Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

23 - de Ardea

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

HISTORIA DE ARDEA IN GENERE UBI CUM
caeteris ardearum generibus, tum pellae imprimis sive cinereae vulgo
dictae pleraque conveniunt.

A.

ARDEA diversorum generum est. apud nos quidem pellam sive cineream. simpliciter ardeam vocamus, et Aristoteles pugnam adversus aquilam alias ardeae simpliciter tribuit, alias pellae cognomento. Idem de historia animalium 8. 3. leucerodion erodio minorem esse tradit, per erodium proculdubio pellon non asterian intelligens, quae tantum tria genera ab eo numerantur. Saxones tamen ardeam simpliciter sua lingua nominantes, de alba intelligunt. Ardeola quamquam diminutivum est, pro ardea tamen simpliciter a Plinio et aliis accipitur. ¶ [HE], Schalac, Deuter. 14. et Levitici 11. nomen avis impurae, quam Iudaei interpretantur [GO], id et ardeam, Munsterus: aliqui mergulum: Vide supra in Mergo post anates statim. Ibidem leges de voce [HE], kaath, vel kaas, quam alii ardeam, alii mergulum, alii aliter interpretantur.  Huic finitima videtur vox [HE], kos, quam exponunt herodium, falconem, nycticoracem, etc. vide infra in Bubone. sed herodium an pro ardea accipiant, ut Graeci faciunt, an pro genere aquilae, ut recentiores quidam indocti, dubitari potest. Ardea schalach Hebraeis a proiiciendo, quod se ad capiendum pisces in mare proiiciat. nam et Hebraei pisces eam e mari praedari scribunt. Chaldaeus schalenuna vertit, voce composita a schalal, quod est praedari, et nuna quod piscem significat, a praeda piscium. Aben Ezra aliam adfert causam, nempe quod abiiciat pullos suos, P. Fagius. [HE], Anapha, David Kimhi avem dicit, quam magistri vocant [HE], daiah ragasinith, id est vulturem ferocissimum et

vehementissimum. Ita quidem R. Salomon interpretatur Levit. 11. et addit, sibi videri avem quam vulgus appellat [HE], (heron:) Sanctes exponit ardeam. nam heron Gallis ardeas est. Abraham a celeriter spirando nomen tulisse notat. Septuaginta et Hieronymus Deuter. 14. charadrium interpretantur: Chaldaeus [HE], ibu: sed videntur Chaldaei anapha potius accipere pro upupa. Persa an koh, [[HE]. Arabs [HE], babgach. Anapha (inquit Munsterus) aliqui picum, alii milvum esse volunt. putant autem avem illam sic vocatam, quod facile iritetur et ad iram concitetur. quam quidam [HE], [GO] vulgo (Germanice) vocant, Haec ille. Idem graculum interpretatur, Levit. 11. et Deuter. 14. apparet sane avem esse quae species aliquot similes contineat, quoniam additur iuxta genus suum. [HE], Chasida, Zachariae 5. Aquila, Symmachus et Theodotion, erodium transferunt, et LXX. Levit 11. alii aliter. sed magis placet ciconiam verti. vide in Ciconia A. ¶ Graece [GR] oxytonum et sine aspiratione scribitur, recentiores quidam Latini (barbari potius) non recte aspirant: et per aphaeresin etiam [GR] apud Hesych. et Varinum.  [GR] (ardeola) quam et [GR] aliqui vulgo (in Graeca lingua vulgari, vide ne a laro corruptum sit nomen. nam et Lycophronis interpres erodium larum esse putat) vocitant, veteres autem Graeci [GR], Demetrius Constantinop.  A Graeca voce erodios apud Albertum depravatae leguntur, anydion, artadaton, et mothyos. ¶ Ardea Italis garza dicitur, aliis airone ut Scoppa grammaticus docet: hinc est corrupta vox Latina apud Crescentiensem agiron: sunt qui anghiron efferant. Hispanis similiter garza, praesertim Lusitanis: aliquibus grou quasi grus, propter corporis similitudinem  Gallis heron, quae vox videri potest deducta a Graeca erodius. Sabaudis airon vel heyron: (quamquam et lari genus sic ab eis vocari puto.)  Anglis similiter an heron.  Germanis quibusdam [GO], aliis [GO] vel [GO], Frisiis [GO], Flandris [GO].  Illyriis cziepie: Poloni ardeae genus zoraw appellant. Turcis balakzel. ¶ Albertus Magnus ardeam tantalum quoque dici scribit, ab Isidoro mutuatus.

Erodium aliqui putarunt esse avem ex iis quas Romani Diomedeas vocant.  Vide infra in Elemento D. Suidas ciconiam esse suspicatur inepte: sed mox tanquam emendans subdit, aut ciconiae similem. Longe alius est herodius recentiorum. nam Albertus Magnus aquilam maximam et Germanam sic vocat: alii hierofalcum ut in eius historia ostendi.  [GR], id est mergus, memoratur ab Aristot. de hist. anim. 5. 8. ubi albertus habet abii, et quidam (inquit) putant esse ardeam: sed inepte.  Vergilius fulicas appellat aves, quas Aratus aethyas vocat. mergi Graece ab Arato [GR] appellantur, Ioach. Petronius.  Forte etiam Plinius fulicam pro ardea e Graeco alicubi reddidit. nam et cirrhum fulicis tribuit, qui ardearum est: et Diomedeas aves fulicarum similes facit, quas alii (ut Stephanus et Servius) ardearum generi attribuunt.  Gaza in libro de communi animalium gressu, pro Graeco [GR], vertit fulicae, vel potius ardeolae. Fulicam quidem pro erodio transtulit Augustinus quoque, et Lycophronis interpres larum esse arbitratur: Ambrosius etiam sturnum, quem tamen Graeci non erodion sed psara dicunt, Caelius.  Avem quam Aratus [GR] dicit, ardeam Vergilius nominat, Perionius.  Sed ardeam a mergo, fulica et ceppho prorsus diversam esse avem, qui historias singularum inter se contulerit, manifestissime deprehendet.

B.

Ardeae apud Helvetios abundant, propter multos et magnos fluvios et lacus piscosos, unde victum petunt Aristotele teste.  Ardeolis omnibus communis videtur longitudo rostri, colli et crurum, quibus ciconias referunt. sed collum ardeis magis involutum. digiti pedum terni, longi, membranis modice iuncti, et quartus retro pro calce similiter longus. corpus pro sua magnitudine non amplum, sed leve et exile.  Ardea coloris est cinerei (nos de hoc genere infra privatim scribemus) minore grue, longi colli, et sicut reliquae etiam aves aquaticae rostro non multum involuto, Albertus.  Erodius avis in capite gerit cumulum pennarum veluti coman (alias coronam) oblongam, Kiranides. sed hoc non de omnibus ardeis verum est. aliae enim apiem illum e pennis retro extensis conditum habent, aliae non habent.  Porphyrioni et ardeae inutile est uropygium, (cauda,) ut et aliis aquatilibus, Aristot. in lib. de ingressu animalium.

