Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
ACCIPITRE, IN CUIUS HISTORIA MULTA
insunt
communia omnibus avibus uncorum unguium quae ad praedam
avium nutriuntur et instituuntur, accipitrum, falconum,
aut aquilarum generis.
A.
Accipiter avis rapax ab accipiendo nomen tulit, vel quod in auspiciis olim accepta grataque esset. Est autem nomen commune, et multa avium predae inhiantium genera complectitur, ut falcones, nisos, buteones, etc. Astures etiam de natura accipitrum sunt, Crescentiensis. et alibi, Accipitres quidam sunt parvi, qui communi nomine vocantur accipitres: et quidam magni, qui vocantur astures. sunt autem ita congeneres ut magnus et parvus canis. Accipiter dicitur etiam astur ab astu naturali quem habet, quia semper fere latet, et iuxta terram, contra morem falconum, Albertus. Astures, id est accipitres Theodotion ad Ptolemaeum regem Aegypti scribens, in falconum generibus collocavit, accipitres et omnes aves rapaces, quarum usus est in aucupio, falcones vocans, Idem. Astures vulgo notae aves sunt, sic nuncupatae Firmico Matheseos quinto, qui et falcones non reticet, Caelius. Accipiter asterias est Aristoteli, quem nos asturem corrupte dicimus, Niphus. Vide infra in capite de accipitribus diversis. Accipitres ambo carnivori sunt, id est palumbarius et fringillarius, qui multum inter se magnitudine differunt, Aristot. de hist. anim. 8. 3. unde apparet duo haec genera prae caeteris, accipitris nomine simpliciter fere nominari. Albertus in huius loci interpretatione palumbarium asturem facit: fringillarium vero, id est minorem accipitrem, nisum aut sperverium vulgo dictum. Michael Ephesius accipitrem palumbarium, falconem gentilem interpretatur, Niphus. Astorgios Pausanias ponit, quos Itali astures dicunt, Volterraneus. Ego in Pausaniae libris hactenus hoc non legi. Torgos quidem vultures dici invenio apud Hesychium, a Torgio Siciliae monte, in quo nidificent. Astures ex genere infimo aquilarum vel milvorum esse Paulus Iovius scribit. sed cum accipitrum generis eos esse inter omnes harum rerum peritos conveniat, cum aquilis aut milvis eos confundi absurdum est. Tertiolus (alicui etiam tricellum et trizolum scribunt) vocatur mas in accipitrum et falconum genere. quia simul tres in nido nascuntur, duae foeminae, et tertius mas: qui foemina minor est, minusque audax et fortis. foeminae quidem simpliciter accipitres aut falcones dicuntur
Crescentiensis. Tertiolum absolute positum pro accipitre mare accipi observavimus: alioqui pro aliarum etiam rapacium mare usurpatur, quae ternos scilicet pariunt. nam tinnunculus (inquit Aristot.) foecundissimus in hoc genere, non parit supra quatuor. Aquila, Theodotion, et Symmachus omnia accipitrum genera falcones vocant et ea quatuor generibus dirimunt, asturem primae quantitatis ponentes in genere primo: et asturem minorem quem tercellinum vocamus in genere secundo: et nisum in genere tertio, muscetum in quarto: Quibus nullo modo consentiendum. Nam tercellinus (qui sic vocatur, quomiam pulli tres in uno nido nascuntur, duae foeminae et tertius mas, Tardivus) invenitur in nido accipitris, et muscetus in nido nisi. Sexu enim duntaxat differunt, cum tercellinus mas sit, accipiter foemina: et similiter nisus foemina, muscetus mas, Alber. Crescentiensis accipitres mares, qui foeminis minores t inutiliores sunt, muschetos vocavit: nos Alberti sententiam et nomina magis probamus. Hoc admonendus est lector, quod cum falconibus et accipitribus permulta sint communia, operaepretium fore ut qui curiosus horum vel illorum historiam cogniturus est, utranque perlegat. saepe enim authores communia quaedam de uno tantum genere prodiderunt. ¶ [HE], nez, Hebraeis accipiter est. Rabi Kimhi interpretatur avem quae venetur, et ad dominum suum redeat, vulgo dictam sparverium: similiter R. Salomon Levit II. Author Chaldaici dictionarii asturem exponit. Chaldaica interpretatio Levitici II. habet [HE], naba. Arabica [HE], basi. Andreas Bellunen. albazi interpretatur avem quae falco peregrinus vulgo dicatur. Persica [HE], mar an bas. Septuaginta [GR]. Hieronymus accipiter. Deuteronomii etiam cap. 14. pro nez voce Hebraica LXX. verterunt [GR], id est corvus. Sed haec vox omnino accipitrem significat, a qua forsitan etiam nisus Latina descenderit. videtur autem facta a verbo [HE], nazah, quod volare significat, quoniam haec avis volatu plurimum valeat. Iob.39. [HE], nozah, vocabulum plumam significat, et non accipitrem ut quidam vertunt, Munsterus. Septuaginta relicta voce Hebraica [GR] reddiderunt. [HE] etiam, peres, Levit. II et Deut. 14. accipiter exponitur vel haliaeetos: a Iudaeis vulgo [HE], [GO]. [GR] quidem vel [GR] aquila est venationi dedita: item [GR], aquila, apud Macedones, Varinus. Plura de Hebraica voce peres, deque Graecis [GR] et [GR], leges infra in Capite de accipitrum diversis. ¶ Albasach est avis quae dicitur accipiter, Bellunensis. nos supra basi Arabicam, bas Persicam vocem esse diximus. Albazi et falco sachari et albasach, avium rapacium nomina, leguntur apud Avicennam 2. 614. ubi vetus interpres habet, accipiter et cristatela (si recte legitur. tinnunculum quidem accipitrem Italorum aliqui tristunculum vocant) et basich. Vocem albazi Bellunensis falconem peregrinum interpretatur. Sarsir Hebraicam vocem Prover. 30.alii aliter exponunt, ut recitabimus in Aquila. quidam avem [HE], asturgal. sturnum aliqui coniiciunt intelligendum, ego asturem malim. Pro schachaph dictione Hebraica Levit. II Septuaginta hierax, id est accipiter vertunt. nobis bubo potius videtur, vide in Bubone. Aegyptii ac accipitrem thaustum nominant, Aelianus. Apud Libyes [GR] vocatur, Hesych. Graece [GR]: et hodie vulgo [GR], quod nomen etiam falconi attribuunt. Accipitris nomen licet, ut dixi, veteribus
plura genera contineat, apud recentiores tamen pro uno fere usurpatur, cuius hic effigiem damus, in quo genere mas tercellinus vocatur. Alunnus tamen accipitrem Italice simpliciter terzolo interpretatur, alii sparaviero vel sparviere, quem vulgo nisum interpretantur. Accipiter Hispanis est halcon. Gallis, author, mas tiercelet. Germanis, [GO] vel [GO], vel [GO]: (mas vero qui minor est, [GO].) Flandris, [GO]. Anglis hawke vel hobie. Illyriis gestrzab. Polonis zastrzamp. Nuper quidam, qui animalium nomenclaturas scripserunt, accipitrem Germanis simpliciter dictum ([GO]) subbuteonem Aristotelis interpretati sunt , quibus ego non assentior.
B.
Accipitres fortiores maioresque sunt in regionibus aquilonem versus, Albertus. Et alibi, Omne animal abundat ubi copia fuerit cibi quo utitur. quare cum huius generis aves pascantur avibus, praesertim aquaticis, quae et tardiores sunt ad volatum, et carnosiores ad escam: iccirco versus septentrionem accipitrum et falconum et aquilarum abundant genera, ut in Britannia, Suecia, Livonia, et finitimis regionibus Sclavorum, Prutenorum et Rutenorum. Et quia frigida sunt istae regiones, et in terris frigidis nascuntur corpora magna, quae copioso sanguine et spiritu abundant, unde audacia et feritas proveniunt: ideo etiam aves rapaces in iam dictis regionibus magnae sunt, magisque rapaces et feroces. In aliis vero locis secundum proportionem vigor, audacia et ferocitas in eis spectantur. Inveniuntur accipitres in alpibus quibusdam nidificare, qui caeteris praeferuntur, ut qui nascuntur in alpibus de Brusia in Sclavonia. boni etiam reperiri dicuntur in Alpibus circa Veronam et Tridentum, Crescentiensis. In Helveticis etiam alpibus multi iique magni et fortes capiuntur, cum aliis plerisque tum Galanda monte Rhaetico, inde Mediolanum et in Italiam delati magno venduntur. Tappius prae caeteris laudat Germanicos, praesertim in Marchia Vuestphaliae captos, unde (inquit) in Brabantiam, Galliam, Hispaniam et Angliam deferuntur, ac maioris inter caeteros vaeneunt. Adventitii accipitres etiam ex Creta importantur, Budaeus. Astures et nisos circa Neapolin captos, multo maiores et praestantiores nostris (Helveticis) esse audio. Astures (inquit Crescentiensis) nascuntur in alpibus et nemoribus. Sunt autem super pulchritudine et bonitate asturum indicia eadem quae de accipitribus traduntur. ¶ Accipitrum genera diversa, quae magnitudine, forma, et venandi modo differunt, mox post communem accipitris historiam singillatim prosequemur. Astures (inquit Tardivus) ex Armenia et Persia omnibus praeferuntur: deinde e Graecia, tertio ex Africa. Armeniis oculi virides, sed praestant qui oculis et dorso nigricant. Persicus corpore grandi est, et bene vestito plumis, oculis claris, cavis: superciliis pendentibus. Graecus capite grandi spectatur, et raris in collo plumis. Africano dorsum nigrum, et oculi similiter in iuventute. nam aetatis progressu ruffescunt. Caeterum forma asturis laudatur huiusmodi: Astur boni ponderis esto, ut qui ex Armenia magna adfertur. In Syria aves quae predae et aucupio serviunt, ad pondus emuntur, eoque maioris quo plus appenderint, colorem et alias earum conditiones parum curant. Albus astur obesior est, pulcher et facilis institutioni, sed inter caeteros infirmior. gruem enim capere non potest. sed quoniam sublimi volat, et facilius fert frigiditatem in alto aere, ad aves quae altius volant capiendas probatur. Astur subniger, et cui plumae a vertice frontem versus instar capillitii dependent, elegans est, sed parum fortis. Laudabilis forma asturis est, si caput sit modicum, facies longa et angusta sicut in vulture, et si similitudine aquilam referat: fauces et gula probantur amplae: oculi magni, cavi, cum parvo orbe nigro in eis: nares, aures, cauda et pedes ampli: rostrum longum et nigrum: collum longum, pectus crassum, caro dura, coxae longae carnosae et distantes: ossa crurum et genuum brevia, ungues crassi et longi: plumae coxarum caudam versus latae: et similiter plumae cauda, quae etiam subrussa et molles praeferuntur. Color sub cauda non alius quam in pectore, probatur: et super singulis pennis in superiore parte caudae aliqua divisio. Color in extremis caudae pennis niger esse debet circa caules seu lineas pennarum. Inter colores excellit ruffus qui vergit ad nigrum aut fuscum splendidum, etc. Signa in parvis asturis laudantur haec: oculi clari et ampli, item capacitas aurium et oris ampla, caput parvum, collum longum, digiti longi, pennae breves et occultae, pedes virides, ungues ampli et excarnes, concoctio facilis; excrementi meatus amplus, et excretio longius emissa. Si quae nigredo in extremo rostro fuerit, bonum est signum. Damnantur tum in magnis tum parvis asturibus, caput magnum, collum breve, carnosum, molle, et plumis plenum: pennae colli mixtae et involutae: coxae breves et graciles, crura longa, digiti breves, color Baeticus nigricans, asperitas sub pedibus. Oculi rubentes instar sanguinis, nunquam quiescere, semper appetere pugnam, et de pertica in faciem astantis velle involare. improbantur et qui maciem ferre non possunt, et si obesentur, fugiunt. Timidus etiam, quod vix possit institui, et manum aucuipis fugiat. Item cui plumae supra oculos dependent, et alba oculorum pars nimium alba est, color ruffus aut Baeticus clarus. . His notis insignes plerumque mali sunt, et revocati ad manum non redeunt. Si quando tamen huius formae accipiter reperiatur bonus, illum plane optimum fore existimandum. Fit enim interdum, sed raro, ut improbant quoque corporis speciem bonae conditiones et virtutes sequantur. Placet accipiter, levis, alacris, quique non facile fatigetur, et aves magnas capiat, Haec omnia Tardivus. Accipitrum pulchritudo cognoscitur, si sunt magni, breves, parvo (et oblongo, Tappius) capite, pectore et spatulis crassis, tibiis amplis, pedibus
magnis et expansis, pennarum colore nigro, Crescentiensis. Tappius praeterea requirit in probo accipitre, collum parvum et longum, nares amplas, linguam et interiora oris nigra, alas parvas et breves, modice inflexas fere ut gallinae, cum pennis latis et validis: cruribus magnis, latis (seu planis) et altis, quae versus coxas angusto intervallo distent, magno versus pedes, modice inflexis: cauda oblonga, ruffa aut nigra: maculis in pectore fuscis, pennis dorsi puniceis quarum extrema albicent: plumis femorum gilvis seu subruffis absque maculis: cauda etiam maculis quae fulmina picta referant insigni cum aliis diversae figurae, Haec Tappius. ¶ In accipitrum delectu primae partes tribuuntur neanisco, id est iuveni, (inquit Demetrius Constantinopolitanus:) secundae ophiocephalis dictis, quod caput serpentium instar parvum et planum habeant. Rotundi et quadrati oblongis praeponuntur. Nares sint amplae. citrinus color in naso non admodum splendeat. talis enim accipitrem brevis futurum vitae significat. Lingua optima quae nigra fuerit, deinde quae dimidiam partem alteram nigram, alteram albam habuerit: pessima ex toto alba. Est etiam is brevis vitae, qui vulgo [GR] dicitur, (a maculis in naso quas Graeci elaeas vocant.) Omnis laudatus accipiter pennas tredecim in cauda gerit, et in parvis digitis [GR]. Et rursus, Laudabilis accipiter caput habet parvum, et superius planum, ([GR]) linguam nigram, elaeas, id est maculas in naso nigras, pennas caudae tredecim vel undecim: in unguibus veluti squamas ([GR]) instar cyprini piscis: et intrinsecus clavos habet post id quod cornu ([GR]) vocatur tanquam perdix mas. [GR]. Et mox, Accipiter laudatur [GR] (forte [GR], quem tamen supra dixit brevis vitae esse: sed rursus laudavit elaeis, id est maculis in naso nigris insignem) id est qui grana tanquam milii nigra habet, vel qui circa unguis radicem scissuram (]GR]) ceu lineam habet: vel infra alam pennam acutam versus latus aut humeros: [GR], Hucusque Demetrius. De accipitrum sive falconum natura, viribus, animique praestantia ex pennarum colore iudicanda, in genere dicemus in Hierofalcho ex Belisario. ¶ Accipitres in Aegypto minores quam in Graecia fiunt, Aristot. Accipitres magnitudine aquilis non inferiores sunt, Gillius. Non in hoc tantum, sed omnia avium rapacium genere mas minor est, foemina maior et fortior. Ferocia accipitribus non nisi divino ex calore inest, qui quanto est in masculo vehementior, tanto minus virium sufficit ad crementum: foeminis autem, quia remissior est, maius crescendi adiumentum praestat. Impedit enim minus id naturae calor intemperatus, Calentius in epistolis. Aves praedatoriae colore variant, pro ratione loci et arborum. nam quae in frutice spinoso aut acere (opulo) habitant, ad ruffum aut nigrum colorem magis inclinant: quae in fago, ad gilvum seu pallidum. In regionibus frigidis, et in rupibus accipitres maiores et fortiores fiunt, sed difficilius instituuntur quam qui in loco calido nati educatique fuerint, Tappius. Quaedam temporis ratione mutari videntur, ut accipiter, upupa, et similes volucres, Theophrastus et author Geoponicorum 15. 1. Donatus mihi aliquando est accipiter totus albus, captus in montibus nostris, Augustinus Niphus Suessanus. Accipiter colorem oculorum mutat et rostrum, Physiologus. Accipiter totus est varius: sed primo anno fulvas et nigras habent maculas, deinceps autem maculis albis et nigris distinguitur, quae albiores et nigriores fiunt cum saepius mutatus fuerit. Pedes eius crocei, ungues magni, sed non quanti aquilarum. Caput quam aquilae rotundius: rostrum curvum, et pro eius portione brevius quam aquilae, et longius quam falconum. In dorso paucas habet maculas albas, et plures nigras. Alas pro sua portione habet acutiores quam aquilarum genera, et minus acutas quam genera falconum, Albertus. Accipiter avis est elegans, valido corpore, dorsi colore fusco vel subnigro, capitis fusco dilutiore, pectore et ventrem varius, oculis splendidis, rostro adunco, aspectu alacri, pedibus crassis, et unguibus longis, Stumpfius. Accipiter eiusdem fere figurae est cum niso, qui sperverius vocatur, licet maior eo sit. Est etiam minor aquila truncali, sed maior quam aquila quae pisces rapit, Albertus. In asture anterior pars capitis extensa paulatim angustior fit, et terminatur in rostrum, ut etiam in capite aquilae, Idem. In asture anterior capitis pars paulatim extensa colligitur et terminatur in rostrum, sicut et aquilae caput falconis vero caput naturale non exenditur nec similiter se colligit, Albertus. Uncinati unguibus sunt quibus incurvum est rostrum, ut accipitres, aquilae, Aelianus. [GR], Innominatus apud Suidam. Rostra accipitrum nimis magna non probantur. accipitres enim parum leves arguunt, ut in Hierofalcho recitabimus ex Belisario. Accipitri ventriculus est ferventior, Aristot. Iecori eius simul et intestino iungitur fel, Idem. Fel plerisque toto intestino est, sicut accipitri, miluo, Plinius. Et alibi, Fel in quibusdam intestino tantum iungitur, ut columbis, accipitri. Accipitrum et Aquilarum fel colore aerugineo est interdum, Galenus. Accipitris lien magnitudine deficit, Aristot. Et rursus, Accipitribus, ut magnae parti avium, lien adeo exiguus est, ut propemodum sensum effugiat. Asturis et nisi cauda dependet, Albertus. Apud Demetrium Constantinopolitanum et alia quaedam partium accipitris rariora nomina leguntur, superius a nobis memorata: et haec, [GR], mucrones unguium. [GR], vel [GR]: maiores pennas intelligo, quae in alis et cauda sunt, ([GO]:) ut [GR] (alias [GR]) minores. Verba eius de accipitre in caveam incluso subscribam: [GR]
[GR] Et alibi, [GR] ([GR] potius in foeminino) [GR]. Et rursus, [GR]. Item, [GR]. Hinc et [GR], vel potius [GR] vox composita videtur, et ex maioribus alarum pennis primas ac longissimas significare, quas et ocyptera nominari censeo. nam, ut Scholiastes Aristophanis scribit, pennarum aliae [GR] vocantur, (minores scilicet mollioresque, plumae potius dicendae:) aliae [GR], id est penna simpliciter. aliae [GR], maximae scilicet, in quibus ad pernicitatem volandi praecipua vis. [GR], Aristoph. in Avibus. Porro [GR] partem in orrhopygio pustulae instar eminentem interpretor, sic dictam fortassis quod humorem album et pinguem contineat. [GR], Demetrius. Hoc est, Alfptarea pars est supra crura (sic interpretor [GR] in avibus) quae eminet, hordeum nonnullis dicta. Hac parte inflammata vel tumescente aves quaedam morbo acuto pereunt, nostri morbum avium vocant. ¶ Asturis et nisi cauda dependet (ob longitudinem scilicet) quod in falconibus improbatur, Albert. Accipitrum caudae taeniis quibusdam transversis distinguuntur, et cruribus quam buteones brevioribus sunt.
C.
Aves omnes quarum adunci sunt ungues, carnibus vescuntur, ut genera aquilarum, milvorum, accipitrum et falconum omnium, Albertus. Accipiter avidissime et raptim cibum suum devorat. Avium quas ceperit cor nunquam edit: idque nonnulli in coturnice et turdo, alii in aliis observarunt, Aristot. Avium non edunt corda, Plinius. Accipitres nunquam avium corda, veluti religione quadam constrictos, edere accepimus, Aelianus. Albertus contrarium scribit: Si quid (inquit) de praeda appetunt, cor eruunt ac devorant, quare avem captam ad latus perforant. aliquando cerebrum e capite extractum vorant, reliquo corpore reiecto. Idem coredulum avem facit quae venatione vivat, et corda eorum quae venantur edat, de reliquo corpore parum accipiat: quasi idem plane coredulus qui accipiter sit. Vide infra in a. Sed Albertum reprehendit Niphus, cor avium ab accipitre, quas rapuerit, gustari negans. Nullum genus accipitrum aut falconum ad reliquias praedae suae revertitur dum sylvestre est: nec ullum ex eis insidet cadaveri, sicut faciunt aquilarum et milvorum genera, Albertus. Accipiter nullas fruges exedit et conficit, sed et carnes vorat, et sanguinem exsorbet, iisdemque sitos alit pullos, Aelianus. Accipiter sylvestris adhuc praedatur aves domesticas, ut Gallinas et anates, quas statim devorat. Capit etiam cornices, et huiusmodi. Quum lepores capit, sinistrum pedem terrae infigit, et dextro praedam tenet: tum quam primum potest oculos eius eruit, et interficit. Cicuratus autem magnas aves invadit, audaciam acquirens ab adiutore homine: nempe gruem, anserem, ardeam, et alias huiusmodi aves. Absque negotio quidem rapit anatem maiorem, et mergum, et fulicam: easque etiam in satis magna copia, Albertus. Plura de accipitrum cicuratrorum cibo dicemus infra capite quinto. Vescuntur etiam muribus. Accipitres nobiles aquilonares maxime delectantur cancris, quos tamen non venantur: et ideo cicurati isti melius quibusvis aliis aves magnas capiunt, et cancrorum cibum a dominis praemii loco accipiunt, Albertus. ¶ In hieroglyphicis legitur accipitres aquam non bibere, sed sanguinem, Caelius. [GR], Suidas in [GR], unde locum in voce [GR] corruptum restitues. At Gillius bibentes eos facit, his verbis: Accipiter si corpus (hominis defuncti) attigerit, ieiunus manet: neque si unus tantum aquam in sulcum derivet, aquam gustat: quod sane existimet illi unico homini incommodare, sua nimirum potione aquam ex illius usu auferens: Sin plures homines irrigant, videns affluentis aquae copiam, velut ab eis invitatus, libenter bibit. ¶ Accipitres ad libidinem sunt inflammatissimi, Aelianus. Accipitres etiam specie diversi inter se coire putantur, Aristot. Coeunt etiam cum aquilis et spurias aquilas gignunt, Idem. Quo tempore aves libidine accenduntur, quicquid rapacium avium est, ut falcones, sacri, et aliae, cum asture congregantur, hinc fit ut pro diversitate parentum audacia et fortitudine multum inter se differant, Tardivus. Accipitrum minimo similis est cuculus magnitudine atque volatu, qui magna ex parte per id tempus non cernitur, quo cuculus apparet. Unde putaverunt aliqui cuculum ex accipitre fieri immutata figura. Sed ita fere evenitur ne caeteri quidem accipitres item cernantur, cum primum vocem emisit cuculus, nisi perquam paucis diebus. Aliquando tamen una visi sunt et cuculus, et similis ei accipiter. Quinetiam ab accipitre interimi cuculus visus est, quod nulla avis suo in genere solet facere. Imitatur autem accipitrem non alio quam colore, nisi quod hic maculis distinguitur ceu lineis: cuculus velut punctis, Aristoteles. Coccyx (inquit Plinius) ex accipitre videtur fieri, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui, nisi perquam paucis diebus: ipseque modico tempore aestatis visus non cernitur postea. Est autem neque aduncis unguibus solus accipitrum, nec capit similis illis, neque alio quam colore, ac rictu (alias victu) columbi potius. Quin et absumitur ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a suo genere interempta. Accipitres (inquit Aelianus) ineunte vere delecti ex omnibus duo in Aegyptum ablegantur, ad speculandas insulas quasdam desertas quae Libyae adiacent. Ii autem ubi reverterint, praeeuntes eo, alios deducunt: quibus duobus caeteri peregre illius profectionis festum agunt. Cum ad eas insulas pervenerunt, quas illi duo speculati
commodiores sibi indicarunt: hic in multa quiete, et tranquillitate pariunt, et excludunt, passeresque et columbas venantur. pullos cum magna redundantia alunt, deindeque firmos ad volandum in Aegyptum abducunt, tanquam ad paternas sedes. Accipiter cum ex sese tria ova peperit, unum solum selectum alit, alia duo frangit, quod ipsum eo tempore facit, cum ungues amisit, quod tres pullos tum alere nequeat, Gillius. Tria aut quatuor ova parit, aut ut plurimum quinque, Albert. Vicenis diebus incubat, Aristot. et Plinius. ¶ Accipiter locis saxosis et arduis nidulatur, Aristoteles. Genus eorum quoddam nidos facere in petris excelsis praeruptisque assolet, Idem. Nostrates etiam observantur eos nidulari in asperis et altis rupibus inter vepreta, quamdoque super arbore, acere praesertim, aut quercu, aut fago, et super abiete aliquando vel pinu. In insula Africae Cerne in Oceano accipitres totius Massyliae humi foetificant, nec alibi nascuntur illis assueti gentibus, Plinius. ¶ [GR], Homerus Iliad. ν. Accipiter velocissime volat, nec nisi in primo sui motus impetu rapit, postea lentius volat: quod si in principio frustretur, ab avis persecutione cessat, et in aliquam arborem insidet tanta nonnunquam indignatione ut ad dominum reverti recuset, Crescentiensis. Et rursus, Quantum potest ad rapiendum prope terram volitat, ne ab avibus, quibus insidiatur, videri possit. Solus et absque socio volat, quod predae participem non admittat, Idem. Omnes accipitres volant iuxta terram, Albertus. ¶ Accipitres caeteri hyeme abeunt praeter aesalona, Plinius. ¶ Sonus falconum ut plurimum crassior et prolixior est, et ab acuto in gravius procedens quam austrum vel nisorum, Albertus. Accipiter pipat, Author Philomelae. [GR] verbum per onomatopoeiam factum de accipitrum voce in Polluce legimus. Accipitres, atque ossifragae, mergique marini Longe alias alio faciunt in tempore voces, Lucretius. ¶ Gallus Indicus perinde ut accipitres acri atque acuto videndi sensu viget, Gillius. Accipiter oculos habet celeriter mobiles, [GR], Aristot. in Physiog. ¶ Accipitres pennas mutant inter solennes D. Vualpurgae, et D. Iacobi dies, Tappius. Cum primum pennas mutarit accipiter, formosior evadit: et similiter omnes quae ad aucupium adhibentur aves, aetatis progressu subinde pulchriores fiunt, Stumpfius. Divus Graegorius author est, accipitrem ubi consenuit et pennis se gravatum sentit, ad Solis iubar converti, praesertim austro flante: tum corporis meatibus calore patefactis, alas tandiu vibrare, donec pennae veteres defluant: sic novas renasci, et senectam eius renovari, Tappius.
Quae ad accipitrum valetudinem, et morbos eorum curationem spectant, ad caput quintum referre placuit.
D.
Homines quorum oculi fuerint mobiles, praecipites ([GR]) et rapaces iudicantur, argumento accipitrum, Aristot. in Physiognomicis. Accipiter eiusdem fere consuetudinis est et rapacitatis ut aquila, Albertus. Avis est iracunda, quamobrem solitarie volat praeterquam tempore coitus, Idem. Isidorus accipitrem avem regiam esse scribit, et animo plane regio praeditam. Est enim animosus, et magis animo quam unguibus armatus, ita ut animi fortitudine in eo compensetur quod corporis magnitudini deest, quod fere etiam in parvis hominibus contingit. Quamvis enim pectus ei angustum et modicae carnis sit, in illo uno tamen unguibus et rostro neglectis confidit. Est et hoc fortitudinis signum, quod in sublimi et patente longe lateque aere praedam invadere non dubitat, Tappius. Accipiter prae cunctis avibus fortis et intrepidus est, et omnes impugnat, etiam corpore maiores, Stumpfius. In hoc genere nobiliores, praedam non tam propter escam quam aviditate gloriae petunt, et ipsa crudelitate delectantur, Albertus.
¶ Aucupes fide digni in superiori parte Germaniae, quae Svevia superior nuncupatur, narraverunt nobis se aliquando ingressos in pernitissimum sylvae locum ut caperent astures, invenisse asturem magnum, aetate valde provecta, et prae senio fere canum, in cuiusdam arboris ramo. et cum paulatim accedentibus ipsis non fugeret, tandem caecum esse propter senium deprehendisse. itaque latentes observare voluisse unde nam viveret: vidisseque paulo post accipitres duos iuniores, qui carnes ex praeda allatas minutatim discerptas ei administrarint, Albert. Olores et accipitres soli aves sui generis devorant, Ebertus et Peucerus. Accipitres tum astures tum sparverii (id est maiores et minores) pullos suos volantes cibant fere mensis spatio, et postea recedunt ab eis. Et docent eas capere aves, quas vivas adferunt, et coram eis dimittunt, incitantque pullos ad capiendum. Ubi autem perfecte iam volaces et ad capiendum idonei fuerint, relinquunt eos. Haec quidem ita se habere non ex aucupibus tantum accepi, sed etiam ipse expertus sum, Albert. Nisus ac tertiolus locum deligunt, in quo aves captas quotidie deplumant, multaque cura mundant, quandiu compares aves incubant, quibus et eas ministrant, Alexander quidam author obscurus. ¶ In insula Africae Cerne in Oceano accipitres totius Massyliae humi foetificant, nec alibi nascuntur, illis assueti gentibus, Plinius. Et mox, In Traciae parte super Amphipolim homines atque accipitres societate quadam aucupantur, etc. ut in E. referam. Accipitrum genus est quod escae illecebris capitur, iisdemque mansuefactum, postea nunquam abscedit ab eo quem experitur in se benignum, Aelianus. Accipiter Aegyptius mitis est praeter alios qui alibi sunt, Strabo lib. 17. Accipiter avem quam ei sors sub noctem offert, tota nocte sub pedibus tenet, tandem oriente Sole licet famelicus eam dimittit: et quamvis eandem alias obviam habuerit, non persequitur, Physiologus. ¶ Hieracium herbam accipitres scalpendo, succoque oculos tingendo, obscuritatem cum sensere discutiunt, Plinius. ¶ Accipitres
aiunt a cordibus tanquam sacro quodam initiatis se sustinere. nunquam enim avium corda, veluti religione quadam constrictos edere, Gillius: vide supra in C. Hominem mortuum si inhumatum perspexerint, iniecta gleba humare dicuntur: etsi illos hoc ipsum Solon, sicut Athenienses, non facere instituerit, Gillius ex Plutarcho de Iside. Homini insepulto desuper pulverem iniiciunt, Tzetzes 61. Accipitrem Aegyptii Soli acceptum putant, cuius totam naturam aiunt ex sanguine et spiritu constare;: et hominis misericordia eum affici, et mortuum lugere, ac in oculos eius terram aggerere, in quibus scilicet Solis lumen habitasse existimet. Eundem (accipitrem) compluribus annis vivere arbitrantur, et post vitam vi quadam vaticinandi pollere, et a corpore solutum summa ratiocinandi et praesagiendi scientia praeditum esse, [GR], Porphyrius lib. 4. de abstinendo ab animatis. Accipiter si corpus (hominis defuncti) attigerit, ieiunus manet. neque si unus tantum aquam in sulcum derivet, aquam gustat: sed tantum si plures, ut in C. recitavi ex Gillio.
