Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
1

18 - Balsamum ~ 19 - Aspalathus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ignis oleum elicito. Primum enim clarissima tenuissimaque emanat aqua, tenuissimarum utique partium, quae igni admota modo quodam admirabili flagrat: haec aqua Balsami dicitur. Deinde defluit oleum colore aureo, et substantia inter tenuem, quod oleum balsami vocant. Postremo vero id manat, quod Balsamum vocant, rufo colore. Aqua, quae prius fluxit, ventriculi imbecillitate affectos hausta mirum in modum iuvat: siquidem tum pituitam, tum flatum valenter consumit. sed quod acerrima sit, dari sane per se nequit, nisi vino, aut iure aliquo admixta. Liquor deinde qui secundo stillicidio fluxit, quem quidam caeteris praeferunt, mirifice nervorum vulneribus, compaginum cruciatibus, convulsi, resolutis, comitialibusque succurrit. Ultimum vero oleum haec omnia similiter praestat, verum debilius. Pollent hi liquores et ad alia innumera corporis incommoda, quae brevitati consulentes silentio involvenda duximus.

Cap. XIX
Ἀσπάλαθος – ASPALATHUS

ASPALATHUS, aliis erysisceptron, frutrex est surculosus, multis spinis horrens. Nascitur in Istro, Nisyro, Syria, et Rhodiorum insula: quo ad unguentorum spissamenta pigmentarii utuntur. Optimus est gravis, detracto cortice rubescens, aut in purpuram vergens, densus, odoratus, gustatu amarus. Est et alterum eius genus candidum, lignosum, sine odore: quod deterius habetur. Vim calfaciendi cum adstrictione obtinet: Unde decoctum cum vino ad tetra oris ulcera colluenda convenit: ad nomas genitalium, et sordida ulcera infunditur: subiectum in pesso, partum extrahit. Alvum sistit eius decoctum: et sanguinis reiectionem potu cohibet: urinae difficultatem, inflationesque discutit.

[Aspalathi consideratio.] ASPALATHUS quidem ex Creta, Rhodo, vel Syria ad nos (quod sciverim) non advehitur: etsi existimaverint nonnulli santalum rubrum vocatum esse Aspalathum. Quorum errorem Serapio manifeste prodidit: quandoquidem de santalo agens, nullum (ut assolet) affert Dioscoridis testimonium, sed tantum suae gentis nititur auctoritatibus. Quod maximo argumento est, santalum rubrum nihil cum Aspalatho habere cognationis. Meminit tamen Serapio Aspalathi sub Arabico nomine Darsisahan, ubi leguntur omnia, quae de ipso tradidit Dioscorides. Huic alia validior accedit ratio. siquidem Aloisius Cadamustus, Columbus, et Pinzonus in suis navigationibus ad orientales Indias, aliasque ignotas terras, continuas santalorum recta proceritate sylvas unanimiter vidisse narrant. Quod longe abest ab Aspalatho, qui frutex humilis est suaviter odoratus, amarulento gustu. quae in rubro santalo non deprehenduntur: rubrum enim santalum odoratum non est. Quod si quandoque odoratum sentitur, id (ut optime norunt periti myropolae) non evenit, quod ex se tale sit, sed quod, dum una cum albo, et flavo importatur, quae odorata sunt, ex illis sibi odorem asciverit, qui tamen tractu temporis facile evanescit. [Ruellius errore notatur.] Porro Ruellius mediocri censura non vacat, quod pro certo asserat, id legitimum esse Aspalathum, quod Rhodium oleastrum nonnulli vocant: quo item quondam agallochi vice utebantur myropolia. Cuius materiem cum et in seplasiis, et apud artifices, qui precatorias (ut ita dicam) coronas ad Deiparae virginis salutationem torno conficiunt, diligentissime sim perscrutatus, ea san nigra partem, partim vero ex nigro, flavoque venosa mihi sese obtulit. Rubram autem, et subrubram (ut Ruellius inquit) nusquam me vidisse ingenue fateri possum. Adde etiamnum, quod sit (quemadmodum Rhodii narrant) haec planta ex olearum genere Rhodio tractu abunde proveniens, quae olivas etiam proferat, sed nec multis spinis horrens, nec detracto cortice rubescens. Quamobrem (ut mea fert opinio) Aspalathus non erit Rhodium oleastrum, neque santalum rubrum. Itaque cum nobis Aspalathus desit, qui tamen facile ex Rhodiorum insula afferri posset, suppleat eius locum viticis semen: sic enim in Galeni succedaneis scriptum reperio. [Aspalathi vires ex Gal.] Meminit Aspalathi Galenus lib. VI. simp. med. sic inquiens. Aspalathus gustu quidem acris simul et adstringens est: facultate vero ex dissimilibus constat, nempe partibus suis acribus excalfaciens, partibus vero aliis, austeris scilicet, refrigerans. Itaque utriusque ratione desiccat, et proinde ad putredines, et fluxiones est utilis. Hactenus Galenus. Caeterum quo etiam hi nostri commentarii Santala redoleant, posteaquam antiquiores Graeci eorum non meminerunt, de his hic disserere non alienum duximus. [Santalorum consideratio.] SANTALUM itaque in utraque India sylvis densissimis, ingentissimisque nascitur. Cuius tria numerantur genera: quorum praefertur pallidum, secundum locum habet album, postremum rubrum, quod nullo commendetur odore. priora duo suaviter spirant. Quapropter Mauritanorum sententiam minime probandam putaverim, qui Santalum tertio ordine frigefacere, siccare vero secundo memoriae prodiderunt. Rubrum (ut ipsi asserunt) privatim defluxiones prohibet: incandescentibus inflammationibus, podagrisque ex succo solani, aut sedi, vel portulacae utiliter illinitur. Candidum, ac pallidum, ex rosarum aqua fronti imposita, capitis dolores mulcent. Adversantur omnia calidis febribus: epota aestuanti ventriculo mirifice auxiliantur. Fiunt ex iis, et aqua rosarum epithemata, quae ventriculo illita eius fervorem in ardentissimis febribus extinguunt. Ad haec (ut autor est Avicenna libro de viribus cordis) Santalum non modo cordi efficacissime laetitiam affert, sed et robur non parvum addit. Quare his immiscetur medicamentis, quae cordi, et cordis palpitationi maximam opem praestant.

18 - Balsamum ~ 19 - Aspalathus