Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE PAVONE.
A.
PAVO avis etiam pavus dicitur, et foem. gen. pava. Hebraice tuk, [HE], quamvis eam vocem aliqui simiam interpretantur. vide in Cercopitheco. Ranan, [HE], alias verbum est, et cantare ac vociferari significat: alias nomen, quod pavonem interpretantur, alii struthionem vel lusciniam. vide in Gallo sylvestri. Similiter ncelasa, [HE], vocem Hebraicam alii pavonem, alii gallum ferum transferunt, alii struthionem: de qua itidem plura scripsimus in Gallo sylvestri. R. Kimhi Iob. 39. neelasa exponit [HE], taos, quod est pavo. Hoben, [HE], vel [HE], Ezech. 27. unde pluralis num. hobanim. D. Kimhi super huius vocis significatione varias opiniones recenset. Sunt qui animal putant ex cuius ossibus conficiuntur opera, ut ex ebore. (Munsterus aliquos elephantem interpretari scribit.) Syrus interpres reddit tavasin, [HE], pavones. Magistri quoque Thal mundici, [HE], tavasa; pavonem vocant, ut Arabica lingua, teste Kimhi, tavas, [HE], nimirum voce mutuo accepta a Graeca [GR]. Alii lignum intelligunt quod vocant [HE], ebenum nimirum. LXX. [GR]. Rectius Kimhi in Ezechiele lignum dicit, quod Arabice vocatur abnus, [HE]: et Hieronymus ligna ebeni ex India, quae nigri coloris pretiosissima sint. ¶ Ut pavo vel pavus Latinis, sic Graecis [GR] vel [GR] dicitur, vide infra in H. a. Vulgo hodie [GR], vel [GR]. ¶ Italice pavon, pavone, pagone, foemina privatim pavonessa. ¶ Hispanice pavon. ¶ Gallice paon. ¶ Germanice [GO], foemina [GO]. Flandrice [GO]. Saxonice [GO]. ¶ Anglice a pecok. ¶ Illirice paw.
B.
Pavo rara olim avis fuit, ut Antiphanes et Eubulus indicant, nostro vero tempore ita abundant
Romae, ut vel coturnicibus nihilo rariores sint, Athenaeus. Theophrastus tradit invectitios esse in Asia pavones, Plinius. Pavo ex Barbaris ad Graecos exportatus esse dicitur, Aelianus. In India omnium maximi qui ubique sunt pavones nascuntur, Aelianus. Pavonum greges agrestes transmarini esse dicuntur in insulis Sami in luco Iunonis: et forte (inquit) in Samo primum et nati et educati sunt, ac in de in alia loca distributi, ut recitat Athenaeus. Babylonia pavones plurimos colore vario distinctos nutrit, Diodorus: tanquam illic maior pulchriorque eorum varietas sit quam alibi, in Caelius accipit. Clemens in Paedagogo homines gulosos pavonem Medum celebrare scribit. ¶ Pavo avis varia est toto genere, Aristot. Colores (varios) incipit fundere in trimatu, Plinius et Aelian. Pavonis pennae magnum quidem ornamentum habent, sed is sine corpore existit, Aelian. Avis est pulcherrima, et pulchritudinis studiosa, Author de nat. rerum. Pavoni natura formae e volucribus dedit palmam, Varro. ¶ Pavonis apicem crinitae arbusculae constituunt, Plinius. Avis est parvo capite, et quasi serpentino, et longis pennis coronato, ruffo, Albertus. Pluma ei in capite instar coronae vel potius cristae, Author de nat. rerum. Collum longum, sapphiri colore, Idem et Albertus. Pavonum cervix, quoties aliquo deflectitur, nitet, Seneca lib. 1. nat. quaest. Pectus quoque colore sapphiri est, lucidum, alae ruffae: dorsum cinereum, ad ruborem declinans, Albertus. Pedes fissi, Aristot. apud Athen. Aves non volaces, ut pavones, gallinae, uropygium (caudam pennis conditam) ineptum habent, (non aptum flecti qua parte cum cute coalescit,) Aristot. Cauda pavoni ad ornatum data est, Cicero 3. de finibus. Cauda mari est longa, pennis plumosis, et in fine pennarum habet orbes ex viridi quasi chrisolithi splendore, et auri et sapphiri coloribus distinctos, Albertus. Caudaque pavonis larga cum luce repleta est, Consimili mutat ratione obversa colores: Qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu, Scire licet sine eo fieri non posse putandum, Lucret. lib. 2. Miraris quoties gemmanteis explicat alas? Et potes hunc saevo tradere dure coco, Martialis. Pavonis caudae pennarum oculos et gemmantes colores Plinius dixit. vide in D. Nullam avem pulchriorem pavone nostro fingere naturam posse credam, nisi cum videro, tot oculis in cauda tam
longa atque densa plumis, tanta colorum varietate, tanto nitore, tam selectis etiam colorum generibus, ut album ac nigrum, quorum per se tristis est, alter reliquos alios obscurat, colores devitentur, Cardanus.
¶ Gyb. Longolius scribit se pavones albos aliquando tanquam rem raram admiratum Coloniae, postea vero frequentiores illos factos esse: advectos primum a mercatoribus e Nortuvegia. Nam cum spectaculi causa (inquit) pavones varii a nostris essent in regionem istam invecti, primo genti fuere miraculo, numero deinde per seminium aucto, cum penitius in frigidiora loca commearent, ex ovis iam animatis albos pullos excluserunt. Produnt nonnulli et in animalibus alba nasci, ex genitoribus alba imaginantibus, sicuti relatum de pavonibus est, Caelius. Inveniuntur in locis humidis et frigidis albi pavones, qui dictos (caudae) colores quasi per pannum album praeferunt, Albertus. In Medera insula pavi quam plurimi sylvestres sunt, colore ad albedinem inclinato, Aloysius Cadamustus. Curiana regio novi orbis pavones habet, sed non pictos aut versicolores. discrepat a foemina parum masculus, Pet. Martyr.
C.
