Lessico
Nova Vulgata
CONSTITUTIO
APOSTOLICA
QUA
NOVA VULGATA BIBLIORUM SACRORUM EDITIO
TYPICA DECLARATUR ET PROMULGATUR
IOANNES
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Scripturarum
Thesaurus, quo salvificus nuntius
a Deo hominibus datus continetur ait enim recte s. Augustinus:
de illa civitate unde peregrinamur, litterae nobis venerunt: ipsae
sunt... quae nos hortantur ut bene vivamus (Enarr. in ps. XC,
s. 2,1: PL 37, 1159) ab Ecclesia merito semper summo in
honore est habitus singularique diligentia custoditus. Quae quidem ab
ipsis initiis suis numquam desiit curare, ut populus christianus quam
amplissima frueretur facultate Dei verbum percipiendi, praesertim in
sacra Liturgia, in qua celebranda maximum est sacrae Scripturae
momentum (Conc. Vat. II, Const. Sacros. Conc., n. 24). Ecclesia
ergo in partibus occidentalibus illam ceteris versionibus anteposuit,
quae Vulgata solet appellari quaeque maximam partem a s. Hieronymo,
doctore praeclaro, confecta, tot saeculorum usu in ipsa Ecclesia
probata est (Conc. Trid., sess. IV; Enchir. Bibl., n. 21).
Tam egregiae existimationi documento est etiam cura eius textum ad
criticam rationem apparandi, ac quidem per editionem, quae secundum
altiorem doctrinam adhuc concinnatur a monachis Abbatiae S. Hieronymi
in Urbe, a Pio XI, Decessore Nostro fel. rec., ad hoc institutae (Const.
Apost. Inter praecipuas, 15 Iun. 1933; A.A.S. XXVI, 1934, pp.
85 ss.). Aetate
autem nostra Concilium Vaticanum II, honorem confirmans editioni illi,
quam Vulgatam vocant, tributum (Const. Dei verbum, n. 22),
atque eo contendens, ut in Liturgia Horarum facilior esset intellectus
Psalterii, statuit, ut huius recognoscendi opus, feliciter inchoatum,
quamprimum perduceretur ad finem, respectu habito latinitatis
christianae necnon totius traditionis Ecclesiae (Const. Sacros.
Conc., n. 91). His
omnibus Paulus Vl, Decessor Noster rec. mem., motus est, ut antequam
eidem Concilio finis imponeretur, id est die XXIX mensis Novembris
anno MCMLXV, peculiarem Pontificiam Commissionem constitueret, cuius
esset universalis eiusdem Synodi iussum perficere atque omnes Sacrae
Scripturae libros recognoscere, ut Ecclesia praedita esset editione
Latina, quam progredientia studia biblica postularent quaeque
potissimum rei liturgicae inserviret. In
qua recognitione efficienda ad verbum ratio habita est veteris
textus editionis Vulgatae, ubi videlicet primigenii textus accurate
referuntur, quales in hodiernis editionibus, ad criticam rationem
exactis, referuntur; prudenter vero ille est emendatus, ubi de iis
deflectit vel minus recte eosdem interpretatur. Quam ob rem Latinitas
biblica christiana est adhibita, ita ut aequa aestimatio traditionis
cum iustis postulationibus artis criticae, his temporibus vigentis,
temperaretur (cfr. Alloc. Pauli VI, 23 Dec. 1966; A.A.S. LIX,
1967, pp. 53 s.). Textus,
ex hac ipsa recognitione exortus, quae quidem impensior fuit in
quibusdam libris Veteris Testamenti, quibus s. Hieronymus manus non
admovit, ab anno MCMLXIX ad annum MCMLXXVII seiunctis voluminibus est
editus, nunc vero editione typica , uno volumine comprehensa,
proponitur. Haec Nova Vulgata editio etiam huiusmodi esse poterit, ut
ad eam versiones vulgares referantur, quae usui liturgico et pastorali
destinantur; atque, ut verbis utamur Pauli VI, Decessoris Nostri,
cogitare licet eam certum quoddam fundamentum esse, in quo studia
biblica... innitantur, maxime ubi bibliothecae, specialibus
disciplinis patentes, difficilius consuli possunt et congruentium
studiorum diffusio est impeditior (cfr. Alloc., 22 Dec. 1977; cfr.
diarium L'Osservatore Romano, 23 Dec. 1977, p. 1). Praeteritis temporibus Ecclesia arbitrabatur veterem Vulgatam editionem sufficere atque ad verbum Dei populo christiano impertiendum affatim valere: quod quidem eo satius iam efficere poterit haec Nova Vulgata editio. Itaque
opus, quod Paulus VI vehementer optavit neque ad finem absolutum
potuit videre, quod Ioannes Paulus I studiosa voluntate est prosecutus,
qui Pentateuchi libros, a praedicta Pontificia Commissione recognitos,
sacrorum Antistitibus in urbem Puebla congressuris muneri
mittere statuerat quodque Nosmet ipsi una cum multis ex orbe catholico
valde exspectavimus, typis excusum Ecclesiae iam tradere gaudemus. Quae
cum ita sint, Nos harum Litterarum vi Novam Vulgatam Bibliorum
Sacrorum editionem typicam declaramus et promulgamus,
praesertim in sacra Liturgia utendam, sed et aliis rebus, ut diximus,
accommodatam. Volumus
denique, ut haec Constitutio Nostra firma et efficax semper sit et ab
omnibus, ad quos pertinet, religiose servetur, contrariis quibuslibet
nihil obstantibus. Datum
Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis APRILIS IOANNES
PAULUS PP. II |