Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE CARDUELE.
A.
CARDUELIS dicitur eo quod spinis et carduis pascitur, unde apud Graecos acanthis dicitur a spini quibus alitur, Isidorus. Recentiorum quidem Graecorum acanthis, eadem cardueli videri potest. scribit enim Theocriti interpres acanthidem avem esse variam et argutam, et a coloris varietate etiam [GR] dici. Aristoteli vero ac veterum acanthis, diversae fuerit, ut Gazae et Hermolao quoque visum est, ut pote avis colore ignobili. Vide supra in Acanthide A. Avis Aristoteli thraupis, [GR], dicta, a Gaza carduelis convertitur: quod et Hermolao probatur. Turnero quidem non assenserim, qui chloridem nostram ([GO] vulgo vocant) thraupin esse coniicit. Zena, id et avis Iovis, quam Graeci vocant astragalinum, nos vero carduelem: in capite pennas rubeas habet, in alis aureas, et omnino tota est varia colore, Kiranides. Astrolinum et astrogallum Matthaeus Sylvaticus cardellam vel carduellum avem interpretatur. apparet autem voces esse corruptas pro astragalino vel astragalo. Carduelis olim [GR] Graecis, in Creta vulgo guardelli, vel stragalino dicitur, Bellonius. Sed alii videntur astragalini Oppiani lib. 3. de aucupio ubi celeres astragalinos ([GR]) visco capi legimus. et nimirum illi passeribus adnumerandi sunt, ut et ampeliones, budytae, baritae, sodes et spini, quas ibidem nominat et similiter inviscari scribit. Nomen eis a magnitudine astragali inditum videtur, tanquam minimis
aviculis. Solent enim aliquando authores veteres (medici) astragali magnitudinem nominare, quasi notam vulgo, ut nos fere nucis. Polybus in opere de affectibus corporis, medicamentum quoddam instar tali ovi accipi iubet. Caeterum asteres ([GR] Oppiani, quas ibidem inviscari scribit, cardueles forsitan fuerint, quibus (inquit) rubicundus circulus stellae instar in capite fulget. quanquam et alia apud nos avicula canora invenitur, et ipsa (ni fallor) e spinis seu carduis victitans, [GO] vocant nostri, rubente in vertice circulo. ¶ Thraupis, acanthis et aurivittis, aviculae diversae, carduorum semine omnes vescuntur, ut difficile mihi dictu videatur, quamnam e tribus Plinius carduelem fecerit, Turnerus. Putat autem aurivittem eam esse quam nos hic pro carduele simpliciter dicta pingimus. (Vide supra in Aurivitti.) Quanquam enim et aliae aves carduorum seminibus pascantur, haec tamen per excellentiam sic dici videtur, quod et aliarum pulcherrima sit, et caeteris (Alberto teste) cantu praeferatur. ¶ Carduelis etiam apud Graecos hodie vulgo [GR] vocitatur. Italis Gardello et gardellin, ut Nic. Erythraeus scribit, etsi is acanthidem sic interpretatur. alii aliter scribunt, gardellino, cardellino, carzerino. Carduelis (inquit Niphus Suessanus Italus) vulgo etiam raparinus dicitur. Sed alibi ravarinum sonant, ut circa lacum Verbanum. Acanthida aliam a carduele crediderim, ut sit quae spinus dicitur: carduelis autem passer solitarius, suaviter cantillans, Grapaldus. Sed passerem solitarium a carduele et thraupide longe diversam esse avem, facile ex eius historia constabit. Hispani carduelem appellant sirguerito, sielecolore: et ni fallor aliqui etiam pintacilgo. Galli chardonneret. quanquam et alias aves quae spinas et carduos appetunt, eodem nomine vocent. Sabaudis, charderaulat. Carduelis avicula apud Germanos [GO] (vel [GO]) dicitur, quod carduis insideat: apud quosdam vero [GO] ab imitatione vocis, Albertus. Carduelis multorum generum est, sed tria apud nos notiora sunt. Primum genus dorso cinereo est, a lateribus croceum, et ante rostrum in capite rubet minii instar, et hoc nobilius habetur. Alterum est croceum parvum, quod vulgo [GO] ([GO]) vocatur, (de quo in Acanthide scripsi.) Tertium