Pavo etiam, ut pleraeque volucres, a sua voce dictus est, Varro. Pupillat pavo, Author Philomelae. ¶ Pavo cum ad libidinem extimulatur, semetipsum velut mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit: idque cum facit rotare dicitur, Columella. Gemmantes suas pinnas ipse muratur, illis semetipsum protegens quum rotari dicitur, Caelius. vide infra in D. ¶ Pavo (mas, ut quidam addunt) amittit pennas cum primis arborum frondibus: recipit cum germine earundem, Aristoteles. Cauda annuis vicibus amissa pudibundus quaerit latebram, donec renascatur, Plinius. Colores varios fundere incipit in (à) trimatu, Idem. Aristot. et Aelian. ¶ Pavo est [GR], hoc est gramine victitat, Aristot. apud Athenaeum. De pavonum tum adultiorum tum pullorum cibo, leges infra in E. ¶ [GR], Philes loquens de avibus quibusdam quae res diversas vel edunt, vel nido imponunt. ¶ Coeunt vere, Aristot. Pavo cum calcat (coit) clamat: et postquam coierit, in posteriora recedit, solum autem vere calcat, Kiranid. Pavones ad idibus Februariis calere incipiunt, Palladius. Pavonem et alias quasdam aves quidam falso concipere sine coitu putant, Albertus. Mares singuli quinis sufficiunt coniugibus, etc. Plura de partu et incubatione eorum, leges infra in E. ¶ Partus brevi a coitu agitur, Aristot. Semel tantummodo anno parit ova duodecim, aut paulo pauciora, nec continuatis diebus, sed binis ternisve interpositis. primiparae octona maxime aedunt, Idem. Irrita et subventanea ova pavones etiam nonnunquam pariunt ut gallinae, Idem, Aelian. et Plinius. Pariunt maxime a trimatu, Idem. Pavo primo anno unum aut alterum ovum parit, sequenti quaterna quinave, caeteris duodena, non amplius: intermittens binos dies ternosve: et ter sanno, si gallinis subiiciantur incubanda. ¶ Excludit pavo diebus tricenis, aut paulo tardius, Aristot. Partus excluditur diebus ter novenis, aut tardius tricesimo, Plin. Pavonis et anseris ova ad vicesimam nonam diem excluduntur, Florentinus. Ter septenis diebus opus est gallinaceo generi. at pavonino et anserino paulo amplius ter novenis, quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus alienigenis patientur. Tum demum sui generis quatuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient. sed et haec quam maxima. nam ex pusillis aves minutae nascuntur, Columella, et partim Varro. Gallinis subiiciunt incubanda ova pavonia: quoniam mas dum foemina incubat, advolans ea frangat, quam ob causam et sylvestres nonnullae aves pariunt fugientes marem, et incubant. Subiiciuntur maxime bina, cum plura suo incubitu nequeant aperire. curaque adhibetur ut cibus assit, ne desiderio eius discedens gallina, intermittat fovendi operam, Aristot. Mares ova frangunt desiderio incubantium. quapropter noctu et in latebris pariunt, aut in excelso cubantes: et nisi molli strato excepta franguntur. ¶ Mortui pavi caro nec marcescit, nec foetet, sed manet tanquam condita aromatibus, Kiranides. ¶ Pavo vivit annos vigintiquinque, Aristot. ¶ Pullus pavi si totus madescat et polluatur, aliquando perit, Albertus.
D.
Inter alites (id est magna aves) pavonum genus reliquas praecedit, cum forma, tum intellectu eius et gloria. Gemmantes laudatus expandit (cum iactatione, Platina) colores adverso maxime Sole, quia sic fulgentius radiant. Simul umbrae quosdam repercussus caeteris qui in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda: omnesque in acervum contrahit pennarum, quos spectari gaudet oculos, Plinius. Formam ipse suam pavo miratur, et si quis formosum appellaverit, mox floridas et auricomas pennas expandit, et veluti pratum floribus refertum erigens ostentat, et oculis ipse lustrans in orbem circunducit. Adeo cauda ei tanquam stellata nitet, ac si quis eum laudaverit de pulchritudine, ambitiosius se geret: si vero reprehenderit, cauda recondita quasi calumniatorem odio sibi esse testabitur, Oppianus. Erecto pennarum flabello seipsum miratur, Textor. Pandentemque alas caudamque ad terga rotantem Pavonem spectare. Tristatur suis pedibus pavo, cauda gloriatur, Petrus Aponensis. Caudam laudatus extendit, et si pedum deformitatem viderit, mox deponit. Quod si a tacito spectetur, pennas omnes quas spectari gaudet, contractis oculis abscondit. Nocte experrectus, cum se in tenebris constitutum intueri non potest, clamans pavide, suam pulchritudinem amisisse se putat, Author de nat. rerum. Sentit pavo pulchritudinem suam, exclamatque
dum pedes intuetur, deformitatem eorum aspernatus, caudamque in rotam erigit, exponitque Soli ut pulchrior videatur, gaudetque hominum admiratione qui illam intuentur: ob id usque ad lassitudinem eam continet, Cardanus. Pavo se non ignorat ex avibus formosissimum esse, verum etiam ubi formae sita sit pulchritudo, praeclare tenet, atque ea elatus et cerviculam iactat: et ex pennis, quae ei non mediocre ornamentum asserunt, maximos spiritus sumit. his enim spectatoribus metum iniicit, et aestivo tempore nativum et non accersitum habet tegumentum. Quod si quem velit exterrere, pennas primum explicat, deinde ad iniiciendum terrorem his concrepat, capitisque elatione ac superbo supercilio velut triplicem cristam iactat. Cum refrigeratio ei necessaria est, tum passis pennis et in anteriorem partem reflexis, ex sese corpus suum opacans, caloris vim frangit et propulsat. Si retro atque a tergo ventus flat, alas paulatim pandit, atque ventus interspirans auras et molles et suaves ei afflat, unde is refrigeratur. Quod si laudatus, tanquam formosus puer aut mulier pulchra, corporis praestantiam belle ostentat, sic is ipse pennas ornate et ordine erigit, ut vel florido prato, vel variae picturae similis esse videatur. Ac vero ante pictorum oculos se ad imitandum expones, abunde sui pingendi potestatem facit, et spectatorem conspectu suo expleri facile patitur: Et quaquaversus conchatam caudam intorquens, et gemmationem et variam magis quam sint Medorum Persarumve vestes, suam stolam ambitiose admodum et elate ostentat, Aelianus.
¶ Pavo pulchritudinis (puritatis) studiosus, gradu composito incedit ne maculetur: et dum est pullus, madidus aliquando totus et pollutus expirat, tanquam impuritatis impatiens, Albertus.
