Geoponica

traduzione di Andrés de Laguna - 1541

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XIV

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Argumentum decimiquarti.

In hoc Decimoquarto libro rei rusticae, agitur de columbis et avibus, tum volatilibus, tum terrestribus: deque earum nutricatione, et modo quo educari conveniat eas, ut docebunt subiecta capita.

De columbis, libri decimiquarti.
Cap. I. ex Florentino.

Iis qui navant operam agriculturae, utilissima est columbarum possessio, cum ob alias caussas, tum vel maxime ob commoditatem stercoris, atque pullorum, qui admodum necessarii existunt ad aegrorum convalescentias. Reddunt enim columbae vectigal magnum suis possessoribus. Et quum duos tantum menses hyemis nutriatur sub tecto, reliquo anni tempore sua industria ex agris sibi quaeritant pabulum. Natura autem, columba est foecundissimum animal. Quippe singulis quadragenis diebus concipit, parit, fovet, ac denique enutrit pullos, idque fere totius anni curriculo facit. Nam si a hyemali solstitio usque ad aequinoctium vernum excludas tempus, reliqua parte anni foeturam edit. Licereris videre columbas ipsas, nondum integre educatis pullis, ova edere atque incubare. Foeturae praeterea ipsae, ubi primum sunt absolute, statim cum suis matribus parere incipiunt. Porro columbis est cibus gratus cicercula, foenograecum, orobus, pisum, lens, frumentum, et quae ex eo zizania dicitur. Cavendum est autem ne evolent, ne scilicet nidificent alibi, neve distrahantur egressae: quare in fame sunt exercendae. Si vero tanta alimenti copia non suppetit, educantibus tantum exitus permittendus est, quod ubi famem

expleverint, citius redeant, pullisque nutrimentum apportent.

De remediis ne fugiant columbae,
sed retineantur amore prolis.
Cap. II. Ex Didymo.

Ianuas atque fenestras, necnon angulos columbarii, oleo opobalsami inungito: sic manebunt. Nec etiam fugient, si cyminum lentemque melicrato infusa sparseris. Si melicratum dederis illis in potum, ac lentibus per se passo incoctis eas cibaveris, prolem non deserent. Praeparant ad retinendas columbas, et hoc pharmacum amatorium. Testulam concribratam, et costum, cum veteri odoratoque vino miscentes simul, eis porrigunt exilientibus ad pasturam. Sunt qui hordeaceam farinam una cum caricis coquentes et levigantes, mellisque aliquam adiicientes portionem, columbis offerant. Alii ad pastum exeuntibus dant cyminum. Perseverabunt etiam columbae, si caput vespertilionis posueris in columbarii fastigio, aut etiam vitis agrestis ramum, quo florescit tempore, accipiens, eum reposueris in columbario.

Ut columbae et persistant,
et alias peregrinas perducant secum.
Cap. III. Ex eodem.

Si fragranti unguento columbas unxeris, secum ducent externas alias. Si cyminum vorandi dederis abeuntibus ad pasturam, non solum retinebis ipsas, sed cum illis etiam alias plurimas conciliabis, odore scilicet cymini allectas. Si autem lygi semen accipiens, triduo in antiquum vinum infuderis, ac postea orobos in vinum ipsum inieceris, columbisque obtuleris, atque statim illas abegeris, ubi primum columbae exterae halitum senserint, continuo omnes festinabunt ad columbarium. Citius revocabis columbas, aleliphaco una cum thure intra columbarium combusto.

Ne columbae a felibus infestentur.
Cap. IIII. Eiusdem.

Ad fenestras atque aditu omneis, et secundum plures columbarii regione, ramulum rutae ponito, suspenditoque. Ruta siquidem vim quandam possidet feris adversatricem.

Ne serpens columbarum irrepat.
Cap. V. Ex Democrito.

Columbarium non ingredietur serpens, si quatuor angulis eius hanc vocem [GR] inscripseris, fenestraque etiam, si illam habeat. Abiges autem

ipsos, ex peucedano suffimentum molitus.