¶ Accipiter bellum gerit cum aquila, Textor. Aquila capit accipitrem et quamvis aliam avem rapacem, quum eas viderit gestare lora pedum, cibi (praedae) aliquid esse putans: quare eas capere conatur, ut coniicimus. nam in deserto (ubi hae aves ferae sunt et sine loris) non invadit eas, Albert. Noctuae a caeteris avibus infestatae auxiliatur accipiter collegio quodam naturae, bellumque partitur, Plinius. ¶ Accipiter congrediens cum ave qua dicitur kokye, vincitur. ipsa tamen pugnam non incognoscitur, et cum eum vident aut sentiunt (aves) garriunt, fugiunt, et se quantum possunt occultant, Crescentiensis. Anseres et canes et magnas struthiones nihili faciunt, contra accipitrem vel multo minimum formidant, Aelianus. Lepus vocem accipitris exhorret latitans, Volaterranus. Columbis inest quidam et gloriae intellectus. nosse credas suos colores, varietatemque dispositam. quinetiam ex volatu creduntur plaudere in coelo, varieque sulcare. Qua in ostentatione ut vinctae praebentur accipitri, implicatis strepitu pennis, qui non nisi ipsis alarum humeris eliditur, alioquin rapit. Ob id cum iis habenda est avis quae tinnunculus vocatur. defendit enim illas, terretque accipitres naturali potentia, in tantum ut visum vocemque eius fugiat, Plinius. Columbae foetae emissae, propter pullos quos habent, utique redeunt, nisi a corvo occisae, aut ab accipitre interceptae: quos columbarii interficere solent, duabus virgis viscatis (etc. ut in E. referemus,) Varro. De columbario aut potius palumbario accipitre, infra in peculiari capite agetur. Accipitres alii non nisi ex terra rapiunt avem: alii non nisi circa arbores volitantem: alii sedentem sublimi: aliqui volantem in aperto. Itaque et columbae novere ex iis pericula, visoque considunt, vel subvolant, contra naturam eius auxiliantes sibi, Plinius et Aelianus. Plura vide infra in Capite de accipitribus diversis. Distinctio generum ex aviditate: alii non nisi ex terra rapiunt avem: alii non ^<nisi circa arbores volitantem: alii sedentem sublimi: aliqui volantem in aperto, Plinius. Venandi differentia in accipitre notatur. neque enim simili modo aestate ut hyeme rapit, Aristot. Albus color in columbis a quibusdam non nimium laudatur, nec tamen vitari debet in iis quae clausae continentur. nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter, Columella. Et alibi, Albae gallinae propter insigne candoris ab accipitribus et aquilis saepius abripiuntur. Si accipitris vocem audierint incubantes gallinae, ova vitiantur, Plinius. Vestibulum in quo aves aluntur, retibus munitum sit, ne aquila vel accipiter involet, Columella. Omne ornithoboscion apricum eligi debet, intento supra rete, quod prohibet gallinas extra septa volare, et in eas involare extrinsecus accipitrem aut quid aliud, Varro. Primam coturnicum (quum vere ad nos redeunt) terrae appropinquantem accipiter rapit, Plinius. Alauda in segetibus artificio magno, quo pueros et accipitres fallat, nidum constituit, Gybertus Longolius. Nessotrophium (id est locus ubi anates aluntur) contegitur clatris superpositis vel grandi macula retibus, ne aquilis aut accipitribus involandi potestas sit, Columella. Accipitres crocodilorum hostes sunt, Aelianus, ut pluribus referam in h. Accipitres serpentibus et venenatis bestiis inimicissimi sunt. nec enim ipsos serpens, nec scorpius, ullave alia mala bestia latere potest, Aelianus. Buteo genus avis, qui ex eo se alit quod accipitri eripuerit, Festus. ¶ Chamaeleonti vis maxima contra accipitrum genus. detrahere enim supra volantem ad se traditur, et voluntarium praebere lacerandum caeteris animalibus, Plinius. Vite nigra si quis villam tinxerit, fugere accipitres aiunt, tutasque fieri villaticas alites, Idem. Accipiter odit radicem sylvestris asparagi, Textor. Accipitrem panis necat secundum Augustinum, Physiologus. Os tibiae accipitrum si ad aurum admoveatur, sic ipsum illecebra quadam mirabilis ad se allicit, quemadmodum Heracleotem lapidem sua vi praedicant quasi praestigiis et captionibus ferrum ad se attrahere, Aelianus.
E.
Aquilae, Symmachi et Theodotionis epistolae extant apud Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, in quibus de moribus et remediis avium rapacium in genere tractatur, Albertus. De struzeria, sic vocant aucupium per accipitres, multi et magni libri extant, Tortellius in Orthographia ubi de Horologio. Nos super Demetrii cuiusdam Constantinopolitani librum Graecum, quem ille ad Imperatorem Constantinop. scripsit, de accipitrum educatione et cura, doctissimi Augustae Vindelicorum medici Achillis Gassari beneficio nacti sumus. Albertus Magnus libro 23.
voluminis suis de animalibus, multa de accipitribus et caeteris rapacibus avibus conscripsit, et ex aliis scriptoribus collegit, videlicet ex epistolis Aquilae, Symmachi et Theodotionis: item ex Guilielmi cuiusdam libro, et altero falconarii Friderici Imperatoris. Petrus Crescentiensis etiam in opere de agricultura quaedam de hoc genere avium scripta reliquit: deinde Belisarius Aquivivus Aragoneus Neritinorum dux: et nostra memoria Eberhardus Tappius Lunensis de iisdem librum Germanicum condidit: et Guilielmus Tardivus Gallicum ad Carolum octavum Galliae regem. Nec dubito quin aliae etiam linguae, praesertim Italica, eiusdem argumenti libros habeant. Nos quae apud iam dictos aliosque authores reperimus, pleraque omnia ab eis mutuabimur, remediis tantum ad singulos morbos pertinentibus exceptis: quod ea persequi velle cum ex aliis quibusdam, tum ex Demetrio maxime, nimis longum foret. Quae tamen apud Albertum, Petrum Crescentiensem et Belisarium remedia inveniuntur, ponemus omnia.
¶ Empturus accipitrem certis notis sanum ab aegro discernet. Accipiter igitur aegrotans (inquit Albertus) pennis et alis quodammodo inhorrescit, alae ei dependent, clamosus est propter sensum doloris. cibum saepius reiicit incoctum: Struma afficitur, et interdum repletione ut homo, quo tempore obtusius cernit, gravis ac piger ad advolandum est, cibus fastidit, somni et quietis cupidus est, praedam obiectam negligit, et in terram residet: revocatus cum esca ad manum domini non cito revertitur, vocatus non respicit vocantem, Haec Albertus. Columbae bibendum infundito vinum vetus odoratum admixto asaro, (Graece [GR] scribitur:) deinde columbam accipitri obiicito, qui si aeger fuerit non attinget eam, Demetrius. Vel accipitrem humi pone iuxta pedes tuos, et manum qua carnem teneas quantum potes elevato vocatoque accipitrem, qui si continuo ad manum advolarit, sanum esse iudicabis: secus, aegrotum et non emendum, Idem. Vel, scobem ferri bene tritam accipitri obiice cum carne qua solitus est pasci. hanc si devorarit, partes eius interiores infirmas esse coniicies. Quod si aliquando a deglutita ferri scobe ossa eius vel articuli crepitum ediderint, interiora eius infirma fuisse coniicies, auxilium vero ex hoc ipso remedio maximum ei futurum expectabis. Vel, Pulmone ovillo adhuc calente ciba accipitrem, et si nihil incommodi inde senseris, interiora eius sana esse credito. Si vero deterius habuerit, et aegre concoxerit, signum est eum aegrotare, et postridie invenies eum tristiorem. Hunc ne emito: si vero tuus sit, idoneam curam ei impendito, Hucusque Demetrius. Signa sanitatis in avibus rapacibus a Tardivo haec referuntur: Si alvi excrementum continuum fuerit, non interruptum, nec densum: Si turundos ingestos (de quibus infra dicemus, Galli curam vocant) non humidos sed siccos alvo reiecit: Si super pertica tranquille se gesserit: Si rostro alas suas repurget ab inferiore parte usque ad summam: Si pennae eius veluti unctae splendeant: Si os aperiat, lingua tremat, et anhelus sit, etc. Frigoris vero signa sunt, si oculos claudat, pedem alterum elevet, plumis inhorrescat. Defatigatus aut aeger notatur, si os clausum fuerit, alae dependeant, et crebro respiret per nares. Denique morti vicinus, si alvi excrementum viride redditur, et quum in perticam ipse volatu se elevare non potest.
Accipiter qui de nido extractus fuerit, nidarium vocant, prae caeteris laudatur: et dominum raro deserit: similiter ramarius, hoc est qui de nido egressus de ramo in ramum matrem sequitur, optimus esse solet. Secundi meriti est sorus dictus , captus scilicet postquam nidum reliquit, antequam pennas feritate mutaret. Qui vero post id temporis captus fuerit, raro consuevit cum hominibus vivere vel morari, si tamen permaneat, bonus est. quia in feritate fuit solitus aucupari. et quanto animosior videtur et audacior in opere ac meliorum morum, tanto ab expertis melior iudicatur, Crescentiensis. Nidularios mansuefactarii vocant, qui ex nidulo rapti sunt, et domi adoleverunt. Ramales, qui iam ferme adulti et nido oberrantes, ramulatim volitantes capiuntur. Hos (ut arbitror) praeferunt. celeritate enim nidulariis prevalent. Nidularii ut obsequiosissimi, sic deterrimi. Peregrini ut in primis volucres, sic contumaces et maiore negotio curabiles, ut qui ab infantia non obduruerint. Hi tamen duorum generum: hornotini praestantissimi putantur, id est qui antequam deplumescant mansuescunt. anniculi, id est deplumes, bimi, trimi et deinceps ad obsequium redigi non possunt, Budaeus in Pandect. Rob. Stephanus ramage Gallice dictum interpretatur accipitrem, qui aliquandiu libere volarit. sed is potius sorus fuerit. In nido captum nieds nominat, Tardivus eundem nyais. Illum qui nuper nido egressus pauco tempore matrem suam volando de ramo in ramum secutus est, branchier, id est ramarium, nam Galli ramum branche appellant. Tardivus recte accipitrem branchier et ramage eundem facit: Sorum vero dictum ait a colore quem Galli soret nominent. Est autem sorus qui aliquandiu libere volavit, sed antequam pennas mutaret hornotius adhuc, id est primo anno captus est. Tappius nidarium Germanice vocat [GO], ramarium [GO], sorum [GO]. nostri nidarium [GO], ramarium [GO].
¶ Accipitres, falcones et omnes aves rapaces, item aviculae minores, quomodo capiantur retibus, tum magnis quae parietes, tum minoribus quae araneas vocant, Crescentiensis scribit libro decimo operis de agricultura, capitibus 21. et 23. Accipitres nondum adulti facile capiuntur: Rete sublime tenditur, et post id alligato graculo, auceps iuxta latens in tugurio sono fistulae accipitrem vocat,
donec is propior factus graculum conspiciat, in quem conspectum mox involans intricatur et capitur. Sic etiam nisi et musceri capiuntur, Stumpfius. Columbae foetae emissae, propter pullos quos habent, utique redeunt, nisi a corvo occisae, aut ab accipitre interceptae: Quos columbarii interficere solent, duabus virgis viscatis defixis in terram inter se curvatis, cum inter eas posuerint obligatum animal, quod intercipere soleant accipitres, qui ita decipiuntur cum se obleverint visco, Varro. ¶ Visco (inquit Crescentiensis) capiuntur accipitres caeteraeque aves rapaces. In terram duae vel tres infiguntur virgulae infiscatae, parum distantes, et ad se invicem inflexae, in medio quarum ligatur avis aliqua, ut columbus, vel pullus, vel caro, aut mus pro milvis et quibusdam aliis avibus rapacibus quae talia perant, ad quae cum aves venerint, capiuntur cordulis. ¶ Falcones et aquilae capiuntur apud nos in nidis, per hominem fune longissimo de rupe submissum, Albertus. Accipitrum pullos aliqui e nidis scalis oblongis ad arbores appositis non sine periculo eximunt. Sic autem captorum enutritio, periculosa simul et molesta est. Nam et tenera pullorum corpora facile aegrescunt: et si praeter spem conserventur, toto die miserabiles voces aedunt. est quando ne noctu quidem intermittant, et improbam istam consuetudinem perpetuo clamosa retineant, Demetrius. Apud eundem alios quoque modos diversos, accipitres capiendi, reperies, cum fistula, reti, visco: ex quibus ille imprimis mirabilis, quo capitur accipiter ab homine supino iacente, ita ut totus paleis aut herbis integatur, manu sinistra avem (gallinam aut columbam) teneat, et fistula vocet accipitrem, quem cum advolarit dextera apprehendat, et fasciis rite obligatum in tugurio condat. Accipitres nidarii et ramarii (inquit Crescentiensis) nutriuntur bonis avibus et carnibus pluries et in die paulatim in hora ut magis dominum diligant. Possunt etiam eis dari ova in paropsidibus fracta et agitata, et in aquam ferventem proiecta, et postea digitis simul constricta. Idem fit in soris a principio, sed cum omnino iam cicures facti sunt, semel tantum quotidie pascendi sunt post tertiam, absoluta concoctione scilicet, non prius: quod per gutturis vacuitatem cognoscitur ab expertis. quod si cibus de gutture usque ad diem sequentem non descenderet, tandiu etiam sine cibo relinquantur. Si vero de gutture descenderit, bis die cibum offerre poteris secure: nisi velis eodem die aut sequente ad aucupium accedere. tunc enim accipitrem famelicum esse oportet, ut avidius in praedam ruat, et facilius ad dominum redeat, Haec ille. Carnes (inquit Demetrius) accipiter edat recentes: et si necesse fuerit, intra biduum mactatas: nunquam vero ante triduum. Talis enim caro et calculum et omnem morbum pestilentem et corruptionem inducit. Sint autem carnes agnorum, ovium, hircorum, boum et pecorum: cum pilis, si animalia adhuc tenera fuerint: sin adultiora, absque pilis. Quod si accipitres labore attenuati fuerint, per unum aut alterum diem tantum praebeantur. nam si pluribus diebus eis vescantur, efferantur animis, et calculi in eis generantur. Dandae igitur praedictae carnes diebus alternis. bubula enim pluribus diebus sumpta cruditatem facit. caprina vero concretos in ventre calculos probe dissolvit, sed stomachum aquosum reddit, et appetentiam deiicit. Ovilla subinde data, calculos gignit. quare sanguinem hircinum recentem, ut primum a mactatione coiverit, dare oportet, ut qui calculos maxime solvat: et ab hoc uno adamantem lapidem vinci aiunt. Leporina cum sanguine data sine ossibus et medullis, prodest. Illa vero (ossa et medullas) devorata vermes in ventre avis generare aiunt, unde illa aucupe causam ignorante intereat. Cervina ad satiem concedi non debet. est enim difficilis concoctu. Potest etiam ursina, si contingat, pauca et calida praeberi. Copiosius enim sumpta etiam haec plurimum gravat. Catulorum vero seu canicularum sanguinem totum calidum una cum carnibus edant. conducit enim in solvantur qui in ventre coierint calculi ut hircinus quoque. Murina sola etiam quotidie data, aut saltem alternis diebus, iuvat, una cum pilis, omnibus interaneis utilis. phlegma enim bilem purgat, fluxiones pituitosas reprimit, calculos solvit, coryzam seu gravedinem instantem pellit, stomachum dissolutum corroborat: in summa, omnino salubris est accipitri. In avium genere utilissima columba, alis et pedibus minutatim concisis, licet sitim ad breve tempus moveat. Corvi cor, cerebrum, iecur, et perparum de pulpa pectoris conceduntur: sanguis omnino vitandus est, utpote salsus et perniciosus accipitri, sicut omnia salsa. Idem de cornice dicimus. Ossa etiam et interiora relinquenda, urunt enim et nimiam ac noxiam sitim excitant. Caeterum anatis caro omnis et sanguis conducit maxime. item gruis, et anseris, sed absque multo sanguine. nam si copiosum anseris sanguinem sumpserit accipiter, corde gravatur: et sicut homines ebrii vim rationis obtundunt, et temere se gerunt, sic accipiter antequam concoxerit ad venatum ineptus est. Ardeolae cerebrum cum corde et iecinore edat, si opus sit: ne scilicet tristetur accipiter si nihil de suo labore praemii ceperit, et alacrior ad praedam fiat. carnes caeteras tanquam noxias relinquat. Lari etiam, si forte capiatur, cor cum sanguine et paucis de pectore carnibus edat. reliquae enim eius partes virosae gravesque sunt. De mergo ad satietatem edere potest. est enim avis haec dulcissima et facilis concoctu. Otidis etiam et picae caro tota utilissima est. praeterea palumbis, merulae, et gallinae, si tempestive dentur, carnes maxime iuvant. caput tamen, pedes et alas adimito gallinis, ne avem domesticam edere se intelligat, et neglectis deinceps avibus feris circa casas volitet, Hucusque Demetrius 1. 27. Et cap. 22. Caro (inquit) non semper prodest. Suilla tum datur accipitri cum macilentus fuerit. obesat enim omnino, praecipue vero hyeme datur cum frigore laesa et consumpta fuerint accipitrum corpora. Bubula raro convenit, est tamen apta ad purgationem, pondere suo avis alvum deprimens, si astricta fuerit, datur autem bis, aut ut plurimum
ter mense. Caprina et ovilla omni tempore conveniunt. Prae omnibus quidem utilis est cibus de pullis columbarum, si calidi edantur, tum aestate tum hyeme. [GR], (locus est mutilus.) Caeterum corvi et cornicis carnes tanquam omnino noxiae nunquam dari debent. Anseris vero caro perutilis est. His addemus reliqua etiam ex eiusdem Demetrii praecedentibus aliquot capitibus quae ad cibum accipitris pertinent. ¶ De modo et quantitate alimentorum accipitris cap. 19. Edat accipiter lance appensam carnem, scilicet ovillae uncias novem, caprinae unc. decem, hircinae novem, cervinae octo, leporinae quinque, de sue magna sex, de porcello septem, de catulo octo, ursinae sex. De avibus vero, ut grue, ansere, perdice, palumbe, turture, merula, sturno, satiari eum licet, diligenter et subinde cavendo ossa, aut pilos, aut pennas. Oportet autem accipitrem non prius moveri quam excrementa illa vomitu reiecerit. Imperitus quidem auceps hoc tempore avem aegrotare suspicabitur, quod segnior facta sit et cibum fastidiat. Caeterum pennas, ossa et pilos una cum carne devorari perutile fuerit. Nam cum asperae et siccae hae partes sint, pituitam stomacho inhaerentem abradunt, et secum educunt: unde accipitrem a difficilibus morbis servari contingit.¶ Quomodo nutriri debeat accipiter caput 20. Nutriendus est accipiter hora quarta postquam gestatus fuerit, deinde ad perticam (contum) suam religandus donec concoxerit. Pertica sit ex phillyrea (phillyra potius, id est tilia: alicui perticam ex acere sive opulo laudant,) aequalis, neque crasior iusto, neque tenuior. Quod si aegre concoquat, in ossam carnis (unamquanque) malvae sativae (folium) tenerum indito, ut simul deglutiat. hoc etiam prodest accipitri qui pennas suas offendit. Tempore hyemis pridie antequam ad venationem exeas, dabis ei [GR] (sile vel seseli intelligo,) et aloen puram pro magnitudine avis, nempe si magna sit, instar fabae: si minor, instar ciceris. Purgari etiam debet sumpto mure, vel oleo bono, vel melle. ¶ De iis quibus abstinere debet accipiter caput 21. Carnem olidam cuiuscunque animantis ne dederis accipitri. parit enim luem pestilentem, et lapides: et interanea eius putredine afficit, unde avis subito perit. Carnem etiam cum sale non dabis. Sal enim in corpore accipitris dissolutus, vitalem eius spiritum extinguit. Idem sine carne per se datus, viscera accipitris perdit. Pinguedo etiam carnis de quocunque animali, cibo accipitris non convenit, quod facultatem concoctricem impediat, et stomachum remittat seu laxet. Denique oleum accipitri contrarium est, propter admixtum salem, Haec omnia Demetrius.
¶ Avibus rapacibus (inquit Tardivus) praeter cibum consuetum interdum dari debet modicum de coxa aut collo gallinae. hic cibus enim avem corpulentam reddit. Intestina gallinae cum plumis devorata dilatant intestinum avis infimum, quo excrementum redditur et humores redundantes exiccant. Carnes insalubres sunt frigidae, et caro bubula, suilla, aliaeque difficiles concoctu, maxime vero animalium quae libidine agitantur, ex quorum carne sumpta nonnunquam moritur avis aucupe causam ignorante. Caro gallinae non convenit avi. nam cum frigida sit, ventrem eius turbat: et quoniam dulcis et lauta est, cum gallinae fere ubique reperiantur, avis desiderio harum deliciarum, si inter volandum gallinam conspexerit, praeda relicta ad illam se convertet. Quod si hoc vitio laborare avem animadverteris, pasces eam parvis aviculis, et columbis ubi primum volare incipiunt, aut hirundinibus parvis. Columbae adultae et picae (atqui Demetrius picam laudat: sed differentia forte est respectu aetatis) caro amara et noxia est. Nocet etiam vaccina, quod ventrem laxet, non quidem qualitate, sed pondere suo. Quod si penuria melioris deteriore carne avem pascere oportuerit, lavetur illa aqua tepida, et parum in ea reponatur: deinde exprimatur, si hyems fuerit: sin aestas, refrigeretur, non tamen nimium exprimatur. aqua enim pondus addit carni, et ut citius per gulam descendat efficit, et intestina dilatat, et crassos humores si qui insunt expurgat. Non omnis autem caro, sed ea tantum quae crassioris succi est, lavari debet, et praeberi illo tempore tantum quo avem purgare et attenuare visum fuerit. Reliquo omni tempore bonis et calidis cibis eam alemus, sine pinguedine, sine venis et nervis. Cum pasces eam, non permittes eam aviditati suae, sed intercipies, ut per intervalla modice quiescat. sic enim suavius edet. Interdum ei subtrahes carnem antequam saturetur, et esum eius retardabis. Sed cura ne videat carnem, et avido ad eam motu fatigetur. Denique fac ut parvas aviculas deplumet, ut ruri facere solet. ¶ Accipitres (inquit Tappius) optime aluntur carnes et minutis aviculis. Columbae nondum adultae, et gallinae pectore discissa laniataeque in duas partes, calidae adhuc non parum eis sapiunt. Vidi etiam aucupes quosdam in aliarum carnium et avium inopia, catulos accipitribus in cibum mactasse. Cerebrum avium commendatur, utpote laxum et facile concoctu. Medulla ex cruribus praefertur. Pinguedo etiam (Demetrius omne pingue vituperat) ex calidis avibus sumpta conducit, et venas et ossa purgat, et pennas valde confirmat. Intestina dari non debent pro alimento, sed tantum cum ventrem et corpus purgare libuerit. Lingua optime quidem sapit accipitri, sed caeteris alimentis postponi debet. Cor sane praefertur, et nihil eo suavius gustant accipitres, quod Aristotelem, Plinium aliosque ignorasse miramur, qui accipitrem corde abstinere falso scribunt. Pulmo etsi non admodum lautus sit, facile tamen concoquitur, iecur difficulter. Renes et lien improbantur. Alae de gallina calidae abreptae coxis praeferuntur. Coxae quidem frigidae potius dari debent, sed in aqua calida recalfactae: et similiter venter ac lumbi, quae partes si absque aqua calfiant, insalubriter alent, Haec ille. ¶ De cibo et potu accipitris diximus nonnihil etiam supra capite tertio. Mutationis pennarum tempore quomodo nutriendus sit, inferius dicetur. ¶ Accipiter si saepe sanguinem avium biberit, vires acquirit et audaciam
ac desiderium capiendi, Albertus ex Aquila, etc. Accipitri dum nutritur non debet negari aqua frigida: nec multum coniungantur alae eius nisi pendeant, Ex eodem. etc. Ponuntur aliquando accipitres in rivulum fluentem ut lavent, quod si tum biberint, Germani suo vocabulo eum haurire dicunt, [GO].
¶ De mutatione pennarum in avium rapacium genere, quam nostri vocant [GO], Galli muer. Aviarium vel cavea cui includuntur mutationis tempore a Demetrio [GR] vel [GR], et [GR] nominatur. Unde verbum etiam [GR], vel [GR] apud recentiores: pro quo Demetrius [GR]. Accipitres anniversaria cura plumas in aviariis amittunt, Budaeus. Accipitres (inquit Crescentiensis) mutantur singulis annis. Debent autem poni mense Martio vel Aprili in gabia (cavea) magna de industria ad hoc facta, exposita ad Solem in loco calido, ut iuxta muros plagae meridionali oppositos. Et perficitur mutatio pennarum eius principio Augusti, et in pluribus in medio, et quibusdam in fine. In quibusdam vero non perficitur omnino. Ad hoc conducit, si bene pascantur bonis carnibus, praecipue avium, et ovis, ut satis pinguescant. Sic enim optime mutant. Quidam conferre aiunt stelliones, testudines et lacertas in cibo. Sunt qui eos deplument, ut novae pennae citius subnascantur. sed multi hoc modo iam laesi et perditi sunt, Haec ille. Cum mutare pennas inceperit, exime eum ab omni labore et abundanter ciba. quoties enim esurierit, tot signa fracturarum vel fracturas habebit in pennis. Conducunt etiam hoc tempore glebae (cespites) virides substratae pedibus, et Solis calor moderatus. nimius enim aestus nocet, Albertus. Accipiter tempore mutationis pennarum (ut prolixius disserit Belisarius) cibis calidis, id est avibus vivis pascatur: idque in loco a ventis et frigore tuto, eodemque tranquillo, et a strepitu remoto. Iam cum eis sic inclusis exercitium negetur, ne in otio cibis nimium saturati de valetudine periclitentur, alternis diebus modo solidioribus cibis modo fluidis alantur. quum vero alarum pennas principaliores mutaverint, solidiores dandi sunt cibi, ossaque vesperi: dummodo accipitris deinde guttur discerptis avium colli impleatur. Caeterum qui ex ipsis pinguiores evaserint, nimiumque saturi cibo (adeo ut cibum respuant) pipionibus non omnino pennatis pasci debent. hi enim et palato magis sapiunt, et facilius concoquuntur.
