Quemadmodum tamen actiones et motus quidam sunt, quorum regimen sive moderamen a cerebro non pendet, atque ideo naturales appellantur; ita quoque statuendum est dari sensum quendam tactus, qui non referatur ad sensum communem, nec cerebro ullo modo communicetur, ac propterea in eiusmodi sensu non percipimus nos sentire; sed, veluti iis evenit, quibus mens aegrotat, aut passione aliqua animi vehementi agitantur, ut dolorem nullum sentiant, neque ea, quae sensibus occurrunt, animadvertant; ita pariter in hoc sensu contingere credendum [452] est, quem propterea a sensu animali distinguimus. Talem sensum in zoophytis sive plantanimalibus (ut herba sensitiva, spongiis, atque similibus) observamus.
Quare, ut multa animalia tum motu tum sensu praedita sunt sine sen su communi aut cerebro; uti lumbrici, erucae, necydali, crysalides, et alia; ita quoque actiones quaedam naturales in embryone nobisque etiam contingunt citra opem cerebri; et sensatio quaedam fit sine sensu. Atque, ut medici docent actiones naturales ab animalibus discrepare, ita pari ratione tactus quoque naturalis videtur differre a sensu tactus animali, aliamque tactus speciem constituere: adeo ut iste [hic] sensui communi sive cerebro communicetur, ille vero nequaquam.
Praeterea, aliud est musculum moveri aut contrahi, aliud vero eundem variis contractionibus et relaxationibus regulatis actionem aliquam perficere, utpote progressionem vel apprehensionem. Certe musculi vel organa motoria, in spasmo et convulsionibus a causa aliqua irritante, non aliter moventur quam gallus, aut gallina, quae detruncato protinus capite multis quidem pedum alarumque convulsivis motibus agitatur, sed confusis omnino et irritis; quoniam potestas cerebri ablata est, et sensus communis evanuit, cuius antea moderamine, cum rhytmo et harmonia motus illi ad progressum aut volatum regulabantur.
Dicendum itaque arbitramur motus omnes naturales a virtute cordis profluere, et ab illo dependere; spontaneo autem, actionemque aliquam perficientes (quos medici animales vocant) sine cerebro et sensu communi regulante non fieri. Quemadmodum enim sensu hoc communi sentimus nos sentire; ita pariter sentimus nos movere, idque ordinate vel secus.
Utriusque huius motus exemplum in respiratione clare cernimus. Pulmones enim, cordis instar, motu naturali continuo [453] sursum ac deorsum feruntur, ad tussim etiam et frequentiorem agitationem irritantur; vocem tamen proferre et moderari sive canere nequeunt sine sensus communis auxilio et quasi iussu.
Verum isthaec uberius (ubi de actionibus et usu cerebri animaeque contemplatione agetur) tractanda veniunt. Haec autem hic obiter dicta sunt, ut reverentiam clarissimis praeceptoribus debitam servandi studium et voluntatem nostram significaremus.
[453] EXERCITATIO QUINQUAGESIMAOCTAVA.
De nutritione pulli in ovo.
QUAM non sit temere negligenda veterum auctoritas vel hinc apparet: fuit olim celebris opinio (quam tamen, tanquam erroneam, plerique hodie reiiciunt, et Fabricius[118] ceu deliramentum stultamque opinionem impugnatum it) embryonem in utero materno sugere; habuitque Democritum, Epicurum, atque etiam Hippocratem adstipulatores. Et Hippocratis quidem ratio duobus potissimum nititur argumentis; nam, inquit[119], nisi suxisset, quomodo excrementa faceret, aut protinus a partu sugere novisset?
Atque huius quidem perantiqui et celeberrimi viri in nuda verba alias iurare solent, sufficitque in aliis rebus, [GR autòs éphë]; hic vero (quod receptae vulgo sententiae dissentanea afferat) Fabricius non modo affirmantem, sed et argumenta producentem aspernatur. Hanc igitur Hippocratis sententiam, num observationes nostrae de generatione animalium necessariam, nedum probabilem faciant, peritissimorum anatomicorum et doctissimorum medicorum iudiciis relinquimus.
Omnes profecto fatentur foetum, dum in utero est, copiosam aquam innatare (nos in ovi historia liquorem hunc colliquamentum [454] nominavimus), eandemque sudorem et humorem excrementitium foetus esse neoterici asserunt; huncque usum praestare aiunt, ut in ea natans foetus (interea dum mater currit, saltat, aut alio aliquo violento motu agitatur) uterum non offenderet, vel ipsemet ad circumposita ossa allisus aut foris percussus laederetur; praesertim cum eo tempore membra eius tenella et infirma sint.
Fabricius[120] alias praeterea istius aquae utilitates adnectit; nempe, ut vias omnes circumquaque madefaceret ac lubricas redderet, collumque matricis ad maximam dilatationem facile ac promptum efficeret; eaque omnia, inquit, non minus efficit crassum illud ei respondens tertiae coctionis album excrementum, unctuosum ac pingue oleosumque, antiquitus neglectum. Quod etiam et illud praestat, ne sudor, qui interdum acris ac salsuginosus segregari potest, tenellum foetus corpus erodat.
Agnosco libenter utilitatem ab omnibus positam; scilicet, ut tenellus foetus a subitanei et violentis matris motibus indemnis sit, tuto adeo in alis vespertilionum, uti vocant, appenditur, et copiosa aqua circumcingitur, ut facile quovis etiam violento motu materna latera (propter utrimque collocata retinacula) tangere nequeat; saltem liquor iste circumambiens in medio libratum ab omni externo nocumento protegat. A Fabricio autem, quemadmodum in aliis plurimis, ita hic quoque ut seorsum sentiam observationes meae faciunt; quippe liquorem illum, quem diximus, foetus sudorem non esse certus sum. Nec crediderim aquam istam commoda illa praestare in partu, quae ipse memorat; multo vero minus liquorem hunc acrem et salsuginosum esse adeo, ut unctuoso munimento foetui opus sit; praesertim ei, qui lana, pilis, vel plumis induitur. Est enim probi saporis et similis lacti aquoso; ac proinde statim a partu omnia fere vivipara eum absorbent, iamque natos foetus [455] lambendo detergunt; humoremque, quem auferunt, avide devorant; cum foetuum excrementa ne attingant quidem.
Fabricius aquam hanc acrem et salsuginosam dixit, quod illam sudorem esse crederet. At quid, obsecro, incommodi pullo iam plumis vestito sudor afferat? si modo sudantem pullum unquam viderit. Neque, opinor, dixerit usum illius aquae in ovo esse, ut sua humiditate ac lubricitate pulli partum {aceleret} <acceleret / adceleret>. Quanto enim siccior et vetustior ovi cortex fuerit, tanto etiam fragilior ac friabilior evadit. Denique, si sudor pulli esset, is prope exclusionem abundaret magis; quo enim grandior est foetus et uberiori alimento utitur, eo plus sudoris quoque excernat necesse est. At vero paulo ante exclusionem pulli ex ovo, nempe circa diem decimum nonum aut vicesimum, nihil omnino eiusmodi humoris cernitur; quippe paulatim, crescente pullo, absumitur; ut inde alimentum potius, quam excrementum esse, si modo rem recte perpendisset, existimare debuerit: praesertim, cum dixerit, pullum in ovo respirare, vocem edere sive pippire; quod certe aqua circundatus neutiquam praestiterit.