De columbario.
Cap. VI. Quintiliorum.

Extruere domum convenit, temporibus claris et lucidis, tutam ab accessu serpentium, eamque illinire accurate. In ipsius autem columbarii muris, a pavimento usque ad summum fastigium, nidi faciendi sunt, quos nonnulli quidem, [GR] appellant, ac si dicas loculamenta, mos vero [GR] dicimus: in quibus sane et pullos edere, et degere coniugatae debent columbae. Singulis porro nidis afferes inserenda sunt, ut per eas ipsi transitus fiant. In ipsa autem domo latiorem pelvim expedit collocare, in qua et bibere et ablui possint columbae, nec ipsius aquae occasione homo assidue perturbes eas, id quod certe maxime incommodat. Non tamen prorsus damnandus hominum est interdum verrere columbarium, fimumque legere, et si quid intus sinistre habeat, id corrigere et instaurare, ne serpens aut alia reptilia columbas vastent atque derubent. Ego vero accessui reptilium volens obsistere, ubi elegi locum selectum remotumque a contubernio domorum, columnas transtuli illuc, pro ratione magnitudinis opis fabricandi. Quibus quidem minime ad rectam lineam, sed ordine circulari, dispositis,

imponens capita, ac in ipsis postea capitibus insidentibus dictis columnis admodum generosas trabes confirmans, tandem supra columnas in formam orbis domunculas duas extruxi, altitudine cubitorum septem. In earum autem parietibus, ab occasu quidem, gratia splendoris, fenestram unam aperiens, ab ortu vero aliam: in hac per quam sunt egressurae ad pasturam, posui dictum cathectem, nempe quod retinendi columbas vim possidet. Caeterum a latere meridionali ianuam constitui, ut per eam pateat ingressus ei, qui curandarum avium provinciam subiit. Hoc enim modo ipsas volucres hactenus illaesas servari. Siquidem nec reptilia possunt ascendere per columnas, utpote bitumine accurate inductas et levigatas, neque item canis, nec aliud animal in eas grassari poterit, quum domus haud quidem consistant prope, e quibus insidiari queant. Qui erigere columbarium vult, is a tenellis columbis auspicari non debet, sed ab eis quae iam edere pullos coeperunt. Quod si in ipsis primis auspiciis, columbarum decem paria {iungatnur} <iungantur>, cito quidem multiplicabunt.

De gallinis domesticis.
Cap. VII. Ex Florentino.

Gallinae domesticae in calidioribus et angustioribus locis sunt educandae, in quibus fumus quidam exurgit. In parietibus autem ipsis mansiunculas

facere expedit, ut in eis pariant. Intra quas etiam adaptandae sunt afferes, paleaque similiter substernendae: ne videlicet delatum ovum in durum incidens dirumpatur. Perticae etiam figendae sunt muris, in quibus aves pernoctant. Cibus illis est offerendus, elixum hordeum, aut milium, aut frumenti furfur, aut zizania vocata lolium, quae quidem ad nutritionem est commodissima, ac humida folia cytisi. Haec enim, eas maxime durabiles et firmas reddunt. Ubi autem emittunt ova, maxime observandum est, ne vinaceos acinos vorent, ut qui firmitudinem earum cohibeant. Quae gallinae autem propria comedunt ova, eas sic dissuefacere oportet. Ex ovo enim albugine effusa, in luteum ipsum, humidum gypsum iniicito, ut testae duritiem contrahat. Volentes quippe gallinae in subiecto ovo gulam explere, nec in eo amplius invenientes quid succi, cito quidem destiterint vastare ova. Saginantur ac redduntur corpulentissimae, si in obscura calidaque domo nutriantur, extremis pennis avulsis, ac porrecta in pabulum hordacea farina permixta aquae. Alii utuntur hordei atque lolii farina, aut hordei et seminis lini, cum polenta hordeacea. Alii tritici pollinem miscent. Sunt qui his omnibus infundant vinum. Quidam panem triticeum generoso vino imbuentes porrigunt. Caeterum maior pars milio alunt gallinas. Oportet igitur qui vult educare eas, eligat foecundissimas. Quas nimirum ex usu rerum et experientia dignoscet

