Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina
90

93 - Populus alba et nigra

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

respuit, si adsit adamas, vel si allio affricetur; ita nec succinum ad se paleas allicit, quae sint oleo perfusae. Verum eorum opinio vana est, qui succinum tradiderunt peculiari dote ocimum respuere: nam ipse saepe ac saepius huius rei periculum feci, et semper succinum ad se ocimum trahere comperi. [Brasavoli opinio reprobata.] Officinae communi nomine succinum vocant Karabe Mauritanos secutae. Licet Brasavolus Ferrariensis in suo de simplicium examine deceptus existimaverit, Arabum Karabe succinum esse nequaquam, se verum populi albae gummi, Serapionis, et Avicennae testimonio: etsi eorum neuter, sicut nec Dioscorides, quem illi sequuntur, id quidem pro comperto asseveraverit. Nanque Serapio (ut in omnibus adsolet) quicquid de Karabe annotavit, verbotenus ex Dioscoride deprompsit, sic inquiens. Et dicitur, quod gummi Haur romi, quod nascitur iuxta fluvium, qui dicitur Eridanus, quando distillat in flumine illo, coagulatur ibi, et est illud, quod dicitur Alipton, id est electrum, et sunt qui nominant ipsum Arsopodon, et est Karabe. Eadem sententia elicitur ex Avicenna: quippe qui capite de Haur, itemque capite de Karabe, non asserat eam esse populorum gummi, sed quod ita perhibetur. Nec alia ratione duobus capitibus de Karabe disseruit, nisi ut ostenderet, Karabe per se a populorum gummi differre. Praeterea comprobat is esse Karabe apud Mauritanos, quod electrum apud Graecos, nominis significatum: quandoquidem Karabe lingua Persica, Avicenna autore, non aliud designat, quam rapiens paleas. Quod sensu comprehenditur proprium esse succini, aut electri, non autem populorum gummi. Insuper astringentes pastillos, quos Galenus lib. VII. de compositione medicamentorum, electri trochiscos vocant, Arabes de Karabe appellant, eosdem a Galeno, et Paulo assumentes. Quo fit, ut hac in re manifeste aberrasse Brasavolus deprehendatur. Itaque dicendum esse putaverim, electrum idem esse apud Graecos, quod succinum apud Latinos, et Karabe apud Arabes. Neque etiam illud ideo populorum gummi esse crediderim, ut Brasavolus asseverat, quod Paulus quoque dixerit: Electrum populi albae lacrymam dicunt, quae iuxta Eridanum amnem destillat, et in spissitudinem coit, aureo colore. Nam his verbis non probat electrum esse albae populi gummi, sed id tantum refert ex aliorum opinione, quemadmodum fecit Dioscorides, quem secutus est Paulus. Ex his igitur satis patere arbitror, falsum esse, quod idem sint electrum, gummi populi, et Karabe: quin potius clarum, succinum, et gummi populneum esse inter se diversa. Credidit Demostratus fieri succinum ex lyncis urina (quemadmodum credidere pharmacopolae, et vulgus medicorum ex eadem fieri lapillos, quos lyncis appellant) succinum asserens, quod flavescit, fieri ex urina maris, album vero ex urina foeminae. Quibus refragatur Plinius: quandoquidem ipse manifeste dicat, hos esse falsum, Quod cum et Diocles, et Theophrastus credidissent (non autem Dioscorides, ut ei falso Brasavolus imponit de lapidibus lyncis agens) eos eiusdem criminis Plinius accusat. [Brasavoli lapsus.] Quod autem Diocles, et non Dioscorides (ut Brasavolus putat) huius erroris accusetur, ostendit ipse Dioscorides libro secundo capite de urina, ubi eandem Plinii sententiam veniens, haec verba protulit. Lyncis urinam, quam lyncurium appellant, simul ac excernitur, glaciari, coireve in calculi duritiam, vulgo creditum est. quare quod