C.

Ardeae circa aquas et lacus piscosos degunt. quare in Helvetia nostra abundant. et grammaticis (Suidae et Eustathio) erodios Graece quasi helodios dici videtur, a lacubus et paludibus, quas Graeci [GR] nominant.  Sed in mari (circa mare) etiam degunt, ut ex Arati prognosticis apparet.  Erodius avis in templis et aedificiis civitatum nidificat, Kiranides, nescio quam vere. ¶ Procopius Gzaeus sophista Pentateuchum Mosis enarrans, erodium cum noctua et vespertilione etc. aves noctis et tenebrarum amicas esse scribit, quod non probo.  Aristoteles sane de pella, quae et absolute fere ardea dicitur, diserte scribit, venationi (piscium) eam interdiu operam dare. Eustathius vero in decimus Iliados ardeam noctu in aquis rapinae operam dare. ¶ Ardea licet in aquis cibum suum quaerat, in sylvis tamen et altis arboribus nidum collocat, (in abiectibus, Stumpfius,) Author libri de nat. rerum.  Piscibus insidiatur: et dum per aquam ingreditur pisces pedibus eius non sine desiderio adnatantes, ut audio, devorat.  Erodius ostreorum voracissimus est. et quemadmodum conchas pelecanes exsorbent, sic is ostrea testis obducta vorat, et ingluvie sua concalefaciens tandiu custodit, quoad calore stomachi dicluduntur. Post ubi is ipse diductas senserit testas, eas evomit, et

carnem ad sustendandum se retinet: Aelianus, Philes, et Plutarchus.  Cochleis etiam seu limacibus vescitur, ut in D. referam ex Aeliano: nec minores tantum pisces, sed anguillas quoque devorat.  Ardea, ut et mergus, cibum fere crudum excernit, (excrementum scilicet liquidum) itaque semper est vorax haec avis, Albert. ¶ [GR], id est clangere, de voce ardae  legimus apud Homerum Iliad. κ.

Ardea per antiphrasin dicitur, quod brevitate pennarum altius non volet, Servius: qui et hoc Lucani e lib. 5. citat, Quod ausa volare  Ardea sublimis pennae confisa natanti. Ardeola dicitur quasi ardua propter arduos volatus, cum altius volaverit, tempestatem significat, Isidorus et Albertus.  Volatus ei sublimis et vehemens, Stumpfius.  Anseres omnes extento collo volant, ardea contracto, Albertus.  Uropygium ei inutile, ut et aliis aquatilibus: proinde volat pedibus retro extensis, Aristotele de anim. ingressu.  Ardeae in grege sui generis nidificant: gregatim vero non volant, eo quod pullis earum insidiantur accipitres et aliae aves rapaces, a quibus defendi non possent nisi complures semper ardeae circa nidos versarentur, Albert. ¶ Ardeas dicunt aliqui tanto dolore coire, ut lachrymas sanguineas oculis emittant: quod ego falsum puto. Vidi enim ipse (inquit Albertus) saepe coire ardeas et ova parere, nec quicquam tale experiri potui. sed sicut reliquae aves quarum longa sunt crura, similiter et ardea coit cruribus super dorsum foeminae flexis, ita ut pedes maris ad caput foeminae sint, et genua versus excrementi sedem super dorsum: et tunc motu alarum se sustinens locum conceptionis foemina contingit ac semen infundit, Haec ille. Aristotelem privatim hoc de ardea pella scribit. pellae (inquit) coitus difficilis est. Vociferatur enim et sanguinem ex oculis, ut aiunt, emittit cum coit. parit etiam aegre summoque cum dolore. Idem ex eo Plinius repetit. Grammatici vero (Eustathius et Etymologus) [GR], id est ardeam simpliciter, dictam coniiciunt, [GR], id est ab eo quod sanguinem exudet in coitu.  In animalibus quaedam vi vel contra naturam eveniunt, ut ardeae coitus, et ephemeri vita, Theophrastus in Metaphysicis. debet autem de ardea mare coeunte intelligi. nam Graece legitur, [GR].  Ardea avis est Venerea. unde aliqui [GR] dictum putant quasi [GR], hoc est avem amori et Veneri propriam. vide infra in h. ¶ Nidificant ardeae, ut iam diximus, in excelsis arboribus, et gregatim.  Licet omnes ex mari vivant, in terra tamen nidificant, Oppianus in Ixeut.

D.

Ciconiae cum aliunde pullis alendis cibum comparare nequeunt, esculenta quae prius ederant, evomunt, atque in educandos foetus convertunt: et ad volandum pullis imperitis duces sunt. herodios et pelecanos similiter facere audio, Aelianus. Quomodo pullos adversus accipitrem defendant ardeae, paulo inferius dicetur.  Ardeolae fascinationis amuletum ut pullos defendant, nidis cancrum imponunt, Aelianus, Philes et Zoroastres in Geoponicis.  Pisces captant industrie sane et dolose, nempe Solis radios ita excipiunt, ne pisces visa ipsarum umbra refugiant, Oppianus in Ixeut. Ostrea quomodo devorent, et calore ventriculi dehiscentia revomant, ut pulpam interiorem a testis seligant, supra in C. recitavi.

¶ Ardeola et cornix amicae sunt, Aristot. Aelianus et Plinius.

¶ Dissident sorices et ardeolae invicem foetibus insidiantes, Plinius.  Ardeolam aquila, utpote valens unguibus, aggreditur. ipsa autem repugnando emoritur, Aristot. alibi vero de pella privatim scribit, infestam ei aquilam esse. Harpa et herodius inimici sunt, Aelianus.  Ardea seipsam aut pullos suos adversus accipitrem praedonem defendens, excrementi sedem illi opponit, et stercus putridum emittit: quod si accipitrem tetigerit, pennas eius putrefacit, Albertus et Author libri de nat. rerum.  De falconibus qui ardeas capiunt, leges in E.  Ardea odit albos laros, Philes. Pipo (pipra, sed Graece legitur hippos in codicibus impressis) inimica ardeolae est. ova enim et pulli ardeolae violantur a pipone, Aristot. [GR], Hesych. lego [GR], hoc sensu: Pipo avis est inimica ardeae, ut aiunt.  Perdices et erodios idcirco defugiunt cochleae, quod eos pernoscunt penitus hostes sibi esse:: nec cernere est limaces ibi serpere, ubi ipsi versentur: Siquidem ex nativis testis egressae, in magna securitate pascuntur. Aves autem, quas modo dixi, in testas inanes, tanquam in easdem illas involant: ut vero nihil invenerint, eas ut sibi inutiles abiiciunt, atque discedunt. Illae vero singulae exsaturatae pastu, atque ex aberratione qua hostes fefellerunt servatae, ita in testas tanquam suam propriam domum revertuntur, Aelianus.

E.

