Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 5
6

47 - Sampsuchinum ~ 48 - Ociminum ~ 49 - Abrotoninum
50
- Anethinum ~ 51 - Susinum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

dissidere tradiderint; non ab re credidere nonnulli aliud esse sampsuchum, aliud vero amaracum. Quorum opinionem etiam Dioscorides, quod in his unguentorum compositionibus Sampsuchinum, et Amaracinum diversis capitibus digesserit. Quod facile plerosque ad credendum induxit, has stirpes tum faci, tum viribus differre, hac ratione freti, quod si alterum ab altero non distaret, omnino praeter rationem de his variis in locis scripsisset Dioscorides, alterum unguentum Amaracinum, alterum vero Sampsuchinum appellans. [Solutio controversiae.] Porro ut huiusmodi controversia tollatur, sciendum est, stirpem eam, quae Galeno, et Paulo amaracum appellatur, id sane amaracum non esse, quod Theophrastus Diosc. et Plinius sampsuchi vocavere, sed potius (ut ego existimo) marum, id quod etiam sentiunt clariores nostri seculi simplicium indagatores. Nanque mari nec Galenus, nec item Paulus quicquam prorsus in simplicium medicamentorum libris meminerunt. Quare non deest suspicio, quin librariorum culpa, in Galeno mari titulus in amaracum abierit: quandoquidem in eius tum gradibus, tum facultatibus assignandis Galenus a Dioscoridis maro non longe recesserit. [Opinio quorundam.] Sunt et qui velint apud Paulum, et Galenum id amaracum dici, quod Dioscorides parthenium vocat: quippe et hoc quibusdam amaracum vocatur. Cuius rei indicium esse existimant, quod tam Galenus, quam Paulus nullibi in simp. medic. libris aliquid de parthenio posteritatis memoriae prodiderunt. quorum opinio non omnino reprobanda videtur. Caeterum licet Dioscorides Sampsuchini, et Amaracini diversis per se capitibus meminerit; non obstat propterea, quo minus idem esse possint sampsuchum, et amaracum. Siquidem duabus de causis ut alterum ab altero distingueret, Dioscorides facile impulsus fuit. quarum altera est, quod si diligenter animadvertantur utrorunque compositiones, utique Amaracinum tum multo odoratius, tum Sampsuchino pretiosius indicabitur. Ideoque autor, eo quod nolebat unguentum hoc apprime nobile intactum relinquere, quodque ob eius claritatem id particulari descriptione dignum censebat, ut praestantiae discrimen faceret, utque etiam minus probatum a probatissimo dignosceretur, homonymiam immutavit, ipsumque non quidem Sampsuchinum, sed Amaracinum appellare voluit: nam si id non fecisset, quodnam altero praestantius esset, discerni non potuisset. Huc accedit alia ratio, qua alterum Sampsuchinum, alterum vero Amaracinum Dioscorides appellaverit: quod (ut libro tertio proprio capite legitur) in Cizico sampsuchum amaracum appellabatur, unde hoc unguentum insigne petitur. Et quoniam a Cizicenis claris illius compositoribus ex eorum more Amaracinum vocabatur, talem nomenclaturam Dioscorides haud quaquam permutandum censuit. Quare ipsum in eadem reliquit appellatione, quam secum ex Cizico tulerat.

Cap. XLVIII
Ὠκίμινον – OCIMINUM

OCIMINUM oleum fit ut cyprinum. Ocimi folia decerpta librarum undecim, et bessis pondo, die noctuque viginti olei libris macerato, premito, colato: cumque exhauseris qual{l}um, rursus parem olei modum fundito, et exprimito. Vocatur autem id secundarium: nam tertiae perfusionis non est capax. Deinde recens ocimum aequali pondere, ut in rosaceo diximus, rursus maceratur, et cum tanto temporis spatio maduerit, exprimitur, et oleum reconditur. quod si in animo fuerit ter, aut quater madefacere, semper ocimum recens addes. Potest ex omphacino confici: sed illo modo melius. Idem quod sampsuchinum potest, sed inefficacius.

Cap. XLIX
Ἀβροτόνινον – ABROTONINUM

OLEI cyprini odoribus imbuti libris novem et quincunce, foliorum abrotoni libras octo die noctuque madefactas. premito. Quod si in longum tempus oleum velis asservari, eiectis prioribus foliis, nova appones, et macerata exprimes. Calfacit: ad vulvae duritias, praeclusionesque efficax est: menstrua, et secundas pellit.

Cap. L
Ἀνέθινον – ANETHINUM

OLEI libris octo et dodrante, florum anethi libras undecim et bessem, maceratas in oleo die una, manibus premito, et recondito. Quod si iterum perfundere velis, recentes anethi flores consimiliter madefacito. Vulvarum duritias emollit , venarum spiracula laxat, contra horrores febrium circuitu redeuntes auxiliatur: calfacit enim, et lassitudines discutit: prodest articulorum doloribus.

Cap. LI
Σούσινον – SUSINUM

SUSINUM, quod alii lilinum appellant, sic temperatur. Olei librae novem cum quincunce, calami librae quinque et quadrans, myrrhae unciae quinque, permixto odorifero vino decoquuntur, et colato oleo, cardamomi tusi et coelesti aqua madefacti librae tres et semis macerantur, premunturque, tres librae cum semisse spissati olei assumuntur. mille lilia decerptis foliis, in latum, non tamen profundum, labellum demittuntur: iniectum oleum manibus melle perunctis agitatur: die noctuque conquiescunt, et in pixidem matutinis exprimuntur. quod defluet oleum, protinus ab aqua, quae simul expressa fuerat, colo incerni oportet: non enim , ut rosaceum moram tolerat; nam concalfactum fervet, et computrescit: quare saepius decapulandum. Vasa melle illinenda, tenuis sal inspargendus, et si qua sordes vasis faucibus haesit, eximenda. Odoramentis iam expressis ex quasillo in labellum transfusis, rursum olei prius odoribus imbuendi, quod primum pondus aequet, et cardamomi tusi drachmae decem coniiciuntur. Haec manibus scite pressa,

47 - Sampsuchinum ~ 48 - Ociminum ~ 49 - Abrotoninum
50 - Anethinum ~ 51 - Susinum