¶ De eadem ex libro primo Demetrii. Quomodo post venationem tractandus et nutriendus sit accipiter, (tempore mutationis,) et qualibus aviariis includendus, Caput 15. Quum iam tempus fuerit (abierit) venationis avium, quando scilicet peregrinationem suam perficiunt anseres, anates, grues et aliae aves, auceps quotidie exeat ad aucupium corvorum et cornicum, earumque avium quae regionem non mutant, nec peregrinantur. Hoc autem faciat circa calendas Maias, obiter et tanquam per ludum hoc aucupio se exercens, usque ad tempus includendi accipitris. Deinde aviarium paret egregium et peramplum, aut saltem mediocre et quod includendae avi satis capax sit, cuius ostium Solem orientem spectet. Debet autem id virgis septum esse, non vitro clausum, ita ut et satis sit luminis, et nullus avi exitus pateat. Vitrum enim statim effringit, advolans scilicet, ludens et allidens se. Vitro fracto vel avolat, vel vitri fragmentis vulneratus perit. Sit autem in medio aviarii pertica transversa cui insistat. Aqua etiam perpetuo adsit in vase ligneo, quotidie mutanda. Vas neque profundum esto, neque omnino nimis exigua cavitate: sed latum amplumque et moderate cavum, ne dum lavat accipiter pectus offendat, aut pennas recens pullulantes pervertat. tales enim illae manent in posterum, quales ab initio formantur. Sic inclusus vescatur carne calida, aut saltem ante diem unum mactata. Dabis etiam alternis diebus suillam de porcello, in aviario. iuvat enim. et similiter alternis columbas, mures et catulos pro more obiice. Item senecta anguis minutatim concisa, ut fieri solet, et carnibus admixta iuvat, ac optime promovet mutationem pennarum. Aliud. Testudinem in locis siccis captam adempto cortice supinam accipitri edendam appone. qualitas enim carnis eius et succus conducunt, et mutationem pennarum totius corporis accelerant. Praeter haec nihil aliud tentabis in accipitre incluso. nam imperiti quidam pennas cum dolore evellunt, cum longe satius sit, secundum naturam per victus rationem ac sine dolore id moliri, ut pennae paulatim defluant. In cauda tantum, si quae fractae fuerint, leniter et paulatim nec ulla vi extrahes, et ne sanguinem elicias cavebis. hic enim si fluat, ut pennae distortae subnascantur efficit. Quod si accipitrem penitus mansuetum desideres, ut cum ad venatum prodiveris non multo labore opus sit, unum et alterum diem de manu eum pascito: deinde carnem in pertica ei alligato ut inde petat, ne humi posita sordes terrae adhaereant et avem laedant. Sic nutriri solitus cicur manebit, et cum tempus postulaverit promptus erit, nec multo labore ad correctionem egebit. Debet autem, cum ab aviario eximitur, eodem modo institui ac cicurari, quo novelli et qui primum venari incipiunt. Mutatis iam pennis formosior fiet. Caeterum caudam primo anno magnam habent accipitres, secundo minorem, reliquis deinde semper aequalem, ita ut neque crescat neque decrescat. ¶ Ex alio libro Graeco rudiore, quomodo includendus sit accipiter, et qualibus caveis. Utile fuerit a septentrione simul et meridie, vel ab ortu et occasu lumina seu fenestras habere caveam, ut duas aut tres perticas ({contaria} <contraria? contrarias?> capiat, per quas accipiter transilire et ubi libuerit insidere queat. Plurimum enim hoc exercitio proficit. Porro cum accipitrem pascere volueris ut pennae ei decidant, purgatione ad hoc praescripta (inferius cap. 25. ut coniicio, quam nos quoque infra inter purgationes ponemus,)
utere: Et in nares eius diligenter infla, ut ne minimum quidem sordium relinquatur in temporibus eius. Postquam vero purgatus fuerit, fac ut saltem per quinque dies satietur perdicibus. et noctu coelo sereno sub dio ipsum colloca, ita ut nullam prorsus fumi acrimoniam percipiat. Saturato iam perdicibus dabis suillam, donec abunde corpulentus fiat et pennas alarum (quas [GR] vocant) sponte abiicere incipiat. Tum deinceps reliquas quoque pennas detrahito, exceptis elatis (id est maioribus alarum pennis) et paucis quae iuxta elatas sunt calypteribus. Quod si bene pastus fuerit, sine dolore pennas remittet: Quo facto vinum astringens ore haustum insperge in loca pennis nudata, ne sanguinis fluxus sequatur. Tum in pertica eum per unum aut alterum diem siste: deinde in caveam dimitte, et vas rotundum suppone in quo lavetur, cuius latitudo sit trium pedum, profunditas dodrantalis, aquam autem perpaucam contineat ab initio cum avis primum immittitur, nempe ad duos vel tres digitos, ut bibere tantum possit, non etiam lavare. Ubi vero pennas eius iam pulchre subnasci videris, tum vas implebis aqua ut etiam lavet. Est autem aqua quotidie mutanda, et vas diligenter lavandum. Nam si excrementum in vas inciderit, et avis ex illa aqua vel biberit vel laverit, statim coryza infestante interit. Avis ex manu aucupis edat in cavea carnem omnino puram, et plerunque calidam. nam si carnem sordidam ingesserit, calculi innascuntur et perit. Quod si non ex aucupis manu, sed (ut quidam faciunt) perticae alligatam carnem ederit, brevi efferatur, et hominem accedentem videns, in cavea perturbata seipsam offendit, et plane fera redditur: et si iam pinguis fuerit, facile in morbum incidit. ¶ De accelerando pennarum defluvio, et accipitre citius e cavea eximendo, Caput 17. Si avis inclusa caveae tardius remiserit pennas, victus rationem adhibebis huiusmodi: Primum cibos ei praebebis ut praedictum est: deinde aquam bibendam nullam dabis, et post septem dies lixivium factum de cinere e sarmentis vitium puro, absque alia materia admixta, aqua dilutum suppones. Sunt qui marinam aquam apponant, aut eius loco salsam. Lixivio quidem da sarmentis, ut dictum est, apposito, sive inde bibat accipiter, sive lavetur tantum, corpore eius relaxato pennas omnino facilius mutabit. Quod si inde biberit, nunquam laborabit calculo. Pennis iam reiectis aquam puram, ut prius, iterum dato. Aliud ad idem. Semen agni seu viticis contusum macera in aqua dulci. eam colatam in potu dato columbae, ed adhuc pernoctare eam dimitte, deinde accipitri laniandam obiice. Aliud. Lacertam viridem in olla nova cum aqua probe decoquito. deinde in mortario contere, et in vase aliquo cum decocto suo permisce aquam aliam tepidam affundens. In hanc aquam demersum accipitrem lava, et cito abiiciet pennas. Aliud. Opobalsamum carni quam edit frequenter permisce. Aliud. Lacertam minutatim discinde, ita ut ne possit carnem apprehendere unguibus, sed ore tantum sumat, nam si unguibus comprehenderit eam, emanans inde lacteus liquor unguibus nocet constringendo eos. Aliud. Pullis hirundinum frequenter pasce accipitrem.
¶ De eadem ex lib. 2. rudiore, (quem cum Demetrii libro manuscriptum habemus Graece,) cap. 53. Ut accipiter mutet, Priusquam ipsum in mutam, id est caveam immittas, caput eius extende, ([GR],) et cum aqua sive decocto lupinorum (hoc supra contra pediculos faciendum praeceperat) ablue, et sic demum in caveam immitte: in quam arenam iniicies et pumicem ([GR]: forte, ut affricet rostrum,) et mensam rotundam impones: et per dies decem pullum columbae dabis (singulum nimirum quotidie). Si tardius mutet, pellem serpentis tritam et carni inditam in cibo dabis: aut lac edendum a potu. Augusto mense quotidie aquam appones. Caeterum antequam eum e cavea eximas diebus decem ante quotidie ingreditor prope eum, ne si subito eum e cavea auferas, aufugiat et avolet. Varii modi ad promovendam accipitris mutationem. Lacertos virides vivos (vel [GR], vel [GR]) vel mures, vel ciconiam, vel turturem ei cibum dabis tertio quoque die. Aut lacertos virides in Sole sicca, et tritas cum suilla misce, quam accipiter devoret. Cum vero iam mutaverit accipiter aqua marina calida pennas eius foveto per triduum, vel cum aceto acerrimo calefacto. Et rursus cap. 80. Accipitrem de cavea exempturus, ante lucem cum ipso obambula: et antequam Sol oriatur ad perticam eum repone. Vesperi vero lucernam huc illuc (ante ipsum) movebis, et gestabis ipsum donec illucescat. ¶ Ut avis mutet pennas super manu (inquit Tardivus) quo melius cicuretur, nec metuat sibi ad hominibus, nutrito ipsum in manu, nunc hoc nunc alio cibi genere, subinde mutans, frequentius tamen illum cibum praebebis quem ipsa praetulerit. Mane et vesperi eam gestato. Tempore calido pone ipsam in domicilio frigido, in quo pertica sit super qua volare possit pro arbitrio. Si inquieta fuerit in manu, afflato in rostrum eius, et sub alas et per reliquum corpus. Fere autem non est irrequieta, nisi cum incipit pennas abiicere. Cum igitur abiicere iam coeperit, include illam in domicilium iam dictum, et cespitem herbae viridis ei substerne et sabulum. Aquam semel ei per septimanam appones. Sic recte mutabit, et bona evadet. Quod si velis ut avis sine carnis esu pennas mutet, vitellum ovi duriuscule coques, tum in aqua refrigerabis, et absterges ovum. Et quando primum avem eo pascere volueris, ut facilius assuescat, miscebis vitellum cum sanguine gallinae aut alterius avis. Mutatio pennarum avis perfici debet in loco incluso, solitario, a pulvere e fumo immuni: et quo nullus sit gallinis accessus, ne pediculis eorum decidentibus avis invadi possit. Locus hic meridiem versus ne pateat, ventos ac pluviam vitandi causa. Impones autem sabulum, et tertio quoque die herbas recentes, salicum frondes, (et huiusmodi quae refrigerent:) et ante avem vas aqua plenum ad bibendi lavandique usum. Avem in
domicilium mutationis immissurus, a pediculis prius libera: Eandem cum exemeris purgato medicamentis, ut capite de purgatione docetur. Rostrum ei acuendum ungendumque est. Pennas seu plumas sub collo et cauda ei demes. Tempore mutationis per dies septem pullis columbarum una cum sanguine cibetur, deinde per tres alios carne macerata parum in urina. Ut bene ac cito mutet, pascatur carne erinacei sine pingui: Aut glandulas quae in collo ovium sub auriculis sunt minutatim incisas cibo eius immisce, ut quoquo modo deglutiat, sive sponte, sive aliqua inventione tua. Et cum pennas iam abiicere inceperit, ne amplius dederis, ne forte novas etiam pennas cum veteribus amittat. Aut pro glandulis iam dictis carnem murium maiorum (rattos vocant) vel talparum butyro unctam triduo ei dabis. Deinde frustulum de carne serpentis praebe una cum pelle, nempe tres parvos globulos, inter caput et caudam. Ut quaelibet avis bene mutet, pascito eam catulina lardo perfusa, ex illa canis parte quam Galli mulettam vocant: et postea eandem partem in frusta seu bolos dissectam praebe. nam hic cibus maxime ei secundum naturam est. Quum pennae iam defluere inceperint, carnem qua vescitur unge oleo sesamino. sic enim pennae crassiores mollioresque nascentur. nam sicciores facile rumpuntur. Non eximes autem eam a domicilio mutationis, donec pennas omnes probe mutaverit. Quod si pennae subnascantur macrae, siccae, et breves, et avis non abundarit pingui eis alendis sufficiente, nutries eam pipionum et aliis calidis carnibus. Si quae pennae non exciderint, aut male natae fuerint, ungantur oleo laurino, quod et veteres defluere facit et bonas suboriri. Si quid incommodi vel morbi ingruerit avi inter mutandus pennas, praestabit medicamenta omnia (pro mutatione instituta) differri, donec convalescat. nam ea quae mutationem pennarum promovent, naturae eius contraria sunt. ¶ Si avis (rapax foemina, mutationis tempore) ova in ventre gignat in domicilio mutationis vel alibi, aegrotat aut mori periclitatur. Signa autem sunt haec: Anus ei inflatur et rubescit, nares etiam et oculi inflantur. Dabis igitur ei praeservandi causa post Martium mensem auripigmentum pisi quantitate cibo eius permixtum: sic desiderium istud amittet. Et caro qua vescetur per octo aut decem dies abluatur liquore illo qui de vitibus recens putatis destillat. ¶ Avis a mutationis tempore corpulentior facta, si aerem et ventum frigidum sentiat, irrequieto corporis motu se calfacit. est autem periculum ne ab ascitito isto calore refrigeretur et forte moriatur. Gestabis igitur eam placide et extra calorem, capitio involutam, (capitium, id est capitis tegmen nostri in accipitre vocant [GO]; Galli chapperon.) Et quoniam obesus et ferocior factus est, ne fugiat, purgabis eum globulo e pinguedine lardi, in capite de purgatione descripto. Pasces autem pulmonis ovilli segmentis, tandiu lotis donec sanguinem et succum omnem amiserint. sic enim maciem avi conciliant. Perticam eius fimo pingui aut quavis pinguedine inunges ut lubrica fiat. sic alligata super eam avis noctu, cum firmo gradu insistere nequeat et subinde labatur, non poterit somno frui, unde macrescet et mitior fiet. Sed fac ut diligenter alliges, ne avolet. nam si nimis obesus sit, nec satis purgatus et revocationi obediens, avolabit. ¶ Avis si post mutationem cibum fastidiat, appetitum ei hoc remedio excitabis: Aloen citrinam tritam misce cum succo brassicae rubrae, et inde infarci intestina gallinae in imo ligata, quae accipitri glutienda dabis. Deinde manu gestabis usque ad transactam meridiem: Tum bono recentique cibo, postridie gallina eum pasces. Deinde aquam ut lavet appones. Hoc remedio (ex aloe) vermes etiam de corpore accipitris exiguntur, Haec omnia Tardivus. ¶ Astures (id est maiores accipitres,) mutantur ut accipitres, Crescentiensis.
DE
RELIQUA TRACTATIONE ACCIPITRUM AVIUMQUE RAPACIUM,
et
mansuefactione, et ipso aucupio.
¶ Aucupii genus per accipitres, hodie ubique gentium notum et frequentatum. mirum est priscis inauditum fuisse. neque enim Aristoteles neque Plinius, qui genera aquilarum accipitrumque tradidere, usquam eius rei meminerunt, nec alius prorsus veterum scriptorum qui extant, ut arbitror. Iulius tantum Firmicus lib. 5. cap. 8. mentionem eorum facit, qui tempore Constantini Imperatoris fuit, Constantini magni filii. Quin et Plinius lib. 10. ita inquit, In Thraciae parte super Amphipolim homines atque accipitres societate quadam aucupantur. hi ex sylvis et harundinetis excitant aves, illi supervolantes deprimunt. Rursus captas aucupes dividunt cum eis, Budaeus in Pandectas. Addit Plinius, Traditum est missas in sublime ibi (alias sibi) excipere eos, et cum tempus sit capturae, clangore ac volatus genere invitare ad occasionem. Mihi postrema illa verba, et cum tempus sit capturae, etc. non suo loco collocata videntur. Aristoteles enim in Mirabilibus narrationibus pueros in Thracia scribit cum aviculas aucupantur, accipitres asciscere ([GR]) socios, et cum in locum capturae commodum pervenerint, [GR], id est, accipitres nominatim clamando advocare. Plinius vero ab ipsis accipitribus clangore suo ac volatus genere (volant enim deorsum persequentes) homines ad occasionem invitari sentit. quod etsi verum esse videtur, non suo tamen loco et ordine a Plinio scribitur. Primum enim accipitres vocantur, deinde aviculae exturbantur, (vel contra,) tertio aviculae ab accipitribus homines clangore et volatus genere invitantibus deorsum impelluntur, quarto ab hominibus capiuntur, postremo pars earum praemii loco in sublime accipitribus ibi excepturis reiicitur, quod Aristoteles in historia animalium lib. 10. cap. 36. dixit, [GR], quae verba Gaza praeteriit. Thracia parte (verba sunt
Aristotelis ex loco iam citato, Gaza interprete) quae olim Cedropolis vocabatur, homines societate accipitrum per paludes aucupantur. Cum enim ipsi lignis, quae tenent, arundines et fruteta moverunt, quo aves evolarent, accipitres desuper insectantur: quorum metu aves perculsae terram repetunt. mox homines percutiunt baculis, itaque capiunt. tum partem earum quas ceperint avium, accipitribus impartiuntur. Atqui in libro Mirabilium, non [GR], sed [GR] legimus. ego posteriorem lectionem malim. legimus enim Amphipolim Thraciae vel Macedoniae civitatem esse, vel inter utranque sitam. Cedropolim vero in Caria ponunt authores. Circa Thraciam (inquit Aristot. in Mirabilibus) quae supra Amphipolim est rem prorsus admirandam, et iis qui non viderint incredibilem fieri aiunt. Pueri enim e vicis et agris vicinis ad aucupium avicularum egressi, accipitres sibi socios assumunt. Nempe cum ad locum capturae aptum pervenerint, accipitres clamando nominatim vocant: qui audita puerorum voce advolant, et aviculas deturbant in fruteta, ubi pueri baculis percussas capiunt. Hoc quidem maxime aliquis miretur, quod accipitres quascunque ipsi aves ceperint, pueris aucupibus deiiciant, cum pueri ex omnibus captis parte tantum aliqua accipitribus reddita discedant. Gillius in Aeliano suo aliter: Accipitres (inquit) in Thracia accepi ad hanc rationem cum hominibus per paludes societatem aucupandi coire: homines explicantis retibus quiescere: accipitres autem supervolantes exterre aveis, ac intra retia compellere. Thraces si quas ceperint aves, cum accitribus partiri, eosque tum ad aucupii societatem fidos habere: Sin cum his earum partem quas ceperint avium, non communicaverint, dissociari atque distrahi. Nota et exercita priscis Romanis et Graecis venatoria fuit: at volatile aucupium, cuius est hodie studium flagrantissimum, atque omni organo oblectandi animi instructissimum, antiquitas ipsa nunquam suspicata est. Quod certe mirum videri potest, quum in tantum hodie creverit id aucupandi artificium, ut nec ardeae nec milvi intra nubes conditi, evadere humanas manus possint: imo vero quum huiusmodi alites sublimipetae, cum genere illo praedonum in nubium superficie tanquam in theatro commissi, spectaculum suae necis praebere adigantur aucupantium oculis: sic vociferantibus aviariis dimicantes certamine atroci et capitali, quasi lanistis imperantibus: usque adeo pollet hominum artificium in auctorandis accipitribus, et ad venatum sublimen instituendis, et mansuefaciendis ad obsequium, Budaeus in Philologia. Et rursus, Aucupandi disciplinam (ait) non leviter colui et exercui: libensque nunc ipse, sed animi tantum causa, spectare alites illos praedones in campestri et lacustri rivalique aucupatu soleo. Qui venatus tamen quidam sublimis videtur magis esse, aut volaticus, quam aucupium: tametsi in utroque ludicro, non tam capturae et predae studere instituimus, quam voluptati aucupanda aurium et oculorum. Nam ut in sylvestri venatione omnes aditus cervis liberae fugae pandimus: sic in illa sublimi et aerea, milvos et ardeas non humi captare, non in volatu depressiore opprimere, aut incautis antevertere solemus: sed alite prius emissario generoso more utimur: imbelli quidem illo, sed tamen eas aves anfractu inaniter infesto consectante et territante, quoad sublimes evaserint: quum interim praedones illos alites sinistro brachio gestemus, obnuptis capitulis, nec ante manu mittamus, quo sublimius sit aucupium et coelestius, Haec Budaeus. Apud priscos nullum exemplum fuit domuisse aves ad venandum. Venabantur illae suapte natura sibi, nunc etiam nobis. quae diligentia aut exercitatio adeo increvit, ut in artem et quidem non parvam evaserit, studium nobilium hominum ac divitum: sicut pauperum ac tenuiorum illud, quod nec ipsum affirmem olim in usu non fuisse, noctua, asione, ulula, aliisque quibusdam volucribus captare alias volucres, quod proprie aucupari dicitur. nam alterum magis venari est. hoc insidiosum, illud violentum. hoc ex occulto, illud ex aperto. hoc blanda specie decipiens, illud etiam antequam noceat minans, Tortellius in Orthographia in mentione Horologii.
¶ Aves rapaces cicurare primus invenisse dicitur rex Daucus, qui divino intellectu novit naturam accipitrum et falconum, et quomodo cicurandi et ad praedam instruendi essent, et quibus remediis curandi. Hunc alii multi secuti, plures ipsarum avium rapacium addiderunt, Crescentiensis. Accipiter facile domatur, praesertim foemina. mas enim plerumque aliquanto morosior est, Stumpfius. Caveat dominus accipitris ne quo modo laedat eum: sed cum viderit eum paratum et volentem stare super manu vel pertica, suaviter tangat ipsum: et elevet, si pendet. et quantum potest considerer mores et voluntatem eius, et per omnia ipsius voluntatem sequatur. Et semper in manu cum cibet, nec ulla in re ei resistat. st enim haec avis ingenii perquam iracundi. Moerentem ad aucupium ne emittat, nisi viderit praedae avidum, et maxime ad graculos et garrulos. Sed neque nimis e longinquo eum emittat. nam cum assequi avem non potest, saepe indignans recedit, et aliquando in arborem descendit, nec ad dominum vult redire. Cavendum etiam ne dominus accipitrem nimium fatiget, neque tam avarus sit circa coturnicum aut aliarum avium acquirendam multitudinem, ut accipitrem laedat, vel ad indignationem provocet. sed captis iis, quas accipitrem sponte appetere videt, sit contentus, et ex ipsa praeda eum cibet, ut sibi suam venationem sentiat profuisse, et ad venandi amorem incitetur, Crescentiensis. Et rursus, Cicurantur accipitres si plurimum tenentur in manu, et maxime in aurora tempestive, et inter multitudinem hominum: et inter sonitus molendinorum, fabrorum, et similium. Instruuntur nidarii et ramarii (nam caeteri per se sunt in feritate instructi) hoc modo: Cibetur accipiter hora nona bono cibo, et postridie teneatur in loco
perobscuro usque ad nonam. Tum portetur ad locum venationis, et non emittatur primo adversus picas, graculos aut perdices, quod hae aves robustiores sint: et si eas superare non posset, imminueretur eius audacia: sed emittatur in coturnices, turdos, merulas et similes. Quod si vis ut graculos capiat, habeas unam captam, cui multas pennas de alis auferes: et in aliqua fossa absonsus, ante conspectum accipitris proiicies, et accipitrem dimittes. Capiunt autem coturnices, perdices, graculos, garrulos, picas, et alias aves, ut merulas, turdos, passeres, et his similes, Haec omnia Crescentien. Accipiter sylvestris citius mansuescit, si multum ieiunare permittatur. Quod si iuvenis est avis, custodiatur in loco temperato inter calidum et frigidum, et in loco in quo stat habeat semper mentam et salviam. Et accipiter praecipue inter rapaces, in soliis salicis, demum super lignum salicis aut abietis semper sedeat, Albertus ex Aquila, Sym. Theodot.
¶ De institutione accipitrum ex Alberti de animalibus lib. 23. cap. 22. Si cum asture vel niso aucupari volueris, curandum est prius ut probe ad manum assuetus sit accipiter. Cicurabis autem hunc in modum. Primo vincies per diem ac noctem, et tenendo eum cum zona praelonga ut saepius ad manum advolet facies: et quoties advolarit, semper aliquid cibi dabis. Cum autem volueris ut aucupetur, primo die accipe columbam cuius alis detractae sint pennae. hanc saepius fac sub pedibus eius effugere, et ut iterum capiat eam (cura.) Deinde muta eam subinde in melius volantem: et pro parvis infirmisque avibus fortiores et maiores substitue, ut in historia falconum quoque docebimus. Hac enim in parte institutio quarumvis avium rapacium convenit. Quotiescunque autem ceperit avem, aliquid sanguinis ei sorbendum concedatur, cum provocatione et sibilo aucupis, idque coram canibus. sic enim reddetur audacior. Porro accipitrem in aves sylvestres dimissurus, cibato cum bubula adhuc tenera, aut lingua porcina quae in aceto urinave parum macerata sit, et postridie summo mane aucupium aggredere. Curabis autem ne dimittas accipitrem, si fieri poterit, nisi cum avis prope est, et e regione eius, ita ut eam videat. Sunt qui dicant, si accipiter mane pascatur carne macerata in urina (ut praedictum est) et vesperi de eandem parum sumat, postridie vero mane de lingua porcelli, et vesperi exeas ad locum (rapariam) in quo sunt aves, ausurum etiam magnas aves capere. Porro si accipiter videns venationem neglexerit, nimis obesum esse, et pennas pinguedine refertas habere cogites, quod delicatius nutritus sit. Subtrahas ergo ei partem alimenti consueti, et cibum levem ac facilem concoctu dabis. Nam fames naturalis excitabit in eo desiderium maiores aves capiendi. Servabis autem illam victus rationem continenter, quam ei convenire experieris. Et si nimium corpulentus fuerit albeo trito (aloe trita, legerim) cum pulegio eum extenuabis, non nimium tamen, ne infirmus et pusillanimis fiat. A mense Augusto ad Novembrem usque accipitrem media inter macram et obesam corporis constitutione servari convenit: a Novembri vero et deinceps obesum et robustum esse praestat. Diu etiam in die manu gestandus est: et hora tertia pascendus coxa de pullo gallinae. Postea concedendum ei ut per horae spatium in aqua lavet. Deinde dimittatur ad Solem donec pennas componat se perungendo. Postea ponatur in loco obscuro usque ad vesperam. Perticae cui insistit pannus lineus imponatur, ne ungues laedat. A vespera teneatur (gestetur) manu usque ad primum somnum. tum statues eum in perticam, supposito panno ut dictum est, et accendes coram eo lucernam per totam noctem. postridie circa diluculum vino asperges et pones ad ignem clarum. Orto iam die ad aucupium progredieris: et si videris eum aves appetere, emittes: sin minus, ea quae iam diximus repete. Si quid vero ceperit, permitte ei cibum de praeda pro arbitrio.
¶ Avis rapax (nuper capta) si tam valida sit, ut pedibus se sustinere possit, statues eam super trunco ligneo, aut potius super pertica, ut commodius moveat et extendas alas, nec in terram offendat. Subiicies autem ei herbam ebulum, cui facultas inest calfaciendi et resistendi vitiis renum et articulariis. Carne semper vel ut plurimum viva nutries. sic enim pennae probiores nascentur. Caeterum avis tenera adhuc capta, et in locum frigidum posita, ex renibus (lumbis) laborabit, nec seipsam sustinere poterit, et mori periclinabitur, Tardivus. ¶ De ave gestanda, aspicienda, et ad canes assuefacienda, ex eodem. Avis manu dextra melius gestatur quam sinistra, facilius enim dextra ad volatum proiicitur, et avis inde ad volatum levior ac pernicior fertur. Inter ascendendum etiam in equum et ab eo descendendum, avis tutior in dextra quam sinistra erit. Quod si super manu irrequieta fuerit et volitarit, repone eam leniter et placide, ut cognoscere te familiariter et amare addiscat. Quum capitium ei demes, in faciem eius ne inspexeris. Inter equitandum gestans avem, caveto diligenter ne alicubi, praesertim in portis et ad parietes, eam offendas, quod fieret si illis in locis inquieta foret aut volitaret. Fumus et pulvis ab ea arceantur. Fac ut canibus assuescat, et sequatur eos, non refugiat. quare curabis ut ante et circa eam sint dum pascitur. Denique ad illa omnia quae ad aucupium pertinent videnda assuefieri eam oportet. ¶ Avis interdum alas suas non bene sustinet, quando scilicet nuper super manu gestari aut in pertica insistere coepit, et ex nimio irrequieto motu calefacta est, et postea refrigerata. Ligabis eam igitur super aqua, ita ut aquam ingredi cogatur, et movendo concutiendoque se in aqua alas dirigat et emendet. Deinde pones eam ad Solem aut ignem, et curabis ut calida maneat neque refrigeretur. Aut per triduum urinam semper in alas eius emitte, et recte eas sustinebit. ¶ Ut avis bene assuescat revocatorio, (sic enim vocant recentiores quidam instrumentum, quod Galli loirre, nostri [GO]. unde verbum loirrer, [GO], revocare:) et
aucupium volatu recte utatur. Avem (inquit Tardivus) non solves, donec decenter ad manum redire et cibum super ea capere assueverit. Sic demum a manu solves, et ne fugiat modicum vini in oculos eius inflabis: et cum ad somnum te recipies, collocabis eam prope te in pertica (fur tertau) aut aliter commode, cum candela ardente iuxta. Tum ante diem capitio obnubatur et manui imponatur. Sic eam tractabis donec revocatorium ei familiare sit, et ab hominibus non amplius sibi timeat. Deinde docebis eam invadere praedam, et ungues placide a praeda remittere ne rumpantur. Curabis autem ne ad manu revertens in terram cadere consuescat, sed ad manum redeat. et cum eam conscenderit, proiice revocatorium in medium hominum, ut dum id persequitur, homines sequi, non fugere, consuescat. Et cum a manu descenderit, diligenter revoca, ut revocatorium amet, id enim nisi amaverit, utcunque bona alias avis, non laudatur. Avis emissa iuxta flumina, aut invia loca et ubi eam sequi non licet, plerunque amittitur. Prima eius praeda coturnix esto, vel perdix, deinde lepus, postremo aves magnae. Saturetur parte praedae, praesertim si praeda magna fuerit. Ad felix aucupium requiritur venator diligens et peritus, avium rapacium societas egregia, et locus praedae ferax.
¶ Hyemis tempore (inquit Belisarius) cibi maior est appetentia avibus: tum etiam a coeundi ardore magis sunt alienae. Fieri enim solet, ut si Maio mense milvos accipitres volando persequantur, sylvestrium accipitrum amore ad dominum non redeant. Nam per aera deperdi saepius eos conspeximus. Veris etiam principium satis accipitrum venationi aptum esse dicimus. toto enim diei spatio venari licet, propter aeris temperiem.
¶ Accipitres quando capiendi e quomodo commode nutriendi cicurandique, ex Demetrii lib. 1. cap. 7. Accipitres capiendi tempus primum ante octavum diem calendarum Iunii incipit, et usque ad finem Iulii durat. de parvis loquor, quinque e nido eximuntur. Illorum enim qui iam a parentibus ad venationem instituti sunt, capiendi tempus usque ad Augustum (Augusti finem nimirum) durat. Oportet autem accipitres captos in domicilio obscuro includi, ita ut placide instant perticae, et modica diei parte manu moderate gestentur, diluculo scilicet, et rursus vesperi, ut per frigidiores tantum diei partes in aere aestivo ferantur. Nam qui subinde et multum in aere calido gestantur, volitantes et a manu aucupis pendentes calorem supra naturam augent, et pulmones accendunt, unde brevi omnino pereunt, exiguo ad venatum tempore utiles, nec ullum in eis mortis futurae signum aucupi apparet. Deinde pedibus eis lorum alligabis quindecim digitorum longitudine, colore nigro, non rubro, propter aquilas: Quae rubro colore eminus conspecto, escam (nempe carnem recentem) ab eis ferri putants, involant et abripiunt eos. Porro gestari debent accipitres in summo carpo (brachiali) manus sinistrae, digitis introrsum spectantibus. ([GR].) In summa vero manus parte aut in pollice insistere accipitri non permittendum, quod inde ad venationem non satis valide impelli et proiici possit, unde fit ut minus strenue in praedam feratur. Facile autem et probe cicuratur poppysmis sive sonis per labia ad fistularum imitationem effictis, et manuum palpatione, et verbis blandis. Est enim hoc animale exquisito ingenii sensu praeditum, nec rationis pro sua natura, nec memoriae expers, itaque consuetudinem, naturae suae oblitus, facile assumit, et per totam vitam conservat. Fumo laeduntur: quamobrem non debent nimis prope ignem vel lucernam gestari. Solet autem lucerna in tenebris splendens liberam et duram ac ferocem ipsorum ingenii vim emollire ac mitigare. Pertica cui insistunt, nec admodum crassa, nec tenuissima sit, nec inaequalis, sed commoderata, ita ut ungues aperti dum perticam complectuntur, interiorem pedis partem impleant, ut nihil cavum seu vacuum relinquatur: et unguis posterior cum anterioribus copulari possit et concludi. Vinculum quo pedibus religantur ad perticam paulo laxius sit, ut modice avolantes revolantesque facile in ipsam redeant. nam breviore vinculo interdum sit ut accipitres volando impediti ad perticam se allidant et perdant. ([GR] [velum] [GR].) Porro cum plures accipitres in una pertica ponuntur, intervallum inter vincula singulorum circiter digitos vigintiquinque esto, ne si se contingere possint, inter se pougnantes unguibus se mutuo conficiant. Cum enim semel assueti sint venationi, et praedam gustarint, si esurire coeperint, ne suo quidem generi parcunt. Cibum aucupes quotidie dabunt diluculo, eumque recentem, nec semper eundem quod fastidium parit: se alium atque alium quotidie, si fieri potest. Sic enim avis appetitus servatur, et ipsa suavius vescitur, ac ideo facilius concoquit. Caeterum lavacra eis esse oportet ex aquis dulcibus, ut fontibus aut fluviis perennibus, tertio plerunque aut quarto die, ut sordibus alarum abstersis liberius et velocius volent. Tum paucis diebus elapsis, modicum de cibo consueto subtrahes, et vocanti adesse assuefacies. Et primum quidem de manu alicuius prope astantis, in manum vocantis ipsum aucupis et carnem tenentis transilire discat. Hoc ubi iam satis didicerit, funiculum tenuissimum vigintiquinque cubitos longum extende, et per catenulam ferream annulum cuius tenuissima sit circunferentia (ad pedem avis alligato.) Funiculi igitur extremitatem unam accipitri liberam dimittes ut volet: alteram manu sinistra retinebis una cum carnis frusto. debet autem manus pellibus validis muniri propter mucrones unguium accipitris. Et cum accipiter iam volat, elevabis manum sinistram paulatim et carnem ei ostendes cum magno clamore, sibilo et adhortationibus ad te vocans et invitans ut mox advolet. Quod si omnino avolare voluerit, facile per funiculum retrahetur. Sic
diligenter institutus, deinceps etiam revocatus recta ad te redibit. Cum in manu iam fuerit, permitte ei bis aut ter degustare carnem: et tum, ut rursus recordetur cibi, caute eam subtrahito ex unguibus, ne pedes eius aut ungues laedas, aut tuam ipsius manum. Vulnerat enim unguibus suis tanquam gladio. Obteges igitur carnem veste circa pedes accipitris, et paulamtim digitis dexterae manus carnem trahens, pollice sinistrae eandem elides. Subtractam manu dextra in humerum tuum laevum impones. Sunt qui eminus stantes accipitrem alicubi fune alligatum, ad se vocent: quod avi periculosum et noxium est. nam dum celeri volatu ad aucupem contendit, lapide aliquo, vel arbore vel herba (frutice) supra terram eminente intercepta et offensa, in solum quandoque alliditur et perit: Aut si forte servetur, propter malam tamen hanc consuetudinem, semper tibi tutum huiusmodi volatum fore putans, in posterum omnino laeditur. Porro cum iam satis assueta fuerit ad vocem aucupis prompte advolare, feritatis suae libertatem omnino oblita, tum demum funiculum ab ave solutum a loco aliquo sublimi vel arbore suspendimus ([GR], etc.) et avem ut protinus voce audita advolet consuefacimus. Postremo cum hoc etiam probe fecerit, ad venationem adgredimur, quam primo adversus minores aves suscipimus, ut graculos, cornices et similes. In his enim exercitatus ac institutus ab aucupe, et audacia sibi comparata, maiorem deinceps animo magnas etiam aves involabit.