Sed neque in facilitando lubricandove partu (uti obstetrices expertae probe norunt) humiditates istae aquosae in secundinis, ut Fabricius voluit, magnopere prosunt. Partes enim vicinae circa id tempus, quasi maturitate quadam sui, citra illius aquae profusionem laxantur; praesertim illae, quae maximo solent esse impedimento; nempe, ossa pubis et coccygis; circa quae praecipua in expediendo partu obstetricis cura versatur: minus enim unguentis emollientibus partes carnosas oblinere studet, ne lacerentur; quam coccygi extrudendo sedulo operam navat; idque, si manu non possit, speculo matricis periti chirurgi manu procurat; huius enim instrumenti triplicis latere uno ad coccygem applicato, reliquisque duobus ad ossa pubis, per vim loca illa distendit. Nam proditurus infans, cum se vertit caputque [456] deorsum praecipitat, os uteri laxat et aperit; descendens vero, si ad coccygis apicem impegerit, haeret, aegreque prodit foras; non sane sine sui ipsius foetantisque discrimine. Naturae autem instituto laxari et emolliri partes illas manifestum est. Nam si, immisso digito, orificium matricis molle et laxum obstetrix invenerit, appropinquantis partus signum aestimat certissimum, etiam antequam aquae proruperint, Imo vero (experta prodimus) si quidquam vel post partum remanet eiiciendum, vel alio quovis tempore inest, quod uterus expellere conetur, orificium eius tum inferius prolabitur, tum etiam molle et laxum reperitur; sin autem illud post partum sursum retractum et duriusculum inveniatur, salubritatis hoc est indicium.
Simili quoque experientia edoctus assero, ossa pubis saepe ab invicem in partu laxari, emollito eorum cartilaginoso connexu, totamque hypogastrii regionem ad miraculum usque ampliari; non quidem sua sponte, ut fructus maturi excludendis suis seminibus solent hiscere. Quantopere vero coccyx partum remorari soleat, patet in quadrupedibus, quibus cauda appenditur; tales enim nequeunt vel foetum excludere vel ani excrementa emittere, nisi caudam sustulerint; quam si manu prehensam depresseris, stercoris exitum prohibebis.
Quinetiam partus naturalissimus habetur, cum foetus et secundinae una cum aquosa substantia, ceu ovum integrum, prodeunt. Nam si istae illaesae fuerint et aqua non profluxerit, contingit partes circumiacentes a parturientis nixibus magis distendi ac dilatari; tensione scilicet membranarum; quo fit ut foetus minore conamine citiusque elabatur ac prorepat; licet id maiore matris cum dolore eveniat. Quo casu novimus parturientes interdum ab ingenti distensionis molestia, membranarum ruptura (sive obstetricis unguibus, sive forcipis opera ea contingat) effluente subito aqua, plurimum levari.
[457] Norunt quoque harum rerum obstetrices, si quando ante debitam uteri apertionem omnis aqua simul effluxerit, foetantem in partu diutius morari, ac difficilius fieri puerperium; quod contra tamen eveniret, si modo, ut Fabricius voluit, praecedentes aquae emolliendo et lubricando tantopere proficerent.
Porro humorem illum, quem nos colliquamentum appellavimus, foetus sudorem non esse, liquido constat, tum in ovo, tum caeteris etiam animalibus: quippe adest priusquam quidpiam foetus constituitur, aut vestigium eius ullum exstat. Imo vero, quamprimum foetus conspicitur et etiamnum totus mucilaginosus ac perexiguus est, tam ingens tamen aquae huius copia cernitur, ut tantilli corporis tantum excrementum dari plane impossibile videatur.
Accedit praeterea quod venarum umbilicalium fibrae in istius aquae amplectentem tunicam spargantur et terminentur, perinde atque in ovi albumina et vitellum; ut inde clare constet (modo rem ipsam, prout est, vere aestimaverimus), humorem illum alimentum potius, quam excrementum censendum esse.
Verisimilior itaque mihi videtur sententia Hippocratis, quam Fabricii et aliorum anatomicorum, qui liquorem illum pro sudore habent, noxamque foetui afferre statuunt. Crediderim, inquam, colliquamentum hoc aquamve, in qua natat foetus, ei pro alimento inservire; partemque eius tenuiorem et sinceriorem, intra venas umbilicales haustam, primogenitas foetus partes constituere et augere; ex reliquo autem, ceu lacte, per suctionem in ventriculum deglutito, ibidemque cocto sive chylificato, et venarum mesaraicarum opera attracto, novellum embryonem nutriri et crescere. Idque ut credam libentius faciunt argumenta quaedam non invalida, quae nunc dicam.
Quamprimum foetus perfectionem aliquam nanciscitur, membra protinus movet, et organorum motui destinatorum actiones [458] auspicatur. Videmus autem pullum in ovo intra aquam os aperire; quare necesse est humorem in fauces lapsum deglutiat. Quidquid enim intra fauces ultra linguae radicem ad gulae summitatem pertigerit; id nullum animal, citra vomitum, regerere posse certum est. Ideoque veterinarii, qui potiones medicatas aut morsellos pilulasve iumentis exhibent, prehensa eorum lingua, ultra huius protuberantiam, ad radicem ipsam ingerunt; quo fit, ut, easdem quin devorent, evitare nequeant. Et si quis nostrum pilulam aliquam digito suo ad radicem usque linguae intromiserit, experietur subito ad deglutitionem eius se compelli, nisi eandem vomitus impetu repulerit. Quamobrem si embryo in humore dicto natans os suum aperit, necesse profecto est aquam fauces ingredi; et si alios musculos movet, quidni credamus eundem pariter et faucium organis usum liquorem illum absorbere?
Quinetiam certum est, intra pulli ingluvierm (talisque prorsus in omnium embryonum ventriculis cernitur) substantiam quandam, colore, sapore, et consistentia dicto iam liquori persimilem, reperiri; eandemque, in ventriculo aliquantulum coctam, lac coagulatum referre; quam etiam, chyli specie, in primis intestinis deprehendimus, inferiora autem intestina excrementis stercoraceis referta sunt. Similiter in viviparorum foetibus intestina crassiora consimili excremento replentur, quali eadem, cum lacte vescuntur, abundare cernimus. In ovibus etiam, aliisque bisulcis, manifesta sunt scybala.
Circa diem decimum septimum, in pullo, prope anum, stercora evidenter reperi; quin eadem quoque foras intra secundinas egesta, paulo ante partum conspicatus sum. Idemque Volcherus Coiter diligens et peritus dissector a se observatum meminit.
Quid dubitemus igitur affirmare foetum in utero sugere; et in eo fieri chylificationem; cum eius manifesta adsint tum principia tum reiectamenta?
[459] Praeterea, cum eo tempore vesicam utramque bile et urina (quae secundae coctionis excrementa sunt) plenas videamus, quidni pariter coctionem primam, chylificationem nempe, praecessisse iudicemus?
Embryo itaque per os victum quaerit et sugit. Idque facile deprehenderis, si ei statim ab utero exsecto digitum in os immiseris. Quod, teste Hippocrate, nequaquam faceret, nisi prius in utero suxisset. Videmus enim nuperos foetus, tentando primum et periculum faciendo, res omnes aggredi; nempe, membra movere, incedere, et vocem proferre; quae postea, diutina assuetudine edocti, prompte et accurate peragunt. Foetus autem quamprimum in lucem editur, imo vero priusquam natus est, sugit; tanquam id in utero iam pridem egisset. Quippe experti sumus, eum in partu haerentem, antequam eiulare et respirare possit, digitum ori admotum apprehendere et sugere.
Quinimo recens natus suctionem accuratius molitur, quam adultus, aut ipsemet per aliquot dies desuetus, queat. Neque enim infans papillam labiis comprimens sugit, ut nos, absorbendo; sed quasi deglutire vellet, totam in fauces usque attrahit, linguaeque et palati auxilio, tanquam manducando, lac emulget; maiore profecto conatu atque arte quam adultus possit. Didicisse igitur longa consuetudine videtur, antequam natus esset, quod desuetudine tam brevi dediscere post nativitatem experimur.
His, aliisque id genus observationibus verisimile sit pullum in ovo duplici modo nutriri; per venas nempe umbilicales et mesaraicas; per illas alimentum probe confectum haurit, unde sanguis et partes primogenitae constituantur et crescant; per has chylum trahit, in reliquarum partium fabricam et augmentum.
Quomodo autem contingat, ut idem agens ex eadem materia diversimode nutritionem instituat, cum natura nihil agat [460] frustra, ratio forsitam in occulto latet. Dabimus tamen operam ut eadem patescat.