¶ Pavones invidi, et ornatus ac politurae studiosi sunt, Aristot. Ab authoribus non gloriosum tantum animal hoc traditur, sed et malevolum, sicut anser verecundum. quoniam has quoque quidam addiderunt notas in his, haud probatas mihi, Plin. Pavones fimum suum resorbere traduntur, invidentes hominum utilitatibus, Idem. Pavo cauda annuis vicibus amissa cum foliis arborum, donec renascatur iterum cum flore, pudibundus ac moerens quaerit latebram, Plinius.
¶ Pullos suos tanquam alienigenas persequuntur, priusquam illis cristarum nascatur insigne, Palladius. Retulit mihi quidam ob zelum pavonum ova quandoque frangi. pugnant enim pavo et pava pro incubatione ovorum prae nimio insobolem amore, Albertus. Clearchus author est in Leucadia pavonem tantopere adamasse virginem, ut ea defuncta commoveretur, Athenaeus lib. 13. Eustathius et Caelius. ¶ Amici sunt pavones et columbae, Plin. ¶ Phasiani capti recens ita ferociunt, ut ne pavoni quidem parcant, quin mox ore dilacerent, Gyb. Longolius.
E.
Pavones prisci etiam domi cicures alebant, Athenaeus. In hortis Indiae pavones et phasiani mansueti aluntur, Aelianus.
¶ Pavo ex Barbaris ad Graecos exportatus esse dicitur. Primum autem longo temporis intervallo rarus: deinde studiosis elegantiae et pulchritudinis, pretio spectatus fuit Athenis, et viros et mulieres admittentes ad huiusmodi spectaculum, ex eo quaestum fecerunt: atque, ut in oratione contra Erasistratum Antiphon inquit, marem et foeminam mille drachmis aestimarunt. De pavonibus (inquit Merula apud Varronem) nostra memoria greges habere coepit, et veniere magno. ex his M. Aufidius Lurco H S sexagena millia numum in anno dicitur capere. Eundem Plinius scribit ex hoc quaestu reditus sestertium sexagena millia habuisse. Seius a procuratore ternos pullos exigit: eosque cum creverint, quinquagenis denariis (hoc est, libris decem Turonicis, Rob. Cenalis Gallus) vendit, ut nulla ovis hunc assequatur fructum, Varro. Pavonum pretia multi extulerunt ita, ut ova eorum denariis veneant quinis, ipsi facile quinquagenis, grex centenarius facile quadragena milia sestertia ut reddat, ut quidam Albutius aiebat, si in singulos ternos exigeret pullos, perfici sexagena posse, Idem. Hunc locum citans Macrobius in Satur. 3. 13. Ecce res (inquit) non admiranda solum, sed et pudenda, ut ova pavonum quinis denariis veneant, quae hodie non dicam vilius, sed omnino nec veneunt.
¶ Numidiarum gallinarum eadem est fere quae pavonum educatio, Columella.
Pavones nutriri possunt in septis villae affixis, Varro. Et rursus, In aviariis stabulantur turdi ac pavones. Pavones nutrire facillimum est, nisi fures aut animalia inimica formides: qui plerunque per agros vagantes sponte se pascunt, pullosque educunt, et altissimas vespere arbores petunt. Una vero his cura debetur, ut incubantes per agrum foeminas, quae hoc passim faciunt, a vulpe custodias. Ideo in insulis brevibus meliori sorte nutriuntur, Palladius. In insulis potissimum manufactis, multisque herbis et floribus luxuriantibus, educantur pavones, Didymus. Pavonum educatio magis urbani patrisfamiliae, quam tetrici rustici curam poscit. Sed ne haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudines ruris eblandiantur. Harum autem decor avium etiam exteros, nedum dominos oblectat. Itaque genus alitum nemorosis, et parvulis insulis, quales obiacent Italiae, facillime continetur. Nam quoniam nec sublimiter potest, nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur: maioremque pabuli partem acquirit. foeminae quidem sua sponte tanquam servitio liberatae studiosius pullos enutriunt. Nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum ordei concurrentibus obiiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur. Sed huius possessionis rara conditio est, quare
mediterraneis locis maior adhibenda cura est, eaque sic administretur. Herbidus, sylvestrisque ager planus sublimi clauditur maceria, cuius tribus lateribus porticus applicantur: et in quarto duae caellae, ut sit altera custodis habitatio, atque altera stabulum pavonum; sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea septa in modum cavearum, qualia columbarii tectis superponuntur. ea septa distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant. Stabulum autem carere debet uligine: cuius in solo per ordinem figuntur breves paxilli, eorumque partes summae ligulas edolatas habent, quae transversis foratis perticis inducantur, hae porro quadratae perticae esse debent, quae paxillis superponuntur, ut avem recipiant adsilientem. sed idcirco sunt exemptiles, ut, cum res exigit, a paxillis deductae liberum aditum converrentibus stabulum praebeant, Columella. Seius pavonum ova emit, ac supponit gallinis, a quibus ex his excussos pullos refert in id tectum, in quo pavones habet, quod magnum pro multitudine pavonum fieri debet: et habere cubilia discreta, tectorio laevata, quo neque serpens, neque bestia ulla accedere possit. Praeterea locum habere ante se, quo pastum exeant diebus apricis. Utrunque locum purum esse volunt hae volucres. Itaque pastorem earum cum batillo circumire oportet, ac stercus tollere, ac conservare, Varro.
¶ Hoc genus avium cum trimatum explevit, optime progenerat, siquidem tenerior aetas aut sterilis, aut parum foecunda est, Columella. Foeminae pariunt trimulae. iuniores autem vel excludunt vel enutriunt pullos, Didymus. Ad greges constituendos parantur bona aetate, et bona forma. Huic enim natura formae e volucribus dedit palmam. Ad admissuram hae minores bimis non idoneae, nec iam maiores natu, Varro. Vegeti et validi a languidis separandi sunt. quandoquidem hos illi opprimunt maxime, Didymus.
