Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
primus
pagina 104
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
[Phillyreae, et Tiliae consideratio.] RECENTIORES Dioscoridis interpretes, ut Hermolaus, Ruellius, et Marcellus Florentinus, Phillyream hic descriptam a Dioscoride, eam esse arborem certo credidere, quae Tilia dicitur, nimirum falsi nominis similitudine. Quandoquidem tilia Graecis [GR], non autem [GR] dicatur. Quod cum nullus horum animadvertisset, alter alterum secuti concordes phillyream tiliam appellarunt, ita Graecum nomen male, meo quidem iudicio, in Latinum vertentes. Quo factum est, ut multis sit persuasum, vel quod Dioscorides tiliam nunquam viderit, vel quod illi a vulgari tilia alia esset longe diversa, utpote quae omnibus notis tiliae refragatur. Porro hinc facile comprehendi potest, quod ii non solum nomina, sed etiam rem confuderint: nam si tiliam cognovissent, nulli dubium est, quin phillyream Dioscoridis proprio nomine separassent a philyra, hoc est tilia Theophrasti, qui eam libro III. capite X. de plantarum historia his verbis memoriae prodidit. Tilia quaedam mas est, quaedam foemina. Distant inter se tum materie, tum totius corporis forma, et quod altera sit fructifera, altera vero sterilis. Nam materies mari dura, flava, nodosior, spissiorque: foeminae candidior. et cortex mari crassior, detractusque inflexibilis propter duritiam est: foeminae candidior, flexibiliorque, ex quo cistas faciunt, item foeminae odoratior. et mas sterilis, nulloque flore est: foemina et florem, et fructum gignit. Flos calycula intectus praeter folii pediculum, amentumque futurum, pediculo altero annexus, viridis, dum in calycula est, detectus autem leviter flavus: floret cum urbanis. Fructus oblongus, orbiculatus, magnitudine fabae, similis hederae acino, quinis angulis, veluti nervis eminentibus, inque acutum, cum sese contrahentibus partitus, qui scilicet maiusculus est, minutiusculus autem confusior constat: cum ille maiusculus scabitur, parvula quaedam, ac praetenuia semina, quanta atriplicis emittit. Folium, et cortex dulcia, suaviaque: folium forma hederaceum, nisi quod in angulum acutiorem rotundatur: et quanquam iuxta pediculum curvatius; tamen de medio in acutius coactum praetendit, seque prolixius protrahit, crispum in orbem leviter, atque serratum. Medullam exiguam materies continet, nec multo reliquo molliorem corpore: nam et reliquum ligni molle est. Haec de tilia Theophrastus. Quibus sane notis adamussim respondet nostra tilia. Sed eas, mea quidem sententia, non invenias in phillyrea Dioscoridis: siquidem haec folio constat oleae, illa vero hederae: huic fructus lentisco similis, racematim cohaerens, rubens, granis, quae vocant paradisi, non absimilis; illi vero oblongus, orbiculatus, ad fabae magnitudinem, quinis angulis, veluti nervis, disiunctus, cui intus semen atriplicis instar. Quod aperte ostendit earum discrimen, Id etiam declarat tiliae proceritas, amplitudoque, ac ramorum densitas: nam phillyrea Dioscoridi arbor est pumila, ligustri magnitudine. [Plinii lapsus.] Et quanquam Plinius, tiliam arborem esse proceritate perquam modica; tamen cum sensibus, et experimento contrarium constet, credendum certe putaverim, Plinium quoque deceptum propinquitate vocabuli et Theophrasti philyram, et Dioscoridis phillyream simul confudisse, a quibus facile ea, quae de tilia scripsit, accepit. In quam sententiam haec quoque ratio me deducit, quod Plinius uni tantum speciei, scilicet nostrae vulgari tiliae, vires attribuit, quibus pollere phillyream Dioscorides est autor, praeter alias plures, quae ipsi tiliae sunt propriae, quemadmodum fecit et Ruellius illum secutus. Est itaque Phillyrea arbor longe diversa a tilia, multis cognita, quoniam in Italia provenit asperis tantum montibus, quibus maxime gaudet. [Adamus Loniceri error.] Adamus Lonicerus in suo de stirpium historia libro affirmanter asserit, nulla tamen huc allata ratione, nec authoritate, ligustrum, et phillyream unam et eandem esse plantam: contenditque caput hoc omnino Dioscoridis spurium esse. Verum is ideo hallucinatus videtur, quod primum phillyreae delineatio a ligustro, quod Graecis [GR] dicitur, non parum dissentiat: secundo quod non solum codices Dioscoridis Graeci, et ii quidem probatissimi habeant phillyream: sed etiam Orbasii codex manu scriptus, in quem ipse ex Dioscoride simplicia transtulit, quemadmodum eam etiam habent Paulus, et Serapio, qui Arabico sermone phillyream Mahaleb appellavit. [Tiliae vires.] Tiliae cortex commansus, ac inde illitus vulneribus agglutinandis efficax est. Folia vero trita, et aqua conspersa pedum tumores discutiunt. Humor e medulla castratae arboris defluens capiti illitus capillos reddit, defluentesque continet.