Castigationes in translationem Jani Cornarii

Andrés de Laguna - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Libri XIII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Castigationes Andreae a Lacuna Secobiensis,
in tralationem octo ultimorum librorum,
Constantini Caesaris, de Re Rustica,
a Iano Cornario Physico editam.

Lib. decimitertii
(qui primus est ultimorum octo, quos ipse verti)

Cap. I. De locustis.

Cornarius vertit. Nihil omnino continget locusta, ex eis quae absinthio, aut porro, aut centaurea aqua tritis resperseris. Nos vero sic maluimus

interpretari.Caeterum neminem tanget locusta ex eis qui absinthio, aut prasio, aut centaurio, aqua tritis fuerint aspersi. Vitiose siquidem legitur in Graeco exemplari [GR]. Author quippe non agit illic de porro, sed de prasio, hoc est marrubio herba, quae nimirum, sua amaritudine insigni, id genus omneis bestiolas magnam enecandi vim possidet, ut apud naturae scriptores nobis liquido constat.

Cap. III. De mustellis

Cornarius. Salem ammoniacum et frumentum simul commacerato. Graece legitur [GR]. Hoc est. Sal Hammoniacum perfundito, cum ipsoque frumentum etiam perfusum collaevigato. [GR] siquidem irrigare est, et proluere, non macerare simpliciter.

Cap. IIII. De domesticis muribus.

Cornarius. Anatolius autem amurcam in pelvim aeream infundere iubet, et in media domo noctu deponere, eoque facto, omnes mures etiam in aliis domibus congregari, adferunt. Cui etiam Didymus suffragatur, Graece legimus. [GR].

Quam nos sententiam sic vertimus. Sed Anatolius inquit. Si amurcam in aeneam pelvim infuderis, eamque noctu in media domus parte reliqueris, mures congregaveris omneis. In aliis autem, et ipse sentit ut Dydimus. Aut qua obsecro facultate, amurca in una consistens domo, in altera congregaret mures?

Cap. V.

Cor. Qui vero in Bithynia rei periculum fecerunt. Graece. [GR]. Hoc est, qui vero ex Bithynis rerum experientia valent.

Cap. VII. De talpis.

Caute nimirum Cornarius reliquit vocem illam [GR] absque ulla interpretatione, quod sane idem fecissem ego, nisi testimonium Palladii, qui ex Graecis adversus talpas remedium illud describit, foratam nucem esse vertendum monuisset.

Ibidem.

Cor. Ut ne per ipsas fumus penetret, quum

multo satius fuisset interpretari iuxta Graecum exemplar (habet enim, [GR]) ne per eas fumus exiliat. Exilire siquidem, aut expirare quae egrediuntur foras, quam penetrare, crebior et usitatior modus loquendi est.

Cap. VIII. De serpentibus.

Cor. Et si gustaverint, nulla iniuria affici. Cui sententiae diversum canit Graecum exemplar, [GR]. Hoc est, necnon, si vel tantum secum ipsa detulerint, minime laedi.

Eodem cap.

Cor. Ex vino quidem febri carentibus, febricitantibus vero, ex vino diluto. quumtamen exemplar Graecum dictet nobis contrarium. [GR]. quod verti. Ex vino quidem, si febri non infestentur, sin vero febriant, per se, et citra ullam aliam misturam. Ait enim succum foliorum fraxini auxiliari morsis a vipera, ex vino quidem potum, febrientibus per se autem si febri careant, id quod ratio etiam hortatur.

Eodem cap.

Cor. Si dolia salsamentis inveterata. Grae. [GR], etc. Hoc est, si fictilia vasa salsuginosa. Dolia siquidem proprie dicuntur esse, quae ex contextis tabulis ad recipienda vina hodie compingi solent. de quibus impresentiarum non agit author.

Cap. X. De formicis.

Cor. Si albam lanam circumdederis. Grae. [GR]. Hoc est, Si id vase candido coronaveris.

Eodem Cap.

Cor. Una formica sublata, aliae ultro relinquent latebram. Nos contra vertimus. Porro unica sublata formica, continuo caeterae ad foramen festinant. Quippe in Graeco exemplari exoleta est illa particula, [GR], ac proinde legendum censemus. [GR]. id quod etiam experientia confirmat. Nam si unam formicam extinxeris, confestim aliae ad sua loculamenta, salutis gratia, se conferunt. Ad haec vero, author illic molitur, non quidem ex suis meatibus ipsas formicas expellere, sed cogere in eos potius, profligareque ab area, ne videlicet fructus exedant.

Cap. XI. De culicibus.