immo vero ex pluribus aliis indiciis. In universum enim, quae colore flavescunt, et fortiuntur digitos impares, quaeque magna possident * capita, [* Pro aspectu caput vertimus, Varronis phrasim sequenti.] cristamque habent erectam, necnon nigriores et corpulentiores, eae omnes gallinae facile mares ferent, multo erunt praestantiores ad partum, ova maxima edent, ac breviter, generosos excludent pullos. Non sunt autem plures quam quinquaginta in uno aviario nutriendae. Labefactantur siquidem in angusto arctatae. Porro numeri gallinarum pars sexta sint gallinacei galli. Ut primum emissa sunt ova, statim sumenda sunt, reponendaque in vasis cum furfure. Sed dum volumus ut ovis gallinae incubent, stramen nitidum est substernendum, in eoque imponendus ferreus clavus, quod videatur habere vim, vitium quodvis propulsandi. Disponantur autem gallinae, foecundae quidem, non plura quam vigintitria ova, pauciora vero non tali: scilicet pro uniuscuiusque natura. Omnino tamen oportet numerum esse imparem, subiicique ipsa ova Luna increscente, hoc est, a primilunio usque ad quartam decimam diem. Nam quae ante novilunium subiecta sunt, tabescunt et corrumpuntur. Ova gallina subdenda ab eo potissimum tempore edi etiam debent, quo spirat Zephirus, usque ad Autumnale aequinoctium. Nempe a septima Februarii usque ad vigesimam secundam Septembris. Quare dum emictuntur hoc tempore, {seperatim} <separatim> serventur, ut ex eis pullorum exclusio

fiat. Quae enim ante id temporis eduntve ova, aut etiam eo transacto, quaeque etiam edidit primo gallina, eorum certe nullum est subiiciendum. Infoecunda siquidem fiunt, imperfectaque. Est autem praestantissimum tempus aequinoctium Vernum ad incubandum, hoc est a vigesima quarta Martii usque ad nonas Maias. Verum enim vero, ova subdenda sunt haud quidem iis, quae florescunt, aut parere possunt, gallinis, sed provectioribus. Vigent enim atque florescunt anniculae ad emissiones ovorum, potissimum autem bimae, Sed minus quae sunt seniores. Caeterum quae gallinae, non secus quam gallinacei, calcaribus spiculatis armantur, cavendum est ne eae incubent, pertundunt siquidem ova. Compositis itaque ovis gallinae sunt inducendae, includendaeque, ut diem et noctem incubent. Recludere tamen ostium est opus, tum diluculo, tum crepusculo vespertino, illisque pro consuetudine offerre et nutrimentum, et potum, ac postea rursus occludere. Quod si aliquae non ascenderint ultro, cogendae sunt. Is autem qui huic negotio praefectus est, diebus interpolatis transmutet ova, ut undique atque ex aequo incalescant. Discernitur vero, an id quod delitescit in ovis vitale sit et prolificum, si post quartam diem, quam foveri coeperint, nulla facta commotione vehementi, sensim contra splendorem solis et

lumen ea quispiam speculetur. Nam si fibrosum aliquid,cruentumque videatur discurrere, prolificum est quod inest: Sin contra, perspicuum maneat, ceu infoecundum est reiiciendum, in reiectorumque locum substinenda alia. Nec nobis verendum est, ne corrumpantur ova, vel si ab aliquo saepius sensim et commode permutentur. Oportet autem, qua die subditurus es ova, non unam tantum gallinam, sed tre{i}s superponere, aut quatuor. At pulli exclusi, a singulis gallinarum statim subtrahendi sunt, subiiciendique illi quae paucis incubat: quae tamen sub ea sunt ova, nondum concreta et formata, distribuere convenit inter alias, quae adhuc fovent tepore suo, ut una cum aliis et ipsa calefacta animentur. Gallinae quae paucis incubat, triginta tantum subiiciendi sunt pulli, quando quidem generi gallinarum res infensissima est frigus. An ova ex usu futura sint experieris, si ea in aquam inieceris. Nam ut exhaustum, ceu inutile, pernatabit, ita, quod plenum est, suo pondere delabetur. Non enim convenit ova quatere, ut sumamus periculum, ne vitale, quod in eis est, dissolvatur. Sciendum etiam est, diversis generis ova aliquos gallinis supponere. Nec ignorandum phasiani ova, non aliter quam gallinarum, ad vicesimam primam diem excludi: pavonis vero at anseris, ad vicesimam nonam. Coniicias itaque septem aut octo diebus prius (ut diximus) supponantur aliis, cum illis simul excudi haec. Sunt vero in Alexandria illa quae ad