¶ Aliquanto pauciores esse debent mares, quam foeminae, si ad fructum spectes: si ad delectationem, contra. formosior enim mas, Varro. Mares singuli quinis sufficiunt coniugibus, Plinius et Palladius. cum singulae aut binae fuere, corrumpitur salacitate foecunditas, Plinius. Masculus pavo gallinaceam salacitatem habet, atque ideo quinque foeminas desyderat. nam si unam, vel alteram foetam saepius compressit, vixdum concepta in alvo vitiat ova, nec ad partum sinit perduci, quoniam immatura genitalibus locis excidunt, Columella. Ab idibus Februariis calere incipiunt, Palladius. Fere locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt. id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem, Columella. Faba leviter torrefacta in libidinem provocantur, si eis quinto quoque die tepida praebeatur. Sex cyathi uni sufficiunt, Palladius. Signa sunt extimulatae libidinis, cum semetipsum veluti mirantem caudae gemmantibus pinnis protegit: idque cum facit, rotare dicitur, Columella. Cupidinem coeundi masculus confitetur, quoties circa se amictum caudae gemmantis incurvat, et singularum capita occulta pennarum locis suis exerit cum stridore procurrens, Palladius. ¶ Masculi ova et pullos suos persequuntur velut alienigenas, priusquam illis cristarum nascatur insigne, Idem.
¶ Post admissurae tempus confestim matrices custodiendae sunt. ne alibi quam in stabulo foetus aedant, saepiusque digitis loca foeminarum tentanda sunt. nam in promptu gerunt ova, quibus iam partus appropinquat. itaque includendae sunt enitentes, ne extra clausum foetum aedant: maximeque temporibus iis, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri foetus excipiantur. nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedicti perticis insistentes, enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem, Columella. Parturientibus per totam mansiunculam foenum aut stramen est substernendum, ne confrigantur ova cadentia. Stantes siquidem pariunt anno semel atque iterum ova emittentes, eaque omnino duodenum numerum non trascendentia, Didymus. Gallinis ova pavonia subiiciunt incubanda. quoniam mas dum foemina incubat, advolans ea frangat. Subiiciuntur maxime bina, cum plura suo incubitu nequeant aperire: curaque adhibetur ut cibus adsit, ne desiderio eius discedens gallina, intermittat fovendi operam, Aristot. Quotidie diligenter mane temporibus foeturae stabula circumeunda erunt, et iacentia ova colligenda: quae quanto recentiora gallinis subiecta sunt, tanto commodius excluduntur: idque fieri maxime patrisfamilias ratione conducit. nam foeminae pavones, quae non incubant, ter anno fere partus aedunt: at quae fovent ova, totum tempus foecunditatis aut excludendis, aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque fere ovorum. Secundus quatuor. Tertius aut trium aut duorum. Neque est quod committatur ut Rhodiae aves pavo ninis incubent, quae ne suos quidem foetus commode nutriunt. sed veteres maxime quaeque gallinae vernaculi generis eligantur: eaeque novem diebus a primo lunae incremento novenis ovis incubent, sintque ex his quinque pavonina, et caetera gallinacei generis. Decimo deinceps die omnia gallinacea subtrahantur: et totidem (quot ablata sunt) recentia eiusdem generis supponantur, ut trigesima luna (hoc est expletis triginta diebus) quae est fere nova, cum pavoninis excludantur. Sed custodis cura non effugiat observare desilientem matricem, saepiusque ad cubile pervenire, et pavonina ova, quae propter magnitudinem difficilius a gallina moventur, versare manu: idque quo diligentius faciat, una pars ovorum notanda est atramento, quod signum habebit aviarius an a gallina conversa sint. Sed, ut dixi, meminerimus cohortales quammaximas ad hanc rem preparari: quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina, et sena generis sui fovere. cum deinde fecerit pullos ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam
congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur, Columella, Palladius et Didymus. Natos pullos si ad unam transferre a pluribus velis, dicit Columella uni nutrici vigintiquinque sufficere. Mihi vero, ut bene educi possint, videntur quindecim satis esse, Palladius. Ultima parte hyemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est. maxime facit ad hanc rem, si favilla levi torreas fabam, tepidamque des ieiunis quinto quoque die; nec tamen excedas modum sex cyathorum in singulas aveis. haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis septis, quae arundinibus intexi oportere praeposueram, portione servata quinque foeminarum et unius maris ponenda sunt cibaria: nec minus aqua sit idonea potui quod ubi factum est, mares sine rixa deducuntur in sua quisque septa cum foeminis, et aequaliter universus grex pascitur. nam etiam in hoc genere pugnaces inveniuntur masculi, qui et a cibo, et a coitu prohibent minus validos, nisi sint hac ratione separati, Columella.
¶ Pascuntur omne genus obiecto frumento, maxime ordeo. Itaque Seius his dat in menses singulos, ordei singulos modios, ita ut in foetura detur uberius, et antequam salire incipiant, Varro. Pavonum singulis dare convenit in nutrimentum, hyeme quidem, fabarum torrefactarum in prunis sex cyathos, idque ante alium cibum aquamque purissimam exhibere. Sic enim foecundiores reddentur, Didymus. Cum erunt editi pulli, similiter ut gallinacei primo die non amoveatur, postero die cum educatrice transferantur in caveam. primisque diebus alantur ordaceo farre vino resperso: nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata: post paucos deinde dies huic cibo adiiciandum erit concisum porrum Tarentinum, et caseus mollis (recens) vehementer expressus. nam serum nocere pullis manifestum est. Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque iis (ita) pasci debent usque ad sextum mensem. postmodum satis est ordeum de manu praebere (solenniter.) Possunt autem post quintum, et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agro satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem. ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea gallina custoditur, ad quam circumvolant pulli: qui cum ad satietatem pasti sunt, reducunt in villam persequentes, ut dixi, nutricis singultus. satis autem convenit inter autores non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci. nam cum conspexerunt pavoniam prolem, suos pullos diligere desinunt, et immaturos relinquunt, perosae videlicet, quod nec magnitudine, nec specie pavoni pares sint, Columella et Palladius. Primis duobus diebus alimenti nihil est offerendum pullis. tertio autem die, hordei farina subacta vino et tritico ([GR], ut Cornarius legit, cui assentior) et zea decorticata madefactaque ex aqua, pascuntur, Didymus.
¶ Pituitas et cruditates iis remediis submovebis, quibus gallina curatur. Maximum illis periculum est, cum incipit crista produci. nam patiuntur languores infantum similitudine, cum illis tumentes gingivas denticuli aperire nituntur, Palladius. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aveis infestant. sed nec remedia tradunt alia, quam quae gallinaceis adhibentur. nam et pituita, et cruditas, et si quae aliae sunt pestes, iisdem remediis, quae praeposuimus, prohibentur. Septimum deinde mensem cum excesserunt. in tabulo cum caeteris ad nocturnam requiem debent includi. sed erit curandum, ne humi maneant. nam qui sic cubitant, tollendi sunt, et supra perticas imponendi, ne frigore laborent, Columella.
