Geoponica
traduzione di Janus Cornarius - 1543
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Gli
autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
CASSII
DIONYSII
UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XI.
HAEC insunt in hoc libro; qui undicesimus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet arbores coronarias, et quae folium perpetuo habent, et plantationem rosarum, et liliorum, et violarum, et reliquorum florum odoratorum.
Cap.
I.
Quot et quales arbores semper virent,
et neque hyeme folia abiiciunt.
ARBORES semper virides, et neque hyeme folia deflua habentes, sunt quatuor et decem. Palma, citrium, lentiscus, laurus, olea, cupressus, siliqua, pinus, ilex, buxus, myrtus, cedrus, salix, et iuniperus.
Cap
II.
Historia de olea.
HISTORIAM de olea libro nono, capite primo, exposuimus.
Cap.
III.
Historia de lauro.
DAPHNE Ladonis fluvii filia fuit pulcherrima. Huius amore percitus Apollo, eam ut delectam insequebatur. Quum igitur apprehenderetur: ipsa a deo, supplicasse fertur matri terrae, et ab hac suscepta esse. Quum autem statim pro ipsa arborem redderet, Apollo ea conspecta, obstupuit, et arborem quidem a virgine, daphnen, hoc est laurum, aequivoce appellavit. Ramo vero a planta accepto, sibi coronam inde fecit, et ex eo tempore Vaticinationis signum arbor fuit: et quod non minus conveniens est,
puellam quoque Sophronem, hoc est, sobrietatem, nominant. Vaticinatio enim ex sobrietate provenit, et hanc veteres Apollini consecraverunt, quod igne plena sit planta, et ipse Apollo ignis. Est enim Sol. Unde etiam daemonibus adversatur, et ubi laurus fuerit, inde daemones recedunt. Sed et in vaticiniis ea accensa, prophetiae assistentiam invenisse videntur. Dicunt insuper et hoc de lauro, quod sanitatem videlicet efficiat, unde etiam folia ipsius magistratibus a populo prima Ian{n}uarii mensis, id est, calendis, porrigebantur, itemque caricae. Neque enim morbus sacer, aut daemon locum infestat in quo laurus est, Quemadmodum neque fulmen ubi eadem. Sed et palatium daphne, id est, laurus, appellatum est, denominatione a Daphne Romana deducta. ferunt enim latinum Telegoni quidem fratrem, Circes autem filium, Aeneae vero socerum, dum arcem extrueret ante Aeneae adventum, istic laurum reperisse. Appellaverunt autem veteres, regum tabernacula, ac mansiones acropoleis, quae Latini arces, propterea quod securitatis gratia, in supremis urbium partibus extruerentur.
Cap.
IIII.
De transitione lauri, et satione, et transplantatione.
<Quintilii>
QUINTILIUS laurus in seipsas inseri tradit, et in sorba, et fraxinos. Diophanes semen lauri circa calendas decembres colligi dicit, seminari autem post idus Martias. Transfertur autem per stolonem mense Octobri, et deplantatur. Boni genii plantam laurum Romani vocant, et commodam ad vitium sepes.
Cap.
V.
Historia de cupresso.
CUPRESSI duplex nomen habent, et Charites, hoc est,
Gratiae, appellantur ad delectationem. Cupressi vero, sive ut Graeci rectius appellant Cyparissi, quod fere pariles gestent et producant tum ramos, tum fructus. Eteoclis filiae hae fuere. Saltantes autem ad aemulationem dearum, in puteum extra choream evolutae, delapsae sunt. Verum terra cladem ipsarum miserata, plantas virides puellis similes produxit, iucunditatem hominibus et memoriam ipsarum inducens.
Cap.
VI.
De plantatione cupressi.
Didymi.