de ea proditum est, unum esse convincitur. Est enim quod a nonnullis vocatur succinum pterygophoron. ideo dictum, quod pennas ad se alliciat. At cum Brasavolus minus fortasse accurate Dioscoridis verba legendo percurrisset dixit de Karabe agens, sensisse Dioscoridem electrum esse lapillum, in quem lyncis urina concrescit. Quod tamen falsum esse facile constat ex praedictis Dioscoridis verbis. [Alni historia et vires.] Caeterum cm non desint etiam poetae, qui Phaetontiadas non in populos, sed in alnos mutatas fabulentur, Alni quoque historiam et vires, praecedentibus adnectere non ab re fore existimavimus. Est itaque ALNUS (ut Theophrastus est autor libro III. cap. XIIII. de plantarum historia) sterilis et unigena, natura caudice recto: ligno, medullaque molli, adeo ut graciliores virgae totae concavetur: folio pyri, sed ampliore, nervosioreque: cortice scabro, rufoque intus, qua de causa coria tingit: radice summa, nec maiore, quam laurus. nascitur in aquosis, alio nullo pacto. Hactenus Theophrastus. Qui tamen eodem lib. cap. VI. non utique pyri folio alnum virescere tradidit, sed ponticae nucis. Nec eandem prodidit esse sterilem libro eodem cap. VI. cum inquit. Terebinthus circa tritici messem, aut paulo serius semen reddit: fraxinus, atque acer aestate: alnus, nux iuglans, pyrorum sylvestrium genus quoddam autumno. Quo fit, ut alterum omnino suspicandum videatur, aut sibi ipsi Theophrastum repugnare, aut eius codicem his locis mendis scatere. Alnus in Italia nascens, folio est coryli crassiore, nervosioreque, materie molli, rubente, in aquosis fere semper proveniens. Hetrusci vulgo appellant onio: alii vero in Italia auno. Italica fructum fert viridem, oblongum, moris forma similem, squamis quam plurimis in se compactis. Maturescit autumno, minuto intus semine, colore in nigrum fulvo. Praefertur lignum ad aedificiorum fundamenta, quae in fluminibus, lacubus, paludibusque fiunt, quod in aqua nunquam putrescat. Ob id enim expetitur maxime Venetis adiacenda palatiorum, aediumque fundamenta, quod crebro fixa non modo ad aeternitatem perimaneat immortalis, sed quod ingentes admodum ferat moles. Recentia folia tumores imposita dissolvunt, et inflammationes restinguunt. Eadem nudis pedum plantis supposita viatoribus itinere defatigatis levamentum praestant. Quin et rore matutino madentia cubiculis ad necandos pulices per aestatem utiliter sparguntur. Praestat cortex tingendis coriis atro colore. [Betulae consideratio] Sed nec BETULA omittenda videtur: quae cum cortice albo sit albae populo adsimilis, nunc nobis sese offert describenda. Haec Theophrasto folio est caryae sic Graecis vocatae (quid autem sit carya compertum hactenus non habeo) praeterquam quod paulo augustiori, cortice autem versicolore, et materie laevi, non nisi ad baculos utili. Plinio lib. XVI. cap. XVIII. Betula arbor est Gallica mirabili candore, atque tenuitate: terribilis magistratuum virgis: eadem circulis flexilis: item corbium sportis. Bitumen ex ea Galliae excoquunt. Hactenus Plinius. Betula in Tridentino agro frequentissima provenit, materie adeo tenaci, lentaque, ut ad vasa vinaria cingenda circuli ex ea parati omnium praestantissimi habeatur. Ananii e suis Betulis non modo optimos conficiunt carbones, ad coquenda liquandaque metalla, sed e delibrato, contortoque cortice, faces ad nocturna lumina parant, quae quod bituminosa pinguetudine redundent, sedae modo conflagrant, et resinosum quoddam picis colore reddunt. Nec fortasse alia de causa Betula dicitur,

93 Populus alba et nigra