Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

74 - de ave Incendiaria - de Ispida

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVE INCENDIARIA SEU SPINTURNICE.

INAUSPICATA est et incendiaria avis (de bubone prius scripserat) propter quam saepenumero lustratam urbem in Annalibus invenimus: sicut L. Crasso, C. Mario COSS. quo anno et bubone viso lustrata est. Quae sit avis ea nec reperitur, nec traditur. Quidam ita interpretantur incendiariam esse, quaecunque apparuerit carbonem ferens ex aris vel altaribus, alii Spinturnicem eam vocant. sed haec ipsa quae esset inter aves qui se scire diceret non inveni, Plinius. C. Laelio, L. Danitio COSS. avis incendiaria visa occisaque Iulius Obsequens. Avis incendiaria secundum grammaticos quosdam dicta est quod incendiis nascatur.

¶ INTUBA avis amari iecoris falso creditur a nonnullis in Vergiliano versu, primo Georg. Et amaris intuba fibris: quo doctissimus poeta ad genus illud intubi videtur alludere quod picris appellatur, Hermolaus in Corollario.

DE ISPIDA.

A.

ISPIDA avis nomen apud recentiores, a sono vocis factum est, ut scribit Author libri de nat. rerum. Italice piumbino, id est plumbina vocatur, et circa lacum Larium martinus piscator: et alibi avis paradisi propter pulchritudinem scilicet. plumbina vero nominari videtur, ut Io. Antonius Clarius Ebolitanus ad nos scripsit, quoniam desuper devolans, in aqua, tanquam plumbinum iactum, deorsum tendens, linea perpendiculari mergitur, ut inde pisciculos quibus vescatur, piscetur. Eandem ob causam etiam haliaeetum avem piscium rapacem Italis plumbinam dici puto, Graeci eadem ratione aves quasdam catarrhactas nominant. Rursus Itali quidam hanc avem piscatorem simpliciter nominant, circa Mediolanum: alii piscatorem regis, ut Angli quoque: alii vitriolum, a vitrioli, id est chalcanthi colore, ut coniicio, circa lacum Verbanum: in Hetruria avem S. Mariae. ¶ Hispani in Lusitania aruela. ¶ Galli pescheur, id est piscatorem: alii martinet pescheur, ut et Larii lacus accolae: alii tartarin per onomatopoeiam: alii artre, quod artras Gallice dictas, id est tineas abigat. Circa Lutetiam audio mounier appellari, nescio quam recte, a nonnullis improprie etiam piverd, id est picum viridem, a colore. ¶ Germani [GO] vel [GO] id est glaciei avem, ut Albertus Magnus quoque interpretatur. nam hyeme etiam apud nos manet, et circa aquarum ripas glacie concretas degit. Pomerani [GO]. ¶ Angli the kynges fisher, id est regis piscatorem, ut et Itali quidam. ¶ Ispidam ex recentioribus quidam veterum alcyonem esse putant vel simpliciter, vel fluvialem: qua de re sententiam meam exposui in Alcyone A. Cristophorus Encelius alcyonem ab ispida diversam facit: sed illi quoque ut huic Germanicum nomen [GO] attribui scribit.

B.

Ispida avis parva est, sed pulchra et pennarum venustate clarissima: colore medio inter viridem et coeruleum, qui ad Solis radios sapphirum refert: color pectoris instar carbonum ardentium est. Binos tantum habet in pedibus digitos, ungues aduncos, rostrum parvum et rectum, Albertus et Author de nat, rerum. Ispidae (ipse alcyonem fluviatilem seu ripariam vocat) pectus purpureum est, collum et dorsum in viridi coeruleum, alae fuscae: rostrum, ut etiam pedes, cinereum, Ge. Agricola. Ispidae (ex nostra inspectione) rostrum est nigrum, rectum, in summo acutum, tres digitos longum. Venter totus, et minores sub alis plumae, colore ferrugineo vel ruffo tali qualis fere interiorum castaneae tunicarum est. Pedes breves, rubicundi: in quibus duo longiores digiti ad mediam usque partem connexi, postea finduntur. sunt autem articulati ab imo digiti multis minutis transversis lineis. Plumae genus tegunt, inferior pars nuda est. Per medium dorsum, a principio eius usque ad finem caudae, plumae sunt coerulei coloris diluti et ad album inclinantis, mirum in modum splendidae, ut oculos etiam visu immorantes splendore suo offendant. Pronum caput cum cervice videtur viridis coloris, transversis lineis ex albo coeruleis distinctum. Virent etiam alae, sed interior pars plumarum in eisdem ad purpureum fere tendit violaceo dilutum colorem, ut coerulearum quoque per medium dorsum. Asperguntur et alae lucidis aliquot punctis. longiores earum pennae exteriorem partem viridantem habet, interior nigricat. Lingua perbrevis est, latiuscula, ac subrubens cum faucibus palatoque. Oesophagus valde longus. ventriculus in infimo corpore iuxta anum. adeps ruffa.

