Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

94 - de Pardalo & de Parra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE PARDALO.

PARDALUS, [GR], etiam avicula ([GR], avis) quaedam perhibetur, quae magna ex parte gregatim volat, nec singularem hanc videris, colore tota cinereo est, magnitudine proxima mollicipiti, (qui paulo minor tordo est, etiam ipse totus cinereus, pedibus valens, pennis non item: etsi Gaza pro [GR], legit [GR], ut neque pennis valeat) sed pennis ac pedibus bonis, vocem frequentem ([GR]) nec gravem emittit, Aristot. Pardalis, [GR] avis quaedam, Hesych. Graucalus, [GR], avis cinerea, Idem et Varinus. suspicor autem corruptum esse vocabulum pro pardalo, quae Aristoteli colore tota cinereo, quanquam et caucalias avis quaedam iisdem Grammaticis memoratur. ¶ Gyb. Longolius, eumque secutus Turnerus, ut hunc Eberus et Peucerus, pardalum avem vulgo pluvialem dictam interpretantur, [GO], de qua infra privatim scribemus.

¶ PARONIS avis Festus meminit, ni fallor: ut et varonis et rupicis ex Lucilio.

DE PARRA.

PARRA, vel ut alii scribunt para, per simplex r. (ut et Hermolaus) avis est, quae oriente Sirio (ipso) die non apparere, donec occidat, traditur, Plin. Aristoteles haec eadem de oenanthe scribit, ut avis una existimanda sit. Sed alia videtur inauspicata illa Horatii parra, cuius meminit Carminum 3. 27. his verbis: Impios parrae recinentis omen Ducat, et praegnans canis, etc. In capite paucis animalium, nec nisi volucribus apices: aliis aliter, phasianae corniculis, praeterea parrae, Plinius. alii paro legunt, Hermolaus parco: quae vero sit avis parcus fatetur se ignorare. vide infra in Vanello. Festus duobus in locis parram numerat inter osciens aves, quae ore canentes faciant auspicium. ¶ Author libri de nat. rerum parram cum regulo confundit. Rregulus (inquit) qui et parra, quasi avis parva, dicitur, multa est prole et garritu.

DE PARIS DIVERSIS, ET PRIMUM IN GENERE.

A.

AEGITHALUS, [GR], avis Aristoteli memorata, cuius tres species describit, nos plures agnoscimus, a Gaza vertitur parus, recentioribus eadem parix est, Alberto et aliis. In Campania et aliis regionibus parula vocatur avicula, cuius vertex nigricat coronae specie, quae an parus veterum sit nondum perspexi, Hermolaus Barb. mihi quidem eandem esse dubium non est. sed et alia pari species est coeruleo vertice, nigro tres aut plures. Parus, vulgo parizola, rustice apud nos parascius, Niphus Italus. In aliis Italiae locis parruza, in aliis zinzin, et orbesina nominatur parus communi pluribus speciebus vocabulo. ¶ Gallice mesange vel sparvoczolo, Bellonius. Iacobus Sylvius etiam mesangam vocat. Sabaudice mayenche. ¶ Germanice [GO]. ¶ Anglice a tit mouse. ¶ Illyrice, ni fallor, sykora. ¶ Galli et Germani quidam putaverunt meropem esse avem, quae Gallice mesang appellatur, quod falsum est, Bellonius.

B.

In capite paucis animalium, nec nisi volucribus, apices, aliis aliter, phasianae corniculis, praeter parrae, Plinius. alias paro. Hermolaus legit parco. vide infra in Vanello. Paro maximo pectus luteum est, etc. caeterorum corpora albo, nigro, pallido et cyaneo coloribus distinguuntur, Turnerus. Pari omnes fere iuxta oculos maculas albas habent.

C.

Pari gregatim volitant. ¶ Parus enim quamvis per noctem tinniet (alias tinninet) omnem, At sua vox nulli iure placere potest, Author Philomelae: tanquam parus noctu canat, quod forte para

vel parra facit. ¶ Parus vermiculis vescitur, Aristot. et Albertus. Iniuriam apibus infert, Aristot. et alii. unde apiastram aliqui esse coniecerunt, quae tamen merops est. Vescuntur pari non solum vermibus: sed et canabino semine et nucibus, quas rostris suis acutioribus solent perforare. saevo duo priora genera (parus magnus, et montanus) delectantur, Turnerus. ¶ Pari omnes unguibus suis reptare et facile ubi volunt adhaerere possunt: ita ut ad nucem a filo eis suspensam adhaerescentes comedant. ¶ Capiuntur apud nos etiam media hyeme. ¶ In cavis arborum nidificant, Albert. Ova plurima aedere feruntur, Aristot.

D.

Parus avis est animosa, et ad se defendendam strenua, pro sua magnitudine: vocalis, clamosa, volatu impetuosa, praesertim maior. Noctuam odit.

E.