Ardea cum accipitrem fugit in altum evolat, Albertus. Falcones capiunt ardeas, grues, etc. Crescentiensis.  Hierofalchi ardearum hostes sunt, Paulus Iovius. Nostri falcones ardearum venatores, vocant [GO], Galli heronniers.  In ardeae captura duo falcones pariter relaxantur, quorum unus summa petit, alius iuxta terram involat, ut videlicet ille volantem ardeam impulsu praecipitet, hic praecipitatam arripiat, Author libri de net. rerum.  Et rursus, Falconum genera duo sunt: alterum nobile, quod avem usu parvo naturaliter capi: alterum ignobile ac vile, quod non nisi multo labore et maceratione assuefactum hoc facit. hoc posterius genus cum ardeam ad terram impulerit, et iam prope fuerit ut eam capiat, ardea anguillam vel alium piscem quem recens voraverit evomit: et tunc falco libere eam volare permittens, piscem ceu minus foetidum cibi sibi oblatum praeferens, {ocyus} <ocius> apprehendit. at falco nobilis piscem eiectum vilipendens, ardeam ipsam

aggreditur, Haec ille.  Fertur falcones si sanguinem ardeae gustarint, omne desiderium capiendi grues amittere: si vero carnes solum sine sanguine ederint, hoc vitium incurrere non creduntur, Crescentiensis. ¶ Ardeae saepe oculos petunt, Turnerus. ¶ Nauta nunquam occiderit ardeam. nam quod accipitres in terra venatoribus, hoc in mari piscatoribus ardeae significare creduntur, Oppianus in Ixeuticis.

¶ Ardeae hominibus charissimae sunt, et aestatis hyemisque tempus praesagiunt. capita scilicet pectori imponunt, eoque maxime inclinant, unde concitatissimus ventus expectari debet, Oppianus in Ixeut.  Ardea cum altius volaverit, tempestatem significat, Servius et Isidorus.  Quod ausa volare  Ardea sublimis pennae confisa natanti, Lucanus lib. 5.  Ardea, quasi ardua, eo quod alte volat. nam cum tempestatem praesentit, alte supra nubes volare dicitur, Albertus.  Ardea obstrepero clangore (et inconcinno volatu, ut interpres Theon adiicit) e mari ad terram avolans, ventum et tempestatem imminere praesagit, Aratus.  Et rursus inter pluviae signa hanc avem ponit, cum terra relicta ad mare multo cum clangore festinat. Quem locum Avienus sic reddidit, Cum procera salum repetit languore (lego, clangore) frequenti Ardea.  Triste (obstreperum, potius) sonans ardea tempestatem denunciat: eademque ad mare recta proficiscens, pluviam portendit, Gillius ex Aeliano. apparet autem Aelianum ex Arato mutuatum.  Notasque paludes  Deserit atque altam supra volat ardea nubem, Verg. lib. 1. Georg. inter signa tempestatis futurae, qua non sit tutum navigare.  Ardea in mediis arenis tristis hyemem indicat, Plinius.

¶ Ardeas aliqui dictas suspicantur ab ardendo, nam quarumvis arborum rami in quibus nidificant, proluvie ventris earum infecti, aduruntur et exiccantur, ut omnium fere avium aquaticarum fimo, qui piscibus vivunt, Albertus.

¶ In libro quodam Germanico manuscripto haec verba reperi: Si pedes ([GO], nisi potius legendum fuerit [GO], id est pinguedo) ardearum destillentur per descensum, et oleo inde collecto inungantur manus, pisces sponte adnabunt ut comprehendi possint.  Pharmacopolae apud nos ardeae adipem vendunt piscium inescatoribus. audio autem escas piscibus capiendis fieri ex adipe et ossibus ardeae.

F.

Ardeam legimus carnis esse foetidae et non salubris.  Pullorum caro praefertur. nam adultiorum caro graviter olet.  Ardeae pro aetate diutius assari debent: possunt autem pastillis includi, eo modo quem in Gallina F. praescribemus.  Quicunque haemorrhoides crebro experiuntur, praesertim pulsantes, inter alia grues et agrones (id est ardeas) praecipue caveant, Arnoldus de Villanova.

G.

Somnos allicit ardeolae rostrum in pelle asinina fronti adalligatum. putant et per se rostrum eiusdem effectus esse vino collutum, Plinius. Erodii ramphum (ramphos, id est rostrum, interpres inepte ungulam transfert) cum cancri felle in corio asinino si suspenderis ad collum vigilantis, dormitabit. Si quis in convivio pannum in quo est ramphos (id est rostrum ardeae) cum vino deponat, bibentes obdormient, Kiranides. Hippiatri quidam Germani equorum oculos illini et lavari iubent coturnicum vel ardearum adipe ut sani et clari fiant.

H.

a. Ardea per antiphrasin dicitur, quod brevitate pennarum altius non volet, Servius. vel quasi ardua, quod alte volet. nam cum tempestatem praesentit alte supra nubes volare dicitur: item cum accipitrem fugit. vel ardendo. quia fimus eius exurit id quod contingit, ut et aliarum avium aquaticarum quae piscibus vivunt, Albertus.  Ego ardeam vocem Latinam a Graeca [GR] per syncopen factam coniecerim. ¶ [GR] vel derivatur a voce [GR] quae sanguinem significat, ut apud Cyrenaeum: et verbo [GR], quod est sudare. quoniam haec avis in coitu, ut ferunt, sanguinem exudat. vel sic dicitur quasi [GR], (forte [GR].) [GR], quos locis palustribus delectetur. vel quasi [GR], id est amori propria et sacra avis. est enim Venerea, ut aiunt. Sed Claudius philosophus Veneream esse negans, Minervae potius sacram esse ait, iuxta poetam: [GR].  Cui respondere licet, ardearum secundum Aristotelem multa esse genera, ex quibus nihil prohibet alia Minervae sacra esse, alia Veneri. Sed Herodianus scribit [GR] (quae vox sibilum significat) fieri [GR], ut ab [GR], et abundante epsilo, et omicro in o. magnum mutato [GR], iota adscripto manente. Acuit autem ultimam, ut et caetera avium nomina in [GR], quae syllabas plures tribus habent, [GR]. Apud Hipponactem scribitur etiam [GR]: quod per aphaeresin factum dixeris, si usum communem spectes: perfectum vero si formationem, Etymologus.  [GR], id est ardea, Hesychio et Varino. [GR] quoque et [GR] pro ardea exponuntur iisdem. ¶ Herodii domus dux est eorum, Psalmo 104. e vulgata translatione. Hebraice chasida legitur. Munsterus vertit, Ciconia pro mansione sua habet abietes.

¶ Epitheta. Ardea procera, Avienus. [GR], Epicharmus in Nuptiis Hebae apud Athenaeum lib. 2.

¶ Xiphiam, id est gladium piscem, Galli sua lingua ardeam maris vocitant, Pet. Bellonius. [GR], Hesych. et Varinus. Erodialis lapidis meminit Albertus Magnus, eiusdem puto cum

aetite. nam aquilam germanam erodium vocat. Ardelio, est homo inquietus, huc atque illuc semper volitans: et ab ardeola deducitur, sicut a stella stellio, Sipontinus. Nil bene quum facias, facis attamen omnia belle.  Vis dicam qui fis? Magnus es ardelio, Martialis lib. 2.