¶ Pavo clamore suo serpentes deterret, et omnia animalia venenata depellit: nec facile prope morari audent, ubi vox illius frequenter auditur, Author de nat. rerum.
¶ Pavo quum alte ascendit, pluviae signum est, Author de nat. rerum. Cognito apparatu venenosi medicamenti, ad locum prodeunt, clamitant, seque ipsos expandunt, et medicamentum ex vasis dispergunt, aut etiam effodiunt, si quidem sit sub terram defossum, Incertus. Rasis et Avicenna eos qui sibi a venenosis animalibus timent, pavones et mustelas nutrire iubent. Pavones, ut Theophrastus asserit, cum paucitant, (ultra solitum clamant,) pluviam indicant, praesertim noctu, Incertus et Gratarolus.
¶ Marium pennae sunt pulchrae, ideoque puellis pro sertis et aliis ornamentis aptae, Crescentien. ¶ E caudae pennis muscaria artificiosa et elegantia conficiuntur, quale describemus in H. e. Lambere quae turpes prohibet tua prandia muscas, Alitis eximiae cauda superba fuit, Martial. ¶ Stercus pavonum ad agriculturam idoneum est, et ad substramen pullorum, Varro. ¶ Pavonis ova ad aureum colorem faciendum conducunt, sicut et anserina, Kiranides.
F.
Pavones primus Q. Hortensius augurali coena posuisse dicitur, quod protinus factum tam luxuriosi quam severi boni viri laudabant, Varro: vel (ut Macrobii quidam codices habent in Satur. 3. 13.) quod potius factum tam luxuriose quam severe. Et crudum pavonem in balnea portas, Iuvenal. Sat. 1. Veniat ante omnes aves ad patinam pavo: et quoniam vivus gloria delectatur, mortuus quoque eiusdem sit particeps, Platina. Ditissimorum mensis duntaxat pavones ac phasiani nati sunt, Idem. Samius pavus numeratur inter cibos electiles, Caelius. Heliogabalus exhibuit palatinis ingentes dapes extis illorum refertas, et capitibus fasianorum et pavonum, Lampridius. Heliogabalus saepe edit ad imitationem Apicii linguas pavonum, etc. Idem. ¶ Pavonis caro cocta non perit, Augustinus de civit. Dei. Pavo triginta annos integer incorruptusque servatur. calor enim
non facile compactam exiccatamque naturam potest dissolvere, neque rursus humorem expellere naturalem, Herm. Barbarus. Extincti pavonis caro nec marcescit, nec foetorem contrahit, sed manet tanquam condita aromatibus, Kiranides. Pavonis caro tam dura est, ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur, Isidorus. Olim amicus quidam pavonis carnem per tres menses integram se asservare mihi significavit: a quo tempore quandiu servarit nondum rescivi.
¶ Pavo occisus per biduum servari debet: vel si annum aetatis excesserit ut minimum triduo, ut durities carnis eius remittatur, Arnoldus de Villan, aestate per diem relinqui debet, hyeme duobus vel tribus, Isaac. Pavones et alia durae carnis animalia, postquam interfecta sunt, per duos aut tres dies relinquer oportet suspensa. pedibus ad pedes alligatis, Haliabas. quidam sinunt eos suspensos sine pondere per decem dies, Mich. Savonarola. Bene decoqui debent, Elluchasem. Pavones veteres hyeme magis conveniunt, Villanovanus. Pavonem, phasianum, etc. assabis. hae quoque aves si elixerunt cum pipere et salvia, non insuaves videbuntur, Platina. ¶ Ut pavo coctus vivus videri possit: Necatur pavo, aut penna superne in cerebrum demissa, aut iugulatur ut hoeduli solent quo sanguis exceat. A gutture deinde usque ad caudam pellis leniter scinditur, scissaque cum propriis pennis a toto corpore ad caput trahitur, quo abscisso cum pelle reservato cruribusque, pavonem ipsum aromatibus ac odoriferis herbis refertum, veru assabis, infixis tamen prius per pectus caryophyllis, involutoque collo linteo albo, continue aqua humectato, ne omnino desiccetur. Coctum pavonem ex veru exemptum, propria pelle integes, et ut pedibus stare videatur, virgulas ferreas infixas tabulae ad hoc fabrefactas per crura, ne cernantur, per corpus ad caput et caudam adiges. Sunt qui ad ludum et risum camphoram cum lana ori indant, ignemque ubi ad mensam fertur, iniiciant. Inaurare etiam pavonem assum et aromatibus conspersum, bracteis aureis licet ad voluptatem et magnificentiam. Idem etiam fieri de phasianis, gruibus, anseribus, capis, ac caeteris avibus potest, Platina. Apicius libro 6. cap. 5. iura quaedam describit pro diversis avibus, turdis, ficedulis, pavo, etc. ut inscriptio habet, quanquam in contextu orationis nulla harum avium nominatur. Idem lib. 2. cap. 2. de pavo (inquit) isicia primum locum habent, ita si cocta fuerint ut callum vincant. secundum locum habent de phasianis.
¶ Caro pavonis incorrupta servatur, ut divus Augustinus experientia comprobavit: nec immerito quidem quoniam (Galeno authore) dura et fibrosa caro est, frigida nempe et sicca, et propter duritatem (Galeno teste de alimentis 3. 18. et de dissolutione continui) difficilis concoctionis, sed gustu iucundissima, (satis bona, Crescentien.) Incertus. Pavonum caro fibrosa seu nervosa est, et supervacanea, et difficilis concoctionis, et mali etiam succi, (quod et Rasis testatur,) Symeon Sethi. Sunt qui velint pavonis carnem crassi et modici alimenti esse, ac difficilis concoctionis, atramque bilem augere: cuius naturae etiam struthiocameli caro habetur, Platina. Pavonis caro propter duritatem ut putredinem vix sentit, ita non facile coquitur, Isidorus. Hepaticis ac spleneticis nocet, Platina. Omnis grandis avis valentissimae materiae est, et plurimi nutrimenti, ut pavo, anser, Celsus. Avicenna etiam inter aves carnis durae pavonem numerat. Pavones calidi sunt et humidi circa secundum, iuxta recentiores (Mich. Savonarolam) et sanguinem melancholicum generant: non admittendi in cibum nisi domi nutriti sunt, ut author est Isaac. et quanquam (inquit idem) plus nutriant anatibus, reliquis tamen avibus duriores et graviores sunt, sicut etiam grues, Ant. Gazius. Est cibus malus eis qui utuntur quiete, et bonus (magis conveniens, Elluchasem) utentibus exercitio. Praeparentur ita ut in Grue dictum est, (aromatibus condiantur,) et vinum generosum superbibatur, Mich. Savonarola. Vino bono vetere superpoto, facilius concoquuntur, Elluchasem. Multum (alias, melancholicum, quod placet) sanguinem gignunt, praesertim vetustiores, Idem. qui etiam odoratas eorum carnes esse scribit. Eis quos haemorrhoides crebro vexant, diligenter vitandae sunt grues et pavones, etc. Arnoldus Villanov. ¶ Inter ova principatum tenent pavonina, Athenaeus. Pessima omnium sunt pavonis ova, propter horribilem odorem carnis eorum, Ant. Gazius.
