Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 193

50 - Ebur ~ 51 - Suillus talus ~ 52 - Cervinum cornu

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

crediderim vanum, ac fabulosum esse: quemadmodum esse falsum superius ostendimus, quod fiber viso venatore, sibi ipsi testes amputet. Elephanti omnes natura indomiti, sylvestresque sunt: mitescunt autem arte, ut pleraque alia fera animalia. Item si parvi, et aetate tenelli educantur: quanquam Plinius scribit, natu grandes domari fame, et verberibus; praesertim si aliis domitis, qui tumultuantem coerceant, admoveantur. Porro non desunt in Elephantorum genere, qui naturae feritate nunquam domari possint, quales in Senega (ut in suis navigationibus scriptum reliquit Aloisius Cadamustus) Aethiopiae regno reperiuntur. [Eboris vires.] Praesta Ebur ad albas mulierum fluxiones, si tamen in tenuissimum pulverem, lapide porphyreo redigatur, propineturque ex lactucae seminis cremore, aqua, in qua chalybs extinctus fuerit, prius macerato semine.

Cap. LI
Ἀστράγαλος ὑός – SUILLUS TALUS

SUIS talus comburitur, dum e nigro albescat: qui tritus, et potus inflationibus coli, longisque torminibus medetur.

TALUS in animalibus os illud ultimum pedis est, quod tibiae cruris annectitur. Id Graecis [GR], vulgo autem os claviculae appellatur: de quo non operaepretium est, ut plura dicamus.

Cap. LII
Ἐλάφαου κέρας – CERVINUM CORNU

CERVINI cornu cinis elotus, binis ligulis epotus, prodest dysentericis, excreantibus sanguinem, coeliacis, regio morbo, et vesicae doloribus cum tragacantha: foeminis fluxione vulvae laborantibus, cum liquore huic rei accomodato. Cervi cornu contusum, crudo fictili, luto circumlito, et in furnum indito, uritur donec albescat. Id cadmiae modo elotum, ulceribus oculorum, et defluxionibus salutare est: infrictum dentes expurgat. Crudi cornu suffiti nidore serpentes fugantur: fervefactum in aceto, si eo gingivae colluantur, maxillarum a dentitione dolorem adimit.

[Cervorum historia.] CERVI animalia sunt notissima. Sed quoniam eorum natura non omnibus cognita est, ut candido cuique lectori fiat satis, ea de Cervis hic referam, quae Aristoteles tum VI. et IX: de historia animalium, tum IIII. de partibus eorundem

50 - Ebur ~ 51 - Suillus talus ~ 52 - Cervinum cornu