Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

25 - de Arquata

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ARQUATA SIVE NUMENIO.

ARQUATAM hanc avem Latine vocare volui, quod rostrum eius inflectatur instar arcus. nam Itali quoque eandem (ut coniicio) ob causam arcase nominant. aliqui vero (Venetiis et in Apulia tarlinum sive terlinum per onomatopoeiam a sono vocis. alii torquatum, quia rostrum intortum habet. alii charlot, (ut Angli kurlu, Galli corlis.) alii spinzago circa lacum Verbanum: ubi diversam quoque avem spinzago d’aqua vocant, quam nos infra Avosettam nominabimus. Germani (circa Oppenhemium) [GO], a mense Iunio quo adventare solent. sed alia quoque eiusdem nominis est minor, quam inter gallinas aquaticas describam. alii [GO], (circa Argentoratum) id est avem pluviae: alii [GO], id est ventorum avem, vel [GO], quod tempestatis futurae et imminentium ventorum prognosticon ex ea sumatur. sed rursus aliam quoque minorem avem pluviae vulgo dictam inter gallinulas sylvestres ponemus. Circa lacum Acronium [GO]: Frisii [GO], ([GO] a Germanis dicitur, quam crecem esse coniicit Turnerus,) urique nimirum per onomatopoeiam facto vocabulo.  Hollandi [GO]. Angli, ni fallor, a kurlen, quam avem aiunt lautissimam esse. ¶ Marianus Sanctus Barolitanus in libro de lapide renum et vesicae rostrum arcuatum appellat instrumentum quod inseritur in meatum urinarium colis, ut urina retenta eliciatur : a similitudine rostri animalis quod Veneti arcuatum nominant. nos autem (inquit) terlinum ab ipso vocis sonitu. ¶ Avis arquata quam manibus tractavi ab extremo rostro ad pedes ultimos extensa circiter septem palmos aequabat longitudine. Corporis longitudo a pectoris seu dorsi initio usque ad finem caudae alarumve, sesquidodrans. pondus accedebat ad uncias triginta. crura erant oblonga, colore subfusco vel cinereo. digitorum extrema pars magis nigrescit. sunt autem fissi, sed aliquatenus membrana coniuncti: quae etiam utrinque iuxta singulos digitos descendit, et inferiorem digitorum partem dilatat.  Ungues nigerrimi. Rostrum circiter octo digitos longum, aliquando etiam dodrantem aequat. idem post tres digitos flecti incipit deorsum, colore nigrum. Pennarum color fuscus fere, sed varius et maculosus est. ex eis maxime fulgent instar serici villosi, quae inter alas et dorsum sunt: in medio nigrae, in circuitu per interstitia subruffae. Collum sex digitos longum. color ei obscurior, et plus cinerei habet quam albi, pluma mollissima. Pennae in cauda quinque digitos longa nigris et albicantibus intervallis distinguuntur. In pectore circa nigricantes maculas plumae subrubent. in alis extremitas pennarum nigrescit.  Venter et pars sub alis albicant.  Alae ipsae maiusculae sunt, ex egregiis pennis partim nigris, partim albis et fuscis discolores.  Occisa erat ictu bombardae in prato quodam  ¶ In ventriculo dissectae vermiculos quosdam et lapillos inveni.  Ova parit, ut audio, fere quanta gallinae, quaterna, pallida, mense Aprili. ¶ Laudantur in cibis, et gallinis etiam praeferuntur: singulae denario argenteo fere vaeneunt mihi semel gustanti caro solida, sicca, et leporinae fere similis visa est, forte quod aetate provectior fuerat avis.

¶ Quaerendum an haec sit veterum numenius, [GR], (apud Varinum non recte [GR] scribitur,) quam avem esse attageni similem Hesychius docet, quae et trochilus dicatur, (nimirum a celeritate cursus, qua attagen quoque valet.) Legimus autem attagenem fuisse pteropoecilon, id est varietate pennarum insignem, quod arquatae etiam pulchre convenit. Hinc factum est proverbium, Attagas, numenius, si quando duo improbi convenissent usitatum. Improbos enim servos et multis stigmatibus notatos, attagenas vocabant. Poterit autem, ut ego quidem coniicio, numenius avis dicta videri a neomenia, id est novilunio, quod rostri figura arcum Lunae recens a novilunio crescentis in cornua repraesentet.  Quod si quis non approbata hac coniectura nostra scolopacem (gallinaginem Gaza vertit) potius numenius esse velit, quod Aristoteles illi attagenae colorem tribuat, non multum illi contendero: etsi figura rostri gallinaginis novae Lunae, id est noviter apparenti non conveniat. Quantum ad sensum quidem proverbii, nihil refert quancunque avem variam et attagenae similem ei coniungas.  Porro trochilum avem (quem Hesychius eundem numenio facit) Clearchus apud Athenaeum lib. 8. cum carulo et elorio inter [GR] nominat. sic autem vocat aves

[GR], hoc est quae coelo sereno in littore pasci soleant, piscibus scilicet in littore aut vado insidiantes.  Sed plura de trochilo in Elemento T. requires.  Iam cum carulum quoque, [GR], Clearchus inter aves parendistas connumeret, facile coniicio illum differre a carulo alcyonis mare, qui et ceyx appellatur: neque enim haec alcyonum natura est. itaque trochilo ipsum congenerem esse arbitror: et forsitan ut carulus corporis specie trochilo similis est, ita trochilus simili nomine curlu ab Anglis, corlis a Gallis appellatur. ¶ Corlis Gallorum, avis est quam Graeci vulgo hodie a longitudine nasi (id est rostri) macrimito nuncupant, Bellonius. Idem alibi crecem avem corporis magnitudine mediam esse scribit inter aves a Gallis dictas corlis et chevallier, rostro etiam et cruribus inter utranque. et mox ibidem nigram (quam ipse sic appellandam coniicit. videtur autem

corvus sylvaticus noster esse) crassitie corporis ad avem corlis accedere, vel paulo inferiorem esse ait.

DE ASILO.

ASILUS, ut Theodorus Gaza vertit, ubi Graece [GR] legitur, inter aves quae vermiculis victitant numeratur ab Aristot. de hist. anim. 8. 3.  Niphus insectum esse putat quod vulgo tabanus dicatur a sono, et inter aves numerari miratur. Sed idem insecto et avi nomen esse non mirum, cum et alia non pauca animalia in diversis generibus saepe nomen unum homonymon obtineat propter communem aliquam in utrisque similitudinem, coloris, ingenii, vocis, aut quamvis aliam.

 

25 - de Arquata