Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 59
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Amaracini consideratio.] SUPERIUS in sampsuchini commentario abunde de Amaracino a nobis dictum est. Quo fit, ut hic de eo plura scribere non sit opus. Huius meminit Galenus libro primo de antidotis, dum hedychroum explicat, quod theriacae admiscetur, ubi diffusius de eo agens scribit, quod sui temporis unguentarii amaraci loco, ex quo in Cyzico antiquitus parabatur, marum imponebant, ut maiorem expiraret odorem. Caeterum se iusisse ait, ut legitimum experiretur amaracinum, id sibi ex solo amaraco praeparari: quod etsi odoris fragrantia videretur inferius, non tamen viribus imbecillius fuisse testatur.
Cap. LVIII
Μεγαλεῖον
– MEGALINUM
FACTITABATUR olim Megalinum, sed nunc compositio exolevit, et prorsus obliterata est. Cuius ad historiae complementum meminisse non fuit alienum. Mistura cum amaracino eadem erat, sed resina exuperabat, hac tantum ratione differens. Quare leviter emollit. Resina unguentis, neque tutelae, neque voluptatis gratia adiicitur, sed coloris, crassamentique causa. Ea tantisper coquitur, dum desinat olere: cuius coquenda ratio declarabitur, cum de resina disseremus.
Cap. LIX
Ἡδύχρουν
–
HEDYCROUM
QUOD Hedychroon vocant, in Co fieri solet: eisdem praeditum viribus, et misturis, quibus amaracinum, sed suavius spirat.
HEDYCHROI compositionis meminit Galenus libro primo de antidotis, cum omnia, quae continet, odoramenta vino subacta Andromachi theriaca recipiat. Caeterum etsi hedychroi parandi rationes plures dicat reperiri, unam tamen elegit, quam hoc modo descripsit. [Hedychroi compositio ex Galeno.] Hedychroum habet mari drachmas duas: asari, amaraci, aspalathi, schoem, calami odorati, phu pontici totidem: xylobalsami vero, et opobalsami, cinnamomi, costi, singulorum drachmas tres: myrrhae drachmas sex, totidem folii malabathrini, nardi Indicae, croci, casiae: duplo autem plus amomi, advectae vero ex Chio abundante plurimis fontibus insula mastiches drachmam unam: vino falerno omnia excipe. Cum igitur haec miscueris, fac trochiscos similes theriaci, et scillinis, quos exiccabis eo modo, quo diximus. Productus fuit Galenus, ut hunc parandi modum describeret, tum quod Andromachus hedychroum (ut inquit) nullibi literis mandaverit: tum etiam ut rei medicae imperitos doceret, quidnam esset hedychroum in theriacae praeparatione, ne in eum errorem caderent, in quem sua aetate medicum quendam Romae lapsum fuisse commemorat: qui compositurus antidotum, quaerebat apud myropolas Hedychroum; existimans esse herbam, aut radicem, aut quodpiam simplex medicamentum. id quod etiam hac nostra tempestate quam plurimis evenisse comperimus. Avicenna, et caeteri Arabicae familiae scriptores in sua theriacae compositione hedychroum trochiscos Alindaracaron appellavere, tradentes varias eorum compositiones in simplicibus medicamentis, pondere, et mensuris a Galeni doctrina plurimum differentes. [Theriacae depravatio.] Quare mirari non licet, si tandiu legitima Theriacae compositio infeliciter successerit; cum et ab Arabibus, et a myropolis, adulterinis medicamentis fuerit depravata.
Cap. LX
Μετώπιον
– METOPIUM
FIT in Aegypto unguentum, quod Metopion patrio nomine appellatur, propter galbani mistionem: nam lignum, in quo galbanum enascitur, metopion vocant. Constat amygdalis amaris, omphacino oleo, cardamomo, odorato iunco, calamo, melle, vino, myrrha, balsami semine, galbano, et resina. Probatur pingue, gravi odore, quod magis cardamomum, et myrrham, quam galbanum resipiat. Calfacit vehementer, et adurit, atque extrahit: ora venarum aperit: ulcera purgat, extrahitque: ad praecisos nervos, et musculos, ad hernias humore contractas, cum erodentibus medicamentis efficax est. ceratis, et malagmatis inseritur: horroribus, convulsisque, praesertim quibus cervix in scapulas deiecta, et retrorsum contracta est, utile habetur: sudores ciet, vulvae spiracula recludit, et eiusdem duritias laxat. In summa molliendi naturam habet.
Cap. LXI
Μενδήσιον
– MENDESIUM
MENDESIUM constat balanino oleo, myrrha, cassia, et resina. Aliqui tamen post singulorum pondera, cinnamomi exiguum addunt, nullo compendio: nam quae simul excocta non fuere, vim nullam exhibent. Similem metopio vim obtinet, sed inferiorem multo.
Cap. LXII
Στακτὴ
– STACTE
STACTE vocatur pinguitudo recentis myrrhae cum exigua aqua tusae, et organo expressae. Ea perquam odorata, ac pretiosa est, atque unguentum per se facit, quod Stacte nominatur. Maxime probatur, quae nullam olei mistionem admisit, cuius minima portio compos est virium plurimarum. Vim calfactoriam, myrrhae, et calidis unguentis respondentem habet.
STACTE Serapioni, quemadmodum et reliquis Mauritanis, pariterque officinis Styrax liquidus appellatur, cuius copia non solum Venetiis ubique venalis habetur, sed in omnibus fere officinis reperitur, quae medicamentorum componendorum artem exercent. [Stactes consideratio.] Quod autem Stacte myrrhae sit liquidus vocatus Styrax, facile probat Serapio. quippe qui capite de Styrace calamita, liquidum styracem ex myrrha primum aqua conspersa, ac deinde expressa, fieri tradidit: qua in re Dioscoridem ad unguem imitatur. Cui quidem sententiae illud adstipulatur, quod liquidus styrax