Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 180

28 - Maenae ~ 29 - Gobius

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

sum, ut eos non longe aberrare putaverim, qui Smarides eos pisciculos dixerit, quod vulgo VENETI appellant Giroli: nanque hi praeter id quod corpore minores sunt, maenas notis omnibus repraesentant. [Maenae.] Caeterum cum Maenae, quae vulgo Menole dicuntur, sint vulgaris notitiae, non est, cur plura de eis disseram.

Cap. XXIX
Κωβίος – GOBIUS

GOBIUS recens in suillum ventrem coniectus, si contusa rima in duodecim aquae sextariis, donec duo supersint, decoquatur, excolatus et sub divo refrigeratus potui detur, alvus sine molestia deiicitur. Illitus contra serpentium, canumque morsus auxilio est.

[Gobiorum consideratio.] GOBII in Venetis ichthyopoliis frequentissimi conspiciuntur, quod inibi in finitimis lacunis mirum in modum foetificent, ac numerosi proveniant. Quare non immerito prodidit Aristoteles in marinis litoribus, ubi in profundum non labatur aqua, summa cum voluptate morari Gobios. Hos Veneti detractis posterioribus syllabis Go vulgo vocant. Capite sunt amplo, gustuque persuaves, quod carnem habeant pinguem, tum etiam friabilem. [Gobii facultates ex Gal.] Proinde de his disserens Galenus libro III. de aliment. facultatibus, sic inquit. Gobius litoralis est piscis, ex eorum numero, qui parvi perpetuo manent. Praestantissimus autem ad voluptatem, coctionem, simul ac distributionem, et succi bonitatem est is, qui in arenosis litoribus, aut saxosis promontoriis vivit. At qui in fluminum ostiis, aut stagnis, aut stagnis marinis versatur, non aeque suavis est, neque probi succi, neque concoctu facilis. [Gobii fluviatiles.] Caeterum sciendum est (ut etiam annotavit Galenus) Gobios non in mari tantum reperiri; verum etiam in fluminibus, et lacubus, quemadmodum testatur ii, qui in Lario lacu, itemque Verbano capiuntur, laudatissimi quidem, propterea quod eorum iecur maximam cum palato ineat gratiam. In fluviis universim minores existunt, quanquam ex iis etiam nonnullos invenias, qui duas, aut tres uncias pendant. In agro Tridentino pauci admodum sunt fluvii, qui Gobios non alant: nanque et Athesis et Nosius, et Lavisius, et Sarca iis refertissimi sunt. Hos inibi quidam vulgo vocant Capitoni, quidam vero Marsoni: at in Hetruria, ubi tamen rarissimi habentur, corrupto a Gobiis vocabulo, vulgo dicuntur Ghiozzi. Sunt hi pisciculi non modo concoctum facillimi; sed et ori suavissimi, atque gratissimi, praesertim cum ovis turgent; haec enim in his et pinguia, et copiosa sunt, gustui vero suavissima. Quo fit, ut solertissimi piscatores horum foeturas observantes, non minus explicandis ovis operam navent, quam piscibus ipsis.

28 - Maenae ~ 29 - Gobius