Conradi Gesneri
Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico
DE
SIRENIBUS. QUAS ALATAS ET SEMI=
volucres fingunt plerique veterum.
SIRENES ab aliquibus etiam inter nymphas connumerantur, (inquit Gyraldus,) quae et a patre Acheloides cognominatae fuerunt, de quibus Homerus in Odyss. 12. et Orpheus in Arg. itemque Apollonius in quarto, (ne Latinos commemorem,) in commentariis Tzetzes in Hesiodum, quod et ipse in Musis retuli. Filiae dicuntur Terpsichores seu Melpomenes et Acheloi, (vel Acheloi et Steropes Amythaonis filiae, Eustathius.) Servius tamen Calliopes ait. Quidam tres commemorant, Parthenopen, Leucosiam, et Ligiam. ([GR] apud Stephanum.) Alii duas tantum, et sine nomine, ut Eustathius notat. alii quatuor: nec qui quinque scripserint defuere. Graeci tradunt Grammatici Sirenas a pectore habuisse ad superiora [GR], id est passerum, speciem: inferiora vero mulierum. De his ita propemodum Servius: Sirenes secundum fabulam tres, in parte virgines fuerunt, et in parte volucres, Acheloi fluminis et Calliopes Musae filiae. harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat. et primo iuxta Pelorum, post in Capreis insula habitaverunt: quae illectos suo cantu in naufragia deducebant. Secundum veritatem, meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam ducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. has Ulysses contemnendo deduxit ad mortem. Buccatius ex Albrio ignobili scriptore, eis virgineum corpus umbilicotenus attribuit, et gallinaceos pedes. Quidam eas in pratis, ubi multa essent mortuorum corpora statuerunt: vel, ut Vergilius cecinit (Aeneid. 5.) Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, Difficiles quondam, multorumque ossibus albos. In Boeoticis est a Pausania proditum, Sirenas ab Iunone impulsas, ut cum Musis canendo certarent: quas cum cantu facile Musae vicissent, eis pennas evulserunt, sertaque ex iis sibi effecere. Stephanus et Apteram ([GR] potius neutro genere, numero plurali) urbem in Creta ex re appellatam scribit, quo loco certamen fuit. Strabo de Sirenis libro primo agit, deque earum sacello, et Sirenusis insulis, quaeve loca ipsae incoluerint. Praetermitto quae traduntur a Palaephato, et a Fulgentio, ne nimius sim: si vacat, eos legito, Haec omnia Gyraldus.
¶ Lycophron Harpyias (Sirenes lege ex Isacio Tzetzes) vocat [GR], quasi [GR]. erant enim alatae, et partes inferiores sicut aves habebant: quas cum Musae cantu vicissent, pennis earum coronatae sunt, excepta Terpsichore quae mater erat Sirenum. haec circa Cretam gesta aiunt, unde et [GR] dicta est Cretae urbs, quod illic victae Sirenes pennas amiserint. Erant autem Sirenes (ut diximus) infra aves, superius homines, et circa Tyrrheniam habitabant, Varinus in Harpe. ¶ Nec Sirenes impetraverint fidem, licet affirmet Dino, Clitarchi celebrati autoris pater, in India esse, mulcerique earum cantu, quos gravatos somno lacerent, Plinius. ¶ Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora Quaslibet admissas detinuere rates, Ovidius. ¶ Sirenussae, [GR], memorantur insulae in Italia iuxta fretum Siculum, in ipso promontorio loci avulsi sitae: qui locus intra sinus suos continet Cymen et Posidoniam, ubi etiam templum Sireneum est in magna veneratione. Meminit Stephanus. et Strabo lib. 5. Athenaeum sive Praenussum promontorium iuxta sinum Posidoniaten, in quo templum Minervae est ab Ulysse conditum, circunflectenti, exiguae tres (inquit) occurrunt insulae, saxosae atque desertae, quas Sirenas appellant, etc. ¶ Surrentum, [GR], Campaniae oppidum a Graecis conditum, quod alio nomine dicitur Petrae Sirenum. Meminit Plinius lib. 3. cap. 5. his verbis, Surrentum cum promontorio Minervae, Sirenum quondam sedes. De hoc et Vergilius Aeneid. 5. Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat.