G.
Fumum de pennis pavoninis, oculis exceptum, lippis vel rubentibus oculis mederi invenio in libro Germanico manuscripto. ¶ Fel pavonis similiter ut perdicis, etc. ut indocti quidam e Dioscoride citant, qui nihil tale habet. ¶ Pavonis limus potus, caducos mirabiliter sanat, Sextus et Kiranides. hinc forte est quod fimum suum hominum utilitati invidens resorbere fertur. Idem fervorem podagra dicitur mitigare, ut quidam nescio ex quo Hieronymo citant. ¶ Anseris et pavonina ova, idem quod gallinacea praestant, Kiranid. ¶ Ferunt pavonis ius quadam peculiari proprietate pleuriticos sanare, praesertim si pingue sit. Pavonis adeps eum rutae succo et melle, affectus colicos ex humore frigido factos, optime tollit. Eius autem ossa adusta, et in aceto trita et illita, lepras et vitiligines emendant, Symeon Sethi.
H.
a. Pava foemina pavonis ab Ausonio dicitur, tamen Columella semper pavonem foeminam dicit. Iunonis avem pro pavone Iuvenalis et Martialis dixerunt. Explicat atque suas ales Iunonia pennas, Ovidius Eleg. 2. Gemmata volucris Iunonia cauda, Statius Sylv. 2. Sydereas Iunonis aves, Idem Sylv. 7. ¶[GR] nominantur apud Pollucem, et a Menodoro ut Athenaeus citat. [GR]
dicitur, et [GR]: et Attici [GR], circumflexum, Eustathius. [GR] Antiphon rhetor in suo de pavonibus sermone, duabus syllabis inflectit. Attici vero cum dicant [GR], indicant rectum esse [GR]. quare et rectus pluralis variat, in quo numero rari sunt obliqui. Herodianus cum iis quae in [FR] desinentia circunflectuntur, ut [GR], haec duo etiam, [GR] et [GR], enumerat, eaque sola per [GR] declinari negat, quoniam et alteram terminationem habeant, nempe [GR] et [GR], Idem. [GR] ([GR]) dicitur a caudae extensione. aliqui a voce [GR] deducunt, [GR]. brevi in longum verso, et mutato accentu. quod non recipimus. nam [GR], ut ait Herodianus per [GR]. breve non est usitatum Graecis. Sunt qui (si a [GR] deduceretur) [GR] potius proferendum fuisse dicant, ut [GR]. Nonnulli [GR] ultima aspirata scribunt, Varinus. [GR], id est ab expandendis pennis, Athenaeus: apud quem etiam Seleucus hanc vocem (ultimam huius vocis) ait Attice praeter rationem aspirari et circunflecti, [GR]: cuius scriptoris Tryphonem quoque testem citat: et sic apud Eupolidem legi ait. item apud Aristophanem in Avibus, [GR]. In dativo etiam [GR] efferunt Attici, ut Aristophanes ibidem. Antiphon rhetor sermonem condidit [GR], id est de saepe in eo nominat, Athenaeus. atqui Eustathius [GR] inquit duabus syllabis inflectitur ab Antiphonte, forte ex libri inscriptione tantum ita sentiens, quae est [GR]. Persicam avem, [GR], apud Aristophanem in Avibus, aliqui interpretantur lautissimam quamvis: quoniam pretiosa omnia quibus solus rex utebatur Persica dicerentur. aliqui gallinaceum, alii pavonem, [GR], Scholiastes. Medica avis, [GR]. pavo, Suidas. alii gallum interpretantur. vide in Gallo B. Ex Argi sanguine ortus est pavo, Theocritus Idyll. 20. utitur autem periphrasi tali, [GR].
¶ Epitheta. Gemmei pavones, Martialis. Picti, Ovid. 2. Metam. Et apud Textorem, Volucris Saturnia, Laudatus, Iunonis, Avis Iunonis, Pythagoreus, Crinitus, Eximius, Sydereus, Regius, Rotans, Speculosus, Pupillans, Oculeus, Samius, Superbus, Inachius. ¶ [GR] ([GR,) Antiphanes apud Athenaeum. [GR], Suidas. [GR], Babrius apud eundem.
¶ Pavoninus adiectivum est, ut pavoninum ovum. Pavonius, idem, Varroni: qui ova pavonia dixit, sed castigatiora exemplaria habent pavonina. Aceris genera plura sunt, quod Gallicum vocatur: et alterum crispo macularum discursu, qui cum excellentior sit, dicitur pavonium, a caudarum pavoninarum similitudine, (vide infra in b. ex Plinio.) Martialis de lecto pavonino, Nomina dat spondae pictis pulcherrima pennis Nunc Iunonis avis, sed prius Argus erat. hoc in Istriae Rhaetiaque praecipuum est, Perottus. In Belgica provincia candidum lapidem serra qua lignum, faciliusque etiam secant ad tegularum et imbricum vicem: ut si libeat ad quae pavonacea vocant tegendi genera. quo in loco doctiores legunt, pavimentata tegendi genera, hoc est pavimentorum more constructa, cuiusmodi permulta hodie videmus. ¶ Phoeniceus sive puniceus color, flagrat velut viola flammea: atque ita a multis olim purpura vocata fuit violacea, hodie pene nomen servat (apud Italos.) nam paonacius, quasi puniceus dicitur: etsi aliqui vocem hanc vernaculam a pavonis colore factam volunt, Ant. Thylesius. Color pavonis, id est color azurus, Andr. Bellunensis. A pavonis natura Itali verbum pavoneggiare deduxerunt, pro eo quod est seipsum mirari. ¶ [GR], id est pavones appellant Graeci nitidius cultos et versicoloribus amictos, (ut attagas servos stigmatias,) Erasmus. In vestitu si nimium splendorem et varietatem affectes, non declinabis scomma quale apud Lucianum lectitatur, [GR]; Iam ver adest, et undenam pavo ? Caelius. [GR], Aristophanes, hoc est, Moleste fero pavones et fastum. Pavones interpretantur sinus (vestium) varios, a varietate colorum pavonis: [GR], Suid. in [GR].