¶ Ex eiusdem Demetrii lib.1 cap. 8. quomodo oporteat instituere ([GR]) accipitres, et venationem docere, ac venantibus eis auxiliari: Tertio antequam venatum exeas die (sic enim legendum videtur) parum alimenti praebebis accipitri, et per totum diem manu gestabis. altero (etiam) die propter collectam in eo pituitam, cibi omnino parum dabis, nempe ad nucis avellanae quantitatem, ac similiter manu gestabis quiete per totum fere diem. Nocte sequente somno fruatur quieto. Postridie ante Solis ortum, Deo invocato ut venationi faveat, cum accipitre ad pugnam adversus aves alacriter te pares. Ubi iam parum a porta progressus, accipitrem vinculo liberaris, et lora simul collecta sinistrae manus chiroteca obvelaveris, undique circunspicies sicubi volantes aves appareant. Et cum locum insidiis aptum deprehenderis, manum dextram accipitri obtendes, et aliorsum prospicere simulans, caelansque astute prospectum tuum, caute ad locum venationis procedes: Quo cum iam prope accesseris, cum impetu adcurre et avium gregem excita, simulque magna vi et contentione accipitrem de manu emitte, et in aves tanquam hostes audacter impetum ut faciat alta voce hortare. Tum statim etiam ipse magna celeritate accipitrem sequere: et priusquam grave aliquid patiatur, praesentia tua eum iuva. Quippe si solum tuoque auxilio destitutum aves illi quae capta est congeneres viderint, grues grui, anseres anseri, (haec enim duo genera praecipue gregatim degunt,) accipitrem perdunt. Et sive tu omnino non adsis, sive longius absis, opem avi congeneri laturae adsunt magna cum prompitudine, itaque accipitrem vulnerant, et undique eum cingentes pennas ei abrodunt, et avem captam rostris apprehensam trahunt, donec vel relinquat eam accipiter, vel simul cum ea pessundetur. Tu igitur placide propius ad accipitrem accedes, et ferarum avium genus dissipabis: tum avem captam accipies, et humi sedens pede altero pennas caudae accipitris sublevabis, ne quid de eis frangatur. Has enim natura ei contulit, ut hisce ceu gubernaculis utens aerem in quamcunque liberet partem remigio alarum sulcaret. Deinde evaginato cultro, qui ad latus sinistrum gestandus est avium caedi paratus, fauces primum captae avis incides, et sanguinem scaturientem calidum accipitri bibendum permittes: et de carnibus circa collum, deinde etiam de cerebro, corde, iecinore et ventre (eum pasces.) Postea pedibus apprehendens avem captam, latenter et astute carnem subtrahes, ita ut avis dolum omnino non percipiat. Et sic ad novam venationem te parabis, quam quidem accipiter cibo satur negligeret. Itaque pedes etiam eius sanguine captae avis illines, ut de alia etiam capienda promptius cogitet. Est enim accipiter memoria probe praeditus: et praesentibus rebus scite se accomodat: et contumeliam ab adulatione pulchre discernit. Porro ubi tertio aut ad summum quarto ad venationem evolarit accipiter, non amplius eum emittes, utcunque avidus et promptus ad eam videatur et e manu subinde provolet, ne uno die nimis defatigatus, inutilis multo deinceps tempore fiat. quiete enim recreatur: continui vero laboris molestia, gravi plerunque morbo implicatur. Caeterum multae sunt causae ut aliquando praeda frustretur et aberret accipiter: ut cum in celeri volatu repente aquilam viderit, metu fortioris se avis seipsam potius servare quam praedam persequi cupit. Saepe de manu imperite emissus, et lumbis subito laesus, captura frustratur. Interdum et loris intricatur, et alias multas ob causas impeditur et aberrat, quas paulatim studiosus venator experiendo cognoscet. Recreatum igitur accipitrem per diem unum, aut alterum ad summum, ad pectus tuum admotum verbis et vocibus blandis delinies, et veluti strenuam ac generosam avem alloqueris, cui per malum aliquem genium victoria impediatur. nam et laudes et contumelias hoc animal agnoscit, et hominis animum ac voluntatem e gestibus coniicit. Quod si post dictam quietem accipiter venari pergat, nihilo propter frustrationem tristior, bene habet: sin ad volandum necessario magis quam voluntate segnior fuerit, propter lassitudinem quae praecessit, mox cibo eum satiabis, et ut solus aliquandiu quiescat curabis, ac domum reversus ita tractabis ut suo loco inter remedia accipitris explicabimus. At si statim a Predae frustratione in arbore aliqua insideat, tanquam dolens, arte praedicta revocetur. Quod si vocantem tardius exaudiat, sive quod natura durus et difficilis sit ad parendum, sive propter frustrationem, sive propter contumeliam
aliquam a te illatam, (per haec ad odium movetur accipiter:) Si sic inquam afficiatur, et arbori insidens magna diei parte, inspiciat quidem te dum gestas carnem, non tamen descendat, tum carne in funiculum tenuem (in laqueum scilicet funiculi) innexa ab una parte, et ab altera lapide vel ligno quod elevare secum non possit alligato, de conspectu eius discedes. Sic enim te nusquam apparente, paulatim ad carnem advolans retinebitur. Sed quoniam consuetudo ceu altera natura inhaerere solet, abdicatus venatione accipiter ille ad sobolem tantum procreandam servetur, quam expectare ex eo praestat, quam tam incommoda ave tanta molestia ad venandum uti.
¶ De tractando et pascendo accipitre: et quomodo una cum cane perdices ab eo capiantur, ex Demetrii cap. 194. et 195. Cum accipitre iam satis institutus exercitatusque, et nutritoris sui vocem ac sibilum agnoscere assuetus fuerit, ita ut cum semel eum alloquutus fuerit, mox vel evolet, vel ad manum redeat, et inde emissus demonstratam sibi escam petat: In summa, Cum ad venationem idoneus fuerit, pasces eum die ante futuram venationem proximo carne caprina et ovilla, vel de grillo puro, non nervosa nec pingui, eaque recenti, nec ad satiem, sed ad dimidium duntaxat illius qua saturari posset. Quod si recens (et calida a mactatione) caro desuerit, frigida utatur, sed eiusdem diei: at si pridie mactatum sit animal, caro ne praebeatur frigida, sed recalfacta, praesertim si tempus frigidum fuerit. Hyeme igitur cibum accipitris in carnem tepidam iniice, et expurga si quid foris insederit sordium. tum extractam accipitri edenda dato. Quod si aqua tepida desit, igne calefactam carnem digitis contrecta et celeriter circumage, ut calfiat quidem non tamen siccetur. At si aqua tepida simul et igne destituaris, sanguine puro madefactam escam sub axilla repones, ita ne carnem nudam attingat linteum quo esca involvitur, sed supra indusium sit, ne odore corporis humani insecta, et suam qua pollet roborandi vim amittat, et insuper accipitri noceat. Sic calefacta carne accipitrem pasces. Iam nutritum loco consueto collocabis, ubi ad octavam usque vel ad nonam horam maneat. Tum manu sinistra exceptum sursum atque deorsum ages placide cum poppysmo sive sibilo oris, manu dextera interim anteriores et posteriores partes demulcens, et ita gestabis usque ad vesperam. Prodest hoc et excitat avem ad venationem, et alvum promovet ([GR],) et cibi appetitum conciliat. Vesperi loco solito eum statues ad diluculum usque et rursus cum surrexeris manuge stabis, idque prope lumen sive ex cera, sive lychnum, sed fumum cavebis. Sibilo (poppysmo) etiam uteris, et demulcebis, ut familiaris tibi et cicur reddatur, et ab eo ameris. Nam gestatio in manu, assentatio et poppysmi mitem efficiunt. Debet autem canicula quoque venatoria ei adesse, cum vescitur, et cum sursum deorsumque agitur, ut mutua familiaritate inter se assuescant: et cum opus fuerit, accipiter canem ceu socium respiciat, nec tanquam ab hoste refugiat. Tum in aurora venatum exibis, et circumspicies locum qui non omnino planus et supinus ([GR]) sit, sed et rivo aliquo irrigetur, et fruteta habeat, non illa quidem continua, sed longiusculis intervallis dissita: et qui non inaequaliter partim acclivis partim declivis sit. Haec enim avibus, quas accipiter insectatur, conducunt, et refugia eis suppeditant: ipsi vero accipitri, continuo nunc sursum nunc deorsum volatu, et laborem augent et audaciam minuunt, et adversus aves ignaviorem efficiunt, ipsius denique aucupis gloriam imminuunt. Porro locum nactus idoneum, antequam perdices te conspiciant, in solum subsideto, et perdicum cantus auscultato. Solent enim diluculo vocem quandam placidam et claram aedere. hanc tu secutus, locum quam fieri potest proxime occupa, leniter interim enuncians, [GR], [GR], [GR]. Haec enim vox perdicibus persuadere solet, ut capita inclinent deorsum et non turbentur prius, quam illo qui ita placide vocat, conspecto. Cum vero iam propius accesseris, continue vocem [GR], [GR], [GR] blande repetito: et simul observato ne paulatim dilapsae e cubilibus perdices, tibi et venatoribus negotium inquirendi pariant. His rite peractis ab eo qui perdices tranquillat et cohibet, tu qui venaris una cum socio, canes venaticos vinctos tenebis: cumque intellexeris perdices loco quiescere, locum fruticosum et densum circunspicies, qui ad refugium quoque latendi gratia aptus sit. Illic venationis socios statues, et rite diligenterque (cum attentione) progredi eos iubebis, et voces aedere consuetas, et sibilis uti, et virgis quas pro more venatores ferunt, ramos obvios quosque ferire, item terram et herbas, et si quid aliud obviam fuerit. Virgis confractis lapides proiiciant, aut glebas terrae, ut continuo sonitu perdices exturbentur. Tu vero qui accipitrem manu laeva gestas, perdices evolaturas e longiquo expecta: et cum vocem exturbantium ([GR]) audieris, vide num accipiter quoque ut primum volantes conspexit perdices, involare in eas cupiat: non solves tamen ipsum, sed avertes parum ne videat donec transvolarint, tum demum emittes eum demonstratis perdicibus, ut recta a tergo eas persequatur. Emittes autem solerter manu porrecta, cum blanditiis et adhortatione, ut animosum reddas: et vocem eo magis intendes, quo longius ille insequendo distabit. Similiter deinceps etiam singulis vicibus accipitrem solves. nam voce familiari et consueta auribus hausta, audacior fit et promptior ad persequendum, ita ut inter volandum vocem domini audiens ne aquilae quidem adventum, a qua conficitur, extimescat. Caeterum si nondum visis perdicibus cum primo exturbatorum clamore dimittatur, aberrabit, et forte alicubi offendet, ac segnior ad venationem et inutilis erit. Haec de emissione dixerim. Porro ubi iam comprehenderit avem accipiter, festinabis ad eum prope et placide accedens, et blande voce consueta uteris, nempe [GR], [GR], [GR]: et ore sibilans assidebis, manu altera contos apprehendens, ([GR],) altera caudam eius complanabis, (demulcebis:) et praedam pro arbitrio gustare, eaque satiari eum permittens.
Deinde in sedem solitam (in contum) leniter et sine molestia eum collocabis: nec illic insidentem negliges, sed per diem ac noctem semper quinquies manu palpabis, et loco etiam movebis. Hoc enim modo et cibum gula contentum concoquet, et sanus deget. Si vero neglexeris, cibum non concoquet, et is qui in gula relictus est acesset. Unde accipiter non parum laedetur, partim cruditate, partim odore pravo cibi corrupti. Hoc igitur si acciderit, diluculo eum manu gestabis, et ad secundam usque horam circunferens observa num alvus ei solvatur. deinde ad cibum invitatus, modice tantum de eo gustet. Postridie venatum exibis secundum modum praescriptum. Et cum ab exturbatoribus perdices inquisitae evolarint, eminus accipitrem solves ut a tergo persequatur. Sic enim solutus non dissipat perdices, sed uno in loco collectas ut in fruteto assequitur. Tum tu clamore urgebis, sibilabis, et lapides (si opus sit) in perdices emittes. Sic enim cogente necessitate una saltem (aut plures) de fruteto evolabit, et ab accipitre capietur. qua capta, noli accipitrem amplius urgere. Interea vero dum perdicem captam retinet, cultro perdicis guttur aperies, et caput cum medulla (cerebro) in duas partes secabis: et accipitri permittes ut unguibus et rostro perdicem fortiter apprehendat, et edat, te interim dextra manu eam ad os accipitris admovente. Dum autem perdix sic ab accipitre tenetur, noli perdicem quam manu tenes ad te detrahere, sed molliter remitte. Retinet enim accipiter perdicem unguibus tam valide, ut nullo modo dimissurus esset, sed quo tu magis traxeris eo fortius apprehensurus. Te vero manum dextram, ut dixi, laxius ac mollius remittente, non poterit de capite perdicis epulari, nisi unguibus etiam, reliquo corpore omisso, ipsam apprehendat. Illo igitur circa caput occupato, tu reliquum suffuratus in peram conde. Festinabis autem ut cures carnosas duntaxat capitis partes et medulla refertas ab accipitre devorari: osseas vero solerter unguibus eius exemptas cani obiicies, ut is quoque edat et alacris fiat. Ergo si prima venatio bene successit, aggredieris alteram. Quod si inter volandum ([GR]) accipiter perdices ceperit, maior is labor est: at si in frutetum aliquod se abdiderint perdices, accipiter vero sursum evoler, aut prope eas considat, canem venaticum vocabis, et solito more alloquendo hortaberis: quod si festinare ipsum, et subinde olfacere, et caudam frequenter movere videris, illic latere scias perdices: et quando una ex eis evolatura sit obversa, ut simul voces et horteris accipitrem clamando, [GR], [GR], [GR], [GR], (vide an melius scribatur infra, [GR], [GR], [GR].) Hae {nanque} <namque> voces animant accipitrem et fortem reddunt. Si vero locus humilior aut alioqui incommodus fuerit ubi accipiter desedit, revocatum ad te sinistra excipe, et cum cane te sequente perdices inquire: Et cum ex signis praedictis perdicum motum animal adverteris, clama [GR]. Caeterum accipiter subinde audiens illud [GR], (forte [GR],) volatum perdicis observat, et ad capturam se parat.
Quod si accipiter praedam conspexerit, et involare in eam gestiverit, ab aucupe vero parum vigile et negligente, semel aut iterum impeditus, nec volare permissus fuerit, ignavior fit in postremum, et praedae negligentior. Sin vero cum attentione emissus, unam aut alteram perdicem aut plures facile nec multo negotio comprehenderit, sexies aut octies emissio repeti poterit. At si propter impedimentum aliquod, duas aut tres tantum in diversis emissionibus assecutus fuerit, idque labore multo, fac ne amplius eus solvas, ne nimium fatigetur et fame laboret. Est quando prompte de manu avolat, sed postea ([GR], locus est corruptus) instar timidi militis, in arbore aliqua se occultat, et ad escam quoque vocatus redire detrectat, tui praedaeque pariter oblitus. Hoc si acciderit, sive propter loci difficultatem, sive propter stationem incommodam, sive quod nihil adiuvetur a cane, sive quod cibum non appetat: oportebit te subire latibulum sine frutetum, (et cani pro more blandiri:) et si quam habes absconditam perdicem, sive vivam, sive mortuam, in accipitrem latenter iniicito: aut si perdix non sit, pullum gallinaceum vel columbam: et simul voce consueta utitor, [GR], [GR], [GR]. Quod si ad te redierit accipiter, nutries eum placide, et non urgebis, ne deinceps etiam in venatu frustreris. Nam accipiter, praesertim si nimium urgatur, venationem prorsus obliviscitur et omnino inutilis fit, nisi aliqua arte emendetur. Dicunt autem imperiti quidam emendari eum, et ad venandi alacritatem revocari, si cibus ei negetur: quod forte aliquid rationis habet: sed ita macresceret et extenuabitur. quamobrem non istum, sed qui subiicietur emendandi modum probarim. Sint igitur duo accipitres (sic enim transfero, locus est obscurus) alter scilicet ad venatum promptior, alter inertior, qui si venari non pergat, et in frutetum subire metuat, ut extrahat inde quam insequebatur perdicem, tu alteram perdicem accipitri promptiori obiicies, ita ut videatur illa esse quam ignavior accipiter persequebatur: et promptiorem ceu praedam nactum ad te recipies: alterum longius abesse iubebis, et canem odorum iuxta frutetum collocans, praedam in eo latentem ut prodat, et perdicem exturbet, curabis. Sic quidem accipitres ignavi celeriores fiunt, et ad diligentiorem deinceps inquisitionem praeparantur, ceu qui frustra conferctas frutetorum frondes extimuerint agnoscentes.
¶ Quomodo assuefaciendi sint accipitres ad capiendos phasianos, ex Demetrii cap. 196. Adversus phasianos etiam exercendi sunt accipitres, non tamen circa finem venationis. Postremae enim perdices capiendae sunt, ut postquam de eis degustarint accipitres, venandi labor desinat: non autem ex remissa et leviore persecutione, impetus vehementia hebetetur et infirmetur. (Sed ex his verbis contrarium inferri videtur, nempe perdices prius capiendas esse.) Caeterum ad inventionem phasianorum, vocibus et clamoribus nihil opus est. strepitus tantum in frondibus et iis quae obvia fuerint, et sibili subtiles aedantur. Nam si clamorem audierit phasianus, pedibus paulatim fugiens
dilabitur, ita ut nisi a cane comprehendatur, aliter capi nequeat. At si strepitus in ramis et sibili aedantur, metu affectus evolat e fruteto ubi latet: et si auceps in propinquo fuerit, statim illo volante accipitrem solvet, qui vel illico phasianum capiet, aut saltem non procul elapsum, ut non multo labore opus sit. Plurimum autem iuvatur: et ineptiores maiorem sibi solertiam acquirunt.
¶ De capiendis anatibus, ex eiusdem cap. 197. Cum accipitrem animadverteris iam inutilem factum (aetate nimirum) nec amplius persecutioni perdicum sufficere, exercebis eum postremo adversus anates. adsuefacies autem hunc in modum. Gestato eum manu sinistra ut moris est: et a dextro femore tuo cymbalum aereum suspendes, quod cum opus erit pulsabis. Tum anatem admodum cicurem (haec enim sylvestribus similis est) alteri cuipiam committe in loco declivi (humili) tenendam. deinde cum accipitre accede propius, et cymbalo pulsato, ex composito, emittatur anas ab eo qui retinet in sublime. ut vero accipitrem solves, qui facile capta anate satiabitur, et deinceps in reliqua quoque anates similiter se geret. eadem enim ratio in sylvestribus servanda est. Nam cum illae in humilibus et nemorosis locis versantur, ([GR], [GR], considunt,) accipiter ne ab eis videatur ad terram usque demitti debet. et paulatim ex improviso accedendum, tum subito cymbali sono et clamore excitata aliqua anas in altum subvolabit: de qua capta accipiter gustet, ut a reliquas etiam capiendas paratior sit. Capiuntur et alio modo, quando scilicet non in stagnis degunt, sed eminus in aquoso aliquo loco considentes accipiter viderit. mox enim ut vidit persequi gestit. at auceps ulterius progreditur, ne ante tempus accipitre conspecto diffugiant anates. Cum igitur quam fieri potest accesserit proxime, accipitrem eis ostendet, et cymbalum pulsabit: postremo in evolantes immittet accipitrem. Debet autem anatarius accipiter sine tintinabulo esse.
¶ Accipitrem praedae non appetentem ([GR], pro [GR]) hoc modo avidum reddes: Gallinae mactatae sanguinem folio aliquo excipe, et coagulari sine. De hoc sanguine ad venationem exiturus dato accipitri aliquid in cibo, sic escae appetentior et ad praedam alacrior fiet, utpote sanguinis dulcedine invitatus, Demetrius cap. 14. ¶ Si venari recuset, include eum per dies quindecim loco obscuro, ita ut lucem non videat, nisi quantum opus est ad capiendum cibum, cuius tertiam partem detrahes, demum ad venationem educes, Innominatus in Orneosophico cap. 94. A viro quodam aucupii perito audivi, si quis accipitri duo aut tria ad summum grana cocci gnidii integra dederit, illum omnino cogi ad praedam inquirendam, aut de morte periclitari: nimirum quod gula nimis inflammata tam acri pharmaco, cibum, quo acrimonia temperetur et extinguatur, requirat.
¶ Si avis quae venari debet famem non sentiat, dabis ei vesperi in cura sua (ut vocant) pilulam aloes cum succo brasicae rubrae: aut tres offulas carnis, saccharo magnitudine pisi singulis incluso. Mox enim alvus bis aut ter subducetur et fames sequetur, Tardivus. ¶ Si avis in arbores offendere soleat, sine ut ter quaterve tempore nubilo, pluvio et cum ros cecidit, se offendat. Sic enim perceptia molestia in posterum sibi cavebit, Idem. ¶ Avi volare detrectanti, aquam ut lavet appones: et cibum eius aqua tepida diligenter ablues. Aut dato ei catapotium de pinguedine lardi, quod in capite de purgatione avis descripsimus, Idem.
¶ Aberrat quandoque avis longius, ita ut tintinabula eius non amplius audiantur. Hoc accidit quoniam aves rapaces saepe praedam suam ad cavernas deferunt iuxta aquas, quamobrem tintinabula earum audiri nequeunt. Circunspicies igitur ubinam caeterae aves volitent et clament. Illic enim tuam esse putabis, quae causa clamoris est aliarum. At si neque videris neque audiveris quicquam, ascende in locum aliquem altum, et aurem alteram ad terram submitte occlusa superiore, et audies aves clamantes. Quod si locus planus et apertus sit, frontem in terram inclinato, et aure altera obturata, audies qua in parte avis tua tibi quaerenda sit, Tardivus.
¶ Avem adversus praedam animabis, et ut aves magnas aggrediatur, efficies, hoc pacto: Escam qua tempore venationis utitur, vino madefacito: aut si astur sit, aceto, et magnitudine amygdali dato. Quum vis ut volet, da ei tres offulas carnis vino madentes. Aut pullo columbae vinum rostro infundes, deinde facies eum volare donec vinum (alias acetum) in carnem eius distribuatur, ea avem tuam pasces in aucupio. Si avis sit audax, ne gestaveris eam manu nisi in loco solitario, Tardivus. ¶ Si avis aliam praedam quam debet persequatur, odium eius sic illi excitabis: Fel gallinae tecum in promptu habeas, eoque inungas pectu avis quam ceperit, et ut modicum inde gustet permitte, nam propter amaritudinem illam odio habebit deinceps id genus avium, Idem.
¶ Adnectuntur eorum pedibus tintinabula cum orbiculis argenteis indice circumscriptis, ut si amisi inventi fuerint, ad dominos referantur. Saepe enim evagari longissime et ultra famam solent ii qui sublimivagi dicuntur, Budaeus in Pandectas. Accipitres venatorum vocibus altis prolixioribusque (ut ab acuto in gravis procedant) longius assuefaciendi sunt, ad eosque redire (quum venatores voluerint) vel fame vel consuetudine cogantur, Belisarius. ¶ Si avis rapax detrectat vel obliviscitur reverti, obiicito ei avem aliquam. amat autem prae caeteris columbum album. Quam ob< >causam columbum aut aliam avem albam semper tecum in aucupio habebis, ut avem tuam non sua sponte revertentem ea obiecta revoces. Caro gallinae, ut supra dictum est in capite de cibo, hic parum utilis est. Recusat autem avis reverti diversas ob causas, vel quia non satis assueta est portari et manu teneri: vel quia odit dominum suum, quod durius ab eo tractetur: vel propter dolorem
aliquem qui recens accidit. Nidarius quidem non tam facile fugit, quam qui mutavit. (le mue, Gallice.) Si avis morosior sit ad reditum, rostrum eius noctu inunge pinguedine de umbilico equi magnitudine fabae. sic amabit dominum suum, et facile ad eum redibit. Aut glycyrrhizam tritam per noctem in aqua relinque, et in ea aqua colata carnem vaccinam per segmenta incisam macera, ac inde pascito avem. Etsi enim caro vaccina in cibo accipitris improbetur, ad hoc remedium tamen convenit. Si prae superbia non redeat, salem rubentem instar magni pisi cibo eius impone. inde enim omnia excrementa reddet, et superbia eius corrigetur, Tardivus. ¶ In accipitrem [GR], id est difficulter redeuntem: Misodolum (id est ocimum) herbam sive aridam, sive recentem, et cyminum, trita cribrataque, et cum optimo melle subacta, per biduum dato. Aliud: Staphisagriae albae ([GR]: vide ne bryoniam intelligat, alioqui [GR] dicturus alibi: et nullam nos agnoscimus staphisagriam albam) grana quindecim: aloes siliquas tres: geponi ([GR], sil vel seseli accipio,) grana decem, laseris siliquas tres: ovi album: vini optimi quantum satis est: aphronitri albi dimidium: mellis parum, trita liquidis misce, et inunge, Demetrius. ¶ In accipitrem fugientem, ([GR], malim [GR]:) Accipitrem linteolis involutum in balneum parum immitte, et non amplius fugiet, Idem. ¶ In ferum et aegre mansuescentem: Involutum linteolis in officina fabri ([GR], lego [GR]) suspende, et crebris illic sonis cicurari sine, Idem. ¶ In flentem et clamosum: Allium de sulco (area) acceptum tere et inunge, dicens: Adversus fletum te inungo, Demetrius. Aliud: Vespertilionem captam pasce tribus granis staphisagriae: deinde accipitri edendam obiicito, et in contum collocato: ubi si non statim concoxerit, per biduum flebit, deinceps vero clamosus esse desinet, Demetrius. Si avis rapax nimium clamosa fuerit, accipe vespertilionem, cui piper tritum impones, et avi in cibo dabis: aut si vespertilio non sit, alia quaevis avis eodem modo cum pipere parata ad idem non oberit. Nimius quidem clamor vel propter morbum aliquem, vel debilitatem ex macie, vel propter ova in ave generata provenit, Albertus.
¶ Accipiter aves capit supinus fere et sursum se convertens, Albertus. Falco venationis tempore amat socium venandi falconem, et dividit cum eo praedam sine pugna, quod non facit astur vel nisus, Idem. ¶ Si avem rapacem obesam habere volueris, pasce eam carne bovis masculi, vel porci: sin macram, gallinis nondum adultis aqua madefactis: sin temperatam, gallinis provectae aetatis. Quod si voles ut expedita sit ad aucupandum, cura ut facias ei bonam vesicam gutturis, et include in tenebris, accensa ibi lucerna modica, et aucupare alternis diebus, Albertus.
¶ Sturni ad quemlibet impetum accipitris comprimuntur in aere, et flatu alarum coniunctarum removent accipitrem: qui super ipsos ascendens (ascensurus) comprimitur stercoribus ipsorum et inquinatur, ita ut appropinquare non possit, Albertus. ¶ Perdices, phasiani et anates quomodo per accipitrem capiantur, supra ex Demetrio docuimus. ¶ Astures, id est maiores accipitres (ut ipse interpretatur) cicurantur, instruuntur et nutriuntur sicut accipitres. Capiunt autem perdices et coturnices, phasianos et angutiones (forte agirones, id est ardeas) et multas similes aves, scilicet anates, anseres, corniculas, et fere omnes aves in quas emittuntur: nec non cuniculos, lepores parvos et magnos: licet eo sine auxilio canum retinere nequeant. feriunt etiam capreolos parvos, et eos impediunt adeo quod canes eos capere possint, Crescentiensis. Accipitre mas rapere potest leporem qui ad dimidium corpulentiae suae pervenerit: foemina vero etiam adulto lepore potitur. Vidi ipse felem satis robustam ab accipitre capi. Iucundum sane aucupium est omne genus avium per accipitrem venandi, sed sumptuosum atque laboriosum, Stumpfius. Accipitres ut et falcones avium etiam maiorum genus omne capiunt, nempe grues, ardeas, anseres, tardas, et reliquas, Tappius. ¶ Si vis ut avis tua lepores aut cuniculos capiat, doce eam in iuventute, et gyros liga in cruribus eius prope pedes interiecto spatio palmae, quae sit distantia cruris a crure. sic enim sine laesione capiet, Albertus. ¶ Iustae magnitudinis accipitres et integrae aetatis cum vulpibus pugnaciter certare aiunt, et saepenumero contra aquilas et vultures pugnare, Gillius.
