Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber VII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. VII.

HAEC habentur in hoc libro; qui septimus est selectarum de Agricultura praeceptionum, et continet  ex ordine descriptionem differentiarum vinorum, et de cura ipsorum, et gustatione, et de transfusione in alia vasa, et quaedam alia utilia.

Cap. I.
De differentia fructuum.
Quintiliorum.

CONCAVAE regiones multum vinum faciunt et vitiosum. Altae vero melius. Nimirum cocto fructu a ventis, et alio aeris temperamento, et maxime a solis potentia. Non solum enim validiores et potentiores uvas sol efficit, sed et dulciores, si multum calfecerit. Luna etenim sola uvas maturas facit calida existens et humida. Nox vero sola dulces reddit. Multa igitur insolatione opus habent, quo durabilius vinum fiat, et citius ad vigorem perveniat, et perfletur. Fructus etiam calidis

regionibus vinum durabilius facit, ex aliis autem partibus, aut cruditatem aliquam terrae habentibus, vinum exolutum et infirmum facit. Si vitis paucas uvas produxerit, potentius vinum facit, utpote alimento et viribus omnibus in solum illum fructum insumptis.

Cap. II.
Quibus vinis locus sub dio conveniat, et quibus sub tecto.
Eorundem.

FORTIUS vinum sub divum locandum est, avertatur autem ab occasu et meridie, parietibus quibusdam appositis. Tenuia vero vina sub tecto ponenda sunt, fenestrae autem faciendae altiores ad septentrionem et orientem conversae.

Cap. III.
De differentia novi veteris vini, et ab alba et nigra uva.
Diophanis.

NIGRAE uvae vinum potentius habebunt, albae medium, fulvae iucundius paulo quam nigrae. Novum vinum frigidissimum est, vetus calidissimum et potentissimum ac odoratissimum. Quod enim in ipso est aquosum, tempus consumit.

Cap. IIII.
Quomodo curare et durabile facere vinum expediat, 
ex uva diu madefacta, quum adhuc est in vite,
et similiter ex ea quae post vindemiam madefacta est.
Democriti.

SI pluviosus sit annus, et contingat uvam adhuc in vite existentem amplius madefieri, aut etiam post vindemiam, pluvia impetuose oborta, accidat eandem plus quam convenit irrigari, necessario ipsam calcabimus. Si vero mustum a vindemia collectum imbecillius esse didiceris, id

quod gustu doctore tibi continget. Postquam vinum in dolia conditum primo ardore fervebit, statim ipsum in alia dolia transfundas. Quicquid enim in ipso fuerit aquosum in fundo manet, propter gravitatem autem adiicies in vinum salem, in decem metretas heminas tres. Quidam melius facientes vinum coquunt usquequo vigesima ipsius pars decoquatur, et gypsi vigesimam partem adiiciunt. Lacedaemonii tandiu supra ignem esse vinum sinunt, donec quinta pars decoquatur, et post quatuor annos eo utuntur.

Cap. V.
De apertione doliorum, et quid observare oporteat
tempore quo ipsa aperimus.
Zoroastrae.

DOLIA aperire oportet, syderum exortu observato ac vitato. Tunc enim motus fit vini, et non convenit ipsum contrectare. Et si quidem in die dolium aperis, soli umbram offundere oportet, ne eius splendor vino illabatur. Si vero noctu necessitate saepe urgente, dolium aperturus es, adversus lunae lumen itidem obrumbrabis.

Cap. VI.
De vini transfusione,
et quando vina transfundere oportet,
et quod differentiam habeat vinum
in eodem dolio conditum.
Zoroastrae.

Vinum in alia vasa transfundere oportet borealibus ventis spirantibus, nequaquam vero australibus: et infirmiora quidem vere, fortiora autem aestate, quae vero in squallidis locis nata sunt, post solstitium hyemale. Vinum transfusum in alia vasa in plenilunio, acetum fit. Nosse autem operae pretium est, quod vinum a fece, unde alimentum