¶ Propria. Ardea, [GR], Ulyssis et Circes filius fuit, ut Stephanus memorat in Antea. Ab hoc etiam Ardeam civitatem in Latio dictam aliqui putant, decem et octo miliaria (170. stadiis in monte) ab urbe positam: alii a fervore regionis dictam malunt, alii a Danae Persei matre, vel a Dauno Pilumni filio qui eam condidit, ut quidam existimant.  Alii conditam scribunt a Pilumno Iovis filio et Turni abavo. Haec olim Turni et Rutulorum regia fuit.  Locus Ardea quondam  Dictus avis, et nunc magnum tenet Ardea nomen, Verg. lib. 7. Aeneid. ubi Servius, Bene alludit. nam Ardea quasi ardua dicta est, id est magna et nobilis. quanquam Higinus in Italicis urbibus ab augurio avis ardeae Ardeam dictam velit. illud nanque Ovidii in Metamorphosi fabulosum est, incensam ab Aenea Ardeam, et in hanc avem esse conversam. Hinc cives Ardeates dicti: ut ab Ardia Illyriae civitate, Ardiaei, Stephano. Est et Ardea urbs Persidis Ammiano Marcellino lib. 23.

¶ b. Ardeae, ut inquit Ovidius, Et sonus, et macies, et pallor, et omnia captam   Quae deceant urbem. nomen quoque mansit in illa  Urbis.  Clitarchus in India scribit volucrem amatorio affectu flagrantem, nomine horionem, nasci, magnitudine herodio similem, etc.

¶ c. [GR], Aratus. [GR] aliqui a sono vocis dictum volunt, [GR], vide supra in a. [GR], Simonides apud Athenaeum.

¶ h. Ab ardeis victum ex aquis primum inventum aiunt, reliquas ab eis didicisse, cum victus unus initio omnibus esset avibus: deinde cum gloriarentur hoc invento, et ne ipsum quidem Neptunum natando cum eis contendere posse iactarent, hanc artem irato deo amisisse, quod etiam Thamyridi superbo cantori ex Musis contigisse aiunt. Hinc adeo reliquae omnes aves captandis piscibus merguntur in aquam: ardeae natandi facultatis expertes in littore stantes venantur, Oppianus in Ixeut.  Fabulosum est illud Ovidii, incensam ab Aenea Ardeam (Latii civitatem, de qua supra in a. post Turni mortem) in avem esse conversam, Servius. Vide Ovidium Metamorph. lib. 14. ¶ Higinus Ardeam civitatem ab augurio avis ardeae dictam vult, Servius.  At nos ardeis et trochilis et corvis deum ad futura enuncianda uti putamus, Plutarchus in libello Cur Pythia non amplius carmine respondeat.  Aliqui ardeam Veneream avem esse dicunt: alii negant, et Minervae potius quam Veneri eam consecrant: quoniam Homerus Iliados 10. a Minerva Ulyssi et Diomedi ardeam immitti canat. Sed respondere licet ardearum secundum Aristotelem multa esse genera, ex quibus nihil prohibet alia Minervae sacra esse, alia Veneri, Etymologus.  Ulyssi et Diomedi noctu euntibus adversus Troianos Minerva ardeam ([GR]) dextram in via misit, quam illi quidem propter tenebras non viderunt, sed clangentem audierunt. Gavisus est autem (inquit Eustathius) hac ave Ulysses, vir scilicet prudentia celebris ave presaga. nam quod ardea insidiantibus laetum auspicium faciat Hermon testatur. Caeterum quod illi avem audierunt tantum, non etiam viderunt, significabat, ipsos quoque non venturos in hostium aspectum, sed facinus tale designaturos quod hostes omnino auditu cognituri essent. Quod nisi sapiens fuisset Ulysses, deterri hac ave potuisset, quasi periclitarentur deprehendi et non latere, sicut nec ardeae clangor ipsos latuit. Venatur autem ardea noctu (Aristoteles interdiu hoc eam facere scribit) in aquis et paludibus, et rapax est. quamobrem Minerva, non noctuam sibi sacram, sed ardeam eis immittit, palustribus scilicet circa Scamandrum locis convenientem. Porro Zopyrus pro voce [GR] scribit [GR], ut rapina significantius designetur, (quasi hoc genus ardeae caeteris rapacius sit,) Eustathius.

DE ARDEA PULLA SIVE CINEREA.

ARDEAM pellam (cuius figura in sequenti pagina posita est) nos simpliciter ardeam vocamus: quoniam ea apud nos magis abundat. Vide supra in Ardea simpliciter A. Sed alia etiam multa superius in Ardea simpliciter dicta, caeteris quoque ardearum generibus conveniunt: quaedam vero pellae peculiariter, ni fallor, ut pugna adversus aquilam, etc.  Ardea pella igitur iisdem nominibus quibus ardea simpliciter nominatur in diversis linguis, aut cinereae coeruleaeve cognomen adiicitur: ut apud Germanos [GO]: apud Anglos the blue heron. Itali airon negro, id est ardeam nigram, nisi aliam forte intelligant ardeae speciem. haec enim nostra dorso cinereo magis ad coeruleum vergente quam nigro est.  Aristoteli et Plinio Graece pellos dicitur, [GR] oxytonum, similiter a colore. nam [GR] Grammatici colorem fuscum interpretantur, [GR], livido colori similem. et [GR].  Ex ardeis genera duo sunt cinerei coloris, magnum videlicet et parvum, Albertus.  Et rursus, Genus ardeae unum est cinereum. acuti rostri et longi colli.  Zopyrus apud Eustathium pellon ardeam rapacem facit. scripserat autem de ardea simpliciter paulo ante Eustathius, noctu eam in aquis praedari pisces, cum

Aristoteles contra, interdiu eam operari (id est praedae operam dare) scribat.  Vide supra in Ardea C. Pella colore est pravo, et alvo humida: sed sagax et coenae gerula est, et operosa, ([GR], id est industria circa cibum et praedam,) Aristoteles.  Pellae coitus difficilis est. vociferatur enim et sanguinem ex oculis, ut aiunt, emittit cum coit. parit etiam aegre summoque cum dolore, Idem et Plinius. At Zopyrus apud Eustathium in decimum Iliados, non pellon sed pygargon ardeam, difficulter coire, et ex oculis in coitu sanguinem fundere scribit. Vide supra in Ardea simpliciter C. Pella apud Anglos (inquit Turnerus) in excelsis arboribus non procul a ripis fluminum crescentibus nidum facit. Superior pars corporis cyanea est, inferior autem nonnihil candicat.  Ventris excrementis liquidioribus, invadentes se subito aquilas aut accipitres abigit, et se ita defendit. Vidi et huius generis, licet raras, albas, quae neque corporis magnitudine, neque figura, sed solo colore a superiore distulerunt. Visa est etiam alba cum cyanea apud Anglos nidulari, et prolem gignere. Quare eiusdem esse speciei, satis constat, Haec ille.  Pella praelium cum iis init, a quibus laeditur, hoc est cum

aquila, a qua rapitur: cum vulpe, a qua noctu capitur: cum alauda, a qua ova eius diripiuntur, Aristoteles. ¶ Iliad. 10. legimus [GR]. ubi aliqui pro [GR] legunt [GR]: quasi Minerva illis (Ulyssi et Diomedi noctu euntibus adversos Troianos) non simpliciter ardeam, sed pullam sive cineream immiserit, quae scilicet aliis rapacior est, ipsos etiam rapina et praeda sperata potituros significans, Eustathius. Vide supra in Ardea simpliciter h.