Quae per umbilicales venas attrahitur, purior et sincerior pars est. Colliquamentum vero reliquum, in quo natat foetus, est veluti lac crudum, et purissima sui parte privatum. Sincerior itaque pars concoctione ulteriore non indiget, qua reliqua opus habet; ac propterea, in ventriculum porro recepta, in opus habet; ac propterea, in ventriculum porro recepta, in chylum transit. Simile huic est lac crudum et aquosum, quale in mammis statim post partum cernitur. Quippe albumen ovi colliquamentum, et lac aquosum sive crudum in uberius, eiusdem plane coloris, saporis, et consistentiae apparent. Primus enim lactis proventus serosus et aquosus est; et mulieres aquam prius e mammis exprimunt, quam lac in albedinem coctum et perfectum.
Ac propterea colliquamentum in pulli ingluvie repertum est lac quoddam crudum; idem vero in ventriculo coctum album et coagulatum cernitur. Similiter in viviparis, antequam lac in mammis coquitur, quasi ros quidam et colliquamentum apparet; e contra vero, colliquamentum, postquam in ventriculo coquitur, lactis faciem induit. Ita fit, ad mentem Aristotelis, ut ex tenuiore et sincera magis portione primae et principales partes condantur; ex reliqua autem deteriore, per novam in ventriculo coctionem, elaborata augeantur; simulque aliae sequioris ordinis constituantur. Sic natura, ceu benigna ac indulgens mater, abundare potius superfluis, quam in necessariis deficere maluit. Aut potius rationi consentaneum esse dicendum est, ut foetus iam perfectior perfectiore quoque modo, per os scilicet, enutriatur, alimentumque perfectius, et duabus praecedaneis coctionibus purius redditum, utpote a duobus excrementorum generibus defaecatum, hauriat. Initio quidem per umbilicales radices alitus plantae vitam quandam degit; unde corpus crudum, album, atque imperfectum conspicitur; [461] et, plantae instar, immobile atque iners manet. Quamprimum vero per os eodem alimento ulterius elaborato fruitur, quasi spiritu diviniore gaudens et sublimiore exsultans vegetationis gradu, mucago dicta in carnis naturam transit, motiva organa distinguuntur, spiritus locupletantur, motumque orditur; nec iam amplius, plantarum more, per radices, sed, animalis instar, per os nutritur et illius vitam degit.
[461] EXERCITATIO QUINQUAGESIMANONA.
De totius ovi utilitatibus.
ENARRATIS iam mutationibus iis et processibus, qui in ovo gallinaceo ad foetus productionem requiruntur, Fabricius ad totius ovi partiumque eius utilitates progreditur; nec solum ovi gallinacei, sed et reliquorum omnium. Quaeritque una, cur quaedam ova heterogenea sint, et ex diversis partibus composita; alia vero homogenea et similaria? qualia sunt ova insectorum, eorumque quae ex toto ovo oriuntur, nempe per metamorphosin, non autem ex parte eius gignuntur, ex parte vero nutriuntur, ut priora.
Mihi autem de ovis omnibus generatim agere non est animus, quod nondum eorum historiam exposuerim; sed ovorum gallinaceorum duntaxat, eorundemque partium utilitates proponam. Quae omnes eo spectare debent, quo totius ovi actio; quam pulli generationem et augmentationem esse Fabricius vere innuit[121].
Atque inter ea, quae totum ovum spectant, figuram, quantitatem, et numerum ovorum recensuit. Figuram ovi rotundam ait[122], ut in minimo spatio tota pulli moles contineatur; propter quam causam Deus rotundum mundum fecit, ut omnia [462] complecteretur: atque ob eandem causam haec figura, teste Galeno, naturae semper exstitit amicissima et convenientissima. Praeterea, cum non habeat angulum externis iniuriis expositum, ideo tutissima est, et ad eiusdem exclusionem apportunissima.
Causa itaque assignanda erat, cur gallinarum ova non sint sphaerica (proinde atque piscium vermium, et ranarum), sed oblonga, et acuminata: quid sit nempe, quod in his figurae perfectionem impediat. Figura mihi quidem videtur nullius esse ad pulli generationem efficaciae, sed talem accidentaliter contingere; eoque magis, quod tam varia formarum discrimina etiam in ovis gallinaceis spectentur. Variant scilicet pro uteri figura, a quo, ceu proplasmate, ut diximus, formam mutuantur.
Aristoteles quidem ait[123], ova oblunga foeminas, rotundiora autem mares producere. Ego vero super hac re nihil adhuc explorati habeo. Quin Plinius contrarium asserit: Foeminam, inquit, edunt, quae rotundiora gignuntur; reliqua marem. Profecto, si certi aliquid in hac re contingeret, quaedam gallinae semper mares gignerent, aliae foeminas; siquidem quorundam ova omnia unius formae sunt; nempe vel rotunda, vel fastigio acuminata. Et oblonga potius mares producerent, nam illa perfectiora magisque concocta habentur, eademque propterea gratioris saporis putavit Horatius Flaccus[124].
Rationes pro ovorum figuris a Fabricio allatas, quod invalidae sint, lubens praetereo.
Magnitudinem ovi quod attinet, ea amplitudini foetus ex eo generandi conducere videtur; quippe magnarum gallinarum grandia ova cernimus. Crocodilus tamen parit[125] ova, quanta anseres; nec aliud animal ex minori origine in maiorem crescit magnitudinem. Verisimile autem ovi amplitudinem et liquorum [463] in eo copiam nonnihil ad foecunditatem facere; quoniam perpusilla ova, centenina dicta, omnia infoecunda cernimus.
Ovorum numerus eandem utilitatem praestat, quam conceptuum copia in viviparis solet: quippe hoc pacto speciei consulitur perennitati. Natura enim iis fere animalibus numerosos foetus largitur, quae viribus animisve imbecillia ab aliorum iniuriis aegre se tutantur; adeoque vitae brevitatem copiosa prole compensat. Tribuit hoc avium generi natura, inquit Plinius[126], ut foecundiores essent fugaces earum, quam fortes. Cum enim generatio quaelibet perpetuitatis gratia a natura instituatur, frequens iis contingit, quae brevioris aevi sunt externis iniuriis obnoxia, ne species deficeret. Ideoque aves, quae robore pollent et ex rapto vivunt, adeoque diuturniore ac securiore vita fruuntur, raro plus quam bina ova edunt. Columbae quidem, turtures et palumbes, bina duntaxat ova simul incubant, sed numeri defectum frequentia compensant; decies enim quotannis pariunt. Multum itaque generant, licet non multa.
[463] EXERCITATIO
SEXAGESIMA.
De vitelli et albuminum utilitatibus.
OVUM, inquit Fabricius[127], proprie dictum ex multis partibus componitur; quia est organum generantis, et Galenus passim quodlibet organum ex multis partibus constare prodidit. Quae ratio dubitandi ansam praebet, an non cuilibet ovo competat esse heterogeneum; quoniam omne ovum est organicum. Et profecto quodlibet ovum videtur ex partibus diversis constitui, etiam insectorum et piscium: quippe, membranis, involucris, ac munimentis constant; et materia contenta constitutione dissimilari haud prorsus destituitur.
[464] Idem porro vere quidem statuit cum Galeno: Partes alias in ovo praecipuum instrumentum actionis esse; alias poni, tanquam sine quibus actio fieri non potest; alias, ut melius actio fiat; alias denique, ad horum omnium tutelam et conservationem comparatas esse. Sed fallitur, cum ait, Sio de prima actione loquamur, quae est pulli generatio, praecipua causa est semen et chalaza, quia hae duae sunt praecipua pulli generationis causa: quarum semen efficiens causa constituitur; chalaza autem tantummodo materia est. Quippe, ex sententia Aristotelis, necesse est fateatur intra ovum esse quod generat. Semen autem galli ovo inesse negat. Nec minus hallucinatur circa materiam, ex qua, seminis opificio, pullus corporetur. Nam neque ex ambabus chalazis, nec alterutra earum, pullus fit; ut in historia constitit. Nec generatio pulli fit per metamorphosin sive delineationem et divisionem chalazae; sed per epigenesin, quemadmodum explicuimus. Neque chalaza principaliter a semine foecundatur, sed potius cicatricula, sive ovi oculus a nobis dictus; ex quo aucto fit colliquamentum; deinde in isto, et ex isto, sanguis, venae, et vesiculae pulsantes, tandemque corpus integrum constituitur. Quinetiam, ipsomet fatente, semen galli uterum gallinae ne ingreditur quidem; et tamen ova non modo iam facta, sed et postmodum formanda pariter foecundat.