habet, {seperatum} <separatum>, tenuiorum partium et imbecillius redditur. Providendum igitur est, ut hyeme quidem calefiat, aestate vero refrigeretur. Transfusio ipsa facienda est, luna augescente sub terra existente. Sotion tradit in praelunaribus maxime diebus transfusionem fieri debere, hoc est prima et secunda die, priusquam luna hominibus appareat. Oportet autem vitare, quum de doliis in parva vasa vinum traiicimus, stellarum exortus. Movetur enim sex in exortibus, et maxime dum florent rosae, amplius autem vite germen fundente. Consulunt sapientes et maxime Hesiodus, ubi apertum est dolium, id quod in principio, et iuxta fundum est dolii, vinum consumendum esse, medium vero in dolio servandum, velut fortius et durabilius, et aetati ferendae idoneum. Vinum enim quod ad osculum dolii est, infirmius est, utpote quod ob aeris familiaritatem perflatur et transpirat. Quod vero ad fundum est, cito pervertitur et acescit, ut pote feci vicinum. Caeterum Hesiodus sic ait:

Principio vasis saturum et fine esse iubemus
In medio parcum.

Oportet porro eum qui in fictilia dolia vinum transfundit, non usque ad labra fictilium vino explere, sed paulo infra collum, ut ne suffocentur, sed perspirationem habeant. Dolia autem evacuata statim muria detergenda et mundanda sunt, aut cinere sarmentorum, aut cimolia, aut argillosa terra.

Cap. VII.
De tempore et modo gustandi vinum.
Florentini.

BOREALIBUS ventis flantibus quidam vinum degustant. Incommota enim tunc, et imperturbata vina

manent. Verum experti oenoptae magis austro spirante vinum gustant, Auster enim maxime vinum movet, et quale sit arguit. Qui ieiunus est, vinum ne gustet, hebes enim stupidus tunc est gustus, sed neque a vini potu, aut crapula id faciendum est. Oportet autem gustantem, neque acres cibos, neque valde falsos, neque eos qui gustum comedentis immutant, praesumere sed quam paucissimo cibo usum esse, eosque nondum concoxisse. Emptoribus porro borealibus ventis existentibus, gustum exhibere convenit. Quidam emptoribus imposturi, dolium novum habent, quod optimo et vetere ac odoratissimo vino imbuunt. Permanet igitur ad multum tempus ea qualitas in ipso, ut putetur odoris fragrantia vini iam immissi esse, atque ita decipiunt gustantes. Quidam maliciosiores caupones, caseum et nuces in propatulo deponunt, ut ingredientes adtrabant et illiciant ad cibum, quo exactus gustus sensus inde corrumpatur. Haec scripta sunt mihi, non ut ipsi faciamus eiusmodi imposturas, sed ut ne per tales circunveniamur. Oportet autem agricolam saepe gustare, et novum et vetus vinum, ut non lateat ipsum, si quod ex ipsis fugam apparet.

Cap. VIII.
De probatione vini musti, an aquam habeant.
Democriti.

NECESSARIUM est herum saepenumero curatoribus, et famulis vinum aut musium concredere. Similiter autem necessarium est emptorem experiri an vinum purum existat. Malum igitur quidam in vas iniiciunt, melius autem pira sylvestria, alii locustam, alii cicadam, et siquidem innataverint haec, purum est vinum. Si vero merguntur, aquam habet. Quidam harundinem, aut lignum, aut papyrum,

{foennm} <foenum>, aut aliquid aliud sarmentosum, oleo illinunt, et detersa in vinum immittunt, atque postea harundinem, aut quicquid tandem iniecerunt, extrahunt, et inde experimentum sumunt: si enim aquam habuerit, guttae in oleo congregabantur. Quidam simpliciore experimento utuntur. In ollam novam vino< >nondum imbutam infundunt, et per biduum suspendunt. Perstillabit enim olla, si aqua fuerit ammixta. Alii calfaciunt vinum, et in ollam novam mittunt, atque sub dio exponunt. Si igitur aquam habeat, transmutatur in acetum. Quidam ad titanum, hoc est calcem vivam, vinum iniiciunt, et si quidem habuerit aquam, calcem diffundet. Si vero purum est, calcem conglutinabit. Aliqui in sartaginem oleum fervens habentem, vinum defundunt, et si aquam habet, strepitus bullas excitantes resilient. Quidam spo<n>giam novam oleo imbutam osculo vasis obdunt et intorquent, et si aquam habet, per spo<n>giam permanabit. Eodem experimento etiam in oleo utimus.

Cap. IX.
Quomodo ab aqua segregetur.
Africani.

ALUMEN liquidum in dolium vini mittito, deinde spongia in oleo imbuta osculum obturato, et ex inclinato effluere sinito. Sola enim aqua effluet.