DE ARDEA ALBA.

ARDEARUM  genus album Graece [GR], vel [GR] dicitur, (apud Aristot. de hist. animalium 8. 3. oxytonum est,) Aristoteli et aliis.  Ardeolarum tria genera, leucos, asterias, pellos, Plinius ex Aristotele.  Theodorus Gaza in historia animalium ex Aristotele translata lib. 8. cap. 3. albiculam numerat inter eas aves quae circa lacus et fluvios victum quaerunt, ubi in Graecis nostris codicibus excusis nihil quod huic vocabulo respondeat, invenio. Niphus Scholiastes albam vel albiculam avem, in margine aeditionis suae in Scholiis, Graece [GR] dici scribit, quasi ita legerit in codice suo Graeco: et esse ex ardeolarum genere, quod equidem non laudo. nam cum paulo ante leucerodion nominarit Aristoteles, quid attineret inutiliter repeti?  Nihil autem praeterea illic de leuco, (ut hoc vocabulum pro quacunque ave nostris exemplaribus addendum concedam) philosophus tradit, quam quod caudam motitet similiter ut cinclus et aliae ibidem nominatae aves.  Albardeola minor est quam ardeola (pellos scilicet,) rostro lato porrectoque, itidem ut illa lacus et fluvios petit, Aristot.  Et rursus, Ardea candida colore est pulchro, et coit facile ([GR]. nam ardea pella difficulter coit:) et nidulatur ac parit probe, pascitur paludibus, lacu, campis et pratis.  Ardeae quaedam breves (parvae) et albae sunt, aliae maiores colore vario, etc. Oppianus in Ixeut.  Inter aves ardeolarum genere quos leucos vocant, altero oculo carere tradunt, (et ideo facilius capi a venatore in latere caeco insidiante, ut Albertus addit citans Plinium: sed hoc, inquit, praeter naturam esse videtur et falsum:) optimi augurii, cum ad austrum volant, septentrionemve. solvi enim pericula et metus narrant, Plinius.  Cum aves albae frequentes conveniunt, multam tempestatem demonstrant, Aelianus. an vero ardeas albas intelligat, incertum nobis est.  Albae aves cum congregabuntur, Plinius inter signa hyemis.  Insula heroum e regione Borysthenis fluvii sita, vocatur etiam Leuce. [GR], Dionysius. ubi Eustathius [GR] interpretatur aves, [GR]. intelligit autem forte (inquit) laros (albos,) vel secundum alios ciconias.  Ab ardea creditur Alba insula in Ponto nuncupata, quod inibi visatur plurimum: ac proinde Pindaro per metalepsin dici Phaenna. quippe [GR] signare [GR], Caelius. Zopyrus apud Eustathium in decimum Iliados tria ardearum genera facit, pellon rapacem, pygargum cui in coitu oculi sanguine manent, (quod alii authores de pello scribunt, hic solus de pygargo:) et aphrodision, id est Veneream. quae forsitan albardeola fuerit. ea enim Veneri sacra prae caeteris aestimari poterit, [GR], hoc est quoniam facile coeat, Aristotele teste, non difficulter ut pellos.  Haec ex veteribus de ardeola alba.

¶ Nos ardeam albam duplicem observavimus, unam fusca seu coerulea maiorem, Itali girono vocitant: minorem alteram quae iisdem garzetto vel garietto vel gargea nominatur. Germani sine differentia magnitudinis ardeam albam periphrastice dicunt, [GO]: Saxones [GO] simpliciter. vide supra in Ardea simpliciter. et Itali similiter, garza biancha.  Angli a white herow.  Ardea genus tertium album est nivis instar, maius cinereis, Albertus.  Sed de maiori genere albardeola Turneri verba recitavi superius in Cinerea.  Garzettum, id est minorem albardeolam in Italia vidi Ferrariae, cuius iconem hic damus. avis est albissima et iuxta maris paludes invenitur, magnitudine ardeae. sed quam ego illic vidi calendis Augusti adhuc parva erat: et per omnia, colore excepto, cum vulgari (cinerea) ardea congruebat. cristam ex plumis in capite gerebat, (cristatas quidem esse ardeas quasdam Oppianus etiam in Ixeuticis annotavit.) Rostrum erat longum, acutum, pedes nigricabant, inferius tamen subito in medio cruris niger color desinebat, et viridi e glauco suberat ad extremos usque ungues. minimus pedis digitus binis articulis constabat, proximus ab eo ternis, medius quaternis, ultimus quinis. In crista capitis dorsum versus pennae oblongae ad duos cum dimidio dodrantes (si bene memini) nascebantur circiter sex. eas aiebant rusticos Ferrarienses cogi ad suum principem deportare: aliquando tamen clam ab eis magno pretio vendi, circiter 36. denario aureo.  Guil. Turnerus albardeolam Anglice interpretatur a cryel heron, or a dwarf heron, a myre dromble. Hanc (inquit) semel tantum in Italia vidi, pella multo minor est, et hominis conspectum non perinde atque coerulea fugit. Hanc si non vidissem, Anglorum shovelardam albardeolam esse iudicassem, Haec ille.  Ardeae genus alterum undiquaque album est, per omnia simile cinereae, melius pennatum, collo longiore, et rostro anterius rotundo. tanquam duobus circulis uno alteri incumbente, unde cochleari nomen illi datum, Albertus.  Nos hanc tertiam albardeolae speciem statuimus: ita ut duae sint rostris acutis, supra memoratae: et haec tertia rostro anterius lato, quam alio nomine plateam et pelecanum dici puto: de quo plura in Elemento P.

DE ARDEA STELLARI MINORE, QUAM BOTAURUM
vel butorium recentiores vocant.