Aegyptum spectat, gallinae quaedam Monosirae (ex quibus pugnaces oriuntur galli) bis ac ter incubantes, post absolutionem scilicet pullis ipsis subtractis, seorsumque enutritis, sic ut contingant gallinam unam quadragintaduos, aut etiam sexaginta pullos excludere.

Quo pacto citra gallinam pullos oedere liceat.
Cap. VIII. Ex Democrito.

Vel si Gallina non incubet, hac industria complures habebis pullos. Qua die incubanti gallinae ova subiicis, eadem stercus gallinaceum accipiens, id ipsum contere, cribraque ac denique in vasa iniice ventricosa, penna illi gallinarum disseminans. Post haec autem, figura recta imponito ova, sic ut pars mucronata superne tendat, ac dein rursus ex eodem fimo tandiu illis inspergito, donec undique inducta videantur. At ubi duos aut tres dies primos sic intacta esse ova permiseris, singulis postea diebus illa convertito, cavens ne contingantur mutuo, ut videlicet ex aequo incalescant. Post vigesimam autem diem, dum sub gallina ova excludi incipiunt, invenies ea quae in alveis sunt, circumfracta. Ob quam nimirum caussam etiam inscribunt diem qua supponuntur, ne dierum numerus ignoretur. Vigesima igitur die putamen extrahens, pullos in cophinum coniicito, eos alens delicatissime.

Ascisce etiam gallinam, quae moderabitur omnia. Etenim ut nutriantur pulli, accipiens hordeaceum fermentum, id, atque etiam furfur, aqua irrorato. Asininum praeterea, sive equinum stercus, in vasa capacia iniicito, ex quo decem diebus exactis nascentur vermes pullorum nutricationi percommodi.

De pullorum educatione.
Cap IX. Ex Didymo.

Recentes pulli, ubi primum in corbem coniecti sunt, statim suspenduntur in tali loco, ubi levem fumus excipiant. Alimentum autem duobus primis diebus non sumunt. Vas porro in quo illis apponitur nutrimentum, fimum bubulum in se contineat. Nutrimenum quo utuntur primis quindecim diebus, est farina mista {cardimi} <cardami> semini ac vino perfusa cum aquae fervefactae portione. Porri etiam folia tenerrima, caseoque molli contusa, illis porrigimus. Hordeum autem exactis duobus mensibus offeratur.

De ratione inscribendorum ovorum.
Cap. X. Ex Africano.

Gallas, alumenque aceto conterens, donec mellis crassitudinem manciscantur, ex eo inscribe ovo quod velis. Postea vero ubi Characteres exiccati fuerint ad solem, ovum ipsum in muria macrem deponito, ac postea exiccatum incoquito.

Quibus peractis, si putamen detraxeris, inscriptionem invenies. Si autem cera ovum obduxeris, inscripserisque, postea, donec putamen per characteres se ostendat, ac dei aceto infusum nocte tota reliqueris ovum ipsum, sequenti die amovens ceram, invenies formulas literarum ab aceto factas evidentissime.

Ut gallina<e> magna ova edant.
Cap. XI. Ex Leontino.

