Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
79

85 - Naphtha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Epiri, quam vulgo Valonam nuncupant, Venetias pissasphaltum pro picandis navigiis copiosum importatur: quippe quod pineae pici commixtum, valentissime id muneris praestet. Nuper ex Dalmatia afferri coepit, ubi prope Lesinam non longe a Narenta foditur: cuius amicus quidam mihi copiam fecit. Foditur et in Pannonia, ubi id incolae fossitiam ceram esse existimant. [Fuch. et quorundam lapsus.] Scribit Fuchsius libro primo de componendis medicamentis, pissasphaltum nunc etiam tribus fere milliaribus ab Ispruch reperiri, vocarique Germanico sermone Trischemblut, cuius portionem aliquam adhuc habere fatetur, sibi a Georgio Collimitio transmissam, quae succensa bitumen ac picem verissime redolet. Sed equidem vereor, ne ipse quoque decipiatur, quemadmodum Ioannem Transtetterum clarissimum medicum in Ispruch deceptum esse scio una cum Georgio illo. Is enim lapidem gagatem, qui fere tribus ab ea civitate Germanicis milliaribus (ut Fuchsius inquit) in litore cuiusdam torrentis frequentissimus reperitur, pro pissasphalto ostendebat. Sed illius error, dum ego in Ispruch essem, a clarissimo Ioanne Petro Merendio medico Regio, et a me pariter deprehensus est: quod lapis Germanica lingua Trischemblut vocatus, et si lapidis gagatae modo conflagret, et bitumen redoleat accensus; nunquam tamen ut pix, et asphaltus igne liquescit, sed ligni, vel tedae modo comburitur. [Naphthae mentio.] Praeterea ultimum bituminis genus, quod Naphtham vocant, Plinius libro II. capite CVIII. in Austagenis Parthiae inveniri prodidit, tantamque esse huic ignium cognationem, ut transiliant protinus in ipsum undecunque visum. Quod etsi in Italiam aliunde (quod sciam) non inferatur; inibi tamen pluribus in locis id generis erumpit, quod eosdem cum igne praestat effectus: quale est quod in agro Mutinensi scaturit, petroleum, sive saxeum appellatum. Sed ut redeamus, unde digressi sumus, bitumen Sodomeum non nisi fictitium, vel impostorum malitia adulteratum advehitur. [Brasa. opinio improbata.] Proinde Brasavolus in synceri defectu Mumiam a Mauritanis vocatam substituit, quod certo crediderit, mumiam esse legitimum Palestinum asphaltum. Quandoquidem existimavit, siccatum Arabum, tum aliarum gentium corpora, quae pro mumia ex Syria, et Aegypto Venetias deferuntur, cum sint ex infima regionis plebecula, vice aloes, myrrhae, croci, et balsami ex more Iudaico, duntaxat asphalto impleri: quod eorum pauperies aromatum sumptus non toleret. Hoc fundamentum hinc iecisse videtur, quod Strabo literis mandaverit bitumen Sodomei lacus in usu esse ad tutanda hominum cadavera. [Mumiae consideratio] Sed quantum ipse ex Arabum scriptis deprompsi, apud eos MUMIA potius est pissasphaltum, quam asphaltum: siquidem scribit Avicenna, mumiam eadem praestare, quae asphaltus pice commixtus. Ex quo facile coniicere possumus, cadavera illa pissasphalto tantum impleri. Cui etiam subscribit Serapio, qui  de Mumia disserent, ex Dioscoridis auctoritate, eadem, quae Dioscorides de pissasphalto tradidit, ipse verbotenus ad mumiam retulit, sic inquiens. Mumia est in terris Apolloniae: descendit nanque ex montibus, qui ducunt flumina cum aqua, et eiicit eam aqua fluminis in ripis, et est coagulata, et fit sicut cera, et habet odorem picis mixtae cum asphalto cum aliquo foetore: et virtus eius est, sicut picis, et asphalti mixtorum. Unde potius asserendum putaverim, nostram Mumiam esse pissasphaltum, quam