¶ Eustathius in commentariis suis in Odysseae 12. de Sirenibus scribit ex Hesiodo, ventos etiam ab eis demulceri in fabulis tradi, ita ut mare tranquilletur. (Et alibi, unam ex eis Ligeiam dictam [GR].) Et quod cum vitam virgineam sibi delegissent, per iram Veneris in aves conversae ([GR]) in Tyrrheniam avolarint, et Anthemusam quandam insulam incoluerint in mari Tyrrheno. Homerum [GR] protulisse in duali numero tanquam duae tantum Sirenes fuerint, quarum aliqui nomina dicunt Aglaopheme et Thelxiepeia. alios tres facere, Parthenopen, Ligeam et Leucosiam, ut Lycophron: et Parthenopes tumulum apud Neapolitanos esse. iidem (inquit) alatas faciunt, non item Homerus, facturus eas alioqui sequentes et advolantes ad fugientem Ulyssis navem. Addunt aliqui veterum, eas prae dolore quod solus Ulysses cantu earum invictus praetervectus esset, in mari se precipitasse, et undis eiectas esse in loca ab eis denominata. Sunt qui natas eas dicant e sanguine qui manarit e cornu Acheloi cum lucta ab Hercule victus esset. Sirenum et cerae Plutarchus etiam in Symposiacis meminit. Sirenes etiam astra dicuntur, ut scribit author Lexici Rhetorici, a verbo [GR], quod est fulgere, lucere, inflammare, unde et Sirius (canis sydus) privatim et per excellentiam ita dictus. Est qui [GR] verbum interpretetur, [GR], (quod factum coniicio a nomine [GR] catenam significante.) Est et apud Aristotelem animalculum insectum quod siren masc. genere vocatur. videtur autem illud quoque aedere vocem quandam [GR], (id est futurum aliquid significantem.) [GR] quaedam a Pindaro memorantur, quae suavitate cantus sui ita demulceant ([GR] Graecis demulcere est) auditores, ut alendi corporis obliti contabescant: quo ille nomine Sirenasne an alia quaedam daemonia canora significarit, incertum. ¶ Sirenum fabulam varie interpretantur, allegorice, historice, physice. Per allegoriam enim significare videntur illam philosophiae partem quae contemplationi rerum incumbit, cum aliarum tum
naturalium, et historiae et matheseos cognitioni, quieta et ab actionibus remota. Itaque canunt apud Homerum omnia se nosse, et historiam belli Troiani et quaecunque in terra evenerint, ut quisquis ipsas audierit, illum tum laetiorem ex voluptate percepta, tum cognitione sapientiorem abire. Quanquam autem haec philosophiae pars et voluptatis et eruditionis multum habeat, ita ut hominem vix a se dimittat, et ad officia actionesque humanae vitae necessarias, ut circa res in familia aut repub. gerendas, progredi vix patiatur, (unde etiam ligattis fingitur Ulysses, tanquam ad omnem actionem impeditus,) philosophum tamen qui per Ulyssem indicatur, non nimium his studiis immorari decet, sed contentum hanc voluptatem se degustasse, nec omnino talium rerum cognitionis se expertem esse, ad ea quae in hominum utilitatem administranda et prudenter gerenda sunt pergere, vinculis quibus agere prohibebatur solutis, ut non sibi tantum sed aliis quoque natus videri possit, et perfectus esse philosophus cum parte illa quae contemplatur, tum altera quae agit et mores ac virtutes officiaque exercet. ¶ Sunt qui Sirenas psaltrias quasdam et meretriculas fuisse coniiciant, quae transeuntes viaticis privatos, non mori quidem (haec enim fabulosa hyperbole est) sed misere in posterum vivere effecerint. ¶ Alii senserunt fuisse loca cava, e quibus continuus quidam spiritus emitteretur, qui per fistulas quasdam ab incolis appositas sonum tam suavem reddiderit, ut praetereuntes ad se alliceret et in admirationem aliquandiu immorantes traheret. Et sane constat huiusmodi veluti cantum sponte naturae multis in locis aedi, non modo cavis ore angusto ([GR]:) sed in littoribus etiam modice cavis, ad quae undae per motus diversos allisae sonum non ingratum eliciunt. ¶ Athenaeus coqui cuiusdam facete per Sirenum fabulam iocantis haec fere verba recitat: Si semel culinam meam arte instituero, id plane futurum videbis, quod olim circa Sirenes contigit. Prae suavitate enim nidoris nullus per proximum vicum transire poterit: sed accedens quivis hians ad fores tanquam affixus stabit, donec alius quispiam naribus obturatis adcurrens eum abstraxerit, Haec omnia Eustathius in duodecimum Odysseae, ex tempore a nobis conversa.