Ad secundam ovi actionem, quae est pulli nutritio et augmentum, albumen et vitellum retulit. Vitelli vero, inquit[128], et albuminis quantitas constituta est, ut melius illa actio fiat, et ad pulli absolutionem et iustum incrementum sufficiat. Ovi cortex et membranae ad totius ovi, simulque actionis tutelam positae sunt. Venae vero et arteriae alimentum deferentes erunt tanquam sine quibus actio, id est augmentum et nutritio, fieri non posset. Incertum autem, num intellexerit vasa umbilicalia foetus, [465] an venas et arterias matris, unde ovum augeatur. Pari vero ratione uterus atque incubatio ad hanc ultimam classem referenda erant.
Accedimus itaque ad ovi liquores, albumen nempe et vitellum; hi enim, prae caeteris, foetus gratia instituuntur, et in iis potissimum secunda ovi actio spectabilis est.
Ova gallinarum bicolora sunt, et binis liquoribus constant, qui seorsum a se invicem membranis dissepiuntur; iidemque quoniam duplici venarum umbilicalium propagine distinguuntur (quarum una ad vitellum, altera ad albumen abit), variae quoque naturae esse verisimile est, ac proinde usus etiam et utilitatis diversae. Luteum ovorum, inquit Aristoteles[129], atque albumen contrariam naturam obtinent; non solum colore, sed etiam potestate. Luteum enim a frigore densatur: albumen non densatur, sed magis liquescit. Contra, ab igne spissatur albumen; luteum non spissatur, sed molle permanet nisi peruratur: et elixando, quam assando, plus concrescit, atque siccatur. Vitellus ab incubitu iam calescens redditur humidior; fit enim tanquam cera fusa, aut pinguendo liquescens: unde etiam spatium amplius acquirit. Paulatim enim, ut foetus augetur, albumen absumitur, et crassescit: vitellus autem e contra, perfecto iam foetu, nihil pene magnitudinis suae amisisse cernitur; sed liquidior solum et humidior conspicitur, cum foetus iam alvo tegi incipit.
Diversitatis autem huius causam Aristoteles hanc reddit[130]: Cum avis intra se perficere nequeat, cibum una parit in ovo. Viviparis enim cibus in alia corporis parte paratur, quod lac vocatur, videlicet in mammis. At avibus hoc idem in ovo natura constituit; sed contra quam homines putant, et Alcmaeon Crotoniates ait: non enim albumen ovi lac est, sed vitellus. Nam cum foetus viviparorum, dum matri adhaeret, ceu planta terrae, [466] ab utero eius primum alimentum trahat; post partum autem extra uterum locatus e mammis lac sugat, unde adolescat; pullus utriusque alimenti analogon in ovo invenit: quod nempe viviparorum uterus in parente sit; in oviparis autem e contra, parens potius in utero esse dicendus sit. Est enim ovum tanquam uterus expositus et ablegatus, mammaeque quasi vicariae in eodem reperiuntur. Pullus, inquam, in ovo primum albumine nutritur; hoc vero absumpto, vitello postea, tanquam lacte, alitur. Ideoque propago umbilicalis, quae albumen adit, confecto eo, fatiscit et abrumpitur ante partum, nullumque tandem vestigium sui relinquit (cum in viviparorum foetu umbilicus permaneat), sed evanescit, antequam venter inferior abdomine clauditur. Propago autem altera quae luteum petit una cum isto, circumcluso abdomine, in ventrem reconditur, victusque inde tenello foetui depromitur; donec scilicet, firmato rostro, cibum sumere et frangere possit, ventriculusque ingestum eum comminuere ac digerere valeat. Quemadmodum viviparorum foetus lacte ex ubere vescitur, donec dentibus instructus fuerit, quibus cibaria masticando conterat. Pullo enim, ut diximus, vitellus pro lacte est; ovumque gallinaceum, quoniam et uteri et uberis vices subit, liquore bicolore, albumine nempe atque luteo, donatur.
Et dictorum quidem liquorum discrimina omnes fatentur. Ego vero, ut pridem dixi, in ovo diversa quoque albumina observavi, membrana intersepiente distincta, quorum exterius aliud intra se complectitur; quemadmodum vitellus ab albumine continetur. Eademque etiam diversae naturae esse monui; quoniam et loco et ambiente membrana ab invicem distinguuntur, quasi usibus similiter diversis inserviant. Ambo tamen nutritionis gratia instituta sunt: eorumque exterius primo absumitur; utpote in quod venarum umbilicalium albumina adeuntium propagines prius disseminentur, quam in crassius [467] alterum; quemadmodum eaedem albumina prius adeunt, quam vitellum, quem isthaec complectuntur, et unde pullus novissime alitur.
Verum hac de re inferius plura: ubi modum exponemus, quo foetus viviparorum in utero formentur et augeantur; simulque demonstrabimus, eosdem omnes ex ovo ortum ducere, duplicique nutrimento albugineo in utero vesci. Est enim eorum alterum tenuius, et intra ovum, sive conceptum, reperitur; alterum vero per vasa umbilicalia e placenta uterique cotyledonibus emulgetur. Quod in dicto conceptu continetur, colore et consistentia albumen tenuius refert; est nempe lentum, liquidum, et pellucidum, planeque ei simile, quod in ovo colliquamentum nominavimus, in quo foetus natat, et quo demum ore pascitur. Quod vero foetus, vasorum umbilicalium ope, ab uteri placenta trahit, densius est et mucosum, crassiorique albumini persimile. Unde liquido apparet, foetum in utero non magis sanguine parentis ali, quam lactentem postea, aut pullum in ovo; sed nutriri materia albuginea, in placenta concocta, ovique albori non absimili.
Nec profecto utilis minus, quam admirabilis est providentiae divinae contemplatio; qua natura, in gignendis augendisque foetibus, eorum quasi aetati viribusque prospiciens, alimentum singulis praestat idoneum: his nempe concoctu faciliorem, illis difficiliorem victum accommodans. Prout enim robur vimque cibos digerendi uberiorem foetus acquirit; ita pariter crassius ei duriusque alimentum suggeritur. Idque etiam in diverso animalium lacte observare est: editis enim nuper foetibus, lac matri tenuius faciliorisque transmutationis contingit; temporis autem processu, viribusque foetus iam auctis, crassius indies et caseosum magis evadit. Ideoque mulieres molliores et delicatulae, quae ipsae foetus suos non lactant, sed alienis uberibus nutriendos tradunt, male profecto eorum saluti consulunt: [468] cum enim nutrices adscititiae robustiore plerumque sint corpore et habitu duriore praeditae, lactique vetustiore et caseoso magis coctuque proinde difficiliore abundent; fit saepe, ut infantes talibus parentibus oriundi lac eiusmodi, praesertim dentitionis tempore, non ferant; sed cruditatibus lactisve corruptione, febri, fluore alvi, vomitu, intestinorum torminibus, tussi, insultibus epilepticis, aliisque similibus malis infestentur.
Quod Fabricius asserit[131], rationibusque quibusdam confirmare nititur, nempe materiam pulli ex chalazis constitui; id nos supra in historia reiecimus, simulque manifestum fecimus, substantiam pulli primaque eius stamina efformari, integris adhuc et immutatis chalazis, locoque etiam ab iis diverso.
Nec verum est[132], chalazas, quas semen galli foecundas reddidisse autumat, vicem seminis subire, ut ex iis pullus oriatur. Neque chalazae, colore, substantia, aut corporis proprietate, ut ille voluit[133], semini ita persimiles sunt, aut foetus similitudinem adeo referunt in ovo cocto, ut iure partes omnes spermaticas appellatas inde procreari censendum sit. Sed potius colliquamentum a nobis dictum sive partem albuminis tenuiorem, liquatam et coctam, seminis naturam referre, eiusque vicem subire oculis credendum est.
