Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber primus
pagina 122

122 - Castaneae ~ 123 - Galla

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

flatum gignant. Largius in cibis sumptae capiti dolorem inferunt, inflant, alvum adstringunt, ac aegre concoquuntur. Attamen quae cineribus obrutae torrentur, vulnerato prius in latere cortice, crudis, et elixis innocentiores redduntur, praesertim si cum pipere et sale, vel saccharo edantur. [Castanearum vires ex Gal.] De castaneis differens Galenus libro secundo de alimentorum facultatibus, sic inquit. Castaneae omnium glandium sunt praestantissimae. Sunt qui hos fructus [GR] appellent: hi nanque et soli inter fructus agrestes alimentum memorabile corpori praebent. hactenus Galenus. Illud porro in his verbis animadvertendum, quod Castaneae, quanvis eas Galenus plurimum nutrire prodiderit; non tamen in cibis commendantur, si comedantur frequenter. Nanque, ut idem autor est libro de tenui victus ratione, sint illae in aqua coctae, sint tostae, sint etiam frixae, semper esitantibus noxam inferunt, multoque magis, si crudae edantur. Quod etiam libro de cibis boni, et mali succi memoriae mandavit.

Cap. CXXIII
Κηκίς – GALLA

GALLA fructus est quercus. Aliqua omphacitis appellatur, parva quidem, sed + articulorum manus modo rugosa, solida, nullo foramine pervia. Altera plana, levis, perforata. Eligi debet omphacitis, quae efficacior est. Utriusque vis vehementer adstringere. tritae excrescentia in carne, fluxiones gingivarum et uvae, atque oris ulcerationem cohibent. Nucleus dentium cavernis inditus, dolorem sedat. Crematae carbonibus, donec igne flagrent, et vino, aut aceto, aut acida muria extinctae, sanguinem supprimunt. Decoctum quibus insidere expedit, efficax est, et contra vulvas procidentes, fluxionesque. Capillos denigrant, aceto, aut aqua maceratae: dysentericis, coeliacisque cum vino aut aqua tritae convenienter illinuntur, aut bibuntur: obsoniis addi debent, aut integrae in aqua praecoqui, in qua nonnihil excoquendum est, quod his affectibus conferat. In summa his utendum ad astringendum, aut sistenda, aut siccanda, quae opus sunt.

[Gallarum consideratio.] GALLAS vulgo notissimae sunt, easque ferunt arbores omnes (ut Plinius autor est) quae et glandem. Nascuntur sole de geminis exeunte: et si aestu nimio excipiuntur, arescunt protinus, nec amplius adolescunt. Quercus in Italia praeter glandes duo Gallarum genera ferunt. Minores quae rugosa cute spectantur, fullonibus, et coriariis expetitae, quae Graecis omphacitides dicuntur. Maiores vero, quae laeviores habentur. [Cornarii opinio reprobata.] Caeterum neque in hoc Cornario mihi videtur adstipulandum, quod suis in Galenum commentarii tam primo, quam sexto libro de compositione medicamentorum secundum locos, acriter contendit, nil aliud omphacitidem gallam esse Dioscoridi, et Galeno; quam calycem illum, quo glandes in arboribus continentur. Hoc tantum argumento ductus, quod Paulus capite de dysenteria in quodam clysteri scribat: [GR]. Id est: omphacidis ustae. est autem cavum illud, ex quo glans quercina enascitur, quo coriarii utuntur. Ubi ipse non omphacidos, sed omphacitidos putat legendum, vulgatam lectionem immutans. Ex qua postea non aliud omphacitidem gallam (ut diximus) esse existimat, quam cavum illud, in quo glandes inseruntur, quod recentiores cupulam vocant. Statuitque nunquam a sua opinione recedere, nisi quis plane corruptum apud Paulum locum

122 - Castaneae ~ 123 - Galla