Gregatim volant: quare saepe complures capiuntur per noctuam. Gustatu farinae vino dilutae primum inebriati capite gravantur, denique cadunt, et abiecti volare non queunt, et facile tolluntur ab apiariis. nocent enim apibus, Aelianus. Paros et luscinias audio stultas esse aves et facile capi, quod propter curiositatem mox ad eum locum accedant a quo aucupes abierint.

F.

Veniunt etiam in cibum pari apud nos, etsi non admodum delicati.

G.

Sunt qui paro eandem facultatem tribuant, quam veteres ictero vel galbulo avi, ut scilicet regium morbum aspectu patientis in se recipiat, ille sanetur.

H.

[GR], nomen avis, et saltationis genus, Suidas et Varin. [GR] et [GR] herbae sunt, Varinus. Aristophani in Avibus aegithallus scribitur l. duplici: ubi Scholiastes, Aegythalus avis est de genere accipitrum, sic dicta quod capram fugat, [GR], ut quidam putant. Sed quae capram fugere fertur avis nocturna est, [GR] Graecis dicta, id est caprimulgus. quae forsitan para vel parra Latinorum fuerit: aegithalus vero parus, non a capra dictus, quam Graeci aega vocant, sed ab impetu fortassis quo utitur volando. nam et [GR], qui flatus est impetuosus, a verbo [GR] derivari suspicor. Sed video Oppianum quoque lib. 3. de aucupio aegithalum pro caprimulgo accipere: forte quod heroicum carmen quo usus est aegothelae vocabulum respueret. Aegythalum (inquit) capturus caprae papillam visco circumlinat. Caeterum avis caprinum lac haustura, cum ultra saepes in stabulum pervolaverit, et fugere capram inceperit, effuso ei ad pedes usque visco deprehenditur. ¶ Pari piscis meminit Bellonius de piscibus lib. 1. cap. 1. item Vuottonus. ¶ Ut Graeci struthopoda, hominem cuius crurum tenuitatem notare voluerint, sic nostri a pari crusculis [GO] nominant.

DE PARO MAIORE.

LARI genus quod maius est fringillago vocatur, [GR], quippe quod fringillam aequet, Aristot. Genera parorum plura sunt, quamvis Aristoteles tria tantum refert. fringillago, maxima omnium, pulchra, inferius ex luteo virescens, in vertice nigricans, quem Germani vocant [GO], Eberus et Peucerus. Longolius etiam et Turnerus parum maiorem [GO] interpretantur, hoc est parum carbonarium, ab atro colore capitis, qui utrinque etiam a collo descendit per pectus et ventrem medium, longiore in maribus, breviore et angustiore in foeminis spatio: nostri partem hanc nigram bracham appellant, [GO]. Sed nostri aucupes parum alium minorem vertice nigro [GO] appellant: maiorem vero [GO] a colorum pulchritudine quibus distinguitur. eundem Germani quidam, [GO], similiter ab atro colore: aliqui [GO], id est parum magnum. Brabanti masenge, ut Galli mesange. Sabaudi maienze. Angli the great titmous, or the great oxei. Itali parisola vel parussola, orbesina, quanquam communia haec nomina etiam aliis paris videntur: vel parisola domesticha, et circa alpes tschirnabò. alicubi etiam capo negro, quod nomen ficedulae potius vel atricapillae convenit. Lusitani tintiaum. Turcae alà. Ex Aegithalis alter (quasi duo tantum genera sint a nonnullis [GR] vocatur, ab aliis [GR] (vox videtur corrupta, Vuottonus legit [GR:]) et sycalis, id est ficedula tempore quo ficus maturae sunt, alias melancoryphus, Athenaeus. vide in

Ficedula, et in Elea. Sed et alii pari, praeter coeruleum, omnes melancoryphi sunt. proprie vero melancoryphus dicta avicula, id est atricapilla, tempore tantum a ficedula differt, a paris plurimum. ¶ Parus maximus ineunte statim vere cantiunculam quandam brevem, nec admodum iucundam exercet, alias mutus. huic pectus luteum est, intercursante linea nigra maiuscula, Turnerus. Pari magni a quibusdam in aedibus aluntur, et muribus quoque vescuntur cute tantum detracta obiectis: et cantillant interdum. ¶ Adversus calculum renum motacilla seu caudatremula vulgo dicta, furno siccata, efficacissima creditur. item quae vulgo Gallorum messengua dicitur, Iac. Sylvius. Vide in Motacilla. Easdem quas veteres galeritae aviculae vires ad colicos et nephriticos cruciatus, easque probatissimas, tribuunt aliqui pulveri aviculae quam vulgus mesenguam vocat, Ant. Mizaldus.

DE PARO COERULEO.