ARDEA  stellaris Aristoteli et Plinio memoratur, [GR] Graece cognominata, quod punctis tanquam stellis eleganter picta distinctaque sit. Ardea stellaris piger (ocnus) cognominata, in fabula est, ut olim e servo in avem transierit, atque(ut cognomen sonat,) iners otiosaque est. talis ardeolarum vita est, Aristot. ¶ Italice trumbono appellatur, a voce tubae opinor: ut et salpinx avis, sive haec sive alia apud Graecos. ab aliis tarabusso, vel terrabusa, praesertim Ferrariae, quasi terram perforans. rostro enim inserto palustri terrae vocem aedit horribilem. Eadem

puto est quam diminutiva voce aigeron appellant, id est ardeolam. nam et ruffam esse aiunt.  Hispanice apud Lusitanos gazola, forte quasi garzola, voce diminutiva a garza, id est ardeola.  Gallice butorius, boutor.  Ululae (ut habet vetus glossematarius in Esaiam) sunt aves magnitudinis corvinae, maculis respersae, quae rostro in palude fixo horrende strident voce luporum ululanti simili, unde per onomatopoeiam Gallice vocantur buhort, (lego buttor,) Author obscurus.  Recentiores quidam butorium imperite cum onocrotalo confundunt, quoniam uterque absonam et horribilem vocem emittit.  Emittunt et olores interdum bombos ruditui asinino non dissimiles: sed breves, et quae longe audiri non possunt, Turnerus. sed onocrotalus potius quam ardea stellaris vocem aedit quam asininae compares.  Germanice, [GO], quae voces omnes a bove

factae sunt, eo quod eius vocem mugientis imitetur, et ab arundinibus, [GO]. ex quibus duo priora nomina ab arundinibus et tuba composita sunt, quod inter arundines degere soleat et tubae sonum reddere: ut [GO] vel [GO] a paludibus, ac si bovem palustrem dicas.  [GO] ardeam arundinum significat: ut [GO] (nam sic quoque apud Vuirtenbergentes vocatur) ardeam palustrem. Aliqui non [GO] sed [GO] scribunt, alii [GO] Frisii [GO] alii corruptius [GO]. Sunt qui retineunt Gallicum nomen pittouer.  Aliqui [GO] potius apud nos quam [GO] appellant, id est mugientem bovem, a verbo [GO], (quasi [GO].)  Saxones [GO] id est bos aquaticus. Et aliqui a colore (ut amicus quidam nuper ad nos scripsit, qui haec nomina pleraque onocrotalo tribuebat {(} <)> [GO] id est Aethiopem: quod colore nigro sit, inspersis pennis rubentibus, ut in gallo fero.  In Germania inferiore alicubi vocari [GO] vel [GO] a sonitu tubicinis vel cornicinis. in Austria [GO] quod rostro terrae (in cavo aliquo terrae) inserto sonet. quanquam alii arundini, alii aquae rostrum cum mugit inserere putant. Sunt qui aquam rostro haurire dicant, et rursus emittere. Augustae Vindelicorum [GO] forte a sono qui nimium gravis et absonus audiatur, quasi [GR]. quidam denique [GO] (a pungendo fortassis. nam et oculos appetit,) ut Eberus et Peucerus Saxones scribunt.  Anglice etiam buttour vel bittour vel pittour vocatur.  Polonice bunk.  Illyrice bukacz, aut fuser. Turcice geluae.

Collum botauro ut et caeteris ardeis longum est, quod contrahere et extendere solet. hoc aquae immittere dicitur, et in aquae fundo maxime strepitum ciere, voce contenta instar tauri, quae ad dimidium fere miliare Germanicum (id est horae unius itinere) exaudiatur, idque pluviae prognosticon esse.  Lacus nostri Tigurini accolae audita huius voce laetantur, et annum fertiliorem sibi promittunt.  Avis est. inquit Turnerus, toto corporis habitu ardeis reliquis similis, ex piscium venatu ad ripas paludum et amnium vivens, pigerrima et stolidissima, ut quae in retia ab equo factitio agi potest facillime. Colore est fere, quantum memini, phasiani, rostro limo indito, asininos ronchos voce refert: oculos hominum avidissime omnium avium appetit. Quare si quid impediat quo minus stellaris esse possit, (quod mihi nondum cernere datum est,) phoica esse oportebit, quam Aristoteles oculos maxime appetere testatur.  quanquam et caeterae ardeae idem facere saepe visae sunt, Haec ille.  Et rursus, Buttora (inquit) quam multi etiam docti onocrotalum esse putant, avis est tota corporis figura ardeae similis, longis cruribus, sed ardeae brevioribus. longo collo, et mire plumoso, et rostro nec brevi nec obtuso. caput pennae tegunt nigerrimae. reliquum vero corpus fuscae et pallidae maculis nigris densissime respersae. Pedes habet longissimos. nam inter extremos ungues medii digiti pedis unius et calcis eiusdem, spithames longitudo intercedit. Ungues habet longissimos. nam ille qui calcis vicem in avibus gerit, longitudine sesquiunciam superat. quare ad fricandos dentes nostrates utuntur, et argento inferunt. Medius digitus utriusque pedis, qui caeteris longior est, unguem habet portentosum, nempe dentatum et ferratum, non secus atque pectunculorum testae ferratae sunt, ad lubricas anguillas, quas ceperit retinendas, proculdubio a natura ordinatum. Cauda illi brevissima est, et stomachus capacissimus, quo ingluviei loco utitur.  Ventriculum non caeterarum avium ventriculis, sed canino similem habet, eumque grandem et capacem. (atqui Aristoteles caninum ventriculum angustum et intestino fere parem esse scribit.)  Ad ripas lacuum et paludium desidet, ubi rostrum in aquas inserens, tanto edit bombos, ut ad miliarium Italicum facile possit audiri. Pisces et praesertim anguillas vorat avidissime, nec ulla avis est, excepto mergo, quae ista voracior est. Porro praeter caetera quae superius attigi, Aristoteles in fabula fuisse ostendens, ardeam stellarem ex servo avem fuisse factam, opinioni meae (buttoram esse ardeam stellarem) multum patrocinatur. Ut fugitivorum enim servorum post fugam deprehensorum, cutis loris, flagris, virgis et scorpionibus icta, verberum vibicibus, tota maculosa redditur: ita huius avis plumae nigris ubique maculis, sed potissimum in tergo, distinctae et veluti picturatae, servi flagris caesi cutem proxime referunt: quam rem fabulae occasionem dedisse ex hoc colligo, quod fabularum variarum author Aristophanes, de attagene ave, quod ad plumarum colores attinet, huic simillima, ad hunc modum scribat: Si quis ex vobis erit fugitivus atque ustis notis,  Attagen is sane apud nos varius appellabitur, Haec omnia Turnerus. ¶ Botaurus quasi bootaurus dicitur, eo quod tauri boatum, id est mugitum imitari videtur. rostrum enim in terra palustri defigit, et ad modum tauri clamores aedit. Exclusos pullos mater mox sub alis fovet, singulum sub singula: et sic pullis materno corpori adhaerentibus incedit, prominentibus eorum rostris cibum benigne ministrans, Physiologus author obscurus. ¶ Butorius avis sic dicta a voce, crura habet longa, collum extensum, rostrumque longum et acutum sicut ardea: (cui et figura et magnitudine similis est, Albertus) sed colore differt. est enim terrae simillima. Versatur circa stagna, piscium avida. ranas etiam et animalia venenata edit. Haec sola veris tempore pro cantu vocem horrificam reddit. In littore ardente Sole, eo loco ubi pisces frequentes novit, adeo quieta stat, ut mortua appareat, et incautis piscibus minus suspecta sit. Sed cum collum longum habeat, breve id incurvando facit, ut cum pisces incautius ei quasi nihil praemeditanti adnatarint, collo extenso illos arripiat, Author libri de nat. rerum. ¶ Butorius avis collum oblongum contrahit curvando, et (mox subito) producit extenso, sicut ardea. cruribus quoque longis praedita est, ut circa ripas et littora venari pisces possit. Stat autem cum venatur adeo immobilis,