CUPRESSI semen colligitur quidem post Calendas septembres: seritur autem in sulcos, a nona Calendarum Novembrium usque ad hyemem. Una autem cum cyparissorum satu, etiam hordeum rarum seminato, et saepe eodem anno plena longitudine augescit. Tantum enim crescit quantum hordeum ipsum, et transplantabis eam. Sed et stolones sua sponte producti, qui fiunt ex iactis seminibus cupressi, eodem modo transferuntur. Democritus intra sepem ac muros plantari debere cupressum tradit, ut ad delectationem, et ad sepimentum totius aedificii, ac quasi munimentum nascatur. Gaudet autem humidis magis et opacis ac protectis locis. Cupressus mas sterilis est.
Cap.
VII.
Historia de myrto.
MYRSINE puella erat Attica, pulchritudine omnes puellas antecedens, fortitudine omnes iuvenes, Minervae autem deae grata erat, diversabaturque in palaestris et stadiis, et iuvenes certantes ac vincentes coronabat. Quidam vero victi ac superati, puellae indignati, ipsam ex invidia occiderunt. Nec tamen Minervae amorem erga puellam extinxerunt, sed adhuc deae dilecta manet myrsine, hoc est myrtus, quemadmodum etiam olea, et permutata vita
pro olivis suis baccas fructificat.
Cap.
VIII.
De plantatione myrti.
{Didymi.} < Florentini.>
MYRTUM in summis regionis partibus plantare praestat, multam enim odoris iucunditatem loco inducit. Plantant ipsam alii a propaginibus, viviradices plantas accipientes. Alii generosissimum ramum a summa parte accipientes, pangunt ipsum rectum, solidum, terra una cum stercore aggesta, et usque ad enatos ipsius ramulos terram accumulant. Aliis scytalas cubitali longitudine, crassitudine manus, in scrobes imponunt, et obliquas obruunt similiter ut oleam. Alii accepto recenti semine, ex eoque confricta tomice sive catena de butomo complicata, in scrobem sic mittunt. Alii melius fructum ferre arbitrantur, si in caput plantentur. Gaudet autem assidua circumpurgatione, et evadit ita rectum in altum excitatum ac resurgens, et tum ad textilia vasa, tum ad iacula ac spicula aptitudinem habet. Riganda autem est urina hominis, maxime vero ovilla, hac enim valde delectatur. Fructum sine nucleis fert aquis calidi rigata. Inseritur in suum genus, et alba in nigram, ac vice versa,, et in Isochnen, et malum, et mespilum, et punicam. Si vero iuxta ipsam plantentur rosae, ambae florentes fient, et generosissimum fructum ferent.
Cap.
IX.
De baccarum myrti diuturnitate.
Eiusdem.
MYRTI baccae in vasa non picata coniectae et cooptae, ad multum tempus virides habebuntur. Alii una cum ramulis ipsas componere praestabilius putant.
{Cap.
...} <Cap. X.>
De buxo.
Eiusdem.
BUXUS plantatur ex avulsionibus, et clavis, et ramis,
depositis in plantario post idus Nove{ve}mb. Gaudet autem humidis locis semper viride existens.
Cap.
XI.
De pinu<s> historia.
PINUS puella prius erat, et mutationem naturae exacte duplicis assumpsit. Amabat enim puellam Pan, Amabat eandem etiam Boreas. Quum autem uterque puellam allicere, ipsa Panis amore magis afficiebatur, et ob hanc rem Boreas aemulatione motus, puellam in petras impulit, ac neci tradidit. Terra porro miserta cladem, plantam puellae cognominem reddidit ac produxit: et permutata vita erga eosdem priores affectus servat, et pana quidem germine suo coronat. Flet autem et lamentatur arbor, ubi Boream afflantem percipit.
Cap.
XII.
De plantatione Pinus.
STROBILI, id est, pineae nuces similiter ut amygdalae plantantur mense octobri usque ad Ianuarium. leguntur autem Iunio, antequam Etesiae spirare incipiant, et grana excidant, calice sive tegmine ipsarum rupto.
Cap.
XIII.
De lentisco.
LENTISCUS gaudet quidem humidis loci, plantantur autem a Calend. Ianuarii. Aiunt enim ter fructum ferre et siquidem primus fructus bonus fiat, primam seminationem probe fructum allaturam portendit. Similis significatio etiam aliorum existit.
Cap.
XIII<I.>
De salice.