¶ Sirenes existimare convenit illecebrosas et fraudulentas esse voluptates: quae delicatis, blandis mellitisque praestigiis omnes homines graviter irretiant, quicunque praesentem vitam tanquam mare quoddam navigant. Has voluptates ille superabit, qui exemplum Ulyssis imitatus, animae facultates et sensuum instrumenta connata, divinis rationibus actionibusque veluti cera referserit, ita ut inani nullo relicto spatio, illae frustra occinentes admitti experiantur: corporeos autem impetus robustissimo philosophiae vinculo compescuerit, externisque machinis inexpugnabiles effecerit. Hoc enim pacto licet sentiens non sentire videbitur, et audiens obaudire. Etenim voluptates simpliciter expertum esse, non statim animam corrumpit, sed per omnem vitam ipsis adhaerere velle temperantiae optimarum actionum immemorem, hoc vero est quod praesentem animae internecionem affert, Author incertus qui morales interpretationes errorum Ulyssis condidit, quas nos aliquando e Graecis Latinas fecimus.
¶ Apollonius Argonautas scribit mare navigantes vidisse insulam Anthemoessam (sic et Hesiodus vocat,) in qua Sirenes fuerint. [GR]. Addit eas Acheloi et Terpsichores filias esse, et comitatas aliquando Proserpinam adhuc virginem, alias avibus, alias virginibus similes aspectu. Nomina earum a Scholiaste annotantur haec, Thelxiope vel Thelxinoe, Molpe, et Aglaóphωnos.
¶ Siren vel sirena, ut recentiores quidam Grammatici scribunt, monstrum maris est sic dictum [GR], quod connectere vel retinere significat. Vel a [GR] quod est catena, eo quod libidinis vinculum Sirenes fuerint. vel a [GR] quod est traho, unde quidam per ypsilon scribunt, sed perperam. Vel a verbo [GR]. Sed frivolae istae Grammaticorum coniecturae sunt, quarum una si mihi recipienda foret, [GR], id est a fune vel catena Sirenes fuisse dictas prae caeteris probarim: quod audientes scilicet voce illarum capti ab ea tanquam fune penderent, et tanquam alligati traherentur, ut ab Herculis Gallici ore procedente catena vincti quidam illum sequuntur apud Lucianum, quod ad demonstrandam eloquentiae vim confictum est. Nec displicuerit si quis a sar Hebraico verbo derivet, quod canere et psallere significat. Eisdem zar ligare est, unde [GR] forte dicitur, quod est funis et vinculum, ¶ [GR], Suidas: apud quem etiam [GR] legimus. Sirenes fabulantur fuisse specie muliebri a thorace et supra, inferius vero avitia, Idem. Et rursus, [GR]. etc. hoc est, Sirenes aiunt aves quasdam facie muliebri fuisse, quae praeternavigantes vocis dulcedine demulsos meretricio cantu deceperint, et tandem mori compulerint. Rei autem veritas est, esse locos quosdam marinos ([GR], in ipso scilicet mari voragines, non in littore) in angustum redactos inter colles quosdam eminentiores, ([GR]), quale nimirum circa Syrtes sunt, ubi colles seu tumuli arenarum sub ipso mari sunt. nisi quis malit angustias maris inter scopulos aliquos montium instar utrinque extra mare eminentes intelligere) in quibus undae marinae compressae et conflictantes argutum quendam sonum aedunt. quo percepto praeternavigantes, et fluctibus se credentes, una cum navibus intereunt. Caeterum Sirenes et Onocentauri apud Esaiam daemones quidam sunt, certa quadam corporis figura assumpta, ad desolationem civitatis alicuius, ira numinis. Syri vero cygnos interpretantur. Hi enim lori ex aqua sursum in aerem volant, et suavem quendam cantum aedunt. Unde Iob. 30. Frater factus sum Sirenum ([HE], letannim, draconum, Hieronymus et Munsterus) et socius passerum,
([GR], struthocamelorum, ut hoc in loco Suidas accipit.) Hoc est, calamitates meas cano, quemadmodum Sirenes, Hucusque Suidas: qui illud etiam ex Graeco quodam epigrammate citat: [GR]. Habitabuntque ibi filiae struthionis (iaana) et pilosi (daemones, seirim, satyri,) Esaiae 13. Vox quidem seirim accedit ad sirenes. Sed Septuaginta pro ieanim vertunt sirenes. vide in Struthione A. [GR], Hesych.