Magna ova parient tibi gallinae, si comminutam Laconicam testam, ac furfuri mistam, levigatamque vino illis porrexeris: aut si ipsius testae contritae acetabulum unum duabus choenicibus furfuris miscens, dederis comedendum. Sunt qui ut ova grandiora pariant, alimento permiscent minium. Minime aborsum facient gallinae, ai ovi luteum assatum uvae passae pari portione contundens, id ante alium cibum porrexeris. Nonnulli purgant domunculas earum et nidos, ipsasque aves sulfure, asphalto picea, ferrique fragmentis aspergunt: aut etiam clavorum capita, atque lauri coliculos imponunt nidis, ut quae ad arcenda prodigia omnia magnam vim habere videantur. Ova porro ipsa servabis, hyeme quidem paleis, aestate autem, furfure imposita. Alii vero aqua abluentes ova, ea sale minutissimo inducunt, et sic conservant. Nec desunt qui tres horas aut quatuor, ova ipsa in tepidam salsuginem infundentes: eaque postea eximentes, in

furfure aut paleis reponant. Caeterum ex iis quae sale, salsugineve imponuntur, portio aliqua diffluit. Ab exhausto ovo facile plenum discernes, si ea in aquam demiseris. Hoc siquidem descendet et delabetur, illud vero natabit in superficie.

Ne coryza gravedineve affligatur gallina.
Cap. XII. Eiusdem.

Humectans origanum da bibendum, aut lotio ablue, aut allio rostri foramina inunge, aut denique in aquam ipsum allium coniiciens, potatum dato.

Ut gallinae vertiginosae non fiant.
Cap. XIII. Ex Berytio.

Melle cui laser permistum sit, frumentum ungito, apponitoque.

Ne gallinae abortiant.
Cap. XIIII. Ex Pamphilo.

Gallina aborsum non faciet, si ovi luteum assatum uvae passae pari portione contundens, ante aliud nutrimentum porrexeris.

Ne gallinae a catis laedantur.
Cap. XV. Africani.

Catus non invadit gallinam, si ruta agrestis

sub eius ala appendatur.

De gallis gallinaceis.
Cap. XVI. Ex Florentino.

Ex gallis eligendi sunt pugnacissimi. Tales autem discernes, quum ex usu atque experientia rerum, tum etiam ex aliis quibusdam signis. Sunt enim praestantissimi galli qui mole corporis contorquentur, rutilamque cristam fortiuntur. Quique rostrum possident breve, atque aspectu venusto splendicant. Praeterea qui habent oculos nigros, rosaceam barbam, collum bene compactum, et qui variis coloribus variegantur, habentque squammata crura, eaque non tam prolixa quam crassa. Spicula vero crurium qui firma possident, tenuique acumine mucronata: caudas autem magnas et densas. Adhaec etiam maxime contentiosi et garruli, quique in congressibus acerrime conflictantur: et quum ipsi non auspicentur bellum, agrestores tamen, seu compellantes, acriter ulciscuntur. Quique bestias depascentes non fugiunt, sed irruentes eas a foeminis arcent et profligant. Galli cytisi semen, foliaque perfusa aqua, offerenda sunt, quippe quae non minus quam viridia eos nutriant.

De variis gallinarum auxiliis.
Cap. XVII. Ex Paxamo.

Oculo gallinae medeberis muliebri lacte, aut

portulacae succo partes quae extrinsecus illi adiacent ungens. Aut salis Hammoniaci, cymini, et mellis, portiones aequas contundens, ac similiter illas particulas fovens. Caeterum ad umbram ducendae sunt. At diarrhoea correptas curabis, si faringe quantum manu apprehendi possit, tantundemque ex cera vino levigans, atque pastam conficiens, ante alium cibum obtuleris devorandum: aut pomorum etiam, cydoniorumve decoctum bibendum. Quae mala, etiam sub cineribus cocta auxiliantur. Liberabis autem eas a pediculari morbo, si cymini torrefacti, agriaeque staphidos pares portiones tundens, vinoque temperans, ea miscella gallinam unxeris, abluerisque etiam decocto lupinorum agrestium aqua incoctorum. Iam vero coryzam conciliat eis sordidus potus, quare is illis purus est dandus. Porro coryzam ipsam curabis, si allia minutim scissa in calidum oleum iniicies, postea ubi refrixerint, ora gallinarum eis colluas. Quod si illa etiam voraverint, efficacius restituentur. Similiter staphis agria, aut sola, aut mista orobo {opitnlat} <opitulat>. Munda etiam scilla, macerataque ex aqua, atque exhibita cum farina, idem praestat. Sin vero acrius infestentur coryza, scalpello aperiuntur quae sub gena consistunt partes: exprimunturque eae quae circa oculos, ac vulnera sal subtilissime contrito confricant. Sunt qui ex origano, hyssopo, et thymo suffimentum molientes, caput gallinae exponant, ut fumum excipiat, allioque perfricent eius rostrum. Alii vero humano lotio elixantes allia, rostrum gallinae fovent, caeterum circumspecte, ne scilicet