vulgo nominatur [GO], (vide in fringilla,) cui pectus omnino flammeum rubet. Sunt qui quartum genus adiiciant, lino insidens: quare avis lini ([GO]) vocatur. id in dorso fere cinereum est ut primum, et in pectore ad croceum colorem cinereo dilutum vergit, Idem. Carduelem Rostochii vocant [GO], Frisii [GO]. Rhaeti qui Germanice loquuntur, [GO], ni fallor. Illyrii vel Bohemi steglick. Poloni sczigil. Euberus et Peucerus Germani ligurini duo genera faciunt, minus quod non valde dissimile cardueli colorem ex albo nigroque mixtum habeat. nos etiam (inquiunt) [GO] vocamus. maius, quod fringillam duplo excedat, caetera fere simile, [GO] (forte [GO]) et [GO]: colore utrunque genus ignobile, sed laudatum amoenitate vocis, haec illi. nos de posteriore hoc genere, quod neque parvum est, neque voce admodum placet, in Coccothrauste dicemus. Apud nos quidem carduelis genera duo haberi audio, alterum vertice fusco, alterum rubente. Turnerus aviculam cui nomen apud nos a viriditate ([GO], aliis itidem [GO]) acanthidem esse coniicit. nam haec quoque carduorum maiorum et lapparum semine vescitur. ego illam inter chlorides posui. ¶ Acardelentes, acalantia et actalantia, nomina corrupta ab acanthis et acalanthis, Sylvaticus cardellam, id est carduelem interpretatur. Lisinia, id est avis cardella, Idem. Thraupis nominatur Aristoteli historiae anim. 8. 3. ubi Albertus (ex Avicennae nimirum) azamicoz habet.
B.
Cardueles aves minimas esse Plinius scribit. Totas albas in Rhaetia aliquando reperiri audio. Carduelis est avis parva, croceo in corpore, (alis,) rubeo in capite colore decorata, Author libri de nat, rerum. Carduelibus dorsum cinereum et fuscum, alae croceo colore nigroque mixtim et alternatim variatae, albisque notatae maculis, vertex nigricans: rostrum niger ambitus, hunc miniatus, miniatum caesius circundat, Eberus et Peucerus.
C.
Carduelis (thraupis) spinam appetit. dormit et pascitur eodem in loco. Vermen et quodvis aliud animal edere aspernatur, ut et reliquae spinam appetentes, scilicet spinus et aurivittis, Aristot. Mirum videtur quod haec avicula carduorum acuti aculeis pascitur, Author libri de nat. rerum. Quod carduelis dicitur pasci acuti spinarum et aculeis, experimento novimus falsum esse. Pascitur enim seminibus carduorum, lapparum, et virgae pastoris, (dipsaci,) et similium. Edit etiam semen papaveris, et rutae et cannabis. et quaecunque semina edit, rostro decorticat, ut pura medulla vescatur, Albertus. Et alibi, Genera vinconum, inquit, ex spinis victitant, ut avis [GO] Germanis dicta, et vinco cardui (id est carduelis) et vinco rubens pectore, et avis [GO] dicta. Virgae pastoris, id est dipsaci, semina et vermiculos quae sunt in arduis super radices siccatis, quaerunt aviculae, et cantant cum dantur eis, Crescentien. ¶ Cardueles valent amoenitate vocis, Eberus et Peucerus. Carduelis avicula Germanis [GO] dicitur, quod carduis insideat: apud quosdam vero [GO] ab imitatione vocis, Albertus. Et alibi, Carduelis omnia genera (quaterna enumeravimus in A.) musica, sed praecipue primum: deinde secundum, eoque minus tertium, et minime quartum. ¶ Carduelium genera omnia gregatim volant, Albertus. ¶ In caveis inclusas aliquando epilepsia laborare observavimus. ¶ Carduelis avicula etiam ultra vigesimum annum vivit. Moguntiae enim puer carduelem vidi, egressam vigintitres annos, cui singulis septimanis rostrum ungues praecidebantur,
ut papaver cibum, potumque capere, et suo loco consistere posset. Cavea vero et carceribus suis exuta, quo locabatur, vel prona vel supina iacebat immota prorsus prae aetate, et ad volandum inepta, et iamiam propemodum pennis genuinis immutatis cana effecta, Iustinus Globerus in epistola ad me.