Cor. Idem continget si ex inulae sextante, et muricum ustorum drachmis duabus, amicula suffumigaveris. Quae sententia nihil minus quam Graecam redolet. Habetur enim Graece. [GR]. nempe. Necnon Helenii, Unc. I. Hammoniaci thymiamatis. Unc. II. Styracis tantundem. testarum ustarum, drach. II. Horum omnium comminutorum, suffitorumque, vestes exhalationem excipiant.

Cap. XIII. De vespertilionibus.

Cor. In viis publicis platani folia suspendes. Graece. [GR]. quod est. Ad ingressus ipsos platani folia suspendito.

Cap. XIIII. De cimicibus.

Cor. Ut vapor transpirare non possit. Graece legitur. [GR]. Nos vero exemplar ipsum restituentes, sic legendum esse censuimus. [GR]. Hoc est, Ne expiret foetor, aut graveolentia.

alioqui inconditum esset dicere, Ne expiret difficilis respiratio. [GR] siquidem non significat nobis aliud quam difficilem, impeditam, atque anxiam respirationem, quae morbi symptoma existit.

Eodem cap.

Cor. Democritus ait pedes leporis, aut cervi, circa fulcra lecti alligatos, iuxta dorsum quo te reclinas, non sinere cimices nasci. Caeterum nos aliter vertimus. Sed Democritus quidem ait, si leporis aut cervi pedes circa fulcra lecticae pendeant, dorso in declive converso, obstare ut minus gignantur cimices. Quo in loco difficili non ausi fuimus, ne transversum quidem (quod aiunt) unguem discedere a Graeca dictione, quae talis est. [GR].

Eodem cap.

Cor. Etenim calidae affusio, qua omnes utuntur, eos quidem qui occurrunt perdit. Verum non est impedimento, quo minus velociter regenerantur. Cui sententiae ex diametro Graeca

dictio adversatur. [GR]. Quae nimirum verba sic sonant. Calidae affusio qua utuntur omnes, perimit cimices genitas, subitamque prohibet earum generationem. id quod etiam vel documento naturae liquido ostendi potest. Quippe aqua calida, post extinctas cimices, refrigescit, utpote in suam rediens naturam. Frigiditas autem ipsa generationi est contraria, eorum animalculorum praecipue, quae ex putredine generantur. Ac proinde, primo quidem, fervore suo extinguit iam coacervatas, postea vero frigiditate genuina cimicibus generandis aqua ipsa materiam ineptam reddit.

Cap. XV. De pulicibus.

Cor. Disperdit autem ipsos penitus malanthium, aqua maceratum, ac respersum. Quo in loco vertendo, eadem qua et etiam ego Cornarius libertate videtur usus. Siquidem dictio Graeca prorsus est mutila ac truncata. [GR]. Hoc est. interficit etiam ipsas omnino * aqua perfusum atque respersum. Nos vero, quandoquidem divinandum erat, non melanthium (quemadmodum Ioannes Cornarius)

sed arsenicum, longe acrius pharmacum, et pulicibus perniciosius, curto sermoni inseruimus. Vertentes itaque, Interficit omnino etiam ipsas arsenicum perfusum aqua atque respersum.

Eodem cap.

Cor. Et reliquam domum, praeterquam locum circunscriptum, cremore staphidis sylvestris, aut lauri foliorum tusorum, conspergat, aut etiam muria, aut aqua marina cocta. Nos autem idipsum totum bona fide sic vertimus. Reliquumque ab incluso loco irrigaverit infusione herbae pedicularis, aut foliorum lauri maceratorum, atque in muria, aut aqua marina, coctorum. Cui versioni nostrae favet Graecum exemplar [GR].

Ibidem.

Graece legitur. [GR]. * Hoc est. Aut inscribito faciei ianuae exteriori, ad idus Maias, nemine id sciente. * Quam sententiam Cornarius noster omisit, ex industria forte, quod deesset superstitio inscribenda.

Eodem cap.

Cor. Caeterum ex amphimallis et densissimis tapetibus in quibus plurimi pulices delitescunt, eximi atque evocari possunt, si sic in urna aut dolio sanguis caprinus deponatur. Graece legimus. [GR]. Hoc est. A densissimis atque utrinque hirsutis tapetibus, in quibus altius accumulantur, detrahentur pulices, si in urna aliqua ipsa reponantur, aut dolio. Siquidem vox illa ([GR]) minime sane refert caprillum sanguinem, sed ipsa evidenter tapeta. Quae quidem sic inclusa, subito a pulicis liberantur. Quippe ubi sudor non est, aut sordes, pulices profecto haud diu manere sustinent.

Cap. XVI. De cantharidibus.

Cor. Si ipsas cantharidas oleo maceraveris. In Graeco exemplari non invenitur (oleo) [GR].

Eodem cap.

Cor. Haec enim graveolentia ipsis esse confirmat. [GR]. Hoc est. Quippe suavitatem

odorum illis esse graveolentiam perhibent.

Libri XIII