SALIX coenosa et aquosa terra gaudet, aere autem humido et frigido. Plantatur Februario mense ex clava et taleis. Quemadmodum autem Democritus ait, Qui fructus salicis appellatur, pabulo pecorum ammixtus ipsa
pinguefacit. Tritus autem et in potu acceptus ab homine steriles reddit, ex quo et Homerus ait,
[GR].
Id est,
Et populi et salices plantae fructum perimentes.
Cap.
XV.
De ilice.
ILICEM arte Calendas Martias plantare oportet. Aiunt autem si ilex fructum multum ferat, fructuosum annum futurum portendere.
Cap.
XVI.
De dendrolibano historia.
LIBANUS Syrum nomen est, et de monte, et de planta. Adolescentulus autem prius erat deorum cultui deditus, quapropter impii homines aemulatione ducti, ipsus occiderunt. Verum terra in honorem deorum plantam produxit, quae occisum cognomine refert, et mutata natura, amore tamen deorum non est privatus. Magis enim delectantur dii si quis ipsos dendrolibani ramo coronet, quam si aurum aris consecret.
Cap.
XVII.
De plantatione dendrolibani.
DENDROLIBANUM ex viviradicibus, et avulsionibus plantari aiunt, depositam in terram, et translatam: iucundum et gravem odorem habet, velut Democritus testatur, et animo defectis auxiliatur, depangitur autem Martio mense.
Cap.
XVIII.
Historia de rosa.
QUI rosae pulchritudinem miratur, ei Veneris plagam considerandum esse aiunt Amabat enim Adonidem dea, Amabat autem et Venerem ipsam Mars. Aemulatione igitur accensus Mars, Adonidem sustulit, solutionem amoris mortem Adonis fore arbitratus, Quum autem
factum cognovisset dea, se de Marte ulcisci statuit, et de industria in rosas irruens discalceata, ad ipsius rosae spinas plantam pedi impegit, et quum alba prius esset rosa ex cruore qui a saucia Venere destillavit, in eum qui nunc in ipsa cernitur colorem transiit, ex eoque tempore amplius et gratia et odoris iucunditas ei accessit. Alii aiunt, quum in coelo dii convivarentur, et nectar multum adstaret, Amorem choream duxisse ac tripudiasse, et cum ala crateris fulcrum concussisse, eumque evertisse. Atque sic Nectar in terram effusum rosae florem rubicundum reddidisse.
Cap.
XIX.
De rosis, et quomodo odoratiores fieri possunt,
et ut non deficiant.
Didymi.
SI allium iuxta rosas plantaveris, odoratiores erunt, Si autem indesinenter rosas habere velis, eas singulis mensibus plantato ac stercorato, et semper habebis. Caeterum rosae varie plantatur. Alii enim viviradices integras transplantant. Alii extractas una cum radicibus in palmares magnitudines, hoc est, altitudinis quatuor digitorum, concidunt tum ipsas radices, tum quicquid ex eis est enatum. et omnia segmenta plantant, cubiti spacio inter se distantia. Quidam coronas odoris gratia plicatas plantant. Nosse autem convenit, quod rosae in locis siccis provenientes, quemadmodum etiam lilia, tum in fictilibus plantatae, si eadem cura digneris eas quali cucurbitas et cucumeres tractare solemus. Si vero velis eas quae iam plantatae sunt, praecocem fructum ferre, duorum palmorum parvorum spatio a planta fossuram in gyrum facito, et aquam calidam
bis in die infundito. At vero ros qui in rosis reperitur, pure(?) cum penna collectus, et per specillum palpebris infusus, lippitudini medetur. Conservabis rosas recentes et in vigore, si ipsas in amurcam immiseris, ita ut liquor eis supernatet. Alii herbidam adhuc hordei segetem una cum radicibus avulsam, in dolium non picatum mittunt, et rosas conclusas adhuc imponunt, teguntque ac conservant. Alii viride hordeum in pavimentum consternunt et rosas super iniiciunt. Democritus ait si rosa in aetate media bis per diem rigetur, Ianuario mense fructum ferre. Florentinus autem tradit rosam in corticem mali inseri et inoculari posse, et tempore malorum rosas nasci. Zoroastres dicit per integrum annum oculos non doliturum, qui primus viderit calyces in planta conclusos, et ex tribus ipsorum oculos confricuerit, rosis ipsis in planta relictis. Quidam rosas conservant recentes, calycibus in viridem plantatam harundinem fissam immissis, et harundine leniter per papyrum obligata, ut perspirare possit. Rosas dum aperiri incipiunt, sulphure suffumigabis et e< >vestigio albas habebis. Si ex paucis plantas plures facere velis, sarmenta ipsarum divide, et segmenta quatuor digitorum ac paulo maiora pange: quum autem annicula facta fuerint, transplanta, pedis spatio in medio relicto. atque ita excole diligenter fodiendo, omnemque sylvam ac materiem eruendo. Certo autem persuasus sum diviniore natura rosas participare. Nam et unguentum non malum componunt, et dolentibus oculis sunt auxiliares.