portio aliqua oculos illabatur.

De Pavonibus.
Cap. XVIII. Ex Didymo.

In insulis potissimum manufactis, multisque herbis et floribus luxuriantibus, educantur pavones. Caeterum vegeti et validi a languidis separandi sunt, quandoquidem hos illi opprimunt: maxime. Foeminae porro partiunt trimulae. Iuniores autem, aut excludunt, aut enutriunt pullos. Pavonum singulis dare convenit in nutrimentum, hyeme quidem, fabarum torrefactarum in prunis sex cyathos, idque ante alium cibum, aquamque purissima exhibere. Sic enim foecundiores reddentur. At parturientibus, per totam mansiusculam foenum est substernendum, straminave, ne confringantur ova cadentia. Stantes siquidem pariunt, anno semel atque iterum ova emittentes, eaque secundum omnia, duodenum numerum non transcendentia. Oportet autem nona die a Lunae ortu, in universum ova novem subiicere: quinque videlicet propria, quatuor vero gallinae. Verum gallinae ova die decima amovenda sunt, aliaque in eorum locum substituenda, nempe ut tricesima die, una cum ovis pavonum, et gallinarum ova in pullos degenerent. Primis duabus diebus alimenti nihil est offerendum pullis. Tertia autem die, hordei farina subacta vino, purgataque a furfure, et zea decorticata madidataque ex aqua, pascuntur.

De Phasianis, Numidicis, Perdicibus et Attagenis.
Cap. XIX. Ex Varrone.

Hae aves sunt educandae, quemadmodum et pavones educandos esse docuimus. Saginantur enim optime inclusae, sic ut prima die nihil accipiant pabuli. At secunda, hydromel, aut vinum est offerendum. Cibus porro sit farina hordei aquae infusione subacta. Quae quidem offeratur non simul, sed vicissatim, adiiciendumque illi paulatim est. Dein vero lomentum fabaceum, hordeum, et milium minime infectum, ac denique linospermon elixans, polentaeque hordeaceae permiscens, adiiciensque oleum, atque ex omnibus tandem faciens pulticulas, eas ipsis, ut expleantur, in alimentum apponito. Sunt qui ad quinque dies, aut sex, porrigant foenograecum, evacuare aves purgareque studentes, Pinguescunt autem ut plurimum diebus sexaginta. Genera harum avium curantur remediis dictis illic, ubi de gallinis domesticis mentionem fecimus.

De perdicibus.
Cap. XX. Ex Berytio.

Perdices calidissima natura sunt ad mistionem. Qua ratione masculi inter sese, laborantes, ob foeminas, zelotypia, ad certamen deveniunt, et digladiantur.

Ubi igitur coram foemellis duo masculi reperiuntur, confestim convertuntur ad pugnam, nec prius certamen dissolvitur, quam eorum alter illinc victus discesserit. Illum autem qui viribus videtur antecelluisse, in posterum sequuntur foemella omnes. Qui quidem superbiens et iactabundus detrectat victum antagonistam. Qui sane reliquum temporis in ordine foeminarum etiam victorem sequitur,

De perdicum et caeterarum avium aucupio.
Cap. XXI. Ex Anatolio.

