Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 195

52 - Cervinum cornu ~ 53 - Erucae ~ 54 - Cantharides

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cervi manifesto fel in iecore non habent, quemadmodum equi, muli, cameli, damae: et in natatilium genere delphinus, et phoca: sed in venulis continent, quae per intestina sparguntur: quo fit, ut eorum viscera non modo in cibis minime recipiantur; sed nec a canibus quidem edantur, nisi praepinguia sint: amarescunt enim bile, qua suffunduntur. At cervis Achainis cognomine, fel contineri in cauda creditur, autore Aristotele. Est quod ibi contineri aiunt, colore quidem simile felli, sed non ita ut fel humidum, lieni simile parte interiore. Hoc degustantibus atrocissimum est venenum, adeo ut brevi temporis spatio hominem e medio tollat. [Vermes in capite cervi.] Vermes cervi omnes continent in capite vivos, qui nasci solent sub lingua in concavo circiter vertebram, qua cervici innectitur caput, magnitudine haud minores iis, quos maximos carnes putres ediderint. Gigni universi, atque contigui solent numero adeo circiter viginti. [Cervi usum in medicina.] Cervinus sanguis (ut Rasis inquit libro sexaginta animalibus dicato) clysteribus infusus intestinorum ulcera sanat, et diuturnas alvi fluxiones cohibet: ex vino vero sumptus, venenatis sagittis resistit. Eius cerebrum nervorum, et compaginum collectiones mundat. Cornu ad candorem usque exustum, ex melle haustum, alvi tineas pellit. Iuvenum cervorum tenerrima cornua, quae adhuc lanuginosa cuticula operiuntur (autore Scribonio Largo) in taleolis concisa, et novo fictili indita, ac inde operculo argilla circumlito, in clibanum imposita, donec adeo arescant, ut in pulverem facile conteri possint, additis pipere, et myrrha, coli cruciatibus mirifice medentur. Os praeterea, quod in cervorum corde reperitur (tametsi Vesalius vir alioquin clarissimus libro, quem de humana fabrica edidit, nullum inibi os reperiri falso contendat) omnibus cordis affectibus confert. Quin et contra omnia venena mirifice praestat, antidotisque admiscetur, quae pestilentiae adversantur. Sed cavendum est, ne huius loco seplasiarii bubulam tracheam arteriam accipiant in compositionibus, ut facere consueverunt.

Cap. LIII
Κάμπαι – ERUCAE

ERUCIS, quae in oleribus gignuntur, cum oleo peruncti, a venenatis bestiis feriri negantur.

[Erucarum historia.] ERUCAE, quibus olitores maxime inimicantur, animalcula sunt vulgaris notitiae, sed hortis admodum noxia, quod quandoque adeo numerosae proveniant, ut invitis olitoribus olera cuncta una tantum devorent nocte. Gignuntur (ut memoriae prodidit Aristoteles libro V. cap. XIX. de historia animalium) ex virentibus herbarum foliis, maximeque ex brassica. Primum minus quid milio consistit in folio: mox vermiculi inde contrahuntur, et augentur: tum intra triduum eruculae afformantur. Hae tempore senescentes motu cessant, suaque forma immutantur, duriorique cortice integuntur, cuius color auro fulget: ob idque (ut Aristoteles prodit, et ante ipsum Theophrastus lib. V. de causis plantarum) appellantur tantisper chrysalides, quasi aurelias dixeris. Dum eo putamine integuntur, ad tactum tantum mobiles sunt, et palpitantes, meatibus araneosis obductae: non os, non aliud ex membris, quod conspicuum sit, possident. Longo post tempore putamine obrupto, evolant inde animalia pennigera, quos papiliones vocamus. Itaque primum dum Erucae sunt, cibo aluntur, atque excrementum emittunt: at vero cum in aurelias transierint, nihil vel gustant, vel excernunt. Harum, dum adhuc puer essem, ingentem copiam quodam anno peperit Hetruria, adeo ut pueri omnes mirabili quadam ostentatione numerosas in plateis gestarent aurelias, ita aureo nitore fulgentes, ut ex puro auri metallo factas quisque credidisset, nisi deprehensae fuissent palpitantes. Fuit eo anno tanta Erucarum multitudo, ut universas eroserint herbas. Quo postmodum factum est, ut ubique stirpium folia, ac rami, aedificiorumque parietes, iis veluti vivo ac palpitanti fulgerent auro. Facies eis quasi humana, capite bicorni, corpore infantuli modo fascia obducti: id quod silentio dissimulavit Aristoteles. Hae quaerentibus quotannis sese offerunt circa urbium moenia, et aedificiorum muros, circa eos praesertim, quibus adiacent horti, ac viridaria: plerunque enim in aedificiorum cavis capite ad terram verso reperiuntur appensae. [Erucarum generatio.] Caeterum etsi dixerit Aristoteles, Erucas ex herbarum, olerumque praesertim foliis ex sese gigni, absque animalis semine; visuntur tamen hoc aevo papiliones ex aureliis exorti, aversis olerum foliis ova parere subalbida, milio minora, ex quibus erucae tandem prodeunt, ut sericino Erucarum generi evenire comperimus. Unde mihi quidem dubitandum videtur, an rem hanc diligenter perpenderit, vel exquisite tractaverit Aristoteles. Quanquam minime negaverim, quin et ex putri quodam humore per se Erucae nasci possint, quemadmodum et mures, angues, vermes, aliaque complura generantur. Plinius grana illa ex rore fieri putat, soleque addensari. quod tamen naturae speculatores non ita facile comprobant. [Remedia contra erucas.] Erucis olera non erodi auctor est Plinius, si palo imponantur in hortis ossa capitis ex equino genere foeminae duntaxat. Adversus quas et cancrum fluviatilem in medio horto suspensum auxiliari narrant. Sunt etiam qui sanguineis virgis tangunt ea, quae nolunt his obnoxia esse. haec Plinius. Columella praeterea libro XI. de re rustica circa calcem, necandis prohibendisque erucis haec in medium protulit. Ubi vero apricis regionibus post pluvias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur Erucae, Graece autem [GR] nominantur, vel manu colligi debent, vel matutinis temporibus frutices olerum concuti. Sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, non amplius superiorem partem prorepunt. Id tamen supervacuum est facere, si ante sationem semina succo herbae sedi macerata sunt: nihil enim sic medicatis nocent erucae. Sed Democritus in eo libro, qui Graece inscribitur [GR], affirmat, has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quae in menstruis est, solutis crinibus, et nudo pede unamquamque aream ter circumeat: post hoc enim decidere omnes vermiculos, et ita emori. Sed postrema haec, quae a Columella referuntur, superstitiosis sunt relinquenda.

Cap. LIIII
Κανθαρίδες – CANTHARIDES

E FRUMENTIS congestae Cantharides ad recondendum idoneae sunt, quae fictili vase non picato conduntur, et raro mundoque linteo obligato ore, et deorsum converso suspenduntur super

52 - Cervinum cornu ~ 53 - Erucae ~ 54 - Cantharides