ut mortua vel res inanimata putetur. Similiter cum illaqueatam se sentit, stat immobilis, et venatorem apprehensurum rostro (quo multum valet, ut ardea) incautum vulnerat.  Haec avis miri odoris est cum assatur: Sanguis eius prodest arthriticis. Tempore veris cum libidine accenditur horribilem sonum tanquam cornu aedit, rostrum coeno paludis immittens, ut vox in ipso rumpatur ad modum tonitrui, Albertus.  Onocrotalus, id est butorius, nisi fallor (certum est eum falli, cum onocrotalus longe alius sit) fixo in palude rostro horrende clamat. putatur autem cibum trahere de profunditate terrae vel aquae, Obscurus.  Pigra est avis, et non facile refugit hominem: ut aliquando ad nidum usque accedentem expectet. Apollonius per epistolam Tarsenses reprehendit, quod iuxta Cydni aquas ociantes tanquam fluviatiles aves sederent. existimo autem cum caeteras fidipedes aves piscivoras, tum stellarem praecipue, dum pisces adnantes expectant quibus insidiantur, quietas et otiosas longo interdum tempore manere.

¶ His perscriptis amici cuiusdam hominis docti epistolam accepi, qua ille mihi onocrotalum describit, sed a botauro non distinguit. videntur autem mihi haec etiam eius quae subscribam verba, ad botaurum omnia, non ad onocrotalum pertinere. Faucibus (inquit) est haec avis in tenuitate adeo laxis, ut collo suo anguillas duplo crasiores devoret. Vocem autem cum emittere vult, rostrum, quod oblongum habet, vel aquis immergit, vel in ripam infigit: idque facit post Solis occasum, et boatum saepe totam noctem continuat, ad ortum Solis vel paulo post conticescens. Reliquo diei tempore, quasi lateat, non exauditur. latere autem vel inde colligo, quod auditus multis sit, visus perpaucis, apud nos (Misenos) praesertim, ubi rarior invenitur. Insidias tendentem usqueadeo non metuit, ut se loco non moveat, nisi proxime ventum sit, tum se aut iuncis abdit, aut in aquas immergit.Versatur circa paludes, et maxime piscinas: et ad loca maritima quoque, ut in Saxonia ad Vuismariam et Stralesundam, Haec ille.

¶ Est avis quae boum mugitus imitetur, in Arelatensi agro TAURUS appellata, alioqui parva, Plinius.  Eadem forte ardea stellaris est, quando et botauri nomen convenit, et vox mugiens. magnitudo tantum obsistit. Sed si ad tantam vocem conferatur tanta avis, parva dicetur: et eadem in ardearum genere fere minima est.  Haec scripseram cum Pet. Bellonium quoque idem sentire reperi: Butorius (inquit) Latine a Plinio bos taurus dicitur a voce tauri, ab Aristotele ardea stellaris. ¶ Ardea stellaris quam ipse vidi, minor et brevior erat altera, cuius descriptionem subiiciemus cum figura. coloribus per totum corpum iisdem, variis et elegantibus, perdicis rusticae aut attagenis instar, ruffis vel subflavis, nigris maculis aspersis, splendentibus, per dorsum praesertim. cruribus ex viridi luteis, vertice nigro, collo tres palmos cum tribus digitis longo: reliquo corpore tres palmos tantum. Unguis maximus ab altera parte ferratus erat. digitus medius medium humanum longitudine superabat sesquidigito transverso. Corpus tenue tanquam pulli gallinacei fere: alae etiam fere ut gallinarum. Aegre evolat nisi prius salierit. Ova parit ad undecim vel duodecim, et pauciora. Nidum eius arundinibus intertextum vidi in lacu quodam, cum ovis duodecim. Ipsa quidem colore ita ad arundineum accedit, ut inter arundines latens vix deprehendatur.  In Hollandia etiam cristatam reperiri audio.

¶ Est et accipiter asterias, unde asturem corrupte vulgo dici putant. item in mustelorum piscium genere, utrique scilicet (ut et ardeae) stellaris, a punctorum aut macularum varietate imposito nomine. Sed chrysaeton quoque, quam nos aquilam germanam interpretamur, stellarem cognominat Aelianus.  Apud eundem avis simpliciter ASTERIAS dicta describitur. Haec (inquit) mansuescit in Aegypto, atque adeo praeclare humanam vocem intelligit, ut si quis huic convicium fecerit vel appellaverit servam, ex ea contumelia irascatur: vel eandem ipsam vocaverit pigram, ea sic dolenter tanquam ignobilitatis et segniciae arguta indignetur.  Mihi sane haec avis non alia quam ardea stellaris videtur, cui servae et pigrae convicia conveniunt. nam ex servo mutatam eam fabulantur, et ocnon quoque, id est pigram cognominant. Sed et cicurari facile puto, ut caeteras quoque ardeas, et ad iracundiam moveri facile, cum prae caeteris ardeis ut dictum est, hominum oculos appetat. ¶ Butorio avi vulgo dictae prorsus videtur eadem quae ab authore Philomelae butio nominatur, hoc versu: Inque paludiferis butio bubit aquis.  Sed Albertus alicubi butorium inepte nominat pro buteone accipitrum generis, ut quum falconem nigrum ei comparat.  Pygargus etiam ardea quibusdam dicta, eadem stellari sive ocno videtur: vide mox in Ardeis diversis.

¶ Ad ardeam stellarem sive botaurum tum nominis tum soni similitudine pertinent soni qui [GR] Graece appellantur Aristoteli in problematis 25. 2. bomugi Gazae, bubices interpreti veteri. Et quoniam eadem ratio videtur sonitus etiam harum avium, nec alia reddi posse, philosophi verba adscribam.  Cur paludibus iuxta fluvios positis fieri soleant qui bomugi appellantur, quos tauros numinis religiosos fabulae narrant? Est id sane fremitus mugitui tauri adeo similis, ut boves cum audiunt non secus afficiantur, quam si taurum senserint mugientem, ([GR]. Gaza videtur legisse, [GR]. ego nihil mutandum censeo. nam et vetus interpres sic reddit: voces ita disponuntur auditae: id est, tales videntur audientibus quibuscunque animalibus.) An cum aut fluvii in paludes se fundunt, aut paludes restagnant, et vel a mari offensae retorquentur, vel flatum universum emittunt, tum fremitus ille excitatur? Causa vero, quod terrae cavernae infodiuntur, in quas aqua interrumpens, quoniam fluctus in eiusmodi redundatione movet