¶ Accipitrum genera diversa, sive institutione tantum, aut consuetudine et venandi modo, sive etiam specie differentia, infra seorsum describemus.
¶ Quiescente etiam accipitre aves capiuntur, (ut Oppianus lib. 3. Ixeuticorum docet,) res mira visuque iucunda. Auceps accipitrem circa aliquem arboris truncum deponit, (alligat.) Huius conspecti metu aviculae sub frondibus se occultant, et timore astricti, tanquam homines in itinere cum subito apparuit latro, nullam in partem provolare audent. Tum auceps sic perturbatas et attonitas paulatim ab arbore detrahit.
¶ Germani peculiaria quaedam ad aucupium per aves rapaces pertinentia vocabula habent. nam nidos eorum vocant [GO], id est stationes. Captae induuntur capitiis, [GO]. Vincula pedum calceos nominant, [GO]. Lora breviora, [GO] : longiora, [GO]. Manui aut conto insistere non insidere dicuntur, [GO]. Instituti dicuntur, non mansuefieri aut cicurari. Invitantur et pascuntur in revocatorio, [GO], Galli loirre nominant. Turundis e stupa aut alia materia ingestis vesperi interdum purgantur, [GO]. Volantes ascendere dicunt, [GO]. Cum accipiter
captam a se perdicem aufert deducere dicitur, [GO]. Ardeas vel anates superne alternis feriunt, et rursus volant, (sed hoc falconibus proprium puto:) [GO]. Super praeda quam ceperint pascuntur: [GO]/ [GO]. Si vero nihil ceperint, invitatae et vocatae ad revocatorium pascuntur: [GO] / [GO]. Alas earum appellant [GO]: dorsi partem superiorem inter alas, [GO]. Cum aberrarunt, in aliam regionem feruntur, et brevi quidem tempore multa miliaria emetiuntur: [GO] / [GO]. Accipiter venatori familiaris et ad venationem promptus redditur, [GO]. Cum aucupem volando sequitur accipiter, hoc nostris privatim dicitur [GO]. Aucupium, aut venationem potius, per aves rapaces exercere, [GO]. Revocatorium vocat Albertus, quod Germani, [GO], Galli simili voce loirre et rapel. Coniicio autem vocem Germanicam factam a verbo [GO], quod est invitare. invitatur enim accipiter cicur cibo porrecto, et alta voce advocatur, ut ad manum redeat instrumentum revocatorium dictum tenentis venatoris: cui aliquando etiam alae adduntur, ut accipiter eminus videns avem esse putet. Sed utuntur hoc vocabulo aucupes etiam de alio instrumento, quo accipitrum genera fera ad escam propositam invitantur, ut laqueis aut virgis visco silitis circa escam capiantur. Ponitur autem esca aliquando inter quatuor parietes et alias de mortua, alias de viva ave, ut cum ulula vel noctua exponitur. ad noctuam sane avidius feruntur quam ad ululam accipitres. Escam huiusmodi de viva ave nostri peculiariter nominant [GO]. Movetur enim a venatore, ut accipiter ex motu eam vivere animadvertens, promptius ad eam descendat. movere autem nostri [GO] dicunt.
¶ Avem rapacem cui penna una aut plures fractae sunt, Galli nominant halbrenè, Robertus. Ut pennae accipitris deficientes crescant, involve eum solerter, et caules pennarum ([GR]) pinguedine ursi inunge, et statim enascentur pennae, Demetrius. Ut pennae accipitris tenerae cito alantur, radices rubi in vino ad tertias decoque, et foramina inde madefacito, Idem. Sed remedia plurima ad pennarum vitia diversa tradit Demetrius a cap. 147. usque ad cap. 162. Multa etiam eiusdem argumenti in Gallico Tardivi libello, et aliis recentioribus leges: nempe quomodo pennae fractae sive ab una parte, sive utraque, solidentur: vel distortae tantum aut curvae, dirigantur: vel omnino amissae reparentur: vel inviscatae, visco liberentur. ¶ Si pennam fractam sine dolore extrahere volueris, accipe sanguinem grylli (seu gliris) vel sanguinem muris, et unge locum pennae, et cadet. Tum melle per decoctionem valde densato, fac virgulam ad modum foraminis in quo penna inhaesit, et insere foramini, et enascetur nova penna. Item succo papaveris calido perunge pennas eius, et intinge cibos eius in eundem, Albertus.
¶ Ungues fracti ut reparentur, ex Tardivo. Si unguis in ave fractus fuerit aliqua ex parte, ungatur pinguedine serpentis et crescet, ita ut eo commode uti possit non minus quam caeteris. At si totus fractus est, et sola pars tenerior relicta, fac digitale (ut vocant) id est tegumentum digiti e corio, quod pinguedine gallinae implebis, et digito cuius unguis fractus est inserto, corioque alligato, alternis diebus inspicies, donec pars tenerior indurata sit. Quod si propter unguem violentius fractum caro sanguine manet, imposito sanguine draconis trito cohibebis. Si digitus tumeat, perungatur pinguedine gallinae, oleo rosaceo et violaceo, cum terebinthina trita et mastiche. Caeterum quomodo reparetur unguis amissus, et quomodo emendetur is qui in rectum nascitur, non aduncus, docebimus infra in capite de vitiis pedis, Haec Tardivus.
¶ De purganda et extenuanda ave. Ineunte autumno accipitrarii saginam aviarii medicamentis exinaniunt, (extenuare id appellant, quod nostri exagitare dicunt,) rursusque ad praedam instituunt, inedia perdomitant, inditis in os stupeis turundis aviditatem eorum ludificantes, simul sic evocatis excrementis volaciores reddi affirmantes, simul famem irritari, atque ita ad obsequium redigi. Hyeme etiam ad gelu sub dio nonnullo alsisse iuvat, nonnulli si alserint continuo inhorrescunt et morte periclitantur reiecta ingluvie. In omni gener veterani difficilius extenuantur, et minus volucres sunt, sed ad praedam solertiores et minus obnoxii. terram enim volatu stringentes, devolantem avem excipere noverunt, aut angustissimis finibus latebram eius circumscribere ne venatores aberrent. Tyrones ut volaces, sic errones et expatiatores, Budaeus in Pandectas. Nostri turundos illos de stupa vel plumis factos vocant [GO], a rotunditate ut coniicio. formantur enim instar pilulae vel olivae. Solent autem eos accipitribus et falconibus sub noctem dare, quos illi postridie mane alvo reddunt. quod si siccos reddiderint, signum est sanitatis: sin humidos et viscosos, morbi. quare saepius hoc purgandi genus in eis repetitur, nisi nimium macri fuerint, Tappius. Pluma quae datur falconi, fit e pedibus leporis aut cuniculi: vel e lana xylina, vel e plumis quae reperiuntur super articulo alarum gallinae veteris, Robertus. Turundi interdum dari debent accipitri, ut ingluvies eius et intestina purgentur ab excrementitiis humoribus qui illic ex avibus devoratis colliguntur: nec alius postea cibus detur donec turundos reiecerit. Quod si nimis parum forte sumpserit, et nihil reiecerit, iterum aut tertio dabis: et tandem plumas simul omnes reddet. Si post mutationem pennarum, vel post hyemem, vel postquam accipiter diu sine exercitio manserit,
praesertim in abundantia cibi, plumae viscosae et sordidae reddantur, purgandus est hoc modo. Lardum ad quantitatem articuli extremi in digito, id est tertiae partis digiti, in quatuor partes dissectum, misce et subige diu cum pipere trito, sale usto et modico lateris usti: et accipitrem leniter tene donec hoc remedium in gulam ei inseratur. Deinde manu eum excipe, et ingluviem ac guttur eius frigida consperge, ne statim reiiciat. Tum in locum purum depone, et videbis excrementa multa ab eo reddi. sic vacuatus per horas sex ieiunet, quibus exactis modicum carnis recentis ei dato, vel ova butyro mixta, Tappius.
¶ Rursus ex eodem. Accipiter praeter turundos, alias quoque sex ob causas cibum reiicit. Prima est, cum ingluvies eius offensa vel allisa fuerit. Altera, cum vena aliqua vel nervus ex animali quod vorat, linguae eius implicatur. Tertia, cum pastus ante tempus datur, nimis cito scilicet a praecedente pastu. Quarta, cum nimio cibo repletur, ita ut vincere illum et concoquere nequeat. Quinta, cum cibum pravuum aut putridum edit. Sexta, cum ventriculus crudus et ineptus concoctioni est, Tappius: a quo etiam petes remedia adversus haec omnia singillatim, ex cap. 55. libri eius de aucupio per aves rapaces. ¶ Cura (sic Gallice vocat purgationem per turundos) fieri debet e pluma, aut parvis aviculis contusis, aut e pedibus cuniculorum leporumve fractis, ita ut ungues et ossa demantur. E lana xylina turundus improbatur. laedit enim et urit pulmonem, unde avis moritur: et maxime cum lana xylina non fuerit lota. Nam si alia supradicta desint, lana xylina uti licebit per diem unum in aqua macerata. Tempore igitur purgationis quotidie dabis aliquem turundum, sive de lana xylina (ut dictum est,) sive de pluma, sive de carne lota, si nihil obstet. Turundus ex aliquo praedictorum in aqua maceratus et lotus, intestinum avis egregie dilatat, et siccat humorum in ave redundantium copiam. Caeterum mane reiectus ab ave, si sit purus, non siccus tamen, et sine malo odore, bonae valetudinis signum est. Fimus avis debet esse purus, albus et clarus, et nigredo in medio eius bene nigra. Idem si glutinosus sit, et digito attactus adhaereat, bonam concotionem et sanitatem avis indicat. Humidus, putidus, et crassus, phlegma et cruditatem. Avis diutius retinet turundos nec facile reiicit, cum in corpore eius caro superflua fuerit, aut pustulae, aut humores nimii. Quod si tremat super manu, signum id est turundos adhuc retineri. quare non pasces eam donec reiecerit. et nisi eodem die reddat, cura saltem ut reddat postridie, hoc modo: Pinguedinem lardi aqua bis aut ter ablutam, recenti semper affusa, cum pauco sale et pipere trito, formabis in catapotium, quod avis deglutiat. Tum observa quidnam reiiciat, et nisi turundos illos reiecerit, accipe quicquid ab eo reiectum est, idque contusum et panno involutum avi olfaciendum praebe, tunc enim turundos reddet. Vel aliter, da ei magnitudinem fabae de duabus aut tribus fibris radicis chelidoniae bona carne involutam, ad caelandam eius amaritudinem. Deinde avem Soli aut igni expone, et nisi turundos reiiciat, pascito eam vesperi coxa gallinae calida et saccharo condita, Tardivus.
¶ Si avem quolibet tempore purgare volueris, et appetitum ei excitare, et bona alvum reddere, sic facies: Octavo aut quintodecimo quoque die, da ei pilulam unam ex illis quas communes vocant. aut magnitudine fabae aloen citrinam involutam bona carne ad caelandam eius amaritudinem. Tum inducto capitio pones eam in locum calidum aut ad Solem vel prope ignem, ubi per duas horas eam relinques, ut alvus interim ei deiiciatur. Et cum aloen sive pilulam reiecerit, (neque enim tam cito liquescit,) acceptam serva in aliud tempus. Avem deinde manu exceptam bono et vivo cibo nutries, ut ab infirmitate ex purgatione acquisita reficiatur. Aloe quidem hoc modo exhibita vesperi, vermes etiam de corpore avis egregie educit. Et pilulae iam dictae (communes) ab ave deglutitae initio Septembris similiter contra vermes prosunt, et contra alios avium rapacium morbos. Sed debet hoc remedium pro avium diversitate augeri minuive. Accipitri enim minus dabis quam caeteris rapacibus, excepto niso cui minimus modus convenit. Vel aliter, Pinguedinem lardi suilli per diem unum in aqua recente macerati, aliquoties mutata, saccharum, piper tritum, aloen, et medullam, pari singulorum quantitate, unde tres quatuorve aut plures pilulas effingas pro iudicio tuo, permisce, et inde unam avi dato mane. Deinde Soli aut igni exponito, neque ante duas horas pascito: quibus elapsis, in cibo ei convenient gallinae, aviculae, et mures maiores minoresve, in parvas buccellas dissecti. Tum vesperi cum ingluvies reducta seu imminuta fuerit, dabis ei quatuor aut quinque semina caryophyllorum trita et bona carne modica involuta. Cum vero praedictis pilulis usus fuerit, et humores ab eis commoti, palatum et nares bono aceto cum pipere trito semel asperges: postea si opus sit, aqua in nares inspirata eam refrigerabis: Et Soli ignive expones, sic enim humores capitis et omnem aliam aegritudinem eiiciet, Tardivus. ¶ Ut venter et intestinum avis amplientur, praebe ei cibum levem qui nocte una aceto maceratus sit, et eundem cibum sacchare condi aut melle despumato: aut aqua saccharata eam potato, Idem.
¶ Diebus xx. antequam inclusas accipitrem, alternis diebus hoc medicamentum ei dabis purgationis gratia: Ovi vitellum cum pauco melle et aequali rosaceo oleo misce, et intinctas in eo carnis recentis partes (bucellas) tres, edendas accipitri praebe. Deinde cum iam prope fuerit tempus ut includatur, tribus aut quatuor diebus ante, ovillum cerebrum adhuc calens quotidie ei in cibo dabis, Demetrius. Quod si accipitrem omnino laxare et (ventrem eius) solvere volueris, sume illam quae radix vocatur, et quae nulla adhuc vena pullulet, et viridem scinde in tres partes ad quantitatem auricularis digiti, et acue utrunque (singulum e tribus) ad modum grani hordei, et involutum
butyro edendum da, et ipsum Soli expone, et laxabitur, Albertus.
¶ Ad conservandam avis sanitatem quatuor haec necessaria sunt, in esca trahenda exercere, humidam resiccare, purgare, et lavare. Sed de purgationibus et balneo alibi diximus. Quod ad exercitium escae trahendae, fac ut circa carnem nervosam laboret mane, et vesperi antequam pascatur, et antequam ad praedam evolet inter expectandum. Si plumae carni inhaereant, vide ne illas deglutiat interdiu: vesperi vero nihil est periculi. Et quanquam aliqui trahendo escam lumbos eius laedi existiment, ipsum tamen exercitium ei prodest. Porro humectam resiccabis ad Solem vel ignem. secus enim periculum erit morbi alicuius, ut rheumatis, asthmatis, vel alterius. Siccatam in locum siccum et calidum pones: et perticae, cui insistit, molle aliquid impones, ut pannum vel aliud, pedes recreandi gratia. Saepenumero enim inter venandum pedes ei laeduntur, rumpuntur, aut nimium calefiunt. Quam ob causam defluentibus in pedes humoribus generari possent qui clavi aut gallae vulgo vocantur, et podagra ac tumores: quae quidem affectiones noxiae et difficiles curatu sunt, Tardivus. ¶ Ut accipiter integra semper sanitate fruatur, nec viscera eius restringantur, (exiccentur,) caules et ramos malvarum coque in aqua donec tota consumatur. Deinde siccatos contere diligenter, et in aliquo vase butyri pleno coque diu, deinde cola instar cerae, et de pinguedine illa pasce accipitrem per intervalla, quam si refutarit, admiscebis illam carni felinae. Aliud: Rutam, ebulum, malvam, serpillum, rorem marinum, (et illum quam caetera copiosiorem, aut eius loco savinam,) et adipem porci qui nunquam gustarit glandes, simul trita in vino coques, et exprimes tanquam ceram, dabisque in cibo accipitri vesperi vel per noctem, Albertus.
¶ Convenit aliquando etiam balneo uti avem rapacem tum sanitatis gratia, tum ut melior promptiorque ad volatum fiat. Interdum enim potum vel aquae usum desiderat, ut cum iecinore reliquove corpore incaluit. refrigeratur autem aqua. Quin et animosior mansuetiorque balneo redditur avis. Saepe igitur id ei adhibebis, vel quarto quoque die. nam si saepius balneetur, superbior et fugitiva fit. Quum balneo eam adhibes, ligno sicco impone. Aqua vero sit pura, et omnis veneni expers. A balneo pasces eam alimento vivo, ut pipione aut aviculis, cui parum sacchari aut theriacae addes, et similiter in nares avis (theriacam indes.) Quod si falco a balneo seipsum fricet et ungat, non sine periculo tangitur. halitus enim tunc ei venenosus est, et pedes quoque. Quamobrem gestaturus eam, manum valida chirotheca, ne laedatur, munies. Lotae non dabis carnem madefactam. Si vis ut statim a balneo volet, asperges eam aqua pura. Quod si avis infecta fuerit veneno ex balneo aquae venenatae per serpentem aut aliter, theriacam admixtis tribus granis iuniperi tritis deglutiendam dabis, et per octo dies balneo eam abstinebis, et pasces eam carne felina cui aloen tritam insperseris, Tardivus.
REMEDIA
AD DIVERSOS ACCIPITRUM MORBOS {,} VAGOS
PRIMUM<,>
vel
toti corpori communes, deinde singulis partibus peculiares
a capite ad pedes.
Albertus remedia asturum, accipitrum, falconum et nisorum, separatim tradit: deinde communia quaedam subiungit: et ubi de cura accipitrum docet, eadem ad falcones quoque referri posse, ipse insinuat. Graeci quidem accipitrum curam et remedia in genere nobis proposuerunt, ita ut omnia facerent communia. Ego, ut reprehendi minus possim, medium quendam modum ingrediar, ita ut neque singulorum remedia seorsim conscribam, quod prolixius foret, et multa forsan repetenda: neque tamen ita confundam, quin si quae alicui generis magis peculiaria videbuntur, prout recentiores scriptores docuerint, admoneam. Et in illis quidem quae de accipitre dicentur, non opus erit accipitrem nominare: falconem vero, asturem, et nisum, prima saltem syllaba indicabimus. Hoc etiam non tacendum, remedia quae apud Albertum, Crescentiensem et Belisarium inveni, omnia hic ad verbum fere commemoranda: quae vero Graeci habent, et Tardivus Gallice, et alii aliis vulgaribus linguis conscripta, brevitatis causa omisi: nisi quod communiora quaedam, hoc est ad morborum in accipitribus curam in genere pertinentia, ex Graecis transtuli. ¶ Ad morbos accipitrum in genere et incertos, ex Demetrio Constantinop. Quibus signis deprehendatur internus accipitris morbus, et unde proveniat, et quomodo curetur. Si accipiter in manu insistens aut pertica, crebrius respiret, et eam deserendo tardius evolet, parumque edat et tristior videatur, et fimum nigrum crassiumque excernat, praesertim postquam carnem recentem et puram sumpserit: sciendum est haec signa (atque symptomata) morbi alicuius nuncia esse, fierique a crassis humoribus in ventre nondum colliquatis, et a carnibus putidis, vel herbis nonnunquam quas accipiter rostro evulsas devorarit. Itaque curabitur hunc in modum: Dabis ei portulacam parum contritam et butyro permixtam cum carne ovilla calida. Aut rutae contritae cum vino vetere cochlearia tria quotidie, et liberabitur morbo, Demetrius cap. 101. De incerto morbo accipitris. Si accipiter in venatione nihil gustare velit, interno aliquo morbo affici eum non dubitabis. Illi medeberis dando mel ac butyrum cum carne calida. Sed optime feceris exhibito ei pipione calido. Nam cibis calidis uti ([GR]) omnibus fere antidotis praeferendum est, Idem cap. 102. ¶ Pro accipitre tristi et negligente (praedam.) Butyrum recens, et arsenicum coccinum, et sandaracham, ea quantitate quae subtripla ad butyrum sit, commisce, et cum carne recente accipitri dato. Aliud. Si accipiter macilentus fuerit, ac tristis, plumisque horrens, ita curabitur: Columbam pridie potabis aqua mulsa, deinde accipitri in cibum offeres,
Demetrius cap. 103. ¶ Ad morbos latentes, et ictus interiorum. Styracis primarii scrupulus dimidius: butyri recentis, medulla cervinae utriusque uncia. mellis boni et olei Hispanici quantum satis est, haec simul ad ignem leniter calefiant permisceaturque tum refrigerata in cibo dentur cum carne, aut in pellem muris iniecta, et sanabitur accipiter a morbis internis. Aliud. Ovillum cerebrum cum rheo Pontico trito cribratoque ei dabis. Aliud. Columbam defruto potaram per diem relinque, deinde accipitri vivam obiice. Aliud. Mellis et olei Hispanici ana cochlearium, et album ovi liquorem, in vase aliquo permiscens, trita inspergito, salis Cappadocici, nitri ana scrupula duo: et carnem minutatim incisam adde, datoque accipitri, Idem cap. 104. ¶ astur, id est accipiter maior, iisdem morbis obnoxius est quibus minor: eodemque modo curatur. Est tamen validior natura, quamobrem non facile aegrotat aut moritur: et non requiritur circa cum tanta diligentia, et sic non facile accedit ad omnes, Crescentiensis. ¶ Si cauteria avi rapaci adhibenda videantur, prima inustio (ut veteres Graeci docent) fiat sub lacrhymali (interiore angulo) oculi, haec enim prodest visui. Secunda in summitate oculi, utilis capiti. Tertia supra nodum alae, adversus guttam. Quarta in planta pedis, contra guttam crurium. Utiliora autem runt omnia cauteria, si mense Martio fiant, Albertus.
¶ Ad vulnera vel puncturas avium. Si vulneratus sit falco, album ovi cum oleo impone, et cave ne locus laesus aqua madefiat: et cum hoc epithema mutare volueris, ablue locum vino calido: et sic facere pergas donec locus laesus acquirat crustam qua vulnus claudatur. Si autem vulnus ipse falco tetigerit, impone aliquantulum aloes. Quod si forte vulneratus fuerit sub ala, vel in pectore, vel in costis, vel in coxa, immittatur stuppa crassa bene trita cum cultello donec mala caro corrodatur: postea misce thus, ceram, sepum et resinam, partibus singulorum aequalibus, ad ignem. Hoc unguntum serva, et cum opus fuerit, ad ignem liquefactum inunge cum penna, donec verruca (crusta) claudatur vulnus. Quod si caro mala excreverit, immittatur urtica Graeca, vel viride aeris (aerugo,) donec erodatur. Tum unge locum cum unguento albo, et sanabitur, Albertus et Belisarius. Cum aurem caro superflua iam corrosa est, x cerussa cum oleo rosaceo et exiguo camphorae, vulnus inunges, Belisarius. Si mala (superflua) caro alicubi in falconis corpore creverit, accipe calchiam (forte cadmian) et aloen aequis partibus, et trita impone, Albertus.
¶ Si os in crure vel alibi fractum fuerit, aloen calidam superilliga, et per horas 24. relinque. Vel stercus galli in aceto decoctum superliga, Idem.
¶ Si nascentias astur habeat, sanguisugas mitte in as, et postridie illine lac arboris quae celsa sive ficus fatua dicitur: et demum accipe radices herbae quae brancha lupi vocatur, quas contritas impone nascentiis cum lacte celsae, et relinque per tres dies et tres noctes. Deinde accipe radicem caudae porci, et decoque, avique in potu dato mane et vesperi, novem diebus ad tres fabas, Albertus.
¶ Si scabiosus sit accipiter: Axungiam veterem, sulfur et argentum vivum tere simul cum aliquot caryophyllis et cinnamomo. Inde perunge scabiem ad ignem vel in balneo, Idem. ¶ Si falco sepedibus pectit, et scalpit, et pennas de cauda vellit, pruritu laborat, et hunc in modum curari debet. Fimum anseris et ovis cum aloe miscebis, in acetum acre infundes in vase aereo, insolabisque per triduum: vel si calor Solis desit, ad ignem lentum coques. Inde totus falco lavetur (balneetur,) et carne columbina pascatur cum melle et pipere, et collocetur loco obscuro, idque fiat per novem dies. Et cum apparuerint pennae meliores de cauda enascentes, lavetur aqua rosacea et sanabitur, Albertus.
¶ Est quando alas non bene sustinet avis, quod contingit, quum nuper manu gestari aut perticem imponi coepit, nec prohibita est irrequieto motu calfieri, unde postea refrigerata alis languet. Tenebis eam igitur supra aquam et intrere compelles, ita ut dum luctatur super aqua, alas eo motu ad statum naturalem reducat. Postea Soli aut igni eam expones, et curabis ut loco calido maneat ne refrigeretur. Aut per triduum urinam in alas avis emitte, et efficies ut probe sustineat, Tardivus. ¶ Si alae extra febrem pendulae fuerint: sanguine anseris eas ad Solem perfrica: adipem vero anseris edendum dato. Vel potius oleo laurino, alis elevatis, axillas ei inunge, et fel suillum alis illine: et cibum eius succo verbenae vel salviae intinge, Albertus. ¶ Si alas guttosas (arthriticas) habuerit, hederae terrestris in aqua coctae folia bene contusa, alis eius circa latera circumliga: et cibum eius in eandem aquam intinge, Idem.
¶ Contra tinea asturis: Millefolium tritum et fimum anseris subinge cum aceto, et post tres dies succo per linteum expresso, loca tineis infestata illine, praecipue in alis et cauda. Demum ferruginem tritam alis et caudae asperge tribus vicibus, altero quoque die semel, Albertus. Contra tineas quae falconum pennas consumunt, (quod cum macrescunt evenire plurimum solet, Belisarius.) Cera rubea muscata, myrobalani, salgemmae, gummi Arabicum et grana tritici, in acri aceto per dies novem macerentur in aliquo vase. Tum repones acetum in ampullam, et quotidie inde lavabis falconem aliamque avem rapacem, donec sanata videatur. Tum ablues aqua rosacea avem, et Soli expones. Pones autem singulorum de praedictis partes aequales, cerae vero amplius, ut omnia continere possit. Sunt qui iubeant tineas cum acu de corio extrahi, et deinde cum aloe locum affectum lavari: demum aqua rosacea ablui. Cavebis autem ne rostro se tangat, quandiu aloe inhaeret. hoc enim ei noxium foret, Idem. Rursus contra easdem. Balsamum purum, in foramine de quo penna
excidit immitte, sic tinea removebitur, et penna nova subnascetur. Aliud, Croci orientali triti unciam, luti, fimi anserini recentis per pannum colati cochlearia tria, et totidem aceti acerrimi permisce, et in vase aereo tandiu relinque, donec cum flore ipsius ad spissitudinem redigantur. Deinde per tres vices loca ex quibus pennae exciderunt aceto puro diligenter lavabis, et cum illis (aliis praedictis) loca perungantur. Aliud, Pavonum pennas super fumum ignis pone, et de adhaerente eis fuligine fiat pulvis, aequa portione miscendus cum sanguisugis ustis super tegulas. hunc pulverem acri aceto subige, ita ne admodum liquidum fiat medicamentum. Deinde locum unde pennae exciderint acri aceto lava: postea lardi segmenta intinge in medicamentum praescriptum quousque adhaereat, et locos affectos bis per hebdomadem inunge donec pennae recreverint, item equi pilos longos contritos tenuissime, carni qua falconem ales insperge. Item pyretrum tritum cum raphani succo et acri aceto misce, et tineas inde perunge. Aliter, Ustum bufonem, avi edendum praebe: vel ferri scobem carni qua pascitur insperge, Albertus.
¶ Substiciosus accipiter in pennis varia signa defectus (morbi) producit, quae hunc grimal (sic habet codex impressus) Germanice vocantur. Procedit sane hic morbus ab interioribus corruptis: et est corruptio maxime in radice pennarum. Fiat igitur miscela de fimo humano, quod vim theriacae habet et sale: in qua intingantur plumae accipitris: et immittatur etiam aliquid eius in fundamentum pennarum ubi carni infinguntur, et sanabitur. Deinde aquam bibat, et caro qua cibandus est intingatur in succo sempervivi. Item malvam et satureiam cum adipe porcino diu coctas in os accipitris immitte, donec inde tria cochlearia consumas. Postea dabis ei integrum fel porci vel pulli cum calido porci pulmone. et quotidie mane ieiunum potabis aqua donec sanetur: vesperi vero cibabis eum butyro, Albertus. ¶ Ad excaecationem pennarum: Acu solerter aperies pennam excaecatam, et oleum cum butyro aequaliter mixto infundes, Demetrius. ¶ Si accipiter pennas fregerit, incide aliam pennam similem, et fracta inseras. Si autem fregerit pennam, in concavo harundinis (caulis) pone aliam accipitris pennam: vel si desit alia, cornu il illam insere cum acu ferrea vel cuprina in medio quatuor angulos habente, ita quod ex ambabus partibus acuti fiant: Sed haec facere visu et experientia melius quam ex scriptis discitur, Albertus.
¶ Accipiter aliquando corruptis humoribus pediculos patitur, Albertus. Crescentiensis adversus sexcupdes (pediculos intelligo) accipitris, iubet cum involui panno madente succo marellae (id est parthenii) vel absinthii: et sic relinquere in Sole hora matutina usque ad tertiam. Ad pediculos in avibus rapacibus. Succo decoctove absinthii avis plumas corpusque totum ad Solem perfunde, Albertus. Contra pediculos: Mentam Romanam tritam misce vino acri, et adde saxifragam: et si aer serenus calidusque fuerit, in hoc liquore balneetur. Si vero turbidus et frigidus, adipem gallinae in eum impone, et relinque super fimo per noctem: et postridie unge asturem in alis, et in dorso super caudam, Idem. Pediculi in falcone hoc remedio perimuntur: Argentum vivum saliva humana extincto cum axungia vetere misceto. hinc inunge caput falconis, et filis intinctis collum eius circumliga. Vel piper cum granis sesami tritum coque in olla nova {superinsusa} <superinfusa> aqua, et hoc decocto avem lavato. Vel coque saxifragam in aqua, et permitte eam balneari. deinde substerne ei linteamen album super gramine vel lapide. sic omnes pediculos in linteum excutiet. Et hoc remedium convenit omnibus avibus rapacibus, Alber. ¶ Contra aculeos sive puncturas acutas asturis. Setas porcorum minutatim incisas carni qua vescetur insperge per novem dies. Deinde succo trifolii carnem edendam ei perfunde, Idem.