Cap. X.
Quibus temporibus vina in vappam permutari solent.
Paxami.

OMNE vinum ut plurimum acescit, et in vappam transit circa pleiadum occasum, et circa solstitium hybernum, aut efflorescente iam vite, et circa solstitium aestivum, et sub caniculae aestum, et in summa circa omnes accessiones et frigoris et caloris, aut largorum hymbrium

Idem contigit et propter violentos entos, aut vehemens tonitru, aut etiam iuxta tempus quo rosae florent, aut a fulgore violento.

Cap. XI.
Ut neque tonitrua, neque fulgura pervertant vina.
Zoroastrae.

FERRUM operculis doliorum impositum, noxam a fulgure et tonitru detrahit. Quidam lauri ramos imponunt, per naturalem contrarietatem auxiliaturos.

Cap. XII.
Quomodo praevenire liceat, et non permittere
ut vina pervertantur, sed durabilia sint.
Frontonis.

SALTOSTUS iniectus, vinum in vappam abire prohibet. Impedit autem et fervorem se ultra quam convenit extendere, et spumam uberiorem superstare. Amygdalae dulces in vinum {nigrnm} <nigrum> coniectae, diuturnum ipsum conservant. Uva passa exempto vinaceo, cum harena madefacta musto aut sapa, pingue et durabile vinum facit. Quidam ad hanc rem, uvam passam sua sponte in vite factam praeferunt, et denique ipsa singulatim utuntur. Gypsum iniectum a principio quidem acrius vinum facit, progressu vero temporis acre quidem transpirat, utilitas autem de gypso resultans ad multum tempus perseverat, durabileque vinum facit, et acescere non permittit, Foenum graecum etiam sole tostum, si concidatur et misceatur vino, idem praestat. Vinum perversum in vappam, si a propria vitiosa fece segregetur, et super vini boni fecem fundatur, diuturnum erit. Quidam tedas accensas in musto extinguunt, et vinum transmutari non permittunt. Alii ferrum candefactum similiter in musto extinguunt. Quidam cedri fructum

torrefactum, et gallas tostas in vinum iniiciunt, ipsumque durabile faciunt. Alii Thus poricum appellatum, ustum vino iniiciunt. Alii cinerem sarmentorum vitis vino miscent. Quidam vina quae permutantur, in vasa recens picata transfundunt, et in alia domum transferunt. Si enim a caliditate laesa sunt, in refrigerantes locos deponunt. Si vero ab humiditate et frigiditate, in calidos et siccos locos transferunt. Alii fructum aut lignum quercinum urunt, et de cinere in vinum mittunt. Alii lac et mel miscentes musto indunt. Alii conchyliorum testas ustas ac quam levissime tritas vino immittunt. Quidam nucleos olivarum combustos vino cocto, sapa videlicet, aut defruto vetere, odorato, extinguunt, deinde tusos in vinum diffundunt. Quidam durabile vinum faciunt radices vitis in mustum iniicientes. Argilla etiam postquam deferbuerunt vina immissa, ipsa purgat, deferens secum turbidum ad fecem, atque id magis si fuerit tosta, et odorum vinum. Est enim dulcis. Quae igitur in hyeme ex ipsa coalta sunt, perdurant. Dulce enim facit mustum argilla et diuturnum. Oleum stillatitium cum sapa infusum, durabilissima vina, et infirmiora potentiora facit. Veratrum nigrum et album modice indita, vinum purgant, et durabile faciunt, et utentibus itidem prosunt. Cicer nigrum modice tostum et molitum, vino amixtum, diuturnum et urinam ciens ipsum facit. Sapa mixta vino, durabile ipsum facit. Cera in picatione ammixta, acerbius vinum reddit. Lini semen sapae aut musto ammixtum diuturnum vinum facit. Ervi albi farina cohibet, et integrum continet vinum. Pix brutia, id est, quae a fundo doliorum reperitur, contusa, et per cribrum in vinum excussa, perdurans, vinum

facit. Resina pinus, maxime autem terebinthina, vina continet. Alumen scissum abstringit, et durabile facit, et acorem eius sedat.

Cap. XIII.
Conditura mirabilis durabilia vina faciens.