Supina itaque est illa venerandi senis contemplatio[134]: Cum universa animalis substantia ex duobus corporibus inter se valde diversis, quinimo contrariis, constituatur; nimirum calidis, et frigidis (calidae sunt partes omnes sanguineae et rubrae, ut iecur, cor, lien, renes, pulmones, denique carnosum omne ac musculosum genus: contra vero frigidae sunt partes albae et exsangues, ut ligamenta, nervi, ossa, cartilagines, cerebrum, spinalis medulla, venae, arteriae, membranae; et membranosa omnia corpora, ut ventriculus, intestina, uterus, pericardium, et si quae aliae sunt); duae diversae hae partes proculdubio diversum inter [469] se, sed sibi quoque simile expostulant alimentum; si modo verum est, ex iisdem nos nutriri, ex quibus constamus. Merito itaque spermaticae frigidae et albae alimentum album et frigidum; sanguineae vero rubrae et calidae rubrum et calidum alimentum postulabunt. Merito similiter ad frigidas albas et exsangues nutriendas partes candidus ovi liquor, videlicet albus frigidus et exsanguis; ad calidas vero et sanguineas vitellus, utputa calidus liquor ruber et sanguineus, substitutus est. Sic enim omnes animalis partes conveniens et familiare alimentum sibi procurabunt et attrahent. Nequaquam enim concedimus, binos in ovo liquore reperiri, ut diversis partium generibus nutriendis inserviant. Quippe iampridem diximus, cor, pulmones, renes, lienem, iecur, musculos, ossa, ligamenta, caeterasque corporis universi partes, albedinem ab initio induere et exsangues apparere.
Quinetiam ex praedicta Fabricii sententia sequeretur, cor, pulmones, iecur, lienem, et caetera, non esse partes spermaticas sive e semine oriundas (quod ille tamen nullo modo concesserit); quoniam illa postmodum sanguine nutriuntur et crescunt: siquidem ex eodem quaelibet res tum nutritur, tum constat; cum nutritio sit substitutio consimilis substantiae, in locum deperditae.
Nec minus illi responsu arduum, quomodo, absumpto iam albumine in ovo, partes frigidae et albae, nempe ligamenta, ossa, cerebrum, spinalis medulla et caetera, ex vitello porro nutriantur et crescant? cum hic fit illis alimentum non minus inidoneum, quam albumen partibus calidis rubris et sanguineis.
Imo vero ex praefata sententia concludendum foret, partes calidas et sanguineas postgenitas esse, sive ultimo enasci: carnem scilicet post ossa; iecur, lienem, et pulmones, post ligamenta et intestina: frigidasque pulli partes prius conflari et [470] adolescere, interea dum albumen absumitur; calidas autem postea gigni, cum vitellus in earum nutrimentum cedit et imminuitur: certumque esset, non omnes partes ex eodem candido liquore ortum ducere. Haec tamen omnia oculata experientia falsi redarguit.
Addo insuper huius rei aliud argumentum: piscium cartilagineorum, nempe raiae, pastinacae et caniculae, ova bicolora sunt, et vitellum satis coloratum habent; cum tamen eorundem piscium omnes partes (ipsa etiam iecorum parenchymata) albae, exsangues, et frigidae appareant. Contra autem, vidi genus quoddam gallinaceum, cuius statura ampla, color pennarum nigricans, caro sanguine satura, iecur rubicundius: eorum tamen ova, etiam foecunda, vitellos pallidissimos habebant, nec plus hordei maturi stipula coloratos.
Verbis proxime sequentibus videtur quae modo dixerat retractare; cum ait[135]: Unum autem admirari tum in vitello, tum in albumine oportet; quod, cum nullum eorum sanguis sit, ita tamen naturae sanguinis propinqua sint, ut modice omnino a sanguine distent, et parum absit, quin uterque liquor sanguis sit: quare et exiguo labore levique concoctione in sanguinem vertuntur. Et ideo videre est venas et arterias, in albuminis et vitelli membranas propagatas, perpetuo sanguine refertas: albumen autem et vitellum in sua natura consistere, sed simulatque a vasis utraque substantia exsugitur, in sanguinem migrare; adeo eorum substantia vicina sanguini est.
Cum itaque certum sit, sanguinem non minus in propaginibus venarum per albumen sparsis reperiri, quam in iis quae vitellum adeunt; et utrumque liquorem sanguini adeo vicinum esse, ut facili negotio in eundem commigrent; quis, obsecro, dubitet, sanguinem, et proinde partes quoque omnes sanguineas, albumine pariter ac vitello nutriti et crescere?
[471] Ille vero mox parat subterfugium. Quamquam autem, inquit[136], haec vera sunt, existimare tamen oportet hanc substantiam, quae e vitello et albumine a venis exsugitur, eo modo esse sanguinem, quo chylus in mesaraicis venis, in quibus nil aliud conspicitur quam sanguis; cum tamen chylus umbram tantum sanguinis susceperit, perficiatur autem in iecore: sic substantia ab albo et luteo exsucta in venis statim sanguinis umbram contrahit, et caetera. Esto: sub hac umbra tamen latitans non solvit dubium, cur nempe sanguis partesque sanguineae, ob rationes dictas, non aeque ab albumine atque e vitello nutriantur.
Si equidem asseruisset partes calidiores ex eo sanguine (vel alimento in sanguine contento, chyloque analogo) potius enutriri, qui ex vitello, quam qui ex albumine attrahitur; frigidasque contra ex eo potius, quem ab albumine venae apportant, quam a vitello; me profecto haud magnopere habuisset adversarium.
Unum in hac re eum male habet, quomodo scilicet sanguis in ovo efficiatur; sive, a quo opifice uterque liquor in sanguinem mutetur, nondum exsistente iecore? Non potuit enim dicere illum in ovo a materno sanguine profluisse. Ait vero, Hic sanguis potius in venis quam in iecore elaboratur et coquitur; evadit autem os, cartilago, caro, et caetera, in ipsis partibus, ubi exacte coquitur et assimilatur. Nec quidquam praeterea addit; neque indicat, a quo coquatur, elaboretur, fiatque sanguis perfectus in venulis tam albuminis quam vitelli, nondum, ut dixi, exsistente iecore, aut corporis particula aliqua, quae ipsum vel coquat vel elaboret. Et cum prius dixerit frigidas ex albumine, calidas autem et sanguineas ex vitello nutriri, dicti immemor hic plane contrarium statuit; eundem nempe sanguinem, in os, cartilaginem, carnem, caeterasque partes evadere.
[472] Silentio autem praeteriit difficultatem maximam, et medicorum animos non leviter torquentem; nimirum, quomodo iecur sit origo et opifex sanguinis; cum hic non solum in ovo reperiatur ante natum aliquod viscus; sed et ipsi medici doceant viscerum omnium parenchymata esse sanguinis duntaxat affusiones? Estne opus auctor sui opificis? Si hepatis parenchyma fit ex sanguine, quomodo illud huius causa fuerit?
Similis commatis sunt, quae sequuntur: Est, inquit, et alius albuminis usus, quo a vitello fuit segregatum; ut scilicet in albumine foetus innatet, et ita sustentetur, ne deorsum suopte pondere vergens ad unam partem inclinet, et vasa trahantur rumpanturque; ad quod praestandum, tenacitas et puritas albuminis confert. Etenim si in vitello degeret foetus, facile deorsum in profundum descenderet cum vitelli etiam ruptione. Ieiune admodum! Quid enim, obsecro, albuminis puritas sustentando foetui confert? aut quomodo tenuius albumen facilius eum sustinet, quam vitellus crassior et terrestrior? vel unde, quaeso, ne deorsum labatur, periculum est? cum ovum incubatum semper in latus decumbat, ut nec adscensus pulli, nec descensus aliquis metuendus sit. Natare quidem non solum pullum, sed et foetus omnes, dum formantur, certum est; fit autem isthuc in colliquamento a nobis dicto, non in albumine aut vitello: causamque eius rei alibi diximus.