PARUS alter monticola cognomine est, quoniam in montibus degat, cui cauda longior. tertius magnitudine sui exigui corporis discrepat, quanquam caetera similis est, Aristot. Turnerus parum secundum facit qui Germanice dicant [GO], (Anglice the less titmous.) sed haec eadem est, quam nos [GO] vocamus, id est coeruleum parum, qui caeteris minor est, et solus coeruleo insignis capite, quod in aliis omnibus nigrum est vel totum vel ex parte. atqui secundus Aristotelis parus caudam habet longam prae caeteris paris, quamobrem eum nos esse putamus qui a nostris [GO] nuncupatur, cuius iconem infra dabimus. ¶ Tertium parum (inquit Turnerus) Angli nonnam, a similitudine quam cum velata monacha habet, nominant. Sabaudi parum coeruleum nostrum moyne vel moyneton hoc est monialem: atque hoc tertium pari Aristotelis genus esse nobis videtur. alii in eadem regione, ni fallor, lardera. Gallis marenge. Itali patussolin, vel parozolina. Hispani et Lusitani chamaris, ni fallor, vel alioline, vel milheiro. Nostri [GO]: circa Norimberga [GO], quod apiculas devoret. Parus minor vulgo nominatur [GO], Gyb. Longolius. ¶ Genus hoc pari ut aliis plerisque minus, ita etiam mansuetioris ingenii est et minus impetuosum. ¶ Titmous Anglorum ova fere sedecim parit: unde et parvas mulieres foecundas eiusdem aviculae nomine vulgo appellant.

DE PARO ATRO.

PARUM atrum appello, quem plerique Germani [GO], id est parum carbonarium nominant, quanquam etiam parum maiorem Saxones et alii quidam similiter appellant. Alba macula ei infra oculos est, et alia in occipitio, reliquum caput atrum, venter luteus, crura fusca. ¶ Nostri non hoc, sed palustre genus pari, de quo iam dicetur, carbonarium cognominant.

DE PALUSTRI.

PARUS palustris, Germanice [GO]: nostris [GO], cum alii genus praecedens sic appellent: capite prorsus nigro est: cum superior in medio per occipitium maculam albam habeat. Pectus et venter albicant, crura rosea sunt, ut pictura indicat. Dorsum et cauda fusca, aut fere cinerea: unde etiam [GO] a quibusdam appellatur: ab aliis [GO], forte quod circa coenum et paludes degat. Habet etiam aliquid ruffi in supremo dorso: ut pictura Argentoratensis prae se fert. Ego cum captum nuper parulum carbonarium sive atricapillum nostrum inspicerem, deprehendi illum paulo minorem esse coeruleo parulo, corpore fusco ad cinereum vergente: macula nigra continua per totum caput

medium insignem, utrinque candicantem: ventre e cinereo albicante, cauda magis quam vertex nigricante, crusculis ad coeruleum inclinantibus. Turnerus hanc avem Aristotelis iunconem (schoeniclon) facere videtur, et a passere harundinario non distinguere.

DE PARO CRISTATO.

PARUS cristatus nigro est capite cum paucis punctis albis, crista retro extensa, corpore prono fusco, pectore albo, cruribus cinereis. Germani a crista vocant [GO]: vel [GO], et [GO], ut Eberus et Peucerus interpretantur. Galli mesange hupée. Minor est paro maiore, montano par magnitudine, Eberus et Peucerus.

DE PARO CAUDATO.

PARUM caudatum hanc avem voco, quod caudae longitudine paros caeteros excedat. haec esse videtur parus alter Aristotelis, monticola cognomine, quoniam in montibus degat, cauda longiore. Caudae longitudo nomen ei apud nos fecit, [GO]: ut loca montana quae frequentat, [GO]: ut loca montana quae frequentat, [GO]. Parus [GR], minimus quidem omnium in genere parorum, sed longissimam habet caudam, [GO], Eberus et Peucerus. Niger est parte prona, albus supina, in mediis alis iubet, ut et circa ventrem imum sed dilutius. ¶ Tempore verno vocem aedit inconditam, guickeg, guickeg. Gregatim fere volant, deni aut duodeni. Vescuntur vermibus, araneis, forte et gemmis arborum. Foecunda est avis: nam octo, decem aut duodecim fere pullos educat. Raro invenitur nisi tempore frigido. Nidum struit duos fere palmos cum dimidio longum ex musco et filis (aracneorum, ut videtur) compositum, aditu semper angusto, inter frutices, facit autem oblongum, propter caudae longitudinem. In genere ripariarum Plinio avis est, quae nidum e musco arido struit, non quidem oblongum, sed pilae figura tam absolute ut inveniri non possit aditus.

DE PARO SYLVATICO.

HIC quoque parus per quem exiguus est, macula per medium verticem rubente conspicuus, partibus utrinque nigris, crusculis fuscis, alis nigricantibus, et cauda quoque extrema: reliquo corpore viridis, dilutius in ventre. Nostri a sylvis in quibus degit, praesertim circa abietes et iuniperos, vocant [GO]: aliqui minus proprie [GO]. alii a voce [GO]. cantillat em zul zil zalp. Turcae

ut audio, agulgussin. Auceps quidam apud nos aliquandiu aluit, sed mutam.

¶ Audio et mounier apud cinereo: quae nidum rotundum aditu gemino ad arboris alicuius truncum suspendat, et multa ova pariat.

94 - de Pardalo & de Parra