Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 118

118 - Sylvestris olea ~ 119 - Lacryma aethiopicae oleae
120 - Amurca

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

aliquanto inferior: unde ocularibus medicamentis ob suam mitiorem vim convenientior est. Sudor ligno virenti accenso manans, illitu sanat lichenas, furfures, et scabiem. Oleaginum semen illitum medetur furfuribus, et ulceribus, quae depascunt, vorantque: quod autem intra nucleum est, ex adipe, et farina scabros ungues excutit. Colymbades tritae, et ambustis illitae, pustulas gigni prohibent: sordida ulcera purgant. Muriae succus collutas gingivas contrahit, et motus dentium firmat. Oliva flava, et recens stomacho utilior est, ventri difficilis: nigra autem, et matura corruptioni opportuna est, stomacho adversatur, oculis non convenit, capitis dolorem movet: arefacta illitu depascentia ulcera sistit, et carbunculos emarginat. Oleum sylvestris olivae gingivis putri uligine laborantibus colluitur, dentium mobilitates stabilit: calfacti fotus gingivis fluxione laborantibus utilis est: lanam enim specillo circumligatam oleo madefacere oportet, et gingivis admovere, donec albae spectentur.

Cap. CXIX
Δάκρυον αἰθιοπικῆς ἐλαίας – LACRYMA AETHIOPICAE OLEAE

LACRYMA, quam Aethiopica olea stillat, scammonio similis quadantenus est, fulvia, stillis exilibus constans, mordax. Quae autem ammoniaci, aut gummi similitudinem refert, colore nigricans, nec gustu mordens, supervacua est. Nostrates oleae, oleastrique similem. lacrymam sudant, quae commode ad oculorum hebetudines illinitur: cicatrices, albuginesque illitu emendat: urinam, et menses ciet: cavis dentium impressa ad dolores efficax est. Inter venena scribitur, partus pellit: lepras, et impetigines sanat. Appellatur autem Aethiopica, et agrestis olea.

Cap. CXX
Ἀμόργη – AMURCA

AMURCA expressae olivae recrementum est. Decocta in cupreo vase ad crassitudinem mellis adstringit, caeteros praebens lycii effectus. Insuper dentium dolori, et vulneribus cum aceto, vino, aut mulso commode illinitur: additur in medicamenta ocularia, et meatus inductu suo obstruentia. Vetustate meliorem fieri constat. Utiliter infunditur sedis, genitalium, ac vulvae exulcerationi. Si vero cum omphacino recoquatur ad mellis crassitudinem, cariosos dentes extrahit: iumentorum scabiem cum decocto lupini, et chamaeleonte illitu sanat. Cruda, et recenti amurca podagras, articulariosque dolores foveri, utilissimum: peruncta in villosa pelle, et hydropicis imposita, tumoris molem reprimit.

CUM olivae, oleum, oleae Aethiopicae lacryma, et amurca ex una tantum arbore proveniant: non ab re duximus de his omnibus simul pertractare, et ita singulis partibus unica commentatione, quantum opus erit, satis facere, et quicquid ad eas spectat, simul perstringere. [Oleae sylvestris consideratio.] Nascuntur sylvestres oleae copiosae in agro nostro Senensi, aliisque Hetruriae locis: nascuntur et in Dalmatiae tractu, et in quam plurimis Adriatici insulis. Verum domesticis longe minores, foliis brevioribus, aculeatis ramis. Earum baccae etsi numerosa foecunditate vincant; magnitudine tamen sativis cedunt: quin et ori sapidiores existunt. Cuius rei certo sunt testimonio turdi, merulae, ac sturni: quippe quoniam sylvestres olivas libentius devorant, quam sativas. Incolae, qui aucupiis delectantur, agrestes oleas summo studio, ac industria ab avibus tuentur: nempe quod confecta sativarum vindemia, aviculae ad has advolant, ubi mense decembri, et ianuario visco innumerae capiuntur, praesertimque turdi. Pauci admodum sunt in Hetruria, qui oleastri baccas legant, ut oleum inde exprimant: non ea demum magna sativarum copia est, quae facit, ut inibi omnino parvi pendantur sylvestres. [Olivarum genera plura.] Olivarum genera decem in antiquorum notitiam pervenisse reperio, pausias videlicet algianas, licinianas, sergias, nevias, culminias, orchites, regias, circites, murteas: etsi Virgilius trium generum tantum meminerit, quemadmodum etiam plura non novit hac nostra aetate Hetruria, praesertimque noster Senensis ager. Primum harum genus eas nostri faciunt, quae licet a minoribus olearum plantis proferantur; sunt tamen spectata forma, et magnitudine Bononiensibus non quidem inferiores. His tantum muria asservatis utuntur in cibis: quandoquidem oleo minus aptae sunt, quod multo plus amurcae, quam olei fundant. Proximae tum colore, tum magnitudine praestantes, quanvis praedictis longe minores sint; sunt tamen omnium aptissimae ad olei conficiendi usum. quippe quod oleum ex eis expressum, sit non modo flavum, dulce, pellucidum, ac caeteris praestans; sed etiam copiosum. Gignuntur hae a procerissimis oleis, praegrandibus, iuglandium nucum instar, ramos in altum, latumque amplissime fundentibus. eas rura nostra Olivastrie vulgo vocant. Tertii vero, ac postremi generis ea denique sunt, quae passim in universa Italia nascuntur, et omnium vulgarissimae habentur. Laudatissimae Bononiensibus, et nostratibus crassiores muria asservatae Romam, Venetias, et ad alias complures Italiae clarissimas urbes, ubi magnificae, opiparaeque parantur mensae, ex Hispania importatur. [Oleae, et quercus odium.] Caeterum olea et quercus tam pertinaci odio inter se dissident (si rei agraria scriptoribus fides est adhibenda) ut altera prope alteram depacta brevi tempore pereat. Oleae item si primo germinatu a capra depascantur, adeo sterilescunt, et nullo remedio in posterum prolificae fiant. At si alia de causa raras admodum, vel nullas proferant baccas, nudatas earum radices a circumstante terra hybernis algoribus opponere, certissimum est remedium. [Aethiopicae oleae lacryma.] Sylvestris, seu Aethiopicae oleae lacryma, licet multis polleat viribus; eius tamen in Italicis officinis nullus est usus: neque quod ea ad nos afferatur, adhuc compertum habeo. Sunt, qui hanc putent illud esse gummi, quod medici recentiores, et officinae gummi elemi appellant. Verum illud certo argumento est, oleae Aethiopicae lacrymam gummi elemi non esse, quod gustatu mordax non sit, neque linguam vellicet: tum etiam, quod omnibus

118 - Sylvestris olea ~ 119 - Lacryma aethiopicae oleae
120 - Amurca