Scribit Aristoteles, inquit, ascendere vitellum ad obtusiorem ovi partem, cum pullus concipitur. Hoc propterea fit, quia ex chalaza pullus corporatur, quae vitello adhaeret; unde vitellum, qui in medio est, sursum attolli oportet ad latiorem ovi partem; ut inibi gignatur, ubi cavitas naturalis adest ad pulli salutem perquam necessaria. Ast vero chalaza magis albumini, quam vitello adnectitur.
Ego autem adscensus eius causam hanc assero: macula sive cicatricula in vitelli tunica apparens, ob colliquamentum spirituosum [473] ei innatum, dilatatur; amplioremque propterea locum requirens versus obtusum ovi cacumen tendit: similiterque vitelli et albuminis portio colliquata distenditur, et iam cocta ac spiritalis reddita, caeteris partibus crudis supernatat; quemadmodum particulae aquae in vase calefactae e fundo sursum properant: quod medicis omnibus compertum, qui urinam crassam ac turbidam aquae ferventis balneo immittentes, superiorem eius partem primo claram et transparentem fieri norunt. Exemplo res fiet manifestior: Nota fere omnibus est machina, ad risum et iocum potius, quam usum aliquem comparata: nempe in sphaera vitrea, aqua limpida maximam partem plena, complures globuli vitrei solo aere pleni summae illius aquae superficiei innatant; eandemque ob levitatem, varia simulachra, puta Cupidinem pharetratum, quadrigas solis, centaurum armatum, et similia, fundum alias petitura, mutuo adnexu sustentant. Ita pariter oculus pulli a me dictus sive colliquamentum primum, ab incubantis calore virtuteque genitali dilatatum, ideoque levius factum, summa petit, et vitellum, cui adhaeret, secum una attollit. Hinc albumen crassius ei locum cedit, chalazaeque ad ovi latera feruntur; quod cicatricula illa, in vitelli latere olim sita, nunc recta sursum tendat.
[473] EXERCITATIO SEXAGESIMAPRIMA.
De caeterarum ovi partium utilitatibus.
CORTEX durus et densus est, ut liquores pullumque in eodem hospitantes ab iniuriis externis tueatur. Fragilis tamen est, praecipue parte obtusiore, et instante pulli exitu; ne scilicet huius exclusioni moram afferat. Porosum etiam esse constat: dum enim, praesertim recens, ante ignem coquitur, sudorem quasi per poros guttatim emittit. Sunt autem hi pori utiles ad ventilationem, utque calor incubantis facilius penetret; [474] et pullus aerem extrinsecus attrahat; spirare enim in ovo ante partum, vocemque edere, certum est; ut pridem diximus.
Membranae humoribus continendis inserviunt; ac propterea pari cum his numero constant. Ideoque et colliquamentum, quamprimum oritur, propria statim tunica vestitur; quam Aristoteles his verbis indigitavit[137]. Membrana etiam, fibris distincta sanguineis, iam candidum liquorem circumdat, et caetera. Instante autem iam pulli exitu, absumptisque albumine et colliquamento, membranae omnes (praeter eam, quae vitellum ambit) exsiccantur et evanescunt; illa vero, una cum vitello, intra pulli peritonaeum retrahitur, et abdomine occluditur. Harum membranarum duae toti ovo communes sunt, quod immediate sub cortice comprehendunt; reliquae tum albumini, tum vitello, tum colliquamento propriae: omnes autem et conservationi et distinctioni partium, quas amplectuntur, inserviunt. Communium exterior, quae cortici adhaeret, durior est, ne ab ipso patiatur iniuriam; interior vero laevis et mollis, ne liquores laedat: pari nempe ratione, qua meninges cerebrum a cranii incumbentis aspredine tutantur. Membranae interiores et propriae liquores suos, ut dixi, continent et distinguunt; unde tenues valde, pellucidae, et fragiles sunt.
Fabricius magnam quidem laudem et dignitatem chalazis attribuit (utpote e quibus pullum fabricari censuerit), maculam autem sive cicatriculam, vitelli tunicae adnatam, nullius plane usus esse statuit; sed eam duntaxat pedunculi, in vitellario sive superiore gallinae utero, a vitello abrupti vestigium existimat. Scilicet, ex eius sententia, per dictum pedunculum, sive vasa eum permeantia, vitellus olim alimentum hauriebat; eodem vero iam a gallina non amplius enutrito abruptoque, manet solum prioris coniunctionis et beneficii vestigium.
[475] Ego vero e contra sentio nullum esse alium chalazarum usum, praeter eum, quem dixi: nempe, ut sint tanquam poli istius microcosmi, et connexiones omnium membranarum convolutae invicem et contortae, quibus liquores non modo suis quique locis conserventur, sed debitam quoque invicem positionem retineant. Maculam autem iam dictam maximi esse momenti mihi certo constat; utpote quae principale ovi centrum sit, in quo calor insitus nidulatur, et ex qua, ceu scintilla prima, anima ipsa accenditur; cuius denique gratia, caeteri omnes liquores eorundemque involucra exstructa sunt: quemadmodum supra a nobis dictum est.
Olim quidem existimavi, cum Fabricio, cicatriculam hanc esse pedunculi abrupti vestigium: postea vero ex accurata inspectione contrarium edoctus sum; nempe pedunculum, a quo vitellus pendet, non in huius exiguum aliquem locum inseri, quemadmodum pomis et prunis contingit, indeque connexionis adhuc superesse vestigium; sed eundem, antequam vitellum attingit, e racemo in orbem, tubae instar, dilatari; ut vitelli horizontem sive circulum bipartientem, non aliter quam tunica amphiblestroides oculum, amplectatur: adeo, ut pars superior vitelli sive hemisphaerii, quae racemum spectat, a pedunculi contactu et cohaerentia prorsus libera sit; in cuius tamen a latere, dicta macula locatur. Pedunculi igitur a vitello abrupti vestigium dici nullo modo potest. Quantum vero in generatione commodi haec macula apportet, in historia iamdudum innotuit.
Superest modo, ut, Fabricium praemonstratorem olimque praeceptorem meum sequens, cavitatis illius in obtusa ovi parte utilitates ostendam.
Is quidem pluribus verbis cavitatis istius commoda, pro varia eiusdem magnitudine, prosequitur. Ego vero paucis agam: [476] Aerem intra se continet; ideoque utilis est ad ovi ventilationem; ad pulli perspirationem, refrigerium et respirationem; ac denique ad loquelam. Unde cavitas illa primo exigua, mox maior, ac demum maxima conspicitur; prout nempe varii iam dicti usus postulaverint.
Atque hactenus de generatione ovi et pulli, singularumque ovi partium utilitatibus, egimus: ad cuius narrationis exemplar, de cunctis oviparorum generibus iudicandum est. Reliquum iam est, ut de viviparorum pariter generatione, ad exemplum unius alicuius perfecte cogniti, dicamus.
[476] EXERCITATIO SEXAGESIMASECUNDA.
Ovum esse primordium commune omnibus
animalibus.