aerem per angustias, ([GR]) ceu si quis in amphoram inanem strepitum per osculum moverit, mugimento similis sonus exultabit. mugitus etenim bobus per id ipsum figurae genus profertur. Multas autem mirasque voces informare figurae cavernarum variae (inaequales) possunt. nam et amphorae fundum si quis detracto operculo vicissim modo intus attrahens modo extra depellens perterat, sonum per intercapedinem tam ingenuum reddet, ut belluae pertimescant et fugiant, quod pomariorum custodes (oporophylaces) emoliri consuevere, Haec ille. ¶ Pausanias in Phocicis describens imagines quae Delphis spectantur: Post Ulyssis socios (inquit) vir quidam sedens conspicitur. inscriptio Ocnum esse testatur. funiculum autem nectit. Astat asina, quae quicquid est nexum, devorat. Ocnum hunc hominem fuisse laboriosum memorant, sed uxorem habuisse sumptuosam: a qua, quicquid is laboribus collegerat, non ita multo post fuisse dilapidatum. Haec per Ocni uxorem obscure tradidisse Polygnotum putant. Scio item ab Ionibus dici, si quem laboribus intentum conspicerent, ex quibus nihil ipse commodi caperet: Hic vir Ocni funiculum contexit. Augures praeterea et avem ocnum appellant, quae inter ardeolas et maxima est et pulcherrima, et avium si qua alia haec certe rara est.  Plura vide in Asino h. in proverbio Torquet piger funiculum, quanquam nihil illic quod ad hanc avem pertineat, assertur. ¶ Alciati Emblema inscriptum Ignavi:

Ignavi ardeolam stellarem effingere servi
Et studia, et mores, fabula prisca fuit.
Quae famulum Asteriam volucris sumpsisse figuram
Est commenta: fides sit penes historicos.
Degener hic veluti qui caevet in aere falco est,
Dictus ab antiquis vatibus ardelio.

DE ARDEA STELLARI MAIORE.

HOC genus ardeae cuius figuram seorsim apponimus, compositum videtur ex ardea pella sive fusca et stellari. libuit autem nobis stellarem maiorem appellare. Itali quidam circa lacum Verbanum russey appellant, forte a colore ruffo colli et ventris.  Avis, quam manibus ipse tractavi, longa erat sex dodrantes, extenso corpore a summo capite mortuae ad usque pedes imos. pedes longi duos dodrantes, nempe a clunibus ad extremos pedum digitos. rostrum octo vel decem digitos longum.  Iris oculorum flava. collum perangustum, paulo brevius duobus dodrantibus. Pennae in collo ex ruffo, albo et nigro coloribus mixtae. cauda non quatuor aut quinque digitis longior. rostri pedumque color flavus, sed in tibiis et digitis fuscus. summa femora rubrae tegebant plumae.  Dorsum et alae colore fusco erant. Subtus alas in superiore ambitu rufae erant pennae, sub rostro et oculis albae: vertex niger. Venter plumis rutilabat. In collo imo iuxta scapulas longiusculae pennae, partim albae, partim fuscae visebantur.

¶ Congenerem huic quaiottum Italice dictum, mox inter ardeas diversas describemus.

DE ARDEIS DIVERSIS.

GENERA ardearum infinita sunt, Oppianus in Ixeuticis.  Ardeae breves et albae sunt: aliae maiores, colore vario: aliae mediocres. Sunt quibus a capite ceu crista quaedam nutet: aliae cristatae non sunt, Ibidem.  Ardearum genera apud nos duo sunt cinerei coloris, magnum scilicet et parvum, et alba utrisque maior, Niphus. ¶ Tria (inquit Zopyrus apud Eustathium in Iliados decimum) ardearum genera sunt, pella quae rapax est, pygargus, cui in coitu oculi sanguine manant. (Aristoteles pellam ardeam difficulter coire scribit, pygargum vero inter aquilas tantum recenset.) et tertia, Venerea, [GR]. Fuerit autem haec forte alba ardea Aristotelis, ut supra in eius historia docui: pygargus vero stellaris, quae et ocnus dicitur. quoniam argos et ocnos synonima sunt vocabula, utrunque enim pigrum significat.

¶ Pelecanus etiam ardearum generis videtur. nam ardeae albae Aristoteles rostrum latum tribuit: et reliqua fere natura pelecano et ardeae communis traditur circa victum. Vide infra in Elemento P.

¶ Ardeolas marinas Totanum et Limosam ab Italis ad mare Adriaticum dictas, describam inter Gallinas palustres.

¶ Ardeolae genus cristatum similiter fere ut vanellus avis, Itali garzetam, voce diminutiva, nominant. Sed quaerendum an haec forte eadem sit cum stellari. est enim stellaris alia cristata, alia sine crista.

¶ QUAIOTTI circa Adriaticum mare dicuntur ardeae quaedam similes stellari maiori, iride oculorum similiter flava: quae cum ad aetatem pervenerunt cirros e capite retro oblongos tendunt, albos, in extremitate nigros, alae infra pectus albent, si bene memini. vel, partim albae sunt, partim (superius) ex fusco rubent, qui color in aliis corporis partibus reperitur. dorso color simplex, (fuscus puto) collo varius.

¶ AVEM quandam ciconiae per omnia similem, rostro subflavo, Danico sermone audio vocari [GO], et in deliciis haberi.  Rursum alius mihi narravit in aula ducis Bavariae ali avem nomine [GO], magnitudine et rostro ardeae, longo, acuto, collo forte breviore aliquanto, albo et nigro colore distinctam, cruribus altis et rubris, vertice modice cristato ut columbae, vescentem

Figura haec est ardeae stellaris maioris, cuius descriptionem praecedens pagina continet.

omnibus iis fere quae e culina reiiciuntur, quadrupedum scilicet ac piscium intestinis, etc.

¶ DIOMEDEAS aves aliqui ardearum generis esse volunt. Vide in Elemento D.

DE ALIA QUADAM ARDEA.

¶ VIDI nuper captum apud nos ardeae genus magnum, rostro subflavi fere coloris, longo digitos octo ab oculis ad extremum mucronem, marginibus acutis et parte anteriore leviter dentium loco exasperatis ferratisve. Caput et collum candida, crista capitis e plumis nigris retrorsum tendebat. Dorsum et alae cinereae, sed maiores alarum pennae nigricantes, etc. Pupillam oculorum

circulus ambiebat lucidus ex flavo ruffus, palpebrae ex viridi flavae. Longitudo colli ad duos dodrantes supra: in quo articuli vel sphondili tredecim, omnes eodem inflexu, praeter unum, quartum ni fallor a primo, qui in contrarium flectitur. Crura fusca fere, quinque palmos longa.  Unguis medii digiti ab altera parte denticulatus.  Colli superior pars ad cinereum inclinabat colorem, prona candidior nigris maculis pulchre distincta, plumis versus pectus oblongis.

23 - de Ardea