Cap.
XX.
De lilio Historia.
QUUM Iupiter Herculem ex Alcumena genuisset, essetque mortalis ea gratia Hercules, immortalitatis
participem facere cupiebat, et propterea ipsum adhuc infantem Iunonis uberibus dormientis admovit. Infans itaque lacte satur, os a papilla amovit, lac tamen nihilominus ubertim fluebat, etiam puero amoto, et quicquid eius in coelo diffusum est, lacteum circulum, galaxian Graecis appellatum effecit: quod vero in terram dilapsum est, eiusque glebas tinxit, id ipsum florem lilii produxit, quod similitudine lactis colorem exprimit.
Cap.
XXI.
De liliis.
Anatolii.
SI lilia purpurea facere velis, dum florent, cauliculos ipsorum acceptos decem aut duodecim simul colligato, et super fumum suspendito, remittunt enim ex caulibus radiculas similitudine bulbulorum. Ubi igitur plantandi tempus affuerit, cauliculos ipsos in fecem vini nigri immissos macerato, donec purpurea et probe tincta apparuerint tibi ipsa distrahenti. Deinde hoc modo plantato singulis fece sufficiente affusa, atque sic lilia inde producta, purpurea florebunt. At vero lilia per totum annum recentia permanebunt hoc modo. Auferunt ipsa una cum ramulis nondum aperta, sed adhuc conclusa, imponuntque in vasa fictilia nova non picata, deinde vasa cooperta reponunt, atque sic recenti totum annum durant. Si quando autem medio tempore quis eis uti velit, in sole exponat, quo concalfacta aperiantur. Quo vero alio atque alio tempore lilia florem producant, dum bulbos ipsorum plantas, alios in altitudinem digitorum duodecim, alios octo, alios quatuor deponito, et diu lilia habebis. Idem etiam in aliis floribus facere licet. Florentinus rubrum lilium futurum ait, si quis intra cortices cinnabari fundat, cavendo ne
bulbos sauciet. Si vero etiam alio colore quis ipsa oblinat, cuiusque coloris voluerit lilia gignentur.
Cap.
XXII.
De Iride.
Leontii.
IRIS Illyrica parva et tenuissima plantatur ex recentibus plantis Ianuario usque ad Aprilem mensem.
Cap.
XXIII.
De viola Historia.
VIOLA flos natus est ex ea unde nomen habet, apud Graecos enim Ion appellatur. Etenim Iupiter Io puellam amavit, et ex amore coivit, et ut Iunonem res lateret, unde cognosci potuit, naturae transmutationem fecit. Deprehensus enim Iupiter, et factum celare cupiens hominem in buculam transmutavit. Terra vero in honorem dilectae Iovis florem protulit, qui iuvenculae pabulum esset, et sane flos propter ipsam factus, ex ipsa nomen tulit. Fortunam porro puellae flos ipse coloribus suis ostendit. Rubescit enim veluti virgo, purpurascit autem velut bucula, et albescit, in significationem quod puella in astra est transmutata, et quaecunque germen ostendit, ea in muliere fuerunt.