ANIMALIA, inquit Aristoteles[138], cum stirpibus commune habent, quod alia semine, alia sponte oriantur: ut enim stirpes vel semine stirpium aliarum proveniunt, aut sponte erumpunt, primordio quodam contracto ad ortum idoneo; quarum aliae ex terra alimentum sibi hauriunt, aliae in stirpibus aliis nasci solent: sic et animalia quaedam per formae cognationem generantur; nonnulla sponte, nullo cognationis semine antecedente, oriuntur; quorum aliqua terra vel stirpe putrescente (ut complura insecta) generantur; alia in ipsis animalibus, atque ex eorum partium excrementis gignuntur. His autem omnibus (sive sponte, sive ex aliis, sive in aliis, vel partibus vel excrementis eorum putrescentibus oriantur) id commune st, ut ex principio aliquo ad hoc idoneo, et ab efficiente interno in eodem principio vigente, gignantur. Adeo ut omnibus viventibus primordium insit, ex quo, et a quo proveniant. Liceat hoc nobis primordium vegetale nominare: nempe. substantiam quandam corpoream vitam habentem potentia; vel quoddam [477] per se exsistens, quod aptum sit in vegetativam formam, ab interno principio operante, mutari. Quale nempe primordium ovum est, et plantarum semen; tale etiam viviparorum conceptus, et insectorum vermis ab Aristotele dictus: diversa scilicet diversorum viventium primordia: pro quorum vario discrimine, alii atque alii sunt generationis animalium modi; qui tamen omnes in hoc uno conveniunt, quod a primordio vegetali, tanquam e materia efficientis virtute dotata, oriantur: differunt autem, quod primordium hoc vel sponte et casu erumpat, vel ab alio praeexistente, tanquam fructus, proveniat. Unde illa sponte nascentia, haec e parentibus genita dicuntur. Atque ista denuo a partu distinguuntur: sunt enim alia ovipara, alia vivipara, quibus Aristoteles[139] vermipara accenset. Si vero, prout res ad sensum se habet, distinguere liceat, partus duae solum sunt species; siquidem omnia animalia aliud animal vel actu pariunt, vel potentia. Quae actu animal pariunt, vivipara dicuntur; quae potentia, ovipara. Quodlibet enim primordium potentia vivens nos, cum Fabricio, ovum appellandum iudicamus; vermemque Aristoteli dictum ab ovo minime distinguimus: tum quia ad oculum sic apparet, tum etiam quia rationi id videtur consonum. Primodium enim vegetale, quod potentia vivit, est etiam potentia animal. Nec distinctio illa, quam Aristoteles[140] affert inter ovum et vermem, admittenda est: ovum enim appellat, ex cuius parte fit animal; quod autem, inquit[141], totum mutatur, nec ex parte eius animal gignitur, ide vermis est. Hoc autem inter se conveniunt, quod sint ambo partus non viventes, sede potentia solum animalia; ambo itaque sunt ova.
Quin ipsemet Aristoteles[142], quos alicubi vermes dixit, eos alibi ovi nomine appellat. Et de brucis agens, corrumpuntur, ait[143], [478] eorum ova autumno, cum multi imbres ingruunt. Idemque de cicadis loquens, cum in terra, inquit, creverit vermiculus, fit tettigometra: pauloque post, foeminae a coitu suaviores; habent enim ova candida. Imo vero, ubi vermem ab ovo distinxerat, addit[144]: omne autem hoc vermiculi genus, ubi suae magnitudinis finem receperit, quasi ovum efficitur, indurescit enim putamen eorum, et tantisper immota redduntur; quod in vermiculis apum et vesparum, atque etiam in erucis apertum est. Et profecto cuilibet videre licet aranearum, bombycum, caeterorumque insectorum primordia non minus in ovorum censu habenda esse, quam crustatorum ac mollium, et reliquorum piscium fere omnium: quae actu quidem animalia non sunt, ex illis tamen animalia procreantur. Quoniam igitur, quae actu animal producunt, vivipara dicuntur; ea certe, quae potentia animal pariunt, vel generali nomine carent, vel ovipara dicenda sunt; praesertim cum talis partus sit primordium vegetale, plantarum seminibus analogum, quale etiam ovum habetur. Concludendum igitur omnia animalia vel vivipara esse, vel ovipara.
Quia autem oviparorum plures sunt species, propterea etiam variae sunt ovorum differentiae: neque enim quodlibet primordium cuiuslibet animalis formae recipiendae idoneum est. Quanquam itaque ova universaliter sumpta non differunt; quia tamen alia sunt perfecta, alia imperfecta, merito distinguuntur. Perfecta dicimus, quae in utero absolvuntur, debitamque in eo magnitudinem ante partum obtinent; qualia sunt pennatorum: imperfecta autem vocamus, quae praemature excluduntur, magnitudinem absolutam nondum adepta sunt, sed foris post partum augentur; ut piscium, crustatorum, et mollium: similiter et insectorum primordia, quae ab Aristotele vermes appellantur, ad hanc classem referenda sunt; ut et eorum, quae sponte oriuntur.
[479] Praeterea, licet perfectorum ovorum alia bicolora sint, ex albumine nempe vitello composita; alia tamen unius duntaxat coloris sunt, et albumine solum constant. Similiter imperfecta ova, alia sunt proprie dicta, e quibus perfectum animal procreatur, ut piscium; alia improprie dicta, une animal imperfectum oritur, nempe vermis et eruca; medium scilicet quoddam inter ovum perfectum et imperfectum: quod respectu ovi, sive ipsius primordii, animal est motu sensuque praeditum, seque ipsum nutriens; respectu vero muscae, aut papilionis, cuius est potentia primordium, tanquam ovum repens et se ipsum augens reputandum est; qualis eruca, quae debitam tandem magnitudinem adepta, in chrysalidem sive ovum iam perfectum mutatur, et a motu cessans, ovi instar, potentia est animal.
Ad eundem modum, quamquam alia ova sunt, e quibus totis, per metamorphosin sive transformationem, perfectum animal producitur, nec ex reliqua ovi materia alitur, sed statim foris sibi pabulum parat; alia vero, ex quorum parte aliqua foetus fit, et nutritur ex reliqua; quamquam, inquam, tam variae sunt ovorum differentiae, nihil obstat tamen, quo minus ova dicenda sint, quos Aristoteles vermes appellat, si modo e rebus, quae sensu ac ratione nobis constant, iudicium ferre liceat; cum sint omnia primordia vegetativa non actu quidem sed potentia animalia, vereque animalium semina, plantarum seminibus analoga; veluti iamdudum de ovo gallinaceo demonstravimus. Sunt igitur omnia animalia vel vivipara vel ovipara; quod vel vivum animal actu pariant, vel ovum sive primordium, non actu sed potentia animal.
Generatio igitur oviparorum omnium ad exemplum ovi gallinacei referri potest, vel ex eodem saltem non difficulter elici; quod eadem, quae in illius historia dicta sunt, in caeteris quoque oviparis reperiantur. Quibus autem singula inter se differant aut conveniant; idque vel genere, vel specie, vel analogia; postea dicetur, cum de insectorum, sponteque nascentium generatione acturi sumus. Quoniam enim generatio quaelibet ad formam cuiusque animalis adipiscendam via est; prout animalia quaeque alia aliis similia magis vel ab invicem discrepantia fuerint, adeo ut partes eorum nec specie nec genere conveniant; ita similiter in eorundem {genereratione} <generatione> usu venit. Quippe natura perfecta, sibique in operibus suis consona, [480] ad similes usus et actiones partes quoque consimiles instituit; pariterque ad eundem finem, eandemque formam adipiscendam, eadem via progreditur, eademque semper methodo in generandis rebus insistit.
Quapropter in ovo cuiuscunque pennati animalis perfecto et bicolore (ex vitello nempe et albumine composito, corticeque donato) ut easdem partes, ita eodem quoque modo atque ordine foetus omnes gigni et fabricari, quo in ovo gallinaceo, observavimus. Eademque similiter notanda in ovis serpentum et quadrupedum oviparorum, ut testudinum, ranarum, et lacertorum; utpote e quorum ovis perfectis et bicoloribus foetus eodem modo, quo ex aliis eiusdem generis, formentur et producantur. Nec pisces ab hac ratione longe absunt. Quomodo autem araneae et crustata, ut astaci et gammari; molliumque genus, ut sepiae et loligines, ex ovis suis proveniant; quo pacto etiam ex ovi insectorum vermes atque erucae primum erumpant, e quibus postea in chrysalidas sive aurelias, tanquam in nova ova, denuo regressis, musca tandem vel papilio enascitur; quomodo, inquam, ista, in generatione sui ex ovis, a gallinaceis differant, sio loco videbimus.