¶ Si accipitrem volueris macrum fieri, da ei allium tritum cum pulegio, vel carnem macram de perna salsa, quae per noctem in aqua macerata sit, comedat, et postea quater aquam bibat, sed cave ne defectum et pusillanimem reddas, Albertus.
¶ Patitur aliquando maciem nimiam: et tunc humido naturali destituitur, ac pennae eius contrahunt maculas quas famis signa appellant: et tunc etiam pennae frangunt facile, et volatum continuare non potest, et amittit audaciam. ideo non nisi parva insequitur, et vociferatur multum, et semper ad dominum redire desiderat, Albert. Ad nimiam maciem avis. Macra et languida avis fimum excernit nec album neque nigrum, sed medii coloris et fuscum. Hanc ut restaures, vervecum, murium, rattorum, aut avicularum carne pascito per buccellas parvas. Aut in fictili novo circiter duas aut tres libras aquae decoques cum cochleario mellis, et tribus aut quatuor cochleariis butyri recentis: tum in hoc decocto tepido madefac et lava carnem porcinam, quam avi bis quotidie in cibo dabis buccellis minutatim divisam. Aut quinque vel sex limaces (qui inveniuntur in vineis, aut in herbis cum aliis tum foeniculo) per noctem macerato in lacte vase operto ne evadant, et postridie mane perfractis testis limaces lacte recenti ablue, absterosque avi in cibum praebe. tum avem Soli ignive expone donec alvum quinquies aut sexies exonerarit: quod si calorem bene ferat, utilis ei fuerit. A meridie vero cibo bono et minutis buccellis pascatur, et loco calido siccoque collocetur. Vesperi quum ingluviem remiserit, dabis ei caryophyllos aromaticos, ut scriptum est supra in Capite quod inscribitur, Si avis non bene deglutiat, etc. Tardivus. ¶ Si accipitrem obesiorem desideras, pasce eum frequenter carne anseris et palumbium, Albertus. Et rursus, Relinque eum per plures dies ociosum, et da ei lumbum porci, et carnem gallinae pinguium: Et semper ab uno homine pascatur, et qui gestat eum ferat in equo ambulante: et saepius pascatur cerebro vervecis vel arietis.
¶ Si fascinatus putetur astur, accipe fungum de myrto, thus, asphaltum, et palmam benedictam, (aquifolium intelligere videtur:) Hisque omnibus testae impositis avem suffito, Albert. Cum fascinatus fuerit falco, ranunculum in pulverem redige, quem edendum carni calidae asperges, Idem.
¶ Falconem a balneo cave ne supra lignum putridum colloces, ne veneno inficiatur. Si autem veneno infectus fuerit, theriacam cum tribus granis piperis contritis lapide dabis ei, et per nivem dies eum custodies, tunc iterum dabis theriacam, et piperis grana combures in testa, et pulverem insperges carni qua pascetur, Albertus. ¶ Si quod animal (venenatum) falconem momorderit, oportet quod deplumetur locus, et si morsus nimis exiguus est, augeatur vulnus cum novacula, et mox ungatur butyro calido: postea vero unguento ex thure, resina, sepo et cera aequaliter mixtis, Idem.
¶ Si accipiter a Sole laesus sit, aquam rosaceam in nares eius immittas, et mel cum carne caprina comedat: et vinum ore contentum in faciem eius efflando expue, Albert. Quod si dum praedam sequitur laesus fuerit a tempestate, aquam tepidam in scapulas eius effunde, apertis tamen prius pennis eius: tum aquae tantum infundas, ut per lumbos usque ad pedes eius destillet. At si interiora eius pro venatione (forte, propter venationem) infirma fuerint, noctuas calentes adhuc et vespertiliones per triduum comedat: et, si non recuset, tres ossas carnis porcinae intinctas aceto edat. Hoc enim etiam fastidium eius tollit, et contra morbum capitis ac pectoris salubre est, Albertus.
¶ Accipiter febriens tactu erit calidus, et videbitur tristis: quod quandoque accidit ex solis spiritibus inflammatis nimio labore, et quandoque ex humoribus putrefactis in aliqua parte corporis eius. Tunc igitur, si macer est, parum et saepe cibetur carnibus pullorum et parvarum avium. passeribus tamen, quod calidiores sint, abstineat. Exhibeantur autem carnes iam dictae cum rebus refrigerantibus, ut seminibus cucurbitarum et cucumerum tristis, aut lento psyllii similiumve succo: vel paulisper coquantur in syrupo violato et similibus. Accipiter ipse in loco frigido et obscuro collocetur super pertica pannis lineis involuta, qui plerunque succisa refrigerantibus madeant, Crescentiensis. Accipiter febriens dignoscitur ex horrore et tremore ac tristitia, Albertus Ad febrim. Da ei ter vel quater succum artemisiae cum carne gallinae. Vel liga ei dextrum crus fortiter, et apparentem in medio cruris venam subtiliter incide. (Sunt enim quatuor venae in crure istarum avium, una anterius, altera inferius, tertia exterius magis, quarta posterius super unguem maiorem.) Signa autem febris sunt, alae pendulae, caput demissum, si vomit (horret potius) quasi frigeat: si cibum absque causa fastidiat: aut avide quidem sumat, sed male glutiendo inducat, Idem. Falconis febrientis signum est, si pedes eius ultra modum caleant. Dabis igitur ei per intervalla deglutiendam aloen cum axungia gallinae in aceto forti subactam: alias edendam limacem. Hunc cibum si retinuerit, convalescet, Albertus.
¶ De refrigeratione accipitris, vide mox in Cruditate. Accipiter interdum refrigeratur, et cibum concoquere nequit: itaque tristis est, et tactu frigidus: oculi pallidi et discolores fiunt, <sic affectum tenebis in loco calido, et leniter manu gestabis: et modice aliquando evolare permittes. In cibo carnes avium dabis, praecipue passerum, et pullorum (gallinaceorum) masculorum et pipionum, coctas parum in rebus calidis, et vino, vel aqua cum salvia, mentave aut samsucho aut pulegio et similibus, involves easdem melle, vel tritis seminibus foeniculi aut anisi, aut cymini. Sed cave ne cibum des novum, nisi omnis ante ingestus de ingluvie descenderit. Quod si macer est, saepius pascatur: sin obesus, minus et rarius: ita tamen ut in utroque habitu modum serves, donec sanetur. Porro si cibum prorsus non concoquit, et illum omnino retinet, cor ranae filo ligatum cum penna in gulam eius immitte: et postea trahas filum. sic enim pastum eiiciet, ut asserunt experti, Crescentien.
¶ Fellera seu fel vocatur in asture, repletio quaedam ex humore corrupto, hoc modo curanda. Fel ursae ad magnitudinem ciceris impone cordi gallinae, et hoc eum pasce usque ad novem dies antequam in mutam (mutationis caveam) eum imponas. Postea accipe favinam, rosmarinum, satureiam, betonicam, mentam et salviam, singula aequali portione, raphani vero paulo plus. Tritis omnibus modicum mellis admisce. Hoc remedium ieiuno dabis, deinde in mutam impones. Ad idem in quavis ave rapace: Pulverem florum gemmarumve salicis cibo eius asperge, Albertus. Contra felleram simul et tineam asturis, accipe conchas testudinum (limacum:) et ranunculos virides de iubis (forte rubis,) et saxifragiam, salviam, et folia olivarum, et spumam poledri (pulli equini) invenis quam proiicit de naribus cum nascitur, et fel anguillae. Haec omnia mitte in ollam novam, et ad ignem torre, donec in pulverem redigantur. Hinc mane ieiuno asturi edendam dato partem ad modum dimidiae avellanae cum carne pauca: et accipe rhabarbarum et pone in aqua per diem unum, eamque bibendam offer. Hoc ter facies, altero quoque die semel, Idem.
¶ Si accip. gutta in articulis alae vel coxae laboret, detrahe parum sanguinis de vena quae sub ala aut coxa est, in qua laborat, Crescentiensis. Si gutta laboret astur: accipe adipes anserinum, ursinum, et vulpinum: et eiectis de corpore felis visceribus et ossibus, carnem minutatim incide. His mixtis adde parum cerae, ladani et xyloaloes, et fac pulverem: item succum pulicariae maioris ac minoris. Et incide cepam albam, mixtaque simul omnia in ventrem anseris immitte: et foramine diligenter consuto, relinque per diem. Deinde fac anserem bene assari, et pinguedinem inde defluentem excipe aliquo fictili. Hoc unguento omnibus arthriticis animalibus utili, locus affectus ungatur,
Avicenna. Ad guttam (arthritidem) asturis. Detur ei edenda Aurea Alexandrina instar dimidiae fabae vel avellanae: et die tertio theriaca, Albertus. Quod si guttae acris et acutae fluxio falconem infestat, fimum anseris vel columbae cum cortice radicis ulmi in aqua decoques donec rubescat, tum permisceatur fimus cum aqua agitando, et inde lavetur falco per triduum, Idem ¶ Morbi in renibus et arthritidis (guttae) signum est, quum saltare aut alis extensis a manu longius se proiicere et ad manum facile redire non potest. Hanc aliqui guttam mortalem (renalem forte) vocant. Accipe igitur grana rubea spinae albae, quam Germani nominant [GO] (id est spinam saepium:) eaque contusa et cum pilis leporinis subacta, misce cum carne cocta, et hunc cibus per dies novem ei praebeto, quem si retinuerit, sanabitur, Albertus. ¶ Est et aliud guttae (arthritidis) genus, quae sylera aut nullis (sylera a nonnullis) vocatur. quae quum defluere incipit per corpus falconis, veneni naturam refert. Albescit enim rostrum summum, et unguium mucrones. Accipies igitur serpentem nigrum qui tyrus vocatur, et abscindes a capite eius palmum, et tantundem a cauda. reliquum friges in olla nova, et eliquatam inde pinguedinem colliges, dabisque falconi calidam cum carne pavonis paulatim per dies octo. Deinde porcellum aqua calida deglabrato, et teneram de pectore carnem cum mure e parvo edendam dato. hoc si bene concoxerit, de recuperanda eius valetudinem non dubitabis, Idem. Quod si falco saepe levato pede rostro crus percutiat, de recuperanda eius valetudinem non dubitabis, Idem. Quod si falco saepe levato pede rostro crus percutiat, gutta salsa eum laborare intelliges: curabis autem sanguine exhausto e vena quae est inter crus et coxam, Albertus.
¶ Quod si ex capite aegrotet accipiter, raphanum, favinam, rorem marinum, sambucum, satureiam, mentam, rutam, salviam, betonicam, singula trita melle excipito, et instar avellanae edenda dato, Albertus. Si caput falconis purgandum est, picem mundissimam magnitudine fabae, digitis calefac ad ignem, et postea tandiu cum ea palatum falconis frica, donec ei adhaereat. deinde ex quatuor granis staphisagriae, et totidem albi piperis subtilissimum pulverem impone super picem palato falconis adhaerentem: et si quod de pulvere remanet, immitte in nares falconis: et cum Sol bene calidus fuerit, tandiu in Sole avem dimittas, donec omnem sui capitis malum humorem et pituitam deposuerit. tum biduo pasces eam suavi ac dulci carne, Idem.
¶ Ad capitis dolorem in falcone. Huius signum est quod oculos claudit, et caput huc illuc movet. Dabis igitur ei lardum cum pipere trito, et diebus alternis aliquantulum aloes cum carne pulli gallinacei. Fit enim hic capitis dolor evaporante ventriculo, qui hoc remedio purgatur. Quod si oscitatio et pandiculatio sive crebra extensio alarum, in eo appareat, et rostro pedem percutiat, vel contra: signum id est caput malis humoribus laborare: quamobrem torquebis cum stilo argenteo vel aureo ad nares, (ut foramina narium dilatentur,) ut humor effluat: qui cum effluxerit, ungantur tortura (cicatrix) oleo vel butyro, Albertus. Curandum est ne fumo accipitres, neve alia re caput eorum gravetur: quod quidem vel palpebrarum et oculorum clausura, vel lachrymarum defluxu, vel narium constrictione, praesertim accipitre hinc inde caput movente, cognoscitur. Huic morbo medeberis, (ut ex Alberto iam scriptum est.) Caeterum dilatatio narium cum stilo, etsi perutilis sit, experimento tamen videmus, accipitres quorum nares sic dilatatae fuerint, altissimos nimium volatus avium persequi non posse. Nam vento, qui per dilatata ingredi foramina solet, ne altius ascendant prohiberi eos putamus, Belisarius. Porro si sternutet falco et aquam e naribus fundat, cerebrum immodice humidum esse coniicimus. Itaque tria grana saxifragae cum totidem granis piperis contrita, et acri aceto subacta, et lana xylina excepta, in nares et palatum eius iniiciatur: postea cibetur de pullo gallinaceo, Albertus.
¶ Ad rheuma, id est fluxionem in capite avis. Rutam pone iuxta nares eius, et carnem qua vescetur in succum rutae intinge. Item allium contritum cum vino per nares ei immitte, et toto die loco obscuro resideat ieiunetque, Albertus. Si pituitam (quam quidam pipiam vocant) habuerit, apprehensam eius linguam aperto ore frica cum pulvere saxifragiae melle condito. Quod si nihil proficias, butyrum ei edendum dabis. Pulvis etiam densitate (vox apparet corrupta) caulis ad idem valet, Albertus. Si pipiat accipiter tanquam ex morbo pituitae, et clamare voce sonora nequeat, acu aerea nares eius perforabis, Idem. Si rheuma (nostri [GO] vocant) a capite fuerit, staphisagriam cum aqua ardente naribus utiliter inseri audio. sin eiusdem apud nostros nominis affectus in pectore natus sit, sanguinem sub lingua detrahi praesente remedio. ¶ Si ex capite, oculis praesertim, avis rapax laboret, unge saepius oleo communi, et praecipue si dolor est in exterioribus oculi partibus, Albertus. Si per senectutem avis rapacis oculus caliget, argenteo vel aureo instrumento ure eam super nares, ubi sinciput in medio oculo medio rostri coniungitur, Idem. Accipitres oculorum hebetudini prae caeteris avibus ita obnoxii sunt, ut etiam curationem huius aegritudinis in promptu habeant, lactucae scilicet (de agresti intelligo) quam medicinae gratia rescindunt, liquorem lacteum, Oppianus. Ex lactucis sponte nascentibus rotunda folia et brevia habentem sunt qui hieraciam vocent, quoniam accipitres scalpendo eam, succoque oculos tingendo, obscuritatem cum sensere discutiant, Plinius. Ad clarificandos oculos asturis, accipe dulcem herbam, aloen et cerussam, aequali singula pondere, et contunde fortiter: et trita cum oleo et axungia ad ignem liquefac, et misce cum his quae dicta sunt, valide simul agitando. Huius unguenti mane et sero aliquid in oculos asturis impone, Albertus. ¶ Ad dolorem oculorum: Zinziber, thus et aloen, singula pari pondere trita in pelvim impone, et vino superinfuso per noctem relinque. deinde in oculos immitte. Item aloen
et cerussam aequali portione misce cum pauco lardo veteri, quod e lardi medio craseris. et vesperi in oculos avis immitte, Idem. Accipitres aliqui oculorum gravedine laborant, ita ut palpebrae quasi coeant, Belisarius. ¶ Si astur spumam oculis emittit, melancholici humoris illic redundantis signum est. itaque seseli montanum et semen cicutae super carbones imponito, et carnes quibus vescetur inde suffito: et ipsum supra hunc ignem pasce, ut fumus in guttur et oculos eius subeat. postridie dabis ei in cibo aloen instar dimidiae fabae: et viridem cicadam sive locustam, quam si viridem non inveneris, tere siccam a te repositam, et carni qua vescetur asperge, Albertus. ¶ Ad maculam oculorum falconis. Piper et aloen aequis portionibus trita impone: et si per tempus anni pruna sylvestria habere possis, tres guttas ex illis super maculam instilla. multum enim proderunt, Albertus. ¶ Si albugo crescit interiore parte oculis avis, iniice pulverem seminis foeniculi cum lacte mulieris masculum enixae, Idem.
¶ Si clausas (obstructas) nares habuerit avis, per caulem parvae pennae in nares eius inspirando immitte pulverem piperis et saxifragiae, Albertus. Vide supra in cura rheumatis. ¶ Si quando sanies e falconis naribus fluit, et ipse cibum fastidit, et sanies mali odori est, fistulam esse intelliges, quam sic curabis. Accipiatur posterior pilus caprae, et axungia, vel (si desit) butyrum: et vena quae de naribus ad oculos tendit, incidatur, et cum acu ferrea calefacta inuratur vena incisa ex diversa parte quam sita est fistula: et locus quotidie cum butyro perungatur: et falco in loco calido collocetur per novem dies, Albertus.
¶ Humorem, qui e capite fluens in palatum decumbit, restringes, si butyrum vetus et chelidoniam aequaliter misceas, et factum inde pulverem in calida carne des falconi, Albertus.
¶ Rostrum eius fractum quacunque ex causa, repurgato, et si quid computruit resecato: tum inungito coronam rostri, primum serpentis pinguedine, deinde gallinae, et iterum crescet. Deinde quintodecimo aut vigesimo postquam crescere coeperit die, frange ei rostrum superius, ut quod inferius est melius crescere possit ad modum debitum. Interea buccellis minutatim concisis eam pasces: aliter enim pasci non posset. Porro disiunctum rostrum recludetur, si farinam subactam et fermento mixtam imposueris, et resinam, Tardivus.
¶ Si collum falconis infletur, signum est catarrhi calidi. Collum igitur deplumetur, et sanguis de vena auriculari detrahatur: et rana ei cibo detur, quam si concoxerit, de prospera valetudine eius nihil dubitabis, Albert. Quum autem guttur vel arteria aspera intumuerit, et falco tanquam suffocandus respirarit, rheumatismum patitur, et hoc modo curabitur. Sanguinis pavonis, nucis moschatae, myrobalanorum chebulorum, caryophyllorum, cinnamomi, zinziberis, singulorum par pondus accipito: et pilulas formato novem, de quibus singulam quotidie dabis hora tertia, et nona deinde carne murina pasces, Albertus. Accipitres etiam strumosi fiunt, Idem.
¶ Si prae nimia edendi festinatione aliquid in arteriam avis inciderit, tubum oblongum e penna factum, aut e metallo, in arteriam inseres, exugesque donec id quod incidit sequatur, aliter enim periclitabitur avis, Tardivus. Accipitribus ingluviem reiecisse letiferum, quod nonnullis generibus contingit si paulo incautius curentur, Budaeus.
¶ Avis non bene deglutit, vel ingluviem non remittit, si bucceis maioribus pascatur: vel si nimium praeda sua se ingurgitarit, vel si refrigerata fuerit. Dabis igitur ei cibum pro una vice modicum, et carnem levem vino albo tepido maceratam. Vesperi dabis ei quatuor aut quinque caryophyllos tritos, et immissos lanae xylinae vino maceratae, calfacient enim ei ventriculum et caput. Quod si bucceam, quam devorare non potest, vomitu ab eo reddi velis, ut liberetur ingluvies ea infarcta, parum piperis triti in acri aceto macerari aliquandiu permittes: deinde palatum avis hoc aceto collues: et tres aut quatuor guttas naribus immittes. Deinde cum reiecerit quod inhaerebat, pauco vino partes dictas aceto inflammatas, adsperge. Cavebis tamen ab usu aceti in ave nimis macra. ferre enim non posset. Sed in Sole aut prope ignem sistes, ut bucceam reiiciat. Est quando avis deglutit quidem escam, sed paulo post revomit. Hoc si acciderit, et quoque reiicitur non puteat, dabis ei parum aloes hepaticae, ita ut post sex demum horas pauco et bono cibo nutriatur. at si puteat quod redditur, halitu avis corrupto, id fit si carne crassa, aut minus pura aut putente alatur. itaque curabis ut caro eius munda sit, et cultro mundo secetur. avem quoque loco mundo in Sole pones, cum aqua apposita ad potum. nec pasces eam usque ad vesperam, tum bucceas parvas dabis de carne recente conspersa vino, aut contrita scobe aciei ferri sive stomomatis, aut scobe eboris: haec enim avis cibum retinet. Quod si ne sic quidem retinuerit, da ei aviculas, mures aut rattos donec curetur. aut in aqua tepida coriandrum tritum dilue: et in aqua illa colata per quatuor aut quinque dies escam avi dandam lavato. Aut folia lauri in vino ad dimidias coquito, eoque refrigerato columbam potato donec moriatur. eius deinde coxam, aut tantundem quantitate in cibo accipitri dabis, Tardivus.
¶ Si pulmo vel arteria falconis laboret, sume fimi passeris et muris, lanae succidae ana unc. i. piperis albi grana quinque salis gemmei unc. ii. His tritis admisce mellis et olei puri utriusque aequaliter sex guttas, et lactis foeminae masculum lactantis ex se genitum guttas novem: et butyri quantum sufficit. Ex his cum lacte effinger tres pilulas ad magnitudinem avellanae, et insere in fauces falconis, teneroque eum per duas horas in manu, ut potionem totam evomat. Deinde post vomitum pone eum iuxta aquam: unde si biberit, paulo post pasce eum pulmone et corde lactentis agni et nondum
herbam pascentis. Debet autem carotam calida esse quam fieri potest. Postea alia carne suavi pasces eum assidue, et vesperi dabis ei abunde de passere et pullo, Albertus. ¶ Quod si vulsus falco sive aeger ex pulmone videatur, accipe auripigmenti triti unciam, piperis grana novem: et haec permixta falconi cum carne calida praebe. Iterum autem accipe tria lardi frusta (segmenta,) quanta falco deglutire potest, quibus melle intinctis limaturam ferri insperges, et in fauces avis immittes. Hoc facies per triduum, nec alium cibus dabis. Tum quarto die porcellum tenerum vino forti et claro inebria, et pectus inebriati ad ignem calefac: et cum bene calefactus fuerit, tunde pectus eius ut sanguis vino infusus in pectus ascendat. Mox occide porcellum, et pectus sic calidum in calido caprae lacte intinge, et falconem per aliud triduum tali cibo pasce, et sanabitur, Idem. ¶ Quod si accipiter frigore tactus in pectore laesus sit, granis saxifragae contritis addes pisani (forte pisanam) aut mel, et fricabis inde palatum accipitris, et expones eum Soli. Item semen herbae quae radix (raphanus nimirum) vocatur, cum ruta sylvestri et pipere aequali pondere teratur. hinc pilulas finges cum melle, ad modum granorum piperis, quas ei dabis per triduum. Hoc facies quotiescunque frigoris iniuriam senserit, et vel alias inde laesus fuerit, vel foriolus evaserit. Item succum marrubii, piper tritum, mellis modicum, et semen apii cribro excretum commisce, sic ut succi partes duae sint, mellis una. facilius autem sumet hoc medicamentum, si esurienti et cibum ferventius appetenti detur. Item ad pectus accipitris curandum mentam tritam cum melle subige, et accipitri edendam dato. Vel radicem sinapis et trifolium aequali pondere trita cum lacte et oleo hissopino in cibo dabis accipitri. Nasturtium quoque cum melle mixtum in carne porcina prodest, Albertus.
¶ Si asthmaticus fuerit accipiter, tegulam coctam contritam dabis illi cum carne calida et sanguine hirci per tres dies: Et succum absinthii cum lacte asinae infundes inter pellem et carnem coxae gallinae, quam ei in cibo dabis, Idem. Asturem asthmaticum sic curabimus. Caryophylli, cinnamomum, zinziber, cuminum, piper, aloe, sal, tragacantha, thus, aequali singula pondere trita commisceantur, et ponatur in tegula, et calefiant ad ignem. Et pars pulveris per fistulam iniiciatur inflando in nares asturis, expone eum Soli tandiu, donec revomat. postridie edat lardum pondere unciae, et tertio die pullum columbinum rubeum, quarto die balneetur et curabitur, Albert. ni fallor.
¶ Si fastidio laboret avis, sorices vivo edat, vel catellum recens natum antequam videat, Albertus. Contra fastidium et siccitatem falconis. Ovum cum lacte caprino sine fumo in sartagine purissima donec durescat decoquito, et avi edendum dato. id si concoxerit, liberabitur. Proficit enim contra omnem morbum, Idem. Si avis cibum fastidiat, quod fit cum vesperi nimium magnis buccellis pasta est immodice saturata, aut cum corpus pravis humoribus scatet: dabis ei columbam, quam pro arbitrio occidat et sanguine fruatur, de carne edat coxam aut tantundem quantitate. Et si avis carnem columbae nolit discerpere, dabis eam minutatim in buccellas concisam, et saccharo aspersam vel oleo olivarum bono, recenti ac dulci, aut amygdalino: idque subinde facies paulatim donec sanetur. Aut dabis ei passerculum vino maceratum, vel melle rigatum, vel pulvere mastiches aspersum: aut sub diluculum dabis ei pilulam unam ex illis quas communes vocant: et capitio intectum in Sole aut iuxta ignem tenebis, finesque vomere pro arbitrio. Quum iam per tres quatuorve dies his pilulis usa fuerit, et iam cibum appetierit, cibum eius scobe ferri per alios totidem dies consperge, Idem.
¶ Ad malam concotionem avis. Avem male concoquere his signis animadvertitur: Si subinde hiat ore et respirat, si escam suam deplumat, nec edit, sed relinquit aut revomit: si fimum crasso humore nigro et pallido infectum egerit: si turundos curae gratia (ut loquuntur) ingestos, tempestive non reddit: si rostro eius utraque manu fortiter diducto odorem de gutture eius foetidum percipias. Solet autem male concoquere, si diluculo ante coenam concoctam pascatur, aut vesperi nimis sero et maioribus bucceis. Remedio est, ne pascatur ante concoctionem rite peractam, et antequam probe appetat. Tunc accipe fuliginem quae sartaginis fundo adhaeret, et per horam in aqua macerato, aquam deinde colatam tepefacito, et in ea macerato carnem qua pasces avem in buccellas incisam. nec alium cibum ante vesperam dato, tum carnis saccharatae buccellas tres praebe: vel cibo eius admisce semen quod in caryophyllis aromate reperitur, contritum, Tardivus. ¶ Contra nimiam famem falconis: Muris sanguinem, mel, et semen apii, aequis portionibus mixta in cibo da, Albertus. ¶ Si astur cibum indigestum reiecerit, cinnamomum, caryophyllos, cyminum et folia lauri, pari portione singula contrita, in olla nova cum vino albo decoque, ita ut parum vini remaneat. sed cave ne ebulliendo effundatur. Quod remanet pone in panno lineo forti, et succi expressi infunde in fauces asturis quantum sufficit: cibum quidem eam ob causam ei non negabis: postridie foeniculum contunde, et succo expresso carnem quam ei daturus es, intinge, Idem. Si cibum saepius incoctum evomit, dabis ei scammonii quartam partem oboli et tantundem cymini, asperges autem trita carni suillae pingui: aut si illam edere nolit, albo ovi liquore excipies, et in os eius inseres. Vel ova cruda in lac caprinum evacuata, simul decocta, ter ei in cibum dato, Albert. Si accipiter proiicit granum sive carnem incoctam, immitte in gulam eius lixivium cum sarmentis, mensura cochlearii: et si inde offendi videatur, syrupi violati cum aqua frigida mixti cochlearia tria in fauces eius infunde. Et postquam vomuerit et ad se redierit, balneetur in aqua, nimirum si coelum
fuerit serenum. Utile sane fuerit salgemmam quoque tritam miscere e lixivio: purgat enim et vomitum promovet, Idem. ¶ Quando accipiter cibum per triduum in gula vel digestione (ventriculo) retinuerit, dabis ei lixivium e sarmentis vitium bene colatum cum carne calida per biduum: et triduo sequente carnem caprinam cum butyro et mastiche trita. Quando autem cibum oblatum recusat sumere et carnem oblatam rostro a se removet, carnem aliam praebe, ut gruis, sed granum staphisagriae sub lingua eius pone, et statim evomet carnes sumptas, Albertus. Est quando infusione laborat falco sicut equus: cuius signum est quod cibum respuit, et oculos habet inflatos. Facies igitur lixivium de sarmentis vitis, eoque ter colato implebis guttur falconis: quem sic relinques donec egerendo se cibum quem sumpserat concoxisse demonstret. Postea dabis ei lacertam in cibo. Aut vinum calidum cum pipere trito in fauces eius infundes, relinquesque donec concoxerit cibum quo infusus fuerat, Idem.
¶ Ad nimiam sitim asturis. Radicem dulcem, rhabarbarum, betonicam, cum syrupo violato et aqua commisce, et per noctem relinque. Et quotidie mane fac ut inde bibat quantum voluerit per dies octo, et ranas in cibo praebe, Albertus. Et rursus, Si valde sitiat avis, accipe pulverem caulis libystici, et carnem (caulem) de anetho et foeniculo, et coque cum vino, admixto etiam cochleario mellis. Hunc liquorem colatum avi bibendum da, vel in os eius iniice. Et si bibere detrectet, da ei carnem illitam melle, et altero die oleo rosaceo frigido illitam. Si avis siticulosa fuerit, quod alterata et nimis calefacta sit, dabis ei in potu aquam, in qua saccharum cum croco et spodio maduerit: sed exiguam, quanta duntaxat faucibus refrigerandis sufficit. At si ob nimiam obesitatem, vel calores internos siticulosa sit, adde praedictis terram sigillatam ut vocant. Si propter cruditatem, cuminum dulce in aqua decoques, et in os eius infundes, aut zinziber, aut pulegium in vino veteri coque, aut caryophyllos in aqua, et inde madefacito escam avis. Quod si subinde sitire pergat, appone ei bibendam aquam, cui inieceris drachmam boli Armeniae cum decem granis caphurae, Tardivus.