Cap.
XXIIII.
De plantatione violarum.
Tarentini.
VIOLAE purpurae, et aliae omnes, tum auricolores, tum russei coloris, post Idus Martias plantantur, et post Calend. Maias. Est autem folium violae refrigerans, et in flammationibus commodum. Oleum autem violarum febricitantibus illitum eos refrigerat. Similiter etiam viola alba in sulcis seritur, et Ianuario transplantatur, usque ad septimum Iduum Februarii.
Cap.
XXV.
De Narcisso historia.
INOPINATI affectus magis inopinatus rumor extat. Narcissus enim domestico suiipsius amore flagrans, domi et ex sese periit. Erat enim pulchritudine corporis excellenti, unde etiam amorem et desiderium sui adeptus est. Fontem etenim aliquando velut potaturus inde occupavit, spectator autem propriae formae consistens, ipse seipsum amore sui corrupit. Ad fontem itaque subinde progressus, umbram suam velut amator dilexit, superatus autem ab amore, et seipsum in aquis apprehendere tentans, terram insuper amisit, atque sic affectus refrigerium quaerens, vitae privationem invenit, tantum sane lucri morte sua adeptus, quantum in florem mutatus est, qui nomine suo illius memoriam affert et conservat.
Cap.
XXVI.
De plantatione Narcissi.
Didymi.
NARCISSUS viviradicibus plantatur germen fundere incipiens Martio mense, et transplantantur. Flos eius frigidissimus existit.
Cap.
XXVII.
De croci plantatione.
Florentini.
CROCUS viviradicibus plantatur, quum florem abiecerit. Florem autem prius remittit quam folium. Flos colligitur ubi bonum colorem indeptus fuerit, cuspidibus ex medio flore extractas, et ad triduum aut quatriduum perfrigeratis ac siccatis: deinde summa eius pars purgatur, et album quidem adimitur. Componitur in vasis quantum fieri potest obturatis. Diophanes in umbra crocum perfrigerandum ac siccandum esse tradit.
Cap.
XXVIII.
De sampsucho, costo, et balsamo.
SAMPSUCHUM ex semine seritur, et transplantatur Aprili et Maio, iucundum odorem habens et calidissimum. Similiter etiam costus et balsamus viviradicibus plantantur, Novembri mense, ambo odoris fragrantiam habentia.
Cap.
XXIX.
De misodulo sive ocymo.
<Sotionis>
OCYMUM hoc est Misodulum appellatum, nullius utilitatis esse novi. Nam insanos et lethargicos, et hepaticos facit qui eo vescuntur. Signum autem eius malignitatis est, quod capra omnia depascens, a solo ocymo abstinet. Manum autem et in sole expositum, scorpios gignit. Maxime autem mulieribus infestum existit, tantam habens adversus ipsas naturalem contrarietatem, ut si quis ignorante muliere, sub patinam obsonii integrum cum radice ocymum supponat, mulier non prius obsonum contingere audeat, quam ocymum auferatur.
Cap.
XXX.
De hedera historia.
HEDERA flos is est Cissus adolescens antea fuit, et Bacchi saltator, qui quum coram deo tripudiaret, ad terram prolapsus est, et interiit. Terra autem in honorem Bacchi, florem produxit adolescenti cognominem, et iuvenis germina in plantae germine conservavit, quod ubi ex terra progressus est, vitam amplecti solet, eo modo quo adolescens Bacchum in tripudiis amplecti, eique circumplicari consueverat.
Cap.
XXXI.
De plantatione hederae.
HEDERA aqua gaudet, plantatur autem ante Calendas
Novembres, et a Calendis Martiis. Corymbum hedera habebit decorum, si quis tribus conchyliis ustis et contusis, cinerem adspergat, aut alumine corymbos irroret. Alba vero ex nigra fit, terra alba macerata, et hederae radicibus infusa per dies octonos. Damageron ait, si quis hederae nigrae corymbos tres in linteolum purum mittat, et filo obligatos, splenico ad triduum alliget, ab affectu liberatum iri cum cui sint alligati.