Quanquam denique ova omnia bicolora haud eodem modo generantur et foecundantur; sed quaedam ex coitu maris et foeminae, quaedam alio modo prolifica redduntur, ut piscium; et licet ovorum etiam in crescendi modo aliquod discrimen sit, [481] quod alia intra parentem, alia foris nutriantur et augentur; nihil obstat tamen, quo minus ex ovo quolibet, dummodo perfecto, foetus ad eundem modum generetur, quo pullus ex gallinaceo nascitur. Quare sufficit ad reliquorum omnium oviparorum generationem cognoscendam explicata ovi gallinacei historia; et ad eorum etiam notitiam, quae inde, ceu consectaria, necessario deducuntur.
[1]
De gen. anim. lib. i. cap. 18.
[2]
De gen. anim. lib.
i. cap. 18.
[3]
Gen. anim. lib. i.
cap. 20.
[4]
Pag. 47.
[5]
De gen. anim. lib.
ii. cap. 4.
[6]
L. de form.
foet.
[7]
Phys. lib. i.
cap. I.
[8]
De gen. anim. lib.
iii. cap. 7.
[9]
De gen. anim. lib.
ii. cap. 4.
[10]
De gen. anim. lib.
ii. cap. 4.
[11]
De gen. anim. lib.
i. cap. 20.
[12]
Pag. 8.
[13]
De gen. anim. lib. ii. cap. I.
[14]
Aeneid. vi.
[15]
Hist. anim. lib.
v. cap. 32.
[16]
De gen. anim.
lib. iii. cap.
11.
[17]
Ibid. lib. iv.
cap. 10.
[18]
De gen. anim.
lib. ii. cap.
3.
[19]
Lib. ix.
cap. 16.
[20]
De gen. anim. lib.
i. cap. 2.
[21]
De gen. anim. lib.
i. cap. 2.
[22]
Ibid.
[23]
De gen. anim. lib. ii. cap. 4.
[24]
De gen. anim. lib. i. cap. 2.
[25]
De gen. anim. lib.
ii. cap. 4.
[26]
De gen. anim. lib.
ii. cap. 4.
[27] Fabr. pag. 37.
[28]
De gen. anim. lib. ii. cap.
4.
[29]
Metaph. lib. vii. cap.
8.
[30] De gen. anim. lib. iii. cap. 7.
[31]
Pag. 10.
[32]
De gen. anim. lib.
iii. cap. I.
[33]
De gen. anim. lib.
iii. cap. I.
[34]
Pag. 12.
[35]
Pag. 12.
[36]
Arist. Phys. lib. i.
cap. I.
[37]
De gen. anim. lib. iii. cap. 9.
[38]
De gen. anim. lib.
ii. cap. 3.
[39]
Pag. 31.
[40]
Hist anim. lib. vi. cap.
37.
[41]
Pag. 38, 39.
[42]
Arist. de gen. anim. lib. ii. cap.
3.
[43]
Ibid.
[44]
Arist. de gen. anim. lib. iii.
cap. I.
[45]
Lib. ix. cap. 50.
[46]
Lib. xvii. cap.
10.
[47]
Nat. qu. lib. iii. cap. 27.
[48]
Pag. 28.
[49]
Arist. de gen.
anim. lib. i. cap.
18.
[50]
Pag. 28.
[51]
Lib. de nat. pueri.
[52]
Hist. anim. lib. vi. cap. 3.
et de gen. anim. lib. iii. cap.
I. et 3.
[53]
Lib. 10. cap. 53.
[54]
Pag. 34.
[55]
Pag. 35.
[56]
Pag. 35.
[57]
Hist. anim. lib. iii. cap. 8.
[58]
De gen. anim. lib. ii. cap. I.
[59]
De gen. anim. lib. ii. cap.
4.
[60]
Metaph. lib. vii. cap. 9.
[61]
Metaph. lib. v. cap. 2. et Phys. lib. ii. tit. 28.
[62]
Metaph. lib. i. cap. 2. et lib. iv. cap. 1.
[63]
Metaph. lib. vii. cap. 10.
[64]
De par. anim. lib. i. cap. 1.
[65]
De gen. anim. lib. i. cap. 20.
[66]
Ibid. lib. ii. cap. 3.
[67]
Lib. v. cap. 3.
[68]
Lib. iv. cap. 2.
[69]
Ibid. lib. iv. cap. 4.
[70]
De par. anim. lib. ii. cap. 2.
[71]
De gen. anim. lib. iv. cap. 2. de gen. et cor. lib. ii. tit.
30.
[72]
De gen. anim. lib. ii. cap. 1.
[73]
De gen. anim. lib. i. cap. 20.
[74]
Lib. ii. cap.
4.
[75]
De gen. anim. lib.
i. cap. 18.
[76]
Ibid. lib. ii.
cap. 4.
[77]
De gen. anim. lib.
ii. cap. 1.
[78]
Ibid.
[79]
Pag. 38.
[80]
De gen. anim. lib. ii. cap. 1.
[81]
Hist. anim. lib. vi. cap.
13.
[82]
De gen. et cor. lib. i. cap. 6.
[83]
Polit. lib. i. cap. 4.
[84]
De gen. et cor. lib. ii. cap. 10.
[85]
De gen. anim. lib. ii. cap.
1.
[86]
De gen. anim. lib. ii. cap. 1.
[87]
Ibid. cap. 4.
[88]
Pag. 28.
[89]
Levit. xvii. 11. et 14.
[90]
De hist. anim. lib. iii. cap. 19.
[91]
De part. anim. lib. ii. cap. 4.
[92]
De hist. anim. lib. iii. cap. 19.
[93]
De anima lib. i. cap. 2.
[94]
De hist. anim. l. i. c. 19. et de part. anim. l. ii. c. 3.
[95]
De part. anim. lib. ii. cap. 3.
[96]
De hist. anim. lib. iii. cap. 19.
[97]
De hist. anim. lib. iii. cap. 19.
[98]
De part. anim. lib. ii. cap. 3.
[99]
De hist. anim. lib. vi. cap. 3.
De gen. anim. lib. iii. cap. 1.
et 3.
[100]
De gen. anim. lib. iii. cap. 1.
[101]
Pag. 41.
[102]
Pag. 43.
[103]
Pag. 44.
[104]
Ibidem.
[105]
De gen. anim. lib. ii. cap. 4.
[106]
De gen. anim. lib. ii. cap. 4.
[107]
De gen. anim. lib. ii. cap. 1.
[108]
Nat. qu. lib. iii. cap. 29.
[109]
De gen. anim. lib. ii. cap. 4.
[110]
Lucret. lib. i.
[111]
Loco citato.
[112]
De gen. anim. lib. ii. cap.
4.
[113]
De gen. anim. lib. ii. cap. 4.
[114]
Pag. 46.
[115]
De hist. anim. lib. v. cap. 28.
[116]
Metaph. lib. vii. cap. 9.
[117]
De hist. anim. lib. v. cap. 19. et de gen. anim. lib. iii. cap.
9.
[118]
De form. foetu, pag. 19. et 134.
[119]
L. de carn. et de nat. pueri.
[120]
Pag. 137.
[121]
Pag. 50.
[122]
Lib. x. de usu par.
[123]
Hist. anim. lib. vi. cap.
2.
[124]
Plin. ibid.
[125]
Ibid. lib. viii. cap. 25.
[126]
Lib. x. cap. 52.
[127]
Pag. 47.
[128]
Pag. 48.
[129]
Hist anim. lib. vi. cap. 2.
[130]
De gen. anim. lib. iii. cap. 2.
[131]
Pag. 34.
[132]
Pag. 54.
[133]
Pag. 57.
[134]
Pag. 54.
[135]
Pag. 55.
[136]
Pag. 55.
[137]
Hist. anim. lib. vi. cap.
3.
[138]
Hist. anim. lib. v. cap. 1.
[139]
Hist. anim. lib. i. cap. 5.
[140]
Gen. anim. lib. iii. cap. 9.
[141]
Hist. anim. lib. i. cap. 5.
[142]
Hist. anim. lib. v. cap. 29.
[143]
Ibid. cap. 30.
[144]
Gen. anim. lib. iii. cap. 9.