¶ Si falco carnem rostro laniatam acceperit, paulo post vero incoctam reiecerit: certum est durum viscosumque humorem in eius ingluvie, ventriculo et intestinis concretum esse, quem aliqui petram vocant. Pasces igitur eum carne passeris, inspersis caryophyllis tritis: ita altero quoque die hunc cibum des, altero vero pipionem vel purgationem, ([GO]:) sic enim curabitur. Quod si alvi excrementa longe non egerit (non procul reiicit,) eiusdem hoc morbi signum est. itaque dabis ei cor porcinum cum seta porcina minutatim incisa usque in diem tertium, et liberabitur, Albertus Ad lapidem in ventre: Pinguedinem axungiae edat et butyrum. Vel aloen herbam cum pulvere apii involve cordibus parvarum avium, quibus vescatur, Albertus. Contra lapidem asturis: Cinnamomum, aloen, caryophyllos, saccharum, saxifragiam, gerulam (forte viridem, ut etiam ad oculos spumantes) cicadam, singula aequo pondere teres et cum syrupo rosaceo miscebis: et cum pascis asturem, carni quam edit de hoc remedio adde instar duarum fabarum, Albert. Contra lapidem asturis et renum corruptionem. Adipis galli partem i. verbenae partes ii. tere, et de succo expresso tertiam partem cochlearis asturi ieiuno da, et sine cibo eum relinque usque ad meridiem. Quod si laesus videatur, da ei cochlearia tria syrupi violati distemperati (id est aqua diluti:) vel mel rosaceum (dilutum.) Et quarto die succi centinodiae et centinerviae sive quinquenerviae, tertiam partem cochlearii, infunde in fauces asturis ieiuni, et curabitur, Idem.
¶ Contra omne vitium iecoris. Sumatur arboris quercus, (non exprimit quidnam de ea sumi debeat, et boli (Armeniae scilicet) tantumdem. Haec tria cum carne pulli (gallinacei) calida, qui vino inebriatus sit, falconi praebeantur, Albertus.
¶ Ad lumbricos accipitris: Da ei cum cibo succum foliorum persici, aut santonicum tritum, et liberabitur, Crescentiensis. Si falco lumbricis affligitur in ventre, et lumbrici in excrementis apparuerint, scobem (squamas, Belisarius) ferri et maxime chalybis depurati carni suillae insperges, quam avi in cibo dabis usque in diem tertium, et sanabitur, Albertus. Lumbrici saepius nascuntur ex cruditate. quamobrem studendum est plurimum ut bene concoquant: quod ut fiat, levioribus cibis, pullis scilicet gallinaceis, non bubula carne et his similibus cibandi accipitres sunt. Si vero lumbrici iam nati sint, curetur (ut iam ex Alberto recitavimus:) Vel sume passerum stercus, piscisque pellis crudae, cui tinca nomen est, crematae pulverem, eboris rasuram, et squamam ferri pari pondere. haec trita et suillo cordi inspersa accipitribus dato, Belisarius. Si anguillae id est lumbrici longi infestent falconem, accipe teneri pulli intestinum aqua bene ablutum, et fac inde tres nodos ad mensuram dimidii pollicis, et utrinque vinciatur tenui filo. hoc oleo impletum limpido, pone in fauces falconis sicut et alia potio poni consuevit. Quod si postridie adhuc laedatur lumbricis, sume scobis eboris et fimi passeris Indici sive solitarii, aut (si is desit) communis, ana unc. i. Haec trita falconi cum carne calida praebe. Et si etiamnum tertio die perseverent, abstrahatur cruda pellis de pisce tinca: et in calida testa sine fumo et flamma super carbones comburatur, sumaturque hic cinis cum scobe eboris, et fimo passeris, partibus aequalibus: ita ut farina ex eis permixtis cum carne calida detur. Et si necesse fuerit, quarto die his iam dictis scobem ferri adiicies, Albertus.
¶ Accipiter aliquando patitur obstructionem, et tunc gravis manet, nec cibum nec praedam desiderans, Albertus. Intestinorum restrictione induratis recrementis interdum afficitur ita ut
superveniente demum febri extinguatur, Belisarius. Si avis alvum exonerare nequeat, quod apparet si caudam fricet et aquam bibat, dabis ei carnem suillam calidam cum pauca aloe: aut intestina terrae super latere calido siccata, et trita carni calidae et concoctu facili, quam in cibo sumat, insperges, Tardivus. Si alvus supprimatur, fel galli edat, vel testudines albas decoctas. Si vero nimium soluta sit, modicum de succo hyoscyami bibat, et carnes eodem intinctas edat, Albertus.
¶ Contra omnia vitia renum falconis. Pulverem candriae, (videtur vox corrupta: forte cardami) vel nasturtii aquatici, in corde pulli (gallinacei scilicet) in cibo da, et proderit, Albertus.
¶ Ad ficum in ani asturis. Pinnulis alarum siccatis et tritis carnes quibus pascitur consperge: et sic novies eum pascito, Albertus.
¶ Quod si crus fregerit accipiter, thus, bolum (Armaniam) serpentinam, consolidam et mastichen, fortiter tere, et misce cum albo liquore ovi, et super linteo extende, et dirige crus fractum et linteo illo involve. Tum pennam de ala vulturis scinde, et incannatum ex ea os fractum per quinque dies relinque, Albertus.
¶ De morbo articulari ex veteribus scriptum est supra in arthritidis differentiis.
¶ Ad podagram asturis. Tithymallum cum melle et aceto tritum, et modica calce, illiga. et postquam se moverit, unge aloe cum vino, et sanabitur, Albertus. Ad podagram accipitris quae fit cum humor descendit in articulos pedum et digitorum: Pedes eius inunges lacte herbae quae lactaiola (nimirum e genere tithymallorum) vocatur: et collocabis eum in pertica super panno lineo eodem lacte imbuto, donec rupta sit podagra: tunc pannus auferatur, et inungatur locus sevo donec curetur, Crescentiensis. Si pedes falconis citra ullam violentiam inflati fuerint, podagricus est, et sic curabitur. Inungatur unguento ex butyro, oleo, et aloe, aequali portione permixtis, per tres dies, et Soli exponatur: et carne felina cibetur. Vel licinium factum de carne (de lana) bombacina (xylina,) incende, et ure plantam pedis falconis. Deinde impone eum in petram vivam, quae inuncta sit axungia veteri, et liberabitur. Pasces autem eum interea muribus, Albert. Contra inflationem pedum falconis. Aloe et albus ovi liquor simul subigantur: deinde quaere cotem in qua saepe acutum est ferrum, et in qua ferri aliquid inhaeret: super qua tandiu pulverem (medicamentum praedictum) frica, ut omnis acutio (substantia ferri quae in cote est,) in pulverem transeat. Tum pedibus inflatis illum suppones tandiu, donec crustam faciat et pedi haereat. Postridie optime sapone perunges, et tertio die facies ut videris expedire, Idem. Si pedes guttosi (arthritici) sint, vel tineae eius pennas erodant, carnes hircinas edat aceto madidas: et alas eius aceto calido et oleo laurino saepius perfrica, Albertus. Ad pedes falconis sanandos, millefolium, saxifragam, verbenam et plantaginem, singula aequalia, contere: et carni calidae ad cibum insperge, Idem. ¶ Si falco nascentias in pede habuerit, medium iuniperi corticem tenuissime tritum per novem dies alternis diebus ei praebebis cum carne, et curabitur, Albertus. Si accipiter digiti articulum laeserit, scinde murem, in cuius viscera calida pedem eius immittes, et fasciola apte constringes. Si ita non sanetur, dextram ungulam porci frange, et exempta inde medulla pedem accipitris unge per triduum, Idem. Quod si falco unguem radicitus perdidit, non recrescit: sed digitus pedis in calido mure aperto est colligandus, et cum medulla pedis et digiti porcini postea inungendus, donec sanetur, Albertus. Si laboret morbo quem rampam vocant, succo artemisiae cibus eius intingatur, et sanguine agni calido pedes eius perfrica: vel vino tepido in quo decoctae sint urticae, et eodem vino cibum eius madefacito, Idem.
PARALIPOMENA
QUAEDAM QUAE IN PRAECEDENTIBUS
suo loco hoc in capite omissa sunt
Si inquieta sit avis in pertica, vel super manum, myrrham in aqua decoque, et inde corpus eius asperge, ac cibum eius novenis vicibus in eandem intinge, Albertus.¶ Si accipiter nimis clamosus fuerit, cibetur vespertilione pleno pipere trito, Idem.
¶ Ut falco hominem non deserat: Apium, mentam nigram, et petroselinum simul trita, cum carne calida ei praebe, Albertus.
¶ Si accipiter pennas iam aliquoties mutaverit, Calendis Ianuarii in mutam mittatur, at si pullus eiusdem anni fuerit, mittatur in mutam Calendis Iulii, et avibus vivis vescatur si inveniri poterunt. Caryophyllos etiam et semen foeniculi cum carne sumat. Domus mutem apta et ampla sit, a qua post mutationem extrahatur. Quod si pennas non cito proiecerit, serpentum varium, qui inter alios minus habet veneni, et Germanice [GO] (forte [GO]) vocatur cum tritico coque: deinde tritico illo gallinam pasces, et aquam decoctionis in potu ei dabis. Huius postea gallinae carnibus pastus accipiter, pennas reiiciet, et morbo, si quem patitur, liberabitur: solidis quoque pennis novis plurimum decoratus, longo tempore sanus et hilaris vivet. Triti etiam pisciculi minuti fluviantiles, carnibus ab accipitre edendis aspergantur, et cum carnibus muris in cibo ei dentur. Sic enim proculdubio cito mutabit. Idem fiet si lumbis porci sanguine agnino intinctis et incisis vescatur. Lacerta etiam viridis usta iuvat. Item grana sambuci mense Septembri terra obruas, et postea hordeum vel alium cibum in eis (succo eorum) madefactum gallinis obiicias, quarum carnibus accipitrem pasces. Aliqui sanguisugas incisas per se, vel cum carnibus, offerunt accipitri, aut ustas tritasque carnibus aspergunt. Prosunt et mures vivi dati, et minutatim fracti, ac in fauces immisi, Albertus.
¶ Per quasvis aves rapaces aucupium nostri [GO] appellant, accipitres, nisos, falcones, aquilas. privatim vero quod per accipitres et nisos fit, canum odorantium et excitantium ut plurimum auxilio, [GO] nuncupant: in quo genere aves rapaces recta a manu provolant, praedamque persequuntur, non in altum statim scadunt ut superne deiiciant feriantque ut falcones. ¶ Galli sua lingua curam (la curee) vocant, plumas stupasve convolutas ad olivae fructus formam fere, quae vesperi accipitribus devorandae exhibentur, quas postridie alvo reddant, valetudinis gratia.
F.
Accipiter in sacris literis, ut et caeterae rapaces et uncorum unguium aves, cibo interdicitur: ut inde coniiciatur displicere Deos qui aliis insidias moliuntur, et caedes meditantur, sicut accipiter, qui nullam avium infirmiorum non invadit, Procopius. Pulli accipitrum suaves valde pinguesque efficiuntur, Aristot. Avicenna et R. Moses. Caro accipitris dulcis et levis est, propter bonum nutrimentum quo alitur, Albertus. Assus et in cibo sumptus accipiter, morbum sacrum curat, Kiranides.
G.
Hierax potest quaecunque et vultur, debilius tamen, Kiranid. Assa et in cibo sumpta haec avis, morbum sacrum curat, Idem. Carnes pullorum accipitris boni saporis sunt, animum corroborant, melancholiae et perturbationi mentis resistunt, R. Moses in Aphorismis. Magi in quartanis adalligari iubent pulverem in quo se accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo. Accipiter decoctus in rosaceo, efficacissimus ad unctiones omnium in oculis vitiorum putatur, Plinius. Cum unguento susino coctus oculorum hebetudini medetur, Galenus ad Pisonem et Constantinus Afer. Decoctus in oleo susino, donec caro eius resolvatur oculis inde frequenter inunctis, hypochysin (suffusionem) et caliginem discutit, Sextus et Marcellus Emp. Vivi deplumati accipitris et cocti in oleo susino donec dissolvatur, iure colato inunctae oculorum nebulae et hebetudines sanantur, Kiranides. Adeps accipitris teritur in oleo, quo inunctis oculis caligo depellitur, Aesculapius. Accipitris sevum iuncturis utile est, Io. Ursinus.
¶ Anseris, accipitris, gruum, et similium stercora, de quibus multa nugaces quidam fabulantur, inutilia esse experimento compertum est, Aetius. Fimum accipitris in mulso potum videtur foecundas facere, Plinius. Si retineatur secundae, fimi accip. scrupulum propina, aut drachmam eiusdem (in pessi forma) suppone, Symphorianus Champegius. Fimus eius cum vino dulci potus partum accelerat, Kiranides. Nisi fimum tritum, quantum duobus digitis capere poteris, ex vino aut aqua mulieri propina quae parere non potest et parturigines non habet. Curandum est autem ut foetus in utero prius recte ad exitum spectet. Similiter potum secundas promovet, Obscurus. Suffitus qui foetum vivum vel mortuum educit: Spolium serpentis, opopanax, myrrha, galbanum, castoreum, sulfur citrinum, rubia, stercus columbinum vel accipitris. Haec omnia, vel quaedam eorum, trita felle vaccino excipiantur, et fumus inde per embotum (fistulam) in uterum recipiatur. Arnoldus in Breviario. Accipitris fimi cinis cum Attico melle laudatur ad inunctiones omnium in oculis vitiorum, Plinius. Parum fimi falconis cum vino pro antidoto datur contra morsum stellionis, Ponzettus.
¶ Oculi accipitris a collo suspensi tertianam fugant, Kiranides.
¶ Ad quavis malas corporis affectiones: Accipitris ventriculum tribus diebus et noctibus mero maceratum conteres, et cum tribus cochleariis succi foeniculi ac mellis permiscebis, et sub somnum propinabis, Obscurus.
¶ Accipitrum et aquilarum fella valde acria sunt: quinetiam erodunt, quod vel colore suo aeruginoso (viridi) testantur, qui tamen interdum niger in eis est, Galenus lib. 10. de simplic. Accipitris fel oculis prodest, Io. Ursinus. Palam mollis asote petis, Idem. ¶ Accipitrum ungues tritos adversus dysenteriam utiliter bibi quidam affirmant, tanquam experimentis cognitum. , Galenus lib. 10. de simplic. Accipitris fel oculis prodest, Io. Ursinus. Palam mollis asote petis, Idem. ¶ Accipitrum ungues tritos adversus dysenteriam utiliter bibi quidam affirmant, tanquam experimentis cognitum. Fimum nisi vel accipitris tenuissime tritum, aliqui utiliter equorum oculis caligantibus flatu immitti putant.
¶ Diligenter cavere oportet afflatum, morsus et ungues accipitris ac falconis, et omnium rapacium avium, praecipue postquam hae aves balneatae fuerint, et pennas rostro composuerint. Adhaeret enim rostro pinguedo quaedam venenosa, quam de causa accipiunt. Habent autem tum pennas, tum pedes et anhelitum non absque veneno, ita ut mordendo vel laniando periculum creent: et nonnullos inde iam mortuos esse constat, Albertus.
H.
a. Accipiter dictus videri potest ab accipiendis et rapiendis avibus, (ut scribit Textor,) ut et Germanis forte [GO], a verbo [GO], quod est habere et retinere. Sed veteres grammatici ab auguribus factam hanc vocem volunt, ut accipiter dicatur quasi ter accepta avis. Vide infra in h. Accipiter generis est masculini, Vergilius lib. XI. Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto. Aut foeminini, Lucretius lib. 4. Accipitres somno in leni, si praelia, pugnasque Edere sunt persecrantes, visaeque volantes. ¶ [GR], nempe a celeritate motus sui, cuius gratia et Soli sacer existimatur, Eustathius. [GR], et per crasin [GR], Ethymologus. Ego potius hieraca dictum existimarim tanquam hieron sacrum alitem: ad quod Vergilius etiam alludere videtur, Accipiter saxo sacer ales ab alto. Vide mox inter Epitheta. [GR]
Hesychius et Varinus. Est autem Ionicum. Nam Iones et alpha in [GR] vertunt, et syllabam saepe detrahunt, et pro denso spiritu tenuem ponunt, ut [GR], pro [GR] quare et [GR] sine aspiratione secundum eosdem scribendum. Scholiastes Homeri anonymus [GR] genus aquilarum interpretatur, quod non probamus. invenimus tamen aliquando [GR] aspiratum, et ab [GR] per crasin [GR] fieri Etymologus scribit. [GR], vox est diminutiva ab accipitre. [GR], Aves ad Athenien. apud Aristophanem, id est [GR], accipiter, Hesychius. [GR], Varinus. sed nos circum, peculiarem accipitris speciem, describemus infra. Accipiter communis quem cerchum dicunt, Kiranides lib. 1 in [GR] lego circum vel cercnon. [GR], Hesychius et Varinus. [GR], accipiter, Iidem. Xiphias avis hieracos (id est accipitris, malim species accipitris) quae vocatur κados, (lego κercnos vel κirκos,) Kiranides lib. I. in ?. mox quidem in amuleti descriptione, pro xiphia accipitrem simpliciter nominat, [GR], avis quaedam, Hesychius et Varinus: videtur autem accipitrem significare, ut et [GR] vel [GR]. Ciris vel Cirrhis vox, apud Graecos grammaticos varie scribitur, [GR]: et ab aliis simpliciter avis genus, ab aliis accipiter vel genus accipitris exponitur, ut copiosus infra peculiari capite prosequemur. ¶ [GR], Hesychius et Varinus. [GR], Iidem. [GR] etiam noctuam, vel picam, vel accipitrem interpretantur, [GR], Hesychius et Varinus. [GR], accipiter: alii simpliciter speciem avis exponunt, Iidem. Opinantur Aegyptii animae conspectum esse cor: qua ratione quum accipitris nomine indicari animam putent, illum vocabulo gentilitio [GR] nuncupant, quod animam signat et cor: siquidem [GR] animam est, [GR] vero cor. Hieroglyphico argumento adiiciunt, accipitrem aquam non bibere, sed sanguinem, quo et connutriatur anima, Caelius Rhod. ¶ Accipitres etiam acipenseres vocant, Albertus ridicule. Est enim accipenser in piscium genere, non volucrum. Coredulus avis sic est vocata, eo quod venatione vivat, et corda eorum quae venatur edat: et parum de reliquo corpore praedae accipiat, Albert. Videtur autem vel accipiter esse, vel aliqua eius species, cum et rapina vivat, et cordibus avium edendis delectetur, quod et accipiter facit, ut in C. scripsimus.
¶ Epitheta. Acer, hyperboreus, ferus, praedo, apud Textorem. Praedo fuit volucrum, famulus nunc aucupis idem. Decipit, et captas non sibi moeret aves, Martialis. Videtur et sacer epitheton esse accipitris: Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto, Vergil. II. Aeneid. ubi Servius, Sacer ideo quia est Marti consecratus: aut avibus execrabilis, ut Auri sacra fames. aut quod verius est, nomen Graecum expressit. nam [GR] dicitur, hoc est sacer. cur autem Graece sic dictus sit, ratione non caret, quae nota est sacrorum peritis. Demetrius etiam [GR] vocat. Vide infra in h. Est enim Apollini et Marti sacer. alii sacrum caeteris avibus, id est execrabilem, quod ab eo capiantur: alii magnum exponunt. ¶ Homerus accipitrem ([GR], ut infra recitabimus) [GR] tantum vocat, [GR] vero [GR] simul et [GR]. Aristophanes in avibus accipitres [GR] cognominat: nomine composito ab equo, propter pernicem eius volatum: et ab arcu, propter ungues aduncos, ut Scholiastes monet. [GR] et [GR], apud Hesiodum.
¶ Hieraciten gemmam Plinius a colore accipitris dictam ait. Meminit et Georg. Agricola: Hieraciten (inquit) Paulus Aegineta in lapidibus rectius numerat, quam Plinius in Gemmis. is (inquit Plinius) alternat totus milvinis nigricans veluti plumis. Invenitur in tractu Hildesheimio qua itur versus occasum in colle ultra flumen et citra. estque similis specie et colore accipitrum mollioribus pennis, quae ipsis sunt in pectore. Hieraciten dextro femori alligatum sistere dicunt sanguinem per ora venarum profusum, Haec Agricola. Interpretatur autem hunc lapidem Germanice quoque non aliter quam accipitris lapidem vocans, conficto nimirum per imitationem vocabulo, [GO]. Hieraciten lapidem gestans muscis infestari negatur, Hermolaus.
¶ Hieracium (vel hieracia foemin<in>o genere, ut apud Aetium et Horum legitur, referente Hermolao) herba ab accipitribus nomen fortitur. Ex lactucis sponte nascentibus rotunda folia et brevia habentem sunt qui hieraciam vocent: quoniam accipitres scalpendo eam, succoque oculos tingendo, obscuritatem cum sensere discutiant, Plinius. Vide supra in E. Nos nuper ex Italia missum ab amico hieracium accepimus, quod is Creticum appellavit, ex Creta nuper in Italiam advectum, cubitale, tenerum, lacte manans, mollibus aculeis, flore luteo diluto, qui in pappos abit, quibus semina oblonga et asperiuscula subduntur: foliis laciniatis, brevioribus quam in plerisque lactucis sylvestribus, anteriore sui parte latioribus et rotundis, amaris: sed foliorum species aetate mutatur. Dioscoridis verba super utroque hieracio, ne sim prolixior, omitto. Minus quidem hieracium (quod doctorum plerique hodie illud esse putant, quod vulgo dens leonis nominatur) Romani intybum sylvestre vocant, ut inter nomenclaturas Dioscoridi adiectas legitur. Rustici quidam apud nos caudam milvi appellant, [GO]: alii flores suillos, [GO], alii aliter. Eandem hedypnoidem putant eruditi: aut si quid interest, viribus tamen et genere proximae sunt. Ex eodem genere picris est, id est intybum vel cichorium sylvestre ab amaritudine dictum, quod Aelianus refert circum accipitrem nido suo imponere, tanquam ad custodiam pullorum aliquid conferat. ¶ Dracunculus etiam hieracium cognominatur apud Dioscoridem, fortassis propter caulem maculis insignem, ut et accipiter suo pectore maculosus est: et lychnis sylvestris hieracopodion, id est pes accipitris, nimirum
a figura folii. nam lychnis coronaria alio nomine ballaria appellatur: invenio autem apud Varinum et Hesychium, Balaris herba est triphillos, id est triplici folio, ut ita forte ungues accipitris imitetur. Alius accipitrinus pes (inquit Hermolaus Barbarus) apud nostrum vulgus est, quae corneola quoque dicitur (forte quod siliquis quasi corniculis insigniatur) folio salicis fere pusillo, flore subluteo, cum siliquis ciceri similibus: et in iis semen inficere capillos dicitur colore rubro. Corneolam infectorum flore aureo, lysimachion veterum esse, Leonicenus in secunda aeditione de erroribus Plinii et aliorum medicorum, omnino defendit. sed quaerendum an genistae potius species sit.
¶ Medici colliria quaedam sive medicamenta ad oculos hieracia vocitarunt, nimirum quod oculorum aciem adeo acuant, ut ne perspicacissimo quidem accipitrum visu inferior sit futura. tale est Apollonii Phoenix apud Galenum de compos. sec. locos lib. 4. cap. 7. Hieracium cognominatum, (hoc est ab Hierace compositum, et ab Apollonio in usum assumptum, ut Cornario placet) et aliud ibidem Hieracis, utrunque ad aspritudines, etc. Fuerunt sane variae compositiones Hieraci inscriptae, inquit Cornarius: Plinius 34. II. recenset unam, his verbis: Hieracium vocatur collyrium, quod ita maxime constat. Temperatur autem idem ammoniaci uncis quatuor, aeruginis Cypriae duabus, atramenti sutorii (quod chalcanthum vocant) totidem, misyos vero una, croci sex. Haec omnia trita aceto Thasio colliguntur in pilulas excellentis remedii contra glaucomathum initia et suffusionum, contra caligines et scabricias et albugines, ac genarum vitia. Aliud a Plinii et utroque Galeni hieracio Celsus describit lib. 6. cap. 6. ad aspritudinem.
¶ Etsi et hierax piscis, Latine milvum et lucernam interpretantur. Hic cum sibi a maiore pisce metuit, volitat, sed summa tantum maria attingens, ut nescias volitetne, an super aquam natet. Milvi (aves) ex eodem accipitrum genere, magnitudine differunt, Plinius. Aves Memnonis figura corporis et forma accipitribus similes esse videntur, sed frugibus vivunt non carnibus, Aelianus.
¶ Accipitrarius dici potest, qui accipitrum curam gerit, (ut apiarius:) Albertus falconarium dixit qui falcones curat. Accipitrem pecuniarum Plautus in Persa metaphorice et per iocum vocat hominem avarum et raptorem. Accipitrinus adiectivum. herbam quandam pedem accipitrinum dici, paulo ante ex Hermolao retuli. Accipitro, accipitras, verbum apud Naevium authore Gellio lib. 19. nunc abolitum, olim iacere significabat. ¶ Magi patres appellant aquilas et accipitres: ut leones qui sacris iisdem initiantur, etc. Omnes enim metempsychosin credunt, et communem nobis cum reliquis animalibus naturam, nominum etiam communitate testantur, Porphyrius. [GR], accipitrarius, qui accipitres alit et curat, apud Demetrium Constantinop. [GR], mulierum sectatores, mulierosi, [GR], Suidas ex authore innominato. Aristophanes in Avibus per iocum multa ad avium nomenclaturas accomodans, scribit, [GR]. Videntur autem Neptunum dicere pro Suniarato, (quod illi in Sunio Atticae promontorio preces et [GR] funderent: et pro Pelasgico pelargicum, etc.
¶ Icones. Regis Persarum vestem purpuream et accipitribus aureis distinctam fuisse legimus alicubi apud Caelium Rhodig. In Hori monumentis adnotatum, uxorem viro praecipue obnoxiam {obedientemque} <oboedientemque> ab Aegyptiis Venerem dici: obluctantem vero pugnacemque non ita. quo argumento accipitrem foemellam expingentes Venerem intelligunt, de animalis natura intellectum rei promentes, Caelius. Et alibi ex quarto Bibliothecae Diodori, Accipiter rem denotat cito factam, quoniam haec aliarum ferme omnium avis sit velocissima. Transfertur haec notatio ad domesticas res quae velociter fiant. Accipiter pictus ventos notat, etc. Orus 2, 16. Hermupoli Typhonis simulachrum ostendunt, equum fluviatilem, cui insistit accipiter serpentem impugnans: per equum demonstrantes Typhonem, per accipitrem vero vim et principatum, quo ille violenter sibi quaesito saepe per improbitatem tum ipse turbari, tum alios perturbare sua sponte voluerit, Plutarchus in libro de Iside et Osiride. In Diospoli (in Sai, Plutarchus in libro de Iside) Aegypti in vestibulo quod sacrum appellatur, imagines expressa spectantur, puellus generationis, senex corruptionis: accipiter dei, piscis odii, crocodilus denique impudentiae symbolum. Quae omnia si coniungas, hunc sensum constituent: O nascentes et morientes, Deus odio habet impudentiam, Clemens lib. 5. Stromatum. Et rursus ibidem, In commessationibus ([GR], inquit,) apud Aegyptios dictis, deorum aurea simulacra circunferunt, canes duos, accipitrem unum, et ibin unam: eaque literas quatuor appellant. Sunt autem canes symbola duorum hemisphaeriorum, ut quae circuitum et veluti custodiam peragant. Accipiter Solis. fervidae enim naturae est, et ad perdendum comparatus. nam ad Solem etiam morbos pestilentes referunt. Ibis denique Lunae. tenebrosam enim lunae faciem, nigris in hac ave pennis: lucidam albis comparant. Sunt qui per canes circulos tropicos notari velint: qui scilicet Solis meridiem et Septentrionem versus transitum determinant et instar ianitorum observant. Iisdem aequinoctialem circulum sublimen et exustum, accipiter designat, ut ibis zodiacum. videtur enim Aegyptiis haec avis prae caeteris animalibus, numeri et mensurae initium exhibuisse, ut inter circulos zodiacus. ¶ De diis qui pingebatur accipitris forma, aut capite accipitris, dicetur infra in h.
¶ Antiochus quidam cognominatus est hierax, ut in Apophthegmatis meminit Plutarchus. Hierax unus fuit ex legatis Amphipolitarum Athenas missorum ut civitatem ac regionem suam
Atheniensibus traderent, Suidas. ¶ Apud Chelonophagos insulae tres sunt deinceps, quarum una testudinum, alia phocarum, alia accipitrum dicitur, Strabo. Meminit et Ludovicus Patritius in novi Orbis descriptione accipitrum insulae. ¶ Accipitrum civitas, ubi accipiter colitur, nominatur Straboni lib. 17.
¶ b. Demetrius Constantinop. Graece scribens accipitrum aliquot partes Latine nominat, ut sunt, [GR], id est gula, cauda, quae et [GR] et [GR] ab eo vocatur.
¶ Titus Vespasianus Stroza lib. 6. Eroticon Bagarini sic dicti accipitris laudes a Cosmo quodam pictore picti, hisce versibus elegantissime expressit.
Non
fuit accipitres inter formosior alter,
Nec magnis meritis carior ullus hero.
Purpureis maculis plumam insignibat et auro,
Qualis apum decorat corpora picta color.
Penna fuit dorso si non argenta, saltem
Argento similis vel speciosa magis.
At procera caput cervix fulcibat honestum
Desuper, inque oculis vividus ardor erat.
Cauda nec in longi speciem temonis abibat.
Nec brevis, at potius inter utrunque fuit.
Acer inhaerebat pugno, et formidinis expers
Horrebat nullas nocte dieque manus.
Blanditiis gaudebat heri, placideque movebat
Alternos agili dexteritate pedes.
Nulla recusabat capiti velamina mitis
Accipere, et tanquam luce careret, erat.
Illo non alius pernicibus ocyor alis
In miseras tanta strage ruebat aveis.
Non fuga perdici, non magni corporis ingens
Phasiacis robur profuit alitibus.
Non illum vano cuccus desperat astu,
Dum vagus incertas itque reditque vias.
Non tibi se eripuit turtur Bagarine sequenti,
Non velox pennis et pede segnis anas.
Congressusque tuos corvi tremuere feroces,
Et picas leto tradere lusus erat.
Haud facile evasit, quem tu semel unguibus hostis
Attigeras, quamvis strenuus ille foret.
Quinetiam parvas volucres placidissime rerum
Ad domini assueras ipse referre manus.
Nec minus ex altis ad sibila prima redibas
Arboribus, medium Sole tenente diem.
Teque canum quamvis avidorum laederet error,
Praeda sub hamato dum pede capta iacet,
Non tamen ingenuum tibi cor excanduit ira,
Parcebas, veniae certaque signa dabas.