D.
Cardueles imperata faciunt, nec voce tantum, sed pedibus et ore pro manibus, Plinius. 10. 42. Nollem cardueles devorari. plus enim voce quam patina hominem delectant. imperata enim faciunt, et pedibus atque ore pro manibus utuntur: ut is quem in cubiculo Francisci Gonziaci cardinalis, cibum ac potum duobus vasculis aequilibribus funiculo ad se trahentem, cum voluptate pariter et admiratione cernimus, Platina. Carduelis ergastulo clausa suppositam aquam ab imo per filum vasculo suspenso, ad se rostro trahit, pedique filo interdum supposito cum attigerit vasculum sitim potu sedat, Author libri de nat. rerum. Carduelium genera cornu (vasculum) a caveis, ubi includuntur, dependens, rostro trahunt ut bibant, sed cum biberint temere decidere sinunt, Albertus. Non una solum ex avium genere quae carduorum seminibus vescuntur, imperata facit, et rostro ac pedibus pro manibus utitur, sed diversae spinivorae, nempe aurivittis (hanc ipse interpretatur vulgo dictam carduelem, et nobis [GO]) et alia colore viridi (a quo et nomen ei Germanicum, [GO:) et miliaria, quam linotam nostrates appellant. hae omnes e duabus situlis vicissim ascendentibus et descendentibus, cibum ex una, et potum ex altera desumunt, (sumere assuescunt,) Turnerus. ¶ Cardueles domi in caveis aluntur multis annis propter cantum, novem interdum aut amplius annis, donec iam senecta deficiant: et in mensas aliquando emissae cicures admodum se praebent. Quod si uterque sexus coniunctus fuerit, praesertim si spatium volandi eis negatum non sit, prolem procreant, nidificantque in ipsis zetis sive hypocaustis apud nos, et pullitiem educunt, quanquam rariuscule. pariunt autem ova septem vel plura.
E.
Carduelium genera omnia, cum carduis insident adeo sunt stulta, ut frequentes una post alteram laqueo in virgae extremitate ligato per collum attrahantur, per foramen parietis post quem auceps lateat, non fugientibus caeteris. Similiter quando fisso ligno (amite) capiuntur, una haerente multae conveniunt iuvandi animo, et capiuntur, Albertus.
F.
Ficedularum, carduelium, et reliquarum avium minutarum caro, si pingues sint, modo non nidificent, boni alimenti est, Platina.
G.
Zena, id est carduelis, assa et in cibo sumpta, iliacos et colicos perfecte curat, Kiranides.
H.
a. [GR], genus avis, Hesychius et Varinus: corrupto forte nomine pro [GR].
CARYSTIAE aves sunt, quae impune flammas involant, ita ut nec plumae nec carnes earum flammis ignium aliquatenus cedant, Albertus Solinum citans, perperam ut video. neque enim avis, sed lanae potius, aut lapidis, qui lanae instar pecti texique aptus erat, genus est quod Carystium ab oppido Euboeae Carysto appellabatur, ex quo etiam mantilia fiebant, quae igni iniecta a sordibus expurgabantur ac si abluta fuissent, ut Varinus refert. Plinius etiam (lib. 19. cap. 1.) meminit lini vivi sive asbesti, quod ignibus non absumatur, in India nascentis. Plura huiusmodi leges in Salamandra.