CONDITURA panacea appellata. Habeto in promptu has species aloes sextantem, thuris sextantem, amomi sextantem, melioti trientem, casiae unciam unam, spicae {uardi} <nardi> sextantem, foliis trientem, myrrae sextantem. Haec omnia linteolo alligata habeto, et in singula dolia post inditum in ipsa vinum, ubi iam deserit, cochliarium unum mittito et radice arundinis per triduum coagitato. Quidam vina hoc modo condiunt. Croci accipiunt scrupulos III. Hic autem ut< >num coloratum reddit, thuris masculi cribrati scrupulos IIII. hoc vinum austerum facit, folii pilulam unam, hoc bonum odorem conciliat. Singula haec contusa et cribrata committito, et de rursus cribratis in singulas amphoras cochliaria duo indito, postquam deferbuerit vinum et consederit. Illud enim in omnibus vinis peculiariter observandum est, ut iam sedatus ipsis condituram faciamus. Alii vina hoc modo condiunt. Cardamomi, iridis illyricae, spicae nardi, melitoti, xylobalsami, iunci odorati Alexandrini, costi, nardi celticae, Omnium par pondus tundunt, cribrant, et in vinum mittunt. Quidam mustum coquentes, et ad tertias redigentes vino ammiscent. Quidam gypsum iniiciunt.

Cap. XIIII.
Ut vinum non perventatur.
Africani.

IMPOSSIBILE est vinum in vappam perverti, si in vase

inscripseris aut in ipsis dolis, haec divina verba: Gustate et videte quod bonus est Dominus. Recte feceris, si etiam malum his verbis inscriptum, in vinum immiseris.

Cap. XV.
Significationes et praenotiones vinorum pervertendorum et durabilium.
<Sotionis>

CONDITO in dolio vino, post tempus aliquod in aliud vas leniter evacuetur, ipsaque fex in dolio reliquantur, ac diligenter dolium cooperiatur, deinde saepe animadversio habeatur per olfatum sumpto experimento, an aliqua transmutatio circa fecem fiat, aut culices, aut eiusmodi quid gignantur: quae signa sunt vinum corruptum iri. Si vero nihil tale circa fecem contingat, confidendum etiam est vino. Quidam harundinem per directum foratam usque ad fundum in fecem demittunt, et supernum harundinis foramen digito magno obturant, deinde ablato digito per foramen adtrahunt respirationem, ab ipsa fece prodeuntem, imo et exfugentes partem aliquam fecis adducunt, et iuxta fecis qualitatem, vinum etiam futurum coniectant. Quidam parum de vino fervefaciunt, et refrigeratum gustant, et quale repererint sapore tale etiam de caetero vinum fore confidunt. Verum ex medio vase gustum accipere oportet. Alii ex operculis vasorum significationes accipiunt. Detecto enim dolio humiditatem in operculis haerentem degustantes, tale etiam vinum fore coniectant. Si nanque {ninosus} <vinosus> est sapor, optimum vinum significat. Aquoso non tuto creditur.

Quidam etiam ex ipso vini sapore experimentum sumunt. Si enim a principio austerum fuerit vinum, securitatem indicat. Si vero laxum, contrarium. Licet etiam vinum ab incumbente ac superstante flore probare. Si enim

purpurei coloris sit flos, latusque, et mollis, securius vinum est. Si vero glutinosus fierit flos, non bonum signum est. Niger autem aut flavus flos in superficie vini existens, imbecille vinum facit. Albus vero diuturnum. Qui vero ad figuram telarum araneae fuerit connexsus, acorem statim affore significat. Rursus si serpentem viti implexum vindemiae tempore videris, vinum acidum expectabis. Si vero simul ut calcatur vinum, aut in solia conditur, crassum et glutinosum fuerit mustum, quod ipsum tactu deprehendes, durabilius vinum erit. Si tenue et infirmum, facile perventetur. Vina porro in musto austera, durabiliora sunt, et in posterum iucundiora. Quae vero ab initio dulcia sunt et tenera, non erunt diuturna. At vero vas vini quod pervertitur, ad tactum calidum apparet. Contra, diuturni vini vas frigidum est. Vinum si in aere calidum in gustu apparuerit, cito pervertetur. si frigidum, durabile erit. Si operculum dolii semper siccum reperitur, diuturnissimum vinum promittit. Si humectum, perversionem portendit. Si vinum aceti mulsi odorem habeat, dolium eius causam esse scito, quare ipsum in aliud vas transfundes. Quidam sic probant an diuturnum sit vinum: manus in vinum mergunt, hisque perfrigeratis ex odore iudicant. Vini enim quod pervertitur acidior olfactus apparet: quare exacte obturatum in aquam per triduum mittunt, posteaque extractum probant. Quidam super harenam vinum fundunt et percolant, et si quidem non transmutabitur, probatissimum iudicant. Solent vina perverti, maxime in solstitiorum mutationibus, et vite germen fundere inchoante. Quare sub ea tempora in primis probare oportet. Alii vero sic vini bonitatem experiuntur. Laminas