¶ In Hispasi fluvio Indiae pisces quos pavones appellant oriri perhibent, nec alibi usquam. Vocantur autem eodem quo et aves nomine, quia ipsis etiam coerulea sunt cristae, squamae autem versicolores, cauda vero aurea in quamcunque voluerint partem versatilis, Philostratus. Pari piscis meminit Bellonius ab ave dicti lib. 1. de piscibus cap. 1. ubi pai legendum coniecissem, nisi pavones etiam pisces separatim nominaret. ¶ Persicariam vulgo dictam herbam, Germanice quidam nominant [GO], vel [GO], id est pavoninam herbam, vel pavonum specula. quod folia eius ita nigris insigniatur maculis, ceu speculis oculisve, ut pavonum caudae: unde et molybdaenam, id est plumbaginem Plinii quidam esse voluerunt. Fungi seu boleti genus quoddam globosum, sessile, terrae locis sylvestribus haerens, quod initio album vegetumque reperitur, deinde in aridissimum nigrum redigitur tenui membrana nigricantem inclusum, Galli crepitum lupi, nostri [GR], id est pavonis fimum appellant. pulverem illum chirurgi quidam a venae sectione inspergunt ad sistendum sanguinem. vide in Lupo H. a. ¶ [GR] gemma pavoni est similis, Plinius. Kiranidi taòs lapis est de capite pavonis.
¶ Icones. Iunonis templum quindecim stadiis ad laevam Mycenis distat: ubi inter caetera donaria pavonem vidi, quem (quia Iuno<n>i sacram hanc avem esse credunt) ex auro gemmisque splendentibus Hadrianus imperator consecravit, Pausanias in Corinthiacis. In numis etiam pavonis
effigiem sculpebant Samii, quod Iuno, cui haec avis sacra habetur, peculiariter apud eos coleretur, Athenaeus. Kiranides in tao, id est pavone lapide, pavonem avem sculpi iubet, tenentem turturem (trygona) marinum piscem, etc. ad superstitiosos usus.
¶ Fircellius Pavo Reatinus nominatur apud Varronem de re rust. 3. 2.
¶ b. Classis regis Salomonis ibat per mare in Tharsis cum classe Hiram, ferens aurum et argentum, dentes elephantinos, simias et pavones, Regum 3. 10. et Paralip. 2. 9. Antiphon rhetor apud Athenaeum author est pavones (Athenis) aluisse [GR], et multos e Lacedaemone etiam ac Thessalia ad hasce aves spectandas confluxisse, et ut ova sibi compararent operam dedisse. Admittebantur autem, inquit, spectaturi in noviluniis tantum, idque per annos plus quam triginta factitatum. Quod vero ad speciem eorum, sic scribit: [GR]. Ego sic verterim, Quod si qui (Athenis acceptas) has alites in aliam civitatem transferre velit, pristinum locum volatu repetent, pennis vero amputatis, (ne avolare quaeant,) decor omnis amittitur: qui sane non in corpore eorum, sed in pennis totus est positus. ¶ Pavonis magnitudine est catreus avis, etc. Aelianus. Otidem avem imperitus aliquis conspectam, pavonem dixerit, Sinesius in epistolis. Tuo palato clausus pavo nascitur Plumato amictus aureo Babylonico, (id est tapetum Babylonicorum instar ornato,) Petronius Arbiter.
[GR] [GR]
[GR]
[GR]
[GR]
[GR]
Oppianus lib. 2. de venatione. Et rursus lib. 3. [GR]. Meliboeaque fulgens Purpura Thessalico concharum tecta colore Aurea pavonum rident imbuta lepore, Lucret. lib. 2. Solonis dictum de pavonum pulchritudine, vide in Phasiano b. Anzadarahec, est arbor folia habens lucida, ut penna pavonis, semper virens, Sylvaticus. Theombrotion Democritus scribit triginta schoenis a Choaspe nasci, pavonis picturis similem, odore eximio, Plin. Corydalus (id est galerita) avicula in vertice cristam habet instar pavonis, Aegineta. Aceris genus alterum crispo macularum discursu, qui cum excellentior fuit, a similitudine caudae pavonum nomen accepit, in Istria Rhaetiaque praecipuum, Plin. Et alibi, Sunt et undatim crispae mensae, maiore gratia, si pavonum caudae oculos imitentur. Pantherae maculas [GR] vocat Oppianus, Plinius oculos, ut et in pavonis cauda aliqui.
¶ c. Vocat Iunonis ales Consortem thalami, et speculosa volumina versat. Cauda micat, mediis fulgent sua sydera pennis. Venit amans, cupidis miscent simul oscula rostris. Iungit amor geminos geminataque gaudia gliscunt, Io. Textor, ex nescio quo poeta. ¶ Homerum infantem Aegyptiis parentibus ortum, fabulantur cum mel aliquando ex Aegyptiae nutricis uberibus in os eius manasset, ea nocte novem voces diversas aedidisse, hirundinis, pavonis, etc. ut recitavi in Columba livia ex Eustathio.
¶ d. [GR], Varinus.