Cito perdices venaberis, si farinam illis vino laevigatam porrexeris. Capies autem omnem aviculam, haud magno negotio, si vinosius vinum dilutum aqua, vasisque infusum illic posueris quo ipsae aves conveniunt: nam si vel tantillum biberint, soporantur, nec fugiunt adeuntes.

De anseribus.
Cap. XXII. Ex Anatolio.

Anseres maximos et candidissimos eligere oportet. Locus autem ad pascendos anseres commodus, debet esse aquatilis et foecundus. Ac nutrimentum, offerenda sunt omnia legumina, praeter orobum. Lactucae insuper folia illis sunt commodissima.

Caeterum cavendum est, ne edant gramen, quod eis caussa cruditatis existit. Emittunt quidem anseres ter in anno sua ova, usque ad duodecim. Interdum tamen et plura. Ex quibus sane aliqua ipsi avi sunt supponenda. Porro recentes pulli, primis statim diebus intus manere debent. Postea vero, si tempus tranquillum sit, sunt ad pasturam ducendi, ad aquamque, ubi se pabulo expleverint. Sed interim prospciendum est. ne ab urtica, aut ab aliqua exasperentur spina. Similiter observare oportet, ne haedinos, porcinosve pilos devorent. Exolvuntur enim eos si voraverint. Simulatque pulli excluduntur ovis, farina et triticum madidata, cardamusque viridis in nutrimentum dantur. Impingantur anseres domi delitescentes, si primis duabus diebus farina, sequentibus quatuor, furfura aqua calida laevigata porrecta fuerint, vel ad saturitatem usque. Edunt enim ter in die, ac circa nocte mediam, sed largius bibunt. Ubi autem iam adoleverint, axiccatas ficus in tenues partes comminuens, aquaque laevigans, curriculo viginti dierum eis propinato. Iam vero, uniuscuiusque anseris ova characteribus certis signanda sunt, signa atque matri subdenda. Hoc quippe volucrum genus aliena ova non fovet. Oportet autem ova subiicere usque ad novem. Anseres ut plurimum incubant dies undetriginta, sed frigore invalescente, triginta integros. Per dies eos quibus anser insidet ovis, hordeum perfusum aqua illis est apponendum. At exactis triginta diebus, si quis

velit hepata earum distendere, flaccidas ficus comminuens, aquaque subigens, eas curriculo viginti dierum, aut, ad minus, decem et septem, illis per os iniiciat. Nonnulli ad saginandum anserem augendumque hepar illius, ubi ipsum anserem incluserunt, triticum madidatum proiiciunt, aut similiter hordeum. Triticum siquidem pinguefacit celeriter. At hordeum, carnem candidam reddit. Vescatur itaque dies viginti quinque, speciebus nutrimentorum iam dictis, aut per se altera, aut utraque simul. Secundo autem collyria apponenda sunt, nimirum ex eis confecta, septem quidem quotidie singulis, idque quinque dierum spacio. Dein vero paulatim augendus est numerus, perseverandum dies. xxv. ut sint ex toto triginta. Quibus expletis, elixans ischadas, fermentumque earum decocto subigens, humectansque, porrigito, sic dies quatuor perseverando. Quibus etiam diebus melicratum offerendum est. Caeterum ter in die idipsum variabis, eo tunc minime utens. Atque in hunc modum reliquis sex diebus sequentibus, cum fermento dicto caricas tundens, proiicito. Qua solicitudine post dies septem frueris tum ansere ipso, tum iecinore ipsius et tenero et candido. Quod quidem, ubi primum extractum est, iniicere oportet in vas aliquod latum, cui sit aqua tepida infusa. Ipsam autem aquam secundo et tertio mutare convenit. Sunt vero longe pulchriora corpora foeminarum, atque etiam hepata. Porro masculi haud sint anniculi, sed potius bimuli, necnon ad quartum usque annum provecti.

De anatibus.
Cap. XXIII. Ex Didymo.

