Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 200

59 - Seps ~ 60 - Scincus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Dioscoridi subscribit: quippe qui in theriacis suis dicat. Vitabis et Sepem corpore humilibus lacertis similem. Veruntamen Aetius lib. XIII. Sepam inter mortiferos recolit angues, sic inquiens. Serpens, qui Seps appellatur, longitudine quidem duorum cubitorum reperitur, ex crasso autem in tenuem abit: recta vero, ac tarde proserpit. Caput habet latum, os acutum, universum autem corpus multis albis notis respersum. Caeterum ii, qui ab eo percussi sunt, intra tres, aut quatuor dies pereunt. haec Aetius. Pausanias porro aliter sentire videtur: inquit enim. Aepytum Arcadiae quondam regem in venatione occupatum, et imprudentem Seps oppressit. Viperae similis est minimae, cineris colore, maculis ex intervallo varius, lato capite, angusta cervice