¶ e. Pavonis cerebrum amatorium poculum est, et cor eius gestatum benevolentiam ac foelicitatem praestat, Kiranides. ¶ Cum amicus quidam mihi olim musacrium ex pennis pavoninae caudae faberrime concinnatum donasset, ego tum ut illi gratias agerem, tum ut ingenium in elegantissimi muneris descriptione exercerem, hanc ad ipsum epistolam dedi: Accepi pulcherrimum munus tuum muscarium pavoninum, pro quo maximas tibi gratias habeo. Video et admiror in illo summam artem, et manuum tuarum dexteritatem artificiosissima illa pennarum in capulo implexione, nodis et internodiis elegantissime confectis. Tu vero non contentus artificio tuo, et nativa pennarum pulchritudine, ornamenta etiam alia addidisti, filis distinxisti aureis, sericisque discoloribus, et villos bombycum textorii operis mollissimae instar fluxaeque comae puellaris ad basin capuli appendisti. Caput eiusdem instar Gordii nodi pennarum caulibus ita implicasti, ut nec initium ullius neque finis appareat. Quod idem in caeteris quoque nodis capuloque toto mirifice a te praestitum est. Artificiosissimum vero illud est in omni opere, si ars quam maxime occultetur: neque ex initio aut fine partium operis, ratio eius constructio prodatur. ea enim quorum modum et rationem videmus, admirari desinimus. Iam cum caules in nodis crassiusculi sint, per internodia vero in subtiles et tenuissimas fibras extensi secundum capuli logitudinem, hoc quoque admiratione auget. Has strias tanquam stamen in tela, transversis et obliquis filorum e serico auroque ductibus veluti subtegmine intertextis, operis Musaici et phrygionum qui acu pingunt aemulatione felici, rhombis aliisque figuris et labyrinthis distinxisti, cancellasti, totumque varium et iucundissimum visu opus perfecisti. Hoc scilicet non modo conatus, sed assequutus etiam mihi videris, ut cum ipsa natura contenderes, et (si dicere fas est) superares quoque. Quid enim in ipso pavone, et elegantissima eius parte, quam toties tanquam hinc se laudari intelligens, non sine summa ambitione et ipse in se admiratur, et spectatoribus expandit ostentatque: quid in hac inquam, tam pulchrum, splendidum, varium et admirabile est, qui oculi, quae gemmae, aut quovis modo appelles, quod non in ornatissimo flabro tuo vel par vel superius spectetur? Fila caudae plumata in opere tuo ut ex pennis minutissime sectis constant, in multam longitudinem promissa, sic levissimo etiam impulsu auram copiosam citant, nec
ventilando tantum refrigerant, sed muscas, culices, et omne volucrium insectorum genus abigunt, gratissimo per aestatem beneficio, ut Hercule musciperda, cui in Olympiis olim Graeci sacrificabant, nihil ad hanc rem opus sit. Sed desino tecum certare, hoc est verbis exprimere velle speciosissimum donum tuum, cuius artificium ne Cicero quidem disertissimus, et cum Roscio mimo contendere solitus, ipsene verbis rem eandem magis variare posset, an Roscius histrio gestibus corporis, satis pro merito depinxerit. Cedo itaque tibi tuaeque arti, et me vinci fateor.
¶ f. Num esuriens fastidis omnia praeter pavonem rhombumque, Horatius Serm. 1. 2. citat etiam Seneca ad Lucilium. Vix tamen eripiam posito pavone, velis quin Hoc potius, quam gallina tergere palatum, Corruptus vanis rerum, quia vaeneat auro Rara avis, etc. Horat. Serm. 2. 2. Apud Alexidem Comicum quidam negat se tantum argenti consumere potuisse, etiamsi pavones esitasset, (ceu longe pretiosissimam avem,) ut Athenaeus recitat.
¶ g. Sanguis pavonis potus daemonia expellit, Kiranides. Interiora eius et fimus suffitu omne malum abigunt, ipse dysentericos sanat, Idem.
¶ h. Pavo quondam Argus erat, qui conversam Io in vaccam, Iunonis ira, custodiebat, a Mercurio demum interfectus: ex cuius cadavere tellus avem protulit, in qua etiamnum signa centum quos habuit oculorum apparent, Oppianus. Vide Ovidium Metam. lib. 1. Argum aiunt in pavonem conversum esse. quamobrem Aristophanes ait, ]GR]; id est, Num tu avis illa es quae Tereus dicitur? a verbo [GR], quod est custodire: eo quod Argus custodiverit Io vaccam, Varinus. ¶ Valle Banae res nota, et vix credenda poetis, Sed quae de vera proditur historia Foemineam in speciem se vertit masculus ales, Pavaque de pavo constitit ante oculos, Ausonius Sectione 1.
¶ Alexander Macedo eiusmodi aves apud Indos videns, earum admiratione commotus, in eos qui has occiderent, gravem poenam constituit, Aelianus. Pavo sacer erat in Libya, ita ut quisquis huius generis avem laesisset, non ferret impune, Eustathius. ¶ Iunoni pavo et anser dicabantur. De pavone fabula est apud Ovidium in Metam. et Athenaeum, Gyrald. Ingreditur liquidum pavonibus aera pictis, Ovidius de Iunone Metam. 2. Iunonis volucrem quae cauda sydera portat, Idem 13. Metam. Didicit iam dives avarus Tantum admirari, tantum laudare disertos, Ut pueri Iunonis avem, Iuvenalis Sat. 7. Iunonis templum quindecim stadiis ad laevam Mycenis distat: ubi inter caetera donaria pavonem vidi, quem (quia Iunoni sacram hanc avem esse credunt) ex auro gemmisque splendentibus Hadrianus imperator consecravit, Pausanias in Corinthiacis. ¶ [GR] (forte [GR]), Eupolis apud Athenaeum. ¶ C. Caligula eo vesaniae processisse traditur, ut sibi tanquam numini sacro phasianos et pavones mactari iusserit, Gyraldus.
¶ Proverbia. Laudant ut pueri pavonem. Proverbii faciem habet quod scripsit Iuvenalis in avaros, qui carmina laudant duntaxat, nihil autem largiuntur poetae. Didicit laudator avarus Tantum admirari, tantum laudare disertos, Ut pueri Iunonis avem. Idem alibi, Probitas laudatur et alget. Notior est metaphora, quam ut oporteat explicare. Ovidius alicubi de pavo, Laudatas ostendit avis Iunonia pennas, Si tacitus spectes, illa recondit opes, Erasmus. ¶ Coquus quidam apud Athenaeum lib. 3. variis et diversis cibis in sartaginem coniectis [GR]. hoc est sartaginem reddidit pavone magis variam. Erasmus in proverbio, Magis varius quam hydra, hunc senarium citans non recte legit [GR], ad hominem referens. Pavonem cognominabant Graeci hominem vestitu nimis splendido et vario utentem: ut supra in H. a. inter derivata exposui.
PEGASUS ales est Aethiopici coeli: quae praeter aures equinum nihil habet, Solinus. Plura leges in Equo H. h.