longitudine et latitudine digitorum trium ex plumbo, aut stanno, aut aere faciunt, easque purissimas operculo dolii cum cera adglutinant, et opercula doliis obdunt, ipsaque dolia post quadragesimum diem aperiunt. Siquidem igitur vina repererint habentia florem, et odorem dulcem ac odoratum, et laminas omnes puras, sanum esse vinum iudicant. Si vero quid passurum erit, reperies laminam plumbi albescentem, et squamas habentem ad similitudinem cerussae. Si vero stannea sit lamina, et vinum perventetur, invenies sudorem in stanno nigrum factum, ipseque sudor acidus erit. Si vero aerea fuerit lamina, et vinum nihil patitur, reperies laminam puram et splendidam, quemadmodum est imposita. Si vero permutabitur vinum, repertes laminam foetidam et bullas habentem. Aliqui polentam ammiscent, atque ubi desederit, gustant. Quidam Apii semen, et hordei furfures, et lauri folia, et vitis nigrae sarmenta in effervescens et ebulliens vinum iniiciunt, et refrigeratum gustant, atque hoc modo de vino experimentum sumunt.

Cap. XVI.
Vinum inchoans acescere ut curetur.
Tarentini.

OLLAM novam aqua expletam et diligenter obturatam, infra in dolium immittito, deinde occluso dolio, modica tamen respiratione relicta, vinum post triduum sanatum reperies aquam vero foetentem. Quare usquequo perfecte convalescat vinum hoc facito. Alii de lacte caprino quinquagesimam vini partem adiiciunt, et vinum per quinque dies contegunt, postea vero in aliud vas effundunt, rursum ad quinque dies tegunt, et non permutatur in vappam.

Cap. XVII.
Ut vinum per mare transvectum durabile maneat.
Diophanis.

AMURCAM per lintoleum excolatam, et ad dimidias decoctam, cum melle Attico in fundum dolii infundito, antequam vinum infundatur. Hoc enim modo ad plurimum tempus perdurat.

Cap. XVIII.
Quomodo tractandae sint vites,
ut vinum ex ipsis futurum dulce reddant.
Didymi.

IN Bithynia quidam sic vinum dulce faciunt. Triginta diebus ante vindemiam, sarmentum ferens botros intorquent, omniaque folia auferunt, quo illabens sol humorem consumat, et vinum dulce faciat, quemadmodum nos per cocturam. Intorquent autem sarmenta ob hanc causam, nimirum ut racemos ab humiditate et alimento ex vite avertant et abstrahant, et non amplius humorem ab ipsa accipiant. Quidam postquam racemos foliis denudarunt, et uvae iam corrugari incipiunt, eas collectas racematim ad solem exponunt, donec omnes quasi uvae passae factae fuerint.

Postea vero sub eodem ardore solis meridiano sublatas in torcular transferunt, et reliquam diem ac insequentem noctem totam sinunt, et sub diluculum calcant.

Cap. XIX.
Quomodo a musto vinum dulce faciemus.
Eiusdem.

SI dulce velis facere calcatum iam ac expressum vinum, postquam in doliis conditum fuerit mustum, dolia per triduum deoperta relinquito, atque ita deinde opercula obdito osculis doliorum valde congruentia, sed paululum superpendentia, virgis quibusdam aut harundinibus

in medio interpositis. Caeterum post quintum diem opercula exacte obdenda sunt, cinere aqua subacto illita, parvis foraminibus relictis, quae et ipsa post septimum diem oblinantur. Si vero dulcius adhuc vinum esse velis, ad dies quinque dolia deoperta sinito, et post quintum diem opercula addito, quemadmodum est praedictum.