¶ Vobis
Acheloides unde
Pluma, pedesque avium, cum virginis ora geratis?
An quia cum legeret flores Proserpina vernos,
In comitum numero mixtae Sirenes
eratis ?
Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
Protinus ut vestram sentirent
aequora curam,
Posse super fluctus alarum insistere remis
Optastis, facilesque deos habuistis,
et artus
Vidistis vestro subitis flavescere pennis.
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad
aures,
Tantaque dos ori linguae deperderet usum,
Virginei vultus, et vox humana remansit,
Ovidius lib. 5. Metam. unde apparet male quosdam scripsisse postremam Sirenum corporis partem in piscem desinere, authoritate Ovidii: cum hoc neque Ovidius, neque alius quisquam veterum scripserit: etiamsi pictores aliqui nostri temporis Sirenas inferius pisces faciant, decepti nimirum vocabulo vulgi, quod huiusmodi monstra marina virgines marinas vocitat. itaque superius virgines pingunt, et inferius pisces, quoniam in ipso mari eas degere putant atque natare: ad quod piscium non avium forma requiritur. Sed haec forma Nereidum potius quam Sirenum fuerit, de quibus inter Aquatilia nobis scribendum est. ¶ Siren, [GR], dicitur etiam genus tunicae tenuis et perspicuae, qualem scilicet sub Sirio (id est in magno aestu) gestari convenit, Suidas. videri autem potest talis tunica serica esse cum et res et nomen conveniant. ¶ Nescio quis in Lexicon Graecolatinum retulit, sirenem etiam aviculam quandam esse, quod lego apud nullum hactenus probatum authorem legisse memini. Galli quidem vulgo canoram quandam aviculam et suavissime argutam sua lingua serin appellat, forte quasi sirenem. est autem ea veterum acanthis. ¶ [GR], Plato in Symposio. [GR], Idem in Phaedro.
SITARIS, [GR], avis, Varinus. De sitta ave inter picos diximus.
SMERINTHUS, [GR], avis quaedam, et funiculus, Hesych. et Varinus.
SODES, ([GR],) visco decipiuntur, Oppianus Ixeut. 3. 3.
SPARASION, [GR], avis passeri similis, secundum aliquos scips, Varinus.
SPERGULUS, [GR], avicula agrestis, Hesych. et Varinus.
SPHICAS, [GR], genus avis, ut quidam in Lexicon Graecolat. retulit, sine authore.
SPYNGAS, [GR] avis, Hesychius. dicta nimirum a vocis sono.
SPINTURNIX est avis genus turpis figurae, occursatrix, unde artificium perditas. Spinturnix Graece dicitur, ut ait Santra, [GR], Festus. est autem locus obscurus et mutilus. Eandem incendiariam vocant. Vide supra in Elemento I. Graeci [GR] scintillam vocant. Incendiaria autem avis dicenda putatur quaecunque ex aris vel altaribus carbonem (ardentem nimirum et scintillantem) rapuerit.
STETHIAS, [GR], avis quaedam, Hesych. et Varinus. nomen ei a pectore factum apparet, quod forte insigni aliquo colore in ea conspicuum est: ut a Ruffo pectoris colore rubeculam Itali pechietto quasi pectorinum vocitant.