C.

Ispida maxime solitaria avis est. Manet apud nos etiam hyeme circa ripas glacie concretas, unde et nomen ei a nostris impositum. Allata est mihi nuper Ianuarii initio capta. ¶ Piscibus vivit. unde in variis linguis alii piscatorem simpliciter, alii piscatorem regis, alii martinum piscatorem vocitant. Circa aquas volat, pisciculis insidiatur et vermibus, Albertus et G. Agricola. Terram circa aquas rostro cavat, ibique nidum congerit ac foetus facit, Author de nat. rerum. Audio eam in arena vel in scopulo aliquo iuxta aquam nidificare: nidum forma rotunda construere, eminente in angulum foramine exiguo, mollem, ex floribus harundinum: pullos interdum novem in nido uno reperiri. ¶ Ispida cum pullis suis suaviter olet moschi odorati fere instar, Hier. Tragus. Caro eius mortuae non putrescit. Vulgo creditur pellem eius detractam (multi una cum carne servant, intestinis tantum ademptis) et alicubi suspensam, pennas quotannis tanquam in vivo corpore mutare: quod ego falsum esse expertus sum in pluribus huius generis avibus per plures annos reservatis, Albertus.

D.

Ali et mansuefieri posse hanc avem non puto.

E.

Qui pannos laneos vendunt, huius avis pellem cum pannis habere solent, quasi vi quadam peculiari adversus tineas polleat. unde et atram a Gallis quibusdam dici arbitrantur. hoc autem ut praestet, satis esse aiunt in eadem cella eam haberi, atque hoc quidam per aliquot annos se expertos mihi retulerunt: ego vix fidem habuerim. Sunt qui negent fulgurari domum in qua fuerit nidus ipsius. Dicunt etiam auguria sectantes hanc avem conservatam in thesauris, augere illos et amoliri paupertatem, Albert. Sunt et similes quaedam circa alcyonem superstitiones, quas retuli in Alcyone H. e.

F.

In cibo non probatur, Hieron. Tragus.

CORNIX aquatica apud Morpetenses Anglos dicta (quam supra inter Cornices descripsimus) rostro est paulo breviore quam ispida, ante volatum eiusdem more crebro nutans. Voce eandem ita refert, ut, nisi videas, ispidam esse iurares. In ripis etiam fluminum degit, et pisciculis victitat.

ITYX, [GR], avis quaedam, Suidas. Sed forte legendum [GR], quod avis nomen commemoravi supra in Ibide H. a. aut [GR]. fertur enim Itys puer in phasianum mutatus.

IUNCO lacus et fluvios petit, caudam motitat ut et cinclus, albicula et tringa. quae inter minores has maiuscula est. turdo enim aequiparatur. Iunco quidem alaudae amicus est, Aristoteles interprete Gaza: qui pro Graeca voce [GR] iunco transtulit. nam Graeci iuncum [GR] nominant. et forte inter iuncos degit cum circa aquas versetur. Apud Hesychium et Varinum [GR] legitur sine lambda. [GR], auriga Amphiarai, et avis quaedam, et planta, Esychius. ¶ Ego (inquit Turnerus) quum nullam aliam noverim aviculam, iuncis et harundinibus insidentem, praeter Anglorum passerem harundinarium, illum iunconem esse iudico. avis est parva, passere paulo minor, cauda longiuscula et capite nigro. caetera fusca, Turnerus. vocat autem hanc avem Anglice a rede sparrow, Germanice [GO], (nostri potius efferrent [GO], id est parum palustrem. Nos plura de harundinario passere inter passeres, et de paro palustri (hic enim ab harundinario passere differt, etsi Turnerus unam avem faciat) inter paros dicemus: ut de motacillis quoque diversis in Elemento M. Eberus et Peucerus etiam Turnerum (ut plerunque) secuti iunconem interpretantur Germanice [GO], id est parum palustrem. Graece ab iisdem scribitur [GR] vel [GR].

74 - de ave Incendiaria - de Ispida