Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 4
4

21 - Agallochum ~ 22 - Narcaphthum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

id est. Est igitur odoratum etc. Quemadmodum nec id etiam legit Serapio, qui nec punctorum, nec macularum meminit: sicuti nec Paulus. Caeterum non diu est, quod leitimum importari coepit: nam licet antea, quibusdam non deesset Agallochum verum; nihilominus, quod rarissimum esset, seplasiae fere omnes eius loco, ut superius diximus, oleastrum Rhodium suppeditabant: quem falso existimavit Ruellius aspalathum esse. Nascitur Agallochum (ut Lusitani per meridiem in orientem navigantes testantur) in insula Taprobana, aliisque confinibus locis, cuius integros truncos in Lusitaniam, et Hispaniam iidem secum attulere, qui non modo incensi, sed manuum tantum attritu suaviter (ut aiunt) redolent. Porro ubique pretiosum Agallochum est: nam et in locis, ubi nascitur, plurimi penditur. Verum Agallochum, quod tantopere praestet, hactenus mihi videre non licuit. [Agalloc. fabulosa opinio.] Sunt, qui somniantes dixerint, Agallochi arborem vidisse neminem, cum terrestri tantum paradiso proveniat: illudque ferri fabulantur fluminibus, quae (ut sacra testantur monumenta) ex eo manant. Atqui pro comperto habetur (ut paucis innuit Serapio) Gangem Indiae amplissimum fluvium quam plurima secum Agallochi fragmina vehere, quae tamen in ipsum ducuntur aliorum fluminum cursu, qui in eum confluunt. Quippe cum fluvii transluant loca, ubi Agallochum provenit, aquarum inundationibus turgentes, huius truncos, fragmina, ac ramenta rapiunt una cum aliis variis generis lignis, et in Gangem transferunt: quemadmodum in nostris etiam fluminibus saepe ac saepius visitur. Cuius rei indicium affert illud, quod Venetiis venditur, utpote quod longo aquarum discursu omni ex parte laceratum, exesum, comminutumque spectetur. Quamobrem mirum non est, si dum manibus tractatur, id odoris non praestet, quo illud fragrare praedicant ex natali solo in Lusitaniam advectum. [Agallochi historia ex Serap. et Sim.] Eius plura numerantur genere, si Serapioni fides est adhibenda, qui ex Abohanifa Arabo ita transcribit. Dicunt Agallochum in Arabia nunquam oriri; tametsi quaedam ibi crescat planta neuig vocata, quae quadantenus Agallochum refert. Verum praestantissimum India mittit: et quanvis hoc genere differat (plura enim Indi Agfallochi sunt genera) id tamen quod viribus caetera praecellit per excellentiam Indum peculiariter vocant, quemadmodum nigra myrobalana, quod caeteris praestent, Inda pariter appellant. Indum in quadam Indiae insula invenitur, quae Fimua nominatur. Selectissimum est nigrum, quod varium ostendat colorem, succi splenum, ponderosum, duritie compactum, crassum, non albicans, et quod accensum aegerrime flagret. Secundae bonitatis est Mondunum a Mondel Indiae urbe denominatum. Tertium est Scificum, quod non obscurae bonitatis praesumitur, quod sua praestanti vi, ac gravedine in aqua coniectum, non innanet, sed statim subsidat. porro ex hoc genere id magis praestat, quod crassum est, et plurimo humore praegnans. Postremam sedem habet Alcumericum Seifico bonitate cedens: tametsi Alcumeri non longius a Seifi distet, quam itinere triduano. Praestat in Alcumerici genere nigrum nulla albedine varium, grave, ignium flammis diu resistens, veruntamen viribus Seifico infirmius est. Item ex auctoritate Chealfetcbeni idem ita scribit. Ferunt praeterea, quod incolae Agallochum statim ab arbore dissectum integro anno sepeliunt, ut ita terra obrutum mercescat cortex, lignumque tantum purum remaneat, adeo ut e ligno nihil erodatur. Ferunt insuper illis in regionibus collabentes ex Agallochi arboribus ramos, ruptos a fluminum inundationibus per circumstantesregiones deferri. Haec Serapio. Cui subscribit e recentionibus Graecis Simeon Sethi, causam etiam reddens, cur annua sepultura dissectum Agallochum recondatur, cum inquit. Non alias odoratius futurum existimant, nisi prius marcorem aliquem, et teredinem senserit: proinde harum regionum incolae dissectum sub terra condunt, suoque tempore eximunt, et negociatoribus vendunt. [Fuchsu sententia improbata.] Nicolaus Myrepsicus saepius in suis componendis medicamentis Agallochi crudi meminit, ubi Fuchsius prima de antidotis sectione, sic adnotavit. Saepe Agallochi crudi mentionem facit Nicolaus, ideoque hoc loco, quae nostra de illo sit sententia, exponemus. Per crudum itaque lignum intelligo, quod non putruit: nam (ut testis est Simeon Sethi) eius regionis in qua provenit incolae idipsum concidunt, et sub terra multo pulvere obruunt, et post aliquod temporis spatium, quantum scilicet sufficere videtur, ligni partes educunt, et mercatoribus vendunt. crudum itaque erit, quod terra non obruitur, sed statim ab arbore excisum ad usum rapitur. Haec Fuchsii sententia. A quo nos pace sua dissentimus. nam si in componendis medicamentis praestantiora simplicia semper exposcimus, sitque Agallochum illud praestantius, odoratiusque (ut etiam Simeon ille refert) quod terra, vel pulvere fuerit sepultum, non video, cur potius insepultum, et statim ab ipsa arbore excisum (id enim ob locorum distantiam recens habere nequimus) crudum vocaverit Nicolaus, praestantiusque existimaverit. Pulvere enim vel terra conditum coqui non potest, quod nullus ibi sit ignis, neque calor, sed potius recrementitia humiditate exui, quae fortasse odorem eius obtundit. Verum crediderim potius, per crudum Agallochum Nicolao illud designari, quod non fuerit antea elixum: quod inde fortassis odoratissima lavacra ex Agallochi decocto sibi conficiant Indi, aliaque odoramenta in regales praeparent usus, ut etiam cum rhabarbaro fieri narrant. Vel forte per crudum illud intelligit Nicolaus, quod impetu fluminum, longoque eorum ductu per regiones <non> defertur. In his nanque calorificis regionibus aquae a solibus non obscure calefactae non modo illud omni ex parte diluunt, sed etiam elixant. Illud praeterea addiderim, quod cum non modo crudum, sed etiam bonum addiderit Nicolaus, nullum aliud expetere videtur, quam quod sepultum praestantissimum evaserit. [Agallochi facultas.] Caeterum Agallochi omne genus excalfacit, et exiccat ordine secundo. Facit, ut Avicenna scribit, ad cordis affectus: ob idque inter ea medicamenta, quae cordi praesidio sunt, Agallochum recensuit. Huius non reperio meminisse Galenum alibi, quam in succidaneis, ubi centaurium supplet pro Agallocho.

Cap. XXII
Νάρκαφθον – NARCAPHTHUM

NARCAPHTHUM ex India defertur, corticosum, simile sycomori libro: quod iucundi odoris gratia suffitur. Miscetur thymiamatis compositis. Constrictionibus vulvae suffitu prodest.

[Narcaphthi consideratio.] TAM breviter, tamque parce de Narcaphtho scripsit Dioscorides, ut nimirum mihi perdifficile sit explicare, quidnam hac aetate ad nos ex India afferatur, quod legitimum Narcaphthum referat. Eoque magis quod nihil de hoc (quod equidem sciam)

21 - Agallochum ~ 22 - Narcaphthum