Anates (quas a natando, nonnulli [GR] appellant) educandae sunt in locis muro cinctis, atque vallatis, ne aliquo modo evolent. In media autem piscina gramen est seminandum, nutrimentumque in canalem plenum aqua iniiciendum triticum nempe, aut milium, aut hordeum, aut denique acini vinacei contusi. Interdum etiam locustas, caridasve, atque adeo lacustria omnia, aut fluvialia similia his, anates mansuetiores habere, magisque domesticas, ii quidem si circa stagna investigaverint ova, gallinisque subiecerint, enutriverintque, cicures habebunt eas. Saginat autem ipsas uberior cibus, aut avium maximam partem. Quod si quis locum ex quo anates bibunt cognitum habens, effusa ex eo aqua vinum nigrum infuderit, ubi biberint, statim concident, atque capientur. Idem etiam et faex vini molietur.

De Turturibus, coturnicibus, Turdis,
ac caeteris id genus exiguis volucribus.
Cap. XXIIII. Eiusdem.

Turtures impingantur, tum milio, tum panico, atque etiam potu largiori, Oblectantur praeterea et

ipsae similiter aquatili loco. Coturnices autem milio et tritico, praeterea lolio et pura aqua pinguescunt. Quandoquidem vero coturnices quae pascuntur elleboro, eos a quibus comestae fuerint, in tantum vitae discrimen agunt, ut distendantur, convellanturque, ceu correpi vertigine, cum illis milium certe elixandum est. Quod si aliquis prius quam sic prospexerit sibi, ex eis comedens, ipso corripiatur affectu, is milium decoctum hauriat. Idem etiam faciunt et myrti baccae. Quae quidem ubi quis letales et perniciosos fungos comederit, similiter auxiliantur. Habet autem et milium ad iuvandos homines aliam quandam naturalem virtutem. Nam si ex milio panem confectum prius comederit quispiam, non ab aliquo deletheriorum laedetur. Turdi porro, in calida domo victitant. Ipsius autem muris domunculae, perticae inserendae sunt, ac lauri surculi, alteriusve cuiuspiam circa angulos collocandi. An pabulum in loco pavimenti mundiori ponitur, hoc est, arida ficus perfusa aqua, macerataque, immo etiam minutim scissa, farinaeque mista, aut etiam polentae hordeaceae. Baccae praeterea myrti, lentiscus, fructus hederae, atque omnia id genus, turdis pascendi sunt. Pinguiores tamen eos reddit milium, atque panicum, necnon limpidissima aqua. Exigui etiam passerculi milio et panico nutriuntur. Iam vero, suffumigatur mansiuncula, quadraginta dierum curriculo, eorum aliquo reptilia quae fugandi vim possident, si passeres omnino delitescant

sub tecto. Caeterum educandi sunt in domo admodum tepida. Illis quippe frigus est adversissimum. Reperiuntur autem nonnulla pharmaca, quae si perfusa liquore aliquo propinentur passeribus, omneis ab eis arcebunt bestiarum depascentium iniurias. Si sub alis etiam passerculorum ruta alligetur, nec a fele, nec vulpe, nec, breviter, infestabuntur ab alia fera, multoque minus, si cum nutrimento ipso cati fel, aut vulpinum miscens, id ipsum illis porrexeris, ut confirmat Democritus.

De graculis.
Cap. XXV. Ex Leontino.

Fugabis graculos unum captum suspendens. Caeteri namque videntes illum aufugient, nimirum illic putantes parata esse retium insidias, Graculos etiam accedere, c praeterea volucria omnia prohibebis, si veratrum nigrum, maceratum ex vino, cum hordeo disseminaveris. Commode tamen facies, si prius quam in arvum descendant, strepitu atque fragore aliquo illos abegeris. Facileque eos perterrefaciet, tum is qui a crepitaculis fit, tum qui a taurino tergore editur sonus.

De Vulturibus.
Cap. XXVI. Ex Aristotele.

Aristoteles enim ait, vultures quidem, odore unguenti fragrantis, rosarum autem, scarabeos extingui.

Esse quippe illis oppido< >quam salutares odores graves et foetidos. Quinetiam haudquaquam coire< >vultures, sed facie in Austrum conversa volantes concipere, ac parere per triennium.

Finis libri Decimiquarti.

Liber XIV