¶ c. Pastus accipitris a nostri vocatur, [GO], hoc est esca: [GO], hoc est ingluvies, per synecdochen. inde verbum [GO], nimio cibo replere. ¶ Corvi et graculi cum {gregagatim} <gregatim> apparent, et similem accipitribus vocem aedunt (id est acuta voce clamant. talis enim accipitrum vox est. Scholia) pluviam praedicunt, Aratus. ¶ Velocitas picto accipitre repraesentatur, ut supra inter Icones scriptum est. [GR], Homerus de Thetide. [GR], Homerus Iliados ν. de Neptuno discendente. Hunc locum imitatus videtur Vergilius lib. XI. Aeneid. Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto Consequitur pennis sublimem in nube columbam. [GR], Aristoph. in Avibus. [GR], Iliad. ν. Vide in proverbiis.
¶ d. Quorum oculi instabiles, ii praecipites et rapaces habentur, quod eiusmodi sint accipitrum oculi, Aristot. in Physiogn. Accipiter nulli satis aequus in omnes Saevit aves, Ovidius XI. Metam. Accipiter velut molles columbas, Horatius. [GR] (scilicet [GR]) [GR], Homerus Iliad. φ. Rapto quae vivit et omnes Terret aves, Ovidius II. Meramor. Visa fugit Nymphe, veluti perterrita fulvum Cerva lupum: longeque lacu deprensa relicto <accipitrem fluvialis anas, Ibid. At variae fugiunt volucres, pennisque repente Sollicitant divum nocturno tempore lucos, Accipitres somno in leni si praelia pugnasque Aedere sunt persectantes, visaeque (accipitres in foeminino genere ponit) volantes, Lucretius lib. 4. ¶ Aegyptii turture in cibo {absunebant.} <absumebant.> eo quod accipiter, ut aiunt, hanc avem deprehensam dimittere soleat, [GR]. ne quando igitur imprudentes turturem ab accipitre dimissam gustent, toto eorum genere abstinent, Porphyrius lib. 4. de abstinendo ab animatis. Huc facit quod Physiologus scribit, author obscurus, Accipiter (inquit) avem, quam sub noctem forte ceperit, tota nocte sub pedibus tenet, tandem oriente Sole licet famelicus eam dimittit: et quamvis eandem alias obviam habuerit, non persequitur.
¶ e. Aucupem avibus rapacibus quibusvis utentem Germani appellant [GO]: accipitribus vero privatim [GO], id est accipitrarium. ¶ Quia non rete accipitri tenditur, neque milvio, Qui male faciunt nobis, illis qui nihil faciunt tenditur. Quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur, Terentius in Phormione. ¶ Accipiter potest quaecunque vultur, debilius tamen, Kiranides. Cor accipitris gestatum, ad omnia roborat et conservat gestantem, Idem. In xiphia lapide, id est sapphiro, sculpe accipitrem, et sub pedibus eius xiphiam piscem, et reclude sub lapide radicem herbae (xiphii,) et gesta. hic annulus est castus, quem si habueris circa te in oraculo, videbis quicquid volueris. Et si posueris eum in animali vel idolo aliquo, oraculum dabit de omnibus rebus quas volueris scire, Idem.
¶ h. Accipiter avis sacra habetur, unde et Graecis forte [GR] dicta, vide supra in Epithesis. Quisquis ibin aut accipitrem necaverit, sive volens sive nolens, necessario morte afficitur. Ex aliis vero sacris in Aegypto feris, si quis volens aliquam occiderit, morte mulctatur: sin invitus, plectitur
ea mulcta quam sacerdotes statuerint, Herodotus lib. 2. Et rursus, Mygalas et accipitres defunctos Aegyptii in urbem Butum asportant. Colunt animalia quaedam Aegyptii praeter modum, tum viva, tum mortua, ut accipitres, canes, etc. Qui accipitrum curam habent, hi volantibus eis carnes incisas proiiciunt, magna voce, donec carnes capiant, appellantes, Diodorus Sic. lib. 2. Biblioth. Et paulo post, Hoc mirabilius, sicubi vinum frumentumve, aut aliud quid victui accomodatum, ubi aliquot animal sacrum expirasset, inventum esset, non amplius illo videbantur: eodemque luctu etiam ad alia loca profecti, aeluros et accipitres mortuos ad Aegyptum, deficiente persaepe viatico deferebant. Et rursus, Accipitres ab Aegyptiis coluntur. prosunt enim admodum ad scorpiones, cerastasque et parva animalia quae morsu nocent. Quidam ob eam causam honorem haberi accipitri volunt, quod his utantur augures, in futurorum praedictione. Alii accipitrem priscis temporibus dicunt, librum, Puniceis inscriptum literis, in quo continebatur, qui cultus diis, quive honor, deberetur, Thebas, ad sacerdotes detulisse. Quapropter literarum sacrarum scriptores et puniceum filum gestant, et accipitris alam in capite. Accipitrum civitas in Aegypto est, ubi accipiter colitur. Est et Aethiopicus accipiter qui in Philis colitur, communi Aethiopum et Aegyptiorum habitatione, (ut mox dicetur in Capite de accipitribus diversis,) Strabo lib. 17. Accipiter quoad vivit, cum apud Aegyptios egregie charus deo esse existimatur, tum post excessum e vita, futura ostendere. ab eodemque somniorum significationes proficisci persuasi sunt: atque apud eosdem populos tripoda accipitris aliquando fuisse, unde oracula consulentibus divino instinctu afflata funderentur, fama est, Aelianus. Et rursus, Accipitres Tentyritae sanctissime colunt et adorant, propter comparationem quam cum igne iis esse affirmant: atque huius rei testimonium adferunt, quod similiter atque ignis hi veloces et violenti sint: aquam vero simul cum igne existere posse negant. Contra Coptitae accipitres ut crocodilorum hostes saepe in crucem agunt. hi quippe crocodilos ob similitudinem quam eis cum aqua esse affirmant, divino honore afficiunt. In vestibulo aedis Minervae in Sai (Aegypti civitate) sculptura visebatur huiusmodi: primo infans, deinde senex, accipiter, piscis, et postremo equus fluviatilis. Indicant autem symbolice (per infantem ac senem) nascentes et morientes: per accipitrem vero deum, etc. Plutharcus in libro de Iside et Osiride. Vide supra inter Icones in a. ¶ Accipiter Marti consecratus est, unde quidam putant sacrum a Vergilio dici, Servius. ¶ Aves hominibus deorum sententiam nunciant, aquila Iovis, Apollinis accipiter et corvus, Porphyrius lib. 3. de abstinendo ab animatis. Accipitrem Apollini consecrant Aegyptii, et venerantur. Oron ([GR], ut et Orus in Hieroglyphicis scribit) sua lingua deum hunc appellant. Avem autem eiusmodi thaustum nominant. Cum Apolline idcirco convenientiam habere aiunt, quod de avibus soli accipitres semper nullo negotio adversos solis radios intuentur, neque intentis oculis sursum versus iter suscipere gravantur, nec divina flamma offenduntur. iidem ipsi serpentibus et venenatis bestiis inimicissimi sunt. nec enim ipsos serpens, nec scorpius, ullave alia mala bestia latere potest, Aelianus. Iupiter in sceptro suo (vel super capite) aquilam habet. Minerva archegetis noctuam manu gestat. Apollo accipitrem, tanquam avem vaticiniis aptam, et tanquam ipse minister Iovis. accipiter enim aquila minor est, Scholia in Aves Aristoph. [GR], etc. hoc est, Accipiter sacer est Soli Apollini, tum propter motus sui velocitatem, (nam ut sol velocissimus est, sic volatu suo pernicissimus accipiter:) tum propter cognationem ex origine sui nominis, vocatur enim [GR], id est a facili motu, qui quidem Soli vel maxime convenit. Quin et coelestem sphaeram Iapetum aiunt dici, [GR], quod ita facile scilicet feratur ac si volaret, Varinus et Eustathius in Homerum. Quin et propter oculorum splendorem Soli sacer videri potest. Apollinem quidem ipsum in accipitrem aliquando mutatum, et Daedalionem ab eo in eandem avem conversum, inferius referetur. Deos aliquot animalium nominibus veteres appellarunt, ut Solem lacertum, leonem, draconem, accipitrem, Porphyrius lib. 4. de abstin. Sacrilegum medicum Delphis, cum in eum incurrisset accipiter, eius caput convellens, indicavit, Aelianus. Eruditissimi quidam Apollini attribuunt accipitris genus, quod perdicoteros (forte pernocteros) dicitur, Gyraldus. ¶ Aegyptii Osiridem saepe accipitris forma exprimunt. excellit enim haec avis acie videndi, et vi volandi, ([GR].) Fertur etiam in cadaverum insepultorum oculos terram supervolando iniicere. Et cum bibendi gratia ad fluvium appulerit, alas erigit, quas cum biberit rursus demittit, unde salvum eum esse et a crocodilo illaesum apparet: Nam si ab illo rapiatur, alae ut erant erectae rigidaeque manent, Plutarchus in libro de Iside et Osiride. Horum posteriorem partem Caelius Calcagninus ita transtulit: Descendentem ad flumen rectis pennis deferri tradunt: quas rursus inclinat in latus metu crocodili ad fugam paratus: quod ne quando improvisu opprimatur, incessanter meditari solet, Sic ille. Nos ut in Graecis publicatis legitur ad verbum transtulimus. Fuisse divinum animal, ac divinam serpentis naturam, non Tautus modo (qui et Thoth ab Aegyptiis dicitur) in Phoenicum Theologia testatus est: sed etiam Phoenices atque Aegyptii, quod in eo supra caetera quidem animantia spiritus acrior atque amplius ignis existat. Quae res cum ex illo celeri gressu ostenditur, sine ullis pedibus manibusque vel aliis instrumentis, tum quod aetatem subinde cum exuviis renovant ac iuvenescunt. Itaque Phoenices populi daemonem hunc foelicem, Aegyptii Eneth appellarunt, cui caput accipitris adiicientes, celeritatem illius praecipuam indicabant, quod et Philon Biblius scribit, qui Sachoniati historiam ex
Phoenicum lingua in Graecum sermonem convertit. Epies vero (qui apud Aegyptios deorum maximus interpres est habitus) cum naturam accipitris et anguis referret, Divinissimum (inquit) animal serpens, et accipitris habens caput perquam mirificum est. nam sicubi sublatis palpebris effingebant, tum omnem Aegypti regionem suo lumine complebat: sin clausis oculis fuisset, tenebras circunfundi notabatur, ut nihil dubium sit, naturam eius maxime igneam existimasse. Iidem praeterea Aegyptii, totius orbis molem demonstrantes, inter circulum aereum et igneum serpentis effigiem cum capite accipitris circunducunt, ut instar sit Graecae literae quae theta dicitur, o. Per circulum enim magnitudinem et formam totius orbis intelligunt: per anguem vero, qui medium intersecat, bonum daemonem, cuius merito ac beneficio omnia alantur, vigeant, atque contineantur. Quin et Zoroaster ille Oromasi filius (qui apud Persas maxime sapientia praestitit) in sacra historia de rebus Persicis in hunc modum de re hac meminit. Deus (inquit) accipitris caput habet. Is enim inter omnia quae labem nullam aut corruptionem sentiant, primus ingenitus, nec interiturus unquam, partium expers, sibique ipsi simillimus, bonorum omnium auriga et author, rerum pater omnium optimus ac prudentissimus, sacrum iustitiae lumen, absolutissima naturae perfectio, eiusque inventor et sapientia: quae omnia copiose prosequitur Pamphilus Eusebius ad episcopum Theodorum, Petrus Crinitus de honesta disciplina 16. 2. ¶ Si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactamus illis et mulos et asinos, etc. cur non corvos, accipitres, etc.? Arnobius lib. 7. contra gentes.
¶ Qui animalium vaticiniis pollentium animas in se recipere volunt, devoratis principalibus (corporis eorum) partibus, ut corde corvorum, aut talparum, aut accipitrum, animam quoque singulorum praesentem et ingredientem in ipsos accipiunt, et dei instar futura praesentientem, Porphyrius lib. 2. de abstinendo ab animatis. ¶ Ciconiam non ut grues prodigium facere dicunt: sed in auguriis non dubiam ferre concordiae significationem. Proxima est accipitrum natura: praecipuum vero genus quod circum appellant. altero pede claudum, quod fortunatum nuptiis et pecuariae rei opinati sunt, Alexander ab Alexandro. Et paulo post, Dario accipitrum visio duo vulturum paria vellicantium, omen fuit, quod e coniuratis sumpto supplicio, haud multo post Persarum regno potiretur. M. Aemilio, D. Bruno Coss. Didius Laelius legatus Pompeii, cui prodigium Romae erat factum, in lecto uxoris duo angues conspecti, in diversumque lapsi: proxime Pompeio in castris sedenti accipiter super caput accesserat, in Hispania adversus Sertorium inter pabulatores occisus, Iul. Obsequens. Consulo (id est optimum augurium praebeo) rebus In laevum vergit cum mea penna latus, Io. Ursinus.
¶ Apologus de accipitre et luscinia ex lib. I. Operum et dierum Hesiodi.
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR].
¶ Est ille (in tela Araclinae puellae cum Minerva certantis) agrestis imagine Phoebus, Utque modo accipitris pennas, modo terga leonis Gesserit, Ovidius Metamor. 6. Daedalion Ceycis regis Trachiniae frater, prae impatientia doloris propter Chionen filiam a Diana (cui illa se praetulerat) interfectam, in accipitrem mutatus est, ut canit Ovidius undecimo Metamorph. Vir fuit, (qui nunc accipiter est) et tanta est animi constantia, quantum Acer erat belloque ferox, ad vimque paratus. Illi fera bella placebant, Quae nunc Thisbeas agitat mutata columbas. Et paulo post describens quam aegre tulerit mortem Dianae filiae,
Effugit
ergo omnes, veloxque cupidine leti
Vertice Parnasi potitur, miseratus Apollo,
Cum se Daedalion saxo misisset ab alto, (mos,
Fecit avem, et subitis pendentem sustulit alis:
Oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus ha=
Virtutem antiquam, maiores corpore vires.
Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
Saevit aves, aliisque dolens fit causa dolendi.
¶ Ocyor accipitre: admirandam celeritatem hyperbola proverbiali licebit indicare, quae est apud Homerum Iliad. ?. (de equis) [GR], id est, Pernices magis accipitre. Venustius fiet, si ad famam, aut ingenium, aut nuncium, aut eiusmodi quippiam detorqueatur, Erasmus. ¶ [GR], Theocritus Idyllio 9.
DE
ACCIPITRUM GENERIBUS
et
differentiis.
Callimachus sex genera accipitrum facit in libro de avibus: alii vero veterum genera decem statuunt. Varinus. Etymologus quidem Callimachum ait genera accipitrum octo statuere: sed Varinus (ut iam recitavi) et Scholiastes in librum primum Argonauticorum Apollonii, sex tantum genera a Callimacho memorari docent. Genera accipitrum (inquit Aristot.) non pauciora quam decem esse aliqui prodiderunt, quae modo quoque venandi
inter se dissident. Alii enim columbam humi considentem rapiunt, volantem non appetunt. alii super arborem, aut tale quid conscendentem venantur: sin humi est, aut volat, non invadunt. Alii neque humi, neque in sublimi manentem aggrediuntur, sed volantem capere conantur. Fertur etiam a columbis quodque accipitrum genus cognosci. itaque cum accipiter provolat, si sublimipeta est, manent quo constiterint loco: sed si humipeta, qui provolat, est, non manent, sed continuo avolant, Haec ille. Quae vero decem haec genera sint, paulo mox ipsius Aristotelis verbis explicabitur. Accipitres campestres appellant perdicarios, leporarios, picarios: Lacustres et rivularios lacunariosque, dicunt anatarios, Budaeus. Plinius genera accipitrum (inquit Guil. Budaeus) sedecim meminisse se dicit, nec tamen prosequitur ne nominatim quidem, cum Aristoteles genera tantum decem ponat, ut fortasse erratum esse in notis numeri apud Plinium suspicari debeamus. Quaecunque enim de aquila et accipitre dicit, ex Aristotele ad verbum vertisse videtur. Hodie nomina servari (ut arbitror) vix possunt, quo modo permulta in reliquis avibus piscibusque. Primam differentiam faciunt pugillarium et pinnariorum. quidam enim praetento pugno revocantur emissi, alterum genus non nisi pinnarum scapo revocatur. Secunda differentia est involantium et deprimentium, quod unum genus involare praedam solet, alterum tantum deiicere ac deturbare. Est et alia differentia eorum qui sublimes praedam humi latentem circumvolitare solent, et cum a canibus aut venatoribus excitata est (sic enim vocaverim potius quam aucupes) superne sese librare, devolantes, subvolantes, provolantes spectanda celeritate, sic interdum praedam lancinantes ut humi afflictam enecent elisis interaneis, quod testari oculata fide possumus, qui eius oblectamenti studiosi magis in prima et plena pubertate quam literarum fuimus. punctim subrigi casitareque appellant. Graviores et qui sublimi volatu lustrare praedam atque humi latentem procedere ac circunscribere circinatu non solent, arboripetae dicuntur et statarii: quod qui non faciunt temere transvolantes, errones appellantur et stationis desertores. Quidam sublimipetae ([GR] Aristoteles vocat) praedam non nisi volantem impetunt, quam si provolatu assequi nequiverunt, in fruteta cadentem subsequentibus magistris emicatu produnt, sagittae modo sursum versus elisi. Humipetae ([GR] Aristoteli) ad terram cum praeda deferuntur. Sunt quos sublimivagos dicant, qui neglecta interdum praeda cum disserenavit, ad meridiem plaerunque apricatione delectati in nubes licentius subvehi solent, et diu ex hominum prospectu auferri quasi quidam emansores, quod providentes magistri receptui Stentorea voce canunt, interim scapum oblongo loro rotantes. Si vero nubilaverit, nullum est periculum, Haec omnia Budaeus. Sed de accipitribus sublimipetis, humipetis, arboripetis, dictum est nonnihil supra quoque in D. ubi de accipitre in genere egimus. Videntur autem differentiae istae non unius generis, sed diversorum esse, vel Aristotele teste, qui (ut paulo ante recitavimus decem) accipitrum genera etiam ipso venandi modo inter se dissidere scribit. Caeterum accipitres dicti nidularii, ramarii, et sori vel peregrini, non genere, sed aetate differunt, ut supra in E. docuimus: Elaeophoro nomen a forma, ut in B. ubi et neaniscum et ophiocefalos accipitres a capitis forma dictos ex Demetrio Constantinopolitano memoravimus. Porro decem accipitrum genera ab Aristotele nominantur haec: Accipitrum genus praecipuum buteo est, triorcha a numero testium nuncupatus. secundum aesalo. tertium circus. Stellaris autem ([GR]) palumbarius et pernix ([GR]) differunt. Latiores vero accipitres hypotriorchae, id est subbuteones appellantur. Alii percae ([GR] et fringillarii vocantur. Alii laeves et rubetarii ([GR]) qui abunde vivunt ([GR]) atque humivolae sunt. Accipitrum genera sedecim invenimus, inquit Plinius: tum adnumerat, circon, triorchen sive buteonem, et aesalonem, qui solus omni tempore apparet, caeteri hyeme abeunt: postremo nocturnum accipitrem cymindim. ¶ Asturis, id est accipitris (inquit Tardivus in libro Gallico) species quinque sunt: Prima et nobilior, accipiter foemina. Altera semiastur vocatur (demy austour qui est maistre, et peu prenant.) Tertia tercellinus, hoc est accipiter mas, qui capit perdices, grues autem capere non potest. nominatur autem tercellinus (vulgo tertiolo) quod in uno nido tres pulli nascantur, duo foeminae, tertius mas. Quarta sparverius. Quinta, sabech, quem Aegyptii nominant baydach. is similis est sparverio, sed minor, oculis coeruleis. Ex eodem Tardivo supra in B. scripsi de accipitribus Armenio, Persico, Graeco, Africo, deque albo et nigricante: et quibus signis accipitres parvi commendentur.
Tempore quo aves in libidinem aguntur, binaeque degunt generandae sobolis causa, omne genus falconum, aliarumque avium rapacium ad asturem (accipitrem) colliguntur, Tardivus. Nothi accipitres esse creduntur, qui censentur in genere aquilarum, Aelianus. [GR] avis notha nominatur in Ixeuticis Oppiani libro 2. accipitre patre, et aquila matre progenitus, amphibius. Genus quoddam accipitris (inquit) adeo in libidinem profusum est, ut verno tempore omni robore amisso, minimarum etiam avicularum morsibus obnoxia sit. Deinde adulta aestate et sub canicula viribus recuperatis, de aviculis sese ulciscitur, et quascunque assecutus fuerit devorat. Quod si aquilae foeminae vocem audiverit, advolans cum ea miscetur. Illa quae ex ignobiliore ave conceperit ova ne incubare quidem dignatur, et ut aquilas mares lateat procul ab eis avolat. Nam illi quam adulterio corruptam senserint omnino ulciscuntur et abigunt. Pulli tandem ovis Sole concalfactis exclusi, amphibii sunt et piscium captura victitant.
Accipiter Asterias, id est stellaris ab Aristotele dictus, Nipho is esse videtur quem
recentiores asturem corrupte dicunt, nec aliud addit. Quod si ita est, nomen hoc ei inditum videbitur a punctorum varietate, quibus eum insigniri diximus supra in B. Cognominantur et ardeae et musteli pisces stellares eandem ob causam. nam et [GR] iidem musteli vocantur. Est et aquila stellaris Aeliano, eandem ut coniicio quae germana et omnium maxima. Caeterum cur laeves quidam accipitres ([GR]) ab Aristotele dicantur, non facile dixerim. nam musteli pisces laeves dici videntur, quoniam aculeos dorsi ut acanthiae in eodem genere non habent: Est et laeviraia a privatione spinarum dicta. Coniecerim tamen laevem dici accipitrem, qui nullis punctis aut maculis distinguatur et veluti exasperetur, ut asterias et cenchris. Nam et elaeophoro inter accipitres nomen a maculis nasi. Eberus et Peucerus accipitrem stellarem Germanice interpretantur [GO], id est falconis genus cui nomen est a coeruleo pedum colore: laevem vero, [GO], id est falconem arborum, quas tamen interpretationes suas nec authoritate nec argumentis astruunt. Niphus accipitres [GR] et [GR] specie diversos facit, [GR] vero et [GR] non diversos. Ego vocem [GR] neque apud authores neque apud grammaticos legisse memini. quamobrem [GR] oxytonum et cum ni in ultima legerim: quod nigricantem vel nigris maculis distinctum significat. Percnoptero etiam aquilae ab alarum notis vel nigritie nomen. [GR] sive aquilam, sive aliud (ut colorem) significet, verbi [GR] quod est nigrescere, sensum continet, Varinus. Caeterum verba [GR] pro [GR], (nam uva cum maturescit nigrior evadit) et [GR] pro [GR], sine ni post cappa scribuntur: ut nomen etiam [GR]. Sed et perca ([GR]) piscis a colore nomen traxisse videtur. lineis enim nigricantibus variatur: unde et [GR] cognominant. Scio etiam [GR] apud Varinum legi, exponique [GR], [GR]. Sed plane depravatam vocem existimo, legendumque [GR], sive accipitrem sive aquilam ita cognominare libeat. [GR], Homerus Iliad. ?. Ubi Scholia [GR] interpretantur, [GR], id est caedis avidam, vel nigram, vel rapacem: vel peculiare genus aquilae. et mox [GR]. Leporis colorem epipercnom dici legimus, quod sit percne olivae species, non acerbae quidem, sed nec nigrescentis omnino, Caelius. Eratosthenes [GR] inter pisces nominat. Eberus et Peucerus percum putant esse illum qui [GO] vulgo dicitur, quem mox in Aesalone describam: vel nisum, id est sparverium, nullis ad hoc argumentis usi. ¶ Caeterum accipiter [GR], ut apud Aristotelem scribitur, a Gaza pernix transfertur. Niphus illum esse coniicit qui vulgo sperverius appellatur, et a celeritate sic dictum scribens suam in Graecis literis imperitiam prodit. Gaza enim pernicem convertit, alludendo ad vocem Graecam, et terminationem Latinam ei asciscendo. nam [GR] alioqui significationem nullam apud Graecos habet. ego [GR] potius legerim, ut eadem ratio sit nominis quae percno iam dicto accipitri, et percae pisci. Si quis tamen [GR] legere malit, quod et [GR] apud Varinum habeatur, per me quidem licebit: etsi quod sequitur [GR], voci percnos magis convenit. [GR], species accipitris, Hesychius et Varinus. [GR] accipiter, vel (ut Gaza reddit) pernix, Ebero et Peucero exponitur vulgo dictus gyrofalco, Germanice [GO], sed absque authoritate et argumentis.
¶ Perdicotheros accipiter Apollini sacer et minister esse dicitur, ut morphnos matri deorum, Gillius. sed forte percnopteros legendum. neque enim memini apud authores perdicotheron legisse. quod si a perdicum venatu tale nomen componere velis, per as in prima declinatione [GR] dicendum fuerit, ut ][GR] Aristoteli. Est autem percnopteros, ut morphnos quoque, aquilarum generis. Accipiter mas (tercellinus) capit perdices, grues autem capere non potest, Tardivus. Vidimus pridem accipitrem ex genere perdicariorum palumbis magnitudine, gruem tractim deturbantem, visenda solertia oculis involatam, ita ut praeda torpens et in terram decidens a cane leporario exciperetur, stupente principe Carolo, atque ob rei miraculum quingentis aureis emercato, Budaeus.
¶ Tanysipteros accipiter Iunoni sacer est, Gillius. Apud Hesiodum quidem [GR] accipitris simpliciter epitheton est, ab alarum extensione factum. Apud Varinum legitur epitheton hoc commune esse avium, quae inter volandum alas extendunt.
¶ Accipitres chilvones a Plinio nominari, qui nunc falcones dicantur, Blondus author est in Latinis. Ego hanc vocem apud Plinium nusquam reperio.
¶ [HE] paeraes, apud Hebraeos, avis magna est et solitudinem amans, ut David Kimhi interpretatur. R. Iona docet Arabice vocari [HE], okab. Augustinus Steuchus genus accipitris vel aquilae esse suspicatur, siquidem gryphes fabulosi sunt. Deuteronomii cap. 14. Chaldaeus interpretatur [HE], ar: Arabs [HE], ukab: Persa [HE], somi: sequitur tamen [HE], okab, ut nomina videantur transmutata. Vide infra in Haliaeeto. LXX. [GR], Hyeronimus gryphem. Eruditus quidam apud nos haliaeetum esse coniicit. Vox quidem ipsa paeraes ad Graecam [GR] accedit, quae accipitris species est apud Aristotelem, nisi [GR] potius legendum, ut paulo ante scripsimus. Quod ad Persicam vocem somi, invenio apud Tardivum secundam speciem aquilae quae capreolos, id est parvas capreas rapiat, semy appellatam. Vide supra in accipitre A. plura de voce paeraes.
¶ Paulo supra Catarrhacten Nili sitae sunt Philae, communis Aethiopum et Aegyptiorum habitatio. Haec templa Aegyptia habet, ubi ales colitur quem accipitrem vocant, qui nec nostris simile
quicquam habet, nec Aegyptiis. Nam et magnitudine excedit, et varietate longe diversus est. dicunt enim Aethiopicum esse, et inde afferri cum alter deficit, ac etiam multo ante: et tunc nobis ostensus est, cum iam morbo deficeret, Strabo libro 17. De Aegyptio quidem accipitre scriptum est supra in D.
¶ Accipitres laeves et rubetarii abunde vivunt ([GR], id est commode vivunt: quod victum ingeniose et strenue sibi parent, nec pigri aut inertes sint) atque humivolae ([GR]) sunt, Arist. Sperverii vulgo dicti volatu humili feruntur. Rubetarium (inquit Turnerus) esse credo accipitrem illum quem Angli hen harroer nominant a dilaniandis gallinis. Palumbarium magnitudine superat, et coloris est cinerei. Humi sedentes aves in agris, et gallinas in oppidis et pagis repente adoritur. Praeda frustratus, tacitus discedit, nec unquam secundum facit insultum. Per humum omnium volat maxime, Haec ille. Eundem accipitrem Eberus et Peucerus Turnerum sequuti [GO] interpretantur. Nostri milvum (ni fallor) [GO], id est gallinarum furem appellant.
¶ Sabaudi genus quoddam accipitris auberet nuncupant.
¶ Accipitrum genera quatuor sunt. Ex iis primum grandi corpore est, et facile cicuratur, oculis variis, perlucidis, vultu hilari, pede crasso, longis unguibus, delicatum in victu: quod aves omnes invadit, nec ullam metuit, Liber de nat. rerum. Videtur autem primum hoc genus non aliud esse quam accipiter vel astur simpliciter dictus.
¶ Aegithalus, ut Aristophanis Scholiastes scribit, species est accipitris, sic dicta quod ubera caprae fugat. Sed parum aviculam proprie aegithalum dici, eam vero avem quae caprarum ubera sugere fertur aegothelam. id est caprimulgum, suo loco docebimus.
¶ Ocypterus etiam de genere accipitrum videtur avis, a volandi pernicitate dicta. nam et [GR] accipitris simpliciter epitheton est. Milvum et [GR], et aquilam in cibo damnat legislator, nullum cum illis commercium habendum insinuans, qui rapina victitant, Clemens Paedagogi lib. 3. Et rursus quinto Stromateωn, Moses interdixit mensis aquilam, oxypterum, ([GR]. sic enim hic scribitur non [GR] ut supra,) milvum, corvum, innuens scilicet non oportere coniungi aut similes fieri illis, qui victum sibi non labore parant, sed rapto et iniquitate vivunt. aquila enim rapinam, oxypterus iniquitatem significat.
¶ Falcones accipitrum nobile genus antiquis fuisse putamus, Paulus Iovius. Falconum genera plura sunt, cum alias, tum quia specie diversi falcones et inter se, et cum accipitribus, nisis et aquilis permiscentur, Albertus.
¶ Accipitres quidam Claronae, qui insignis Helvetiae pagus est, [GO] vel [GO] dicuntur, quos audio ea magnitudine et audacia esse, ut etiam leporem retineant.
¶ Accipitrem marinum recentiores quidam parum eruditi (ut Kiranidae interpres) convertunt, ubi Graece haliaeetum legi coniicio, id est aquilam marinam. Sed accipitris pelagii Aelianus etiam meminit, scribens illum inimicum esse corvo.