Cap. XX.
Ut vinum odoratum et dulce fiat.
<Pamphili>

BACCAS myrti paucas maturas collectas siccato et tundito, et in cacabum. Choenicem appellatum indito, sinitoque in dies decem, deinde aperito et utitor.
Quotidie odorato vino uteris, si Asiana mala aqua maceraveris, eisque exemptis aquam vino affuderis. Erunt etiam praesertim ab arbores vitibus, circa floris tempus accepta et iniecta, odorum vinum facit. Cera etiam in dolio suffita, bonum odorem conciliat.
Oportet autem post suffumigationem indere vinum. Folia item pini, et cupressi ad dolii labra affricta, et musto simul commoto, odoratius vinum faciunt. Si vero vinum Thymiamatis, aut mali, aut alicuius alterius materiae odorem habere velis, unum alique ex relatis immitte ante infusionem vini, et alligatum sinito, donec incorruptum et odorem non pervertens maneat, deinde iniectum aufer, et vinum infunde, et operto postea utere. Sunt autem et haec quae odorem bonum efficiunt, Abrotonum, amygdalae amarae, argilla, asari folia, aspalathi radix, asparagi flos, cedri ramenta, foenigraeci farina. Haec partim textilibus vasculis, partim linteolis illigata, suspendere oportet sublimia in vas quod vinum continet, ut ipsum non contingant. Ubi vero odorem de se distribuerint, eximuntur,

omnia tamen prius quam corrumpantur, et alterentur.

Cap. XXI.
Quomodo vinum album nigrum facias,
et vicissim nigrum album.
Varronis.

SALIS sordidi drach. VIII. in decem heminis vini nigri misceto. idem continget, si serum lactis vino infuderis, et si quis vitis albae sarmenta usserit, cinereque in vas indiderit, et commoto probe vino ad dies quadraginta siverit, vinum album erit. Contra vero album reddetur nigrum: cinere sarmentorum nigrorum in ipsum coniecto.

Cap. XXII.
Ut vinum splendidum facias.
Frontonis.

CANDIDA ovorum trium in vas coniecta, ut spumescant conturbato, adiicitoque salem album, et vini partem, aatque emollito donec quam albissima evadant, deinde vino vas impleto, et in dolium sic diffundito, ac reponito.

Cap. XXIII.
Quomodo vinum facias polyphoron,
id est quod multam aquae mixturam ferat,
quo modice insumptum multis sufficiat.
Paxami.

ALTHEAE radices arefactas in vinum deradito, et agitato ac conturbato utitor.

Cap. XXIIII:
Ut vinum novum vetus facias.
Damagerontis.

AMYGDALARUM amararum, absinthii, pini fructiferi comae, foeni graeci. Horum frictorum et contusorum si cyathum in amphoram miscueris, vina durabilia et quae vetusta appareant, efficies. Vetera videbuntur etiam vina, si acceptis duobus doliis vacuis de vino vetere, defractisque ipsorum auribus ac labris, fundi etiam extremis partibus,

quae vini participes non fuerunt, haec quidem reieceris, reliquum vero una cum vetere fece vini confractum, et combustum, tusumque ac cribratum apparaveris, indeque in unamquanque amphoram semimodium inieceris, et vinum conturbaveris, obturatumque et oblitum ad dies quindecim siveris, deinde aperueris et uteris. Iudicabis enim vinum esse decem annorum. Consumpto autem vino, fecem in ollam novam indito, eamque oblitam urito et cribrato, rursusque eodem modo utitor. Pro omnibus enim aronatibus praedictis huiusmodi usus sufficiet. Quidam vero sic faciant vina vetustatem referre. Meliloti unciam unam, glycyrrhizae quadrantem, nardi celticae tantundem, aloes hepatidis sextantem, contusa et colligata in unum iniiciunt, atque sic eo utuntur.

Cap. XXV.
Ut vinum florem non habeat.
Sotionis.

OENANTHEN siccatam in vinum inspergito, aut farinam ervi vino ammisceto. Ubi vero infra secesserint flos et farina, vinum in aliud vas transfundito.

Cap. XXVI.
Ut vini humiditas sedetur.
Apuleii.

Gari heminas quatuor affundito, et punicae folia, et dissolvent humiditatem. Caeterum graveolentiam emendabis hoc modo. Taedas pingues incensas in dolium immittes. Quidam vero vasculum aqua plenum ad fundum dolii demergunt, et post tertium diem vinum quidem purum yhabent, aquam vero foetentem. Alii testas ignitas iniiciunt, alii panem hordeaceum in sporta demittunt. alii apii semen et folia iniiciunt. alii serum a caseo recenti ammiscent. alii salicis lignum indunt, omnemque parvitatem vini auf{f}erunt.

pag. 152

Cap. XXVII.
Ut vinum a quacunque bestia laesum curetur.
Democriti.

