Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 169

16 - Vipera

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. XVI
Ἔχιδνα – VIPERA

VIPERINAE carnes si coctae edantur, claritatem oculis afferunt: nervorum vitiis auxiliantur: increscentes strumas reprimunt. Detracta autem cute, caput caudaque, quoniam carne vacant, amputari debent. quippe commentitium est quod praecipitur, certam utrinque mensuram praecidi oportere. Reliquum vero corpus exemptis interaneis elotum, dissectumque discoquitur cum oleo, vino, salis exiguo, et anetho. Aiunt iis, qui viperas esitent, pediculos procreari: quod plane a veritate abhorret. Adiiciunt aliqui longam senectutem agere, qui eo cibo vescuntur. Sal ex eis ad eadem conficitur, sed inefficacior est. Viva autem vipera in fictile novum demittitur: adiiciuntur salis, caricarumque tritatum, singulatim quinque sextarii, mellis cyathi sex, mox fictilis operculum luto oblinitur, et fornacibus inassatur, donec sal in carbones redigatur, qui postea tritus in pulveris faciem, reconditur. Plerunque, ut ori gratior fiat, immiscetur spica, aut folium nardi, aut malabathri momentum.

[Viperarum consideratio.] IAMPRIDEM coeptum est veras Viperas nancisci in Italia. Earum enim partus eas indicarunt: quandoquidem recentiorum medicorum quidam Viperas summo studio indagantes, ut Galeni more, hoc etiam aevo legitimam possent parare theriacam, inito consilio cum his circunforaneis, qui serpentibus alendis quaestum factitant, Viperas ipsas praegnantes sunt consecuti, quae in capsulis conclusae catulos peperere, quod proprium Viperarum sit animal edere, non quidem ova, caeterorum serpentium in more. Nec tamen propterea illud verum esse compertum est, quod nascentes Viperae viscera abrodant, occisa parente, ut libro de theriaca ad Pisonem prodidit Galenus (si tamen is liber legitimus est) ex Nicandri autoritate, et Plinius libro X. capite LXII. [Plinii lapsus.] Qui Aristotelis verba perperam interpretari deprehenditur, a quo Viperae historiam ipsum accepisse liquido constat. Cuius sententiam non tantum explodit, quod experimento compertum est; sed et Aristoteles ipse: quandoquidem nusquam dixerit, viperinos foetus parentis viscera, aut uterum abrodere, sed quod qui tardius eduntur catuli (tardius enim ideo illi excluduntur, quod Vipera singulos singulis diebus parit) abrodunt membranam quandam, qua in matris utero obvoluuntur, ut citius prodeant in lucem. Qua in re, ut hoc omnibus palam sit, sic lib. V. de historia animalium capite ultimo, sonant Aristotelis verba. [GR]. Id est. Vipera e serpentibus animal edit, cum intra se primum ova pepererit. Ovum hoc unius coloris, et molli cute contectum, ut piscium est. Foetus superne gignitur, nec duro cortice continetur, sicut nec piscium quidem. Parit parvas viperulas membranis obvolutas, quae tertia die rumpuntur. Evenit interdum, ut qui in utero sunt, abrosis membranis prorumpant. Singulos diebus singulis parit, pluresque parit, quam viginti. haec Aristoteles. Cuius sententiam (ut dictum est) pervertens Plinius, ubi ei dicendum fuerat, quod ultimae viperulae adhuc in matris utero degentes, sua abrodunt involucra, anteaquam prorumpant, dixit caeteras tarditatis impatientes, perrumpere latera, occisa parente. Porro huic explosae sententiae etiam Philostratus refragatur, nam in vita Apollonii Tyanei narrat, Apollonium ipsum vivam, ac incolumen vidisse Viperam, quae suos catulos novissime exclusos lingebat. Marsi praeterea, qui serpentium domitores se praedicant, quique falso ex divi Pauli prosapia se originem duxisse gloriantur, Viperam Marasso vulgo appellant, utque maiorem cum spectatoribus ineant gratiam, saepissime viperinos dentes, longos, acuminatos, atque mortiferos ostentant, conditos (ut Plinius inquit libro XI. capite XXXVI.) gingivis, atque membranula quadam circundatos, lethali veneno referta. Quin et viperarum nuper editos foetus ostendunt, quos Viperae suis alunt in capsulis,

16 - Vipera