asphaltum. Et quanvis dicat Strabo bituminis usum fuisse ad conservanda cadavera: non tamen negat quin bitumini picem admisceant, fiatque pissasphaltum factitium. Verum Serapio, et Avicenna has mixturas optime noverant, utpote quibus non modo Syri, sed et suae gentis Mauritani uterentur. Quo fit, ut Brasavoli sententiam non probandam existimem, quod scilicet vulgaris Mumia bituminis loco in componendis medicamentis substituatur. Nanque Mumia praeterquam quod est (ut puto) syncerum pissasphaltum, vel asphaltum pice mixtum, concepit defluentem humorem, qui continuo e cadaveribus in sepulcris liquatur. Ex quo credendum est,eam non parum suam immutasse naturam. Porro satius ducerem Galenum, et Paulum consulere, qui in succedaneis, si desit asphaltus, picem liquidam subdunt. Caeterum notare convenit, Serapionem Mumiam Dioscoridis pissasphalto adiecisse, ut quae aliquam inter se cognationem haberent, abinvicem non disiungeret: non enim erat nescius, huiuscemodi cadavera pissasphalto impleri, quemadmodum myrrha, croco, aloe, ac etiam balsamo simul admixtis implebantur, quae veram tractu temporis conficiebant mumiam, cuius meminit eiusdem capitis initio, his verbis. Mumia sepulcrorum fit e myrrha, aloe, aliisque rebus his additis, et humiditate, quam exudant humana corpora. Veruntamen hac nostra tempestate in Italiam haud quaquam advehitur: quippe quod hac mixtione nulla earum regionum cadavera praeter nobilium, ac divitum condiantur, et hi quidem sepulcra habent sibi constituta, diligenterque occlusa. Idcirco non ita facile istorum corpora surripi possunt a mercatoribus illuc profectis, ut minori tum difficultate, tum suspicione auferri possunt pauperum, et ignobilium, asphalto pice mixto, vel ipso pissasphalto confarcta. Ideoque apertissime falluntur, qui pro legitima mumia arefactam istiusmodi cadaverum carnem assumunt, non autem eorum infarctum, veluti seplasiariorum quam plurimi, qui carnes et ossa contundunt, eaque medicamentis admiscent, quae mumiam exposcunt. Necessum igitur esset legitimam mumiam expetentibus, ut in hospitalibus nostris cadavera obeuntium aloe, myrrha, et croco repleri curarent, eamque deinde suo tempore eximi. [Mumiae vires.] Mumia enim (ut Arabes tradunt) quam plurimis pollet facultatibus: siquidem secundo ordine tum siccat, tum excalfacit: capitis dolores frigiditate obortos absque humorum praesentia mulcet. Medetur hemicraneae, paralysi, oris distractionibus, comitialibus, vertiginosisque, si ex amaraci aqua naribus immittatur. Leucoii oleo, sive hyoscyamino grani pondere subacta, ad aurium dolores frigidos utiliter in earum concavitatem infunditur. Prodest quatuor granorum pondere ex thymbrae decocto resoluta, gulae cruciatibus. Epota ex zizipharum, hordei, et myxorum decocto tribus diebus continuis, tussientibus opem non modicam praestat. Granorum item quatuor pondere sumpta ex aqua menthae cordis affectus removet: cum decocto vero cumini, amni, et cari, tum ventriculi, tum intestinorum flatus discutit. Bibitur utiliter ab alto devolutis ex siliquae Aegyptiae medulla, additis Lemnia sphragide, et rubiae radice. Hausta trium, vel quatuor granorum pondere singultum inhibet, si tamen ex cumini, et apii decocto assumatur. Erinis imposita, additis moscho, castoreo, caphura, et oleo balanino, naribus commode inditur ad diuturnos capitis dolores, praesertimque cum adhibitis aliis contumax morbus solvitur. Gargarizatur cum oxymelite adversus anginam: et lienis affectus ex cari decocto utiliter bibitur: et contra letalia

85 - Naphtha