PANIS calidus iniectus, aut annulus ferreus, omne venenum tollit.

Cap. XXVIII.
Ut vina feculenta et turbida sedentur.
Anatolii.

AMURCAE ad tertias decoctae heminam, aliqui singulis metretis infundunt, et in integrum restituuntur e< >vestigio sedata.

Cap. XXIX.
Ut vinum dissipetur.
Africani.

BRASSICAE succum in vinum immitte, quem ex commansa prius brassica exsuxeris.

Cap. XXX.
Ut quis a vini potu non oleat.
Eiusdem.

IRIDEM troglodyticen manducabis, ut vinum potatum non exhales.

Cap. XXXI.
Ut multo vini potu quis non inebrietur.
Eiusdem.

PULMONEM caprinum assatum comede. Aut amygdalas amaras quinque vel septem ieiunus comede. Aut brassicam crudam prius ede, et non inebriaberis. Potor vini non inebriatur, si chamaepytios ramulis fuerit coronatus, aut si in primum poculum, Homericum hunc versum dixerit: [GR]. Hoc est. Iuppiter bis alta sonuit clementer ab Ida.

Cap. XXXII.
Quomodo sedetur vini cupiditas.
Democriti.

HUMOREM tenuem qui de sarmentis post caesuram defluit, colligito, et vinoso ignoranti inter pocula

bibendum exhibeto, et vini desiderium in ipso cessabit ac extinguetur.

Cap. XXXIII.
Ut ebrii rursum sobrii fiant.
Berytii.

SOBRIOS reddit ebriosos acetum acervatim haustum, et brassica comesta, et dulciaria ex melle ac placentae. Insuper et historiarum veterum inquisitiones et narrationes. Coronae etiam ex variis floribus capiti impositae.

Cap. XXXIIII.
Quod non solum vinum, sed etiam alia quaedam, ebrios faciant potantes.
<Leontini>

EX potuum generibus inebriat primum quidem vinum: deinde, etiam si praeter expectationem sit id audire, aqua. Tertio potus qui e frumento et ordeo fiunt, quibus maxime utuntur Barbari. Quarto potio ex olyra et bromo, id est, avena parata. Inebriat autem et ex milio ac panico conflata. Facile porro inebriantur senes et omnes perfrigerati. Mulieres autem minus inebriantur quam viri propter temperaturam, quanquam etiam ipsae multitudine ebriae fiant.

Cap. XXXV.
Quomodo citra uvam vinum fiat.
Sotionis.

MYRTI et corni< >recens fructus molitus et expressus vinum facit. Similiter vinum faciunt grana mali punici pura expressa, ablatis his quae in medio granorum existunt. Quidam et a viridibus ficubus vinum faciunt, explentes ipsis dimidiam vasis partem, ac reliquam aqua pura superfusa complentes, assidueque ex gustu

experimentum sumunt. Quum enim vinosus apparuerit sapor, excolato utuntur.

Cap. XXXVI.
Constans ac certa compositio vini,
quod sanitatem usque ad senectam conservat.
Vindanionii.

IRIDIS optimae drach. IIII. seminis foeniculi tryblium unum, farinae tantundem, piperis drachm. 1. myrrhae Trogloditidis drac. II. seselis sesquidrach. mei sesquidrachmam, apii drach. II. Haec ubi contunderis, vini albi odoratis quod satis fuerit affundes, et teres, in massasque rediges, quas linteolo illigatas in vas mittes, infusoque vino optimo, et operculo addito, post diem quartum aperies, et calicem ieiunus bibes. Hoc vino si quis semper utatur, sine morbis permanet. Caeterum hanc compositionem per mustum fieri praestat.

Cap. XXXVII.
De vinis excolatis.
Florentini.

COLUM in muriam per se, aut in aquam marinam potabili aqua ammixta, ad biduum immitte, et postea vino perrigato. Quum autem opus eo fuerit, ipsum exprimito, deinde labra eius amygdalis aut nucibus tritis oblinito. At vero vinis ipsis percolandis, alii anisum, aut fuliginem, alii gypsum, aut defrutum, aut mel, aut vini boni fecem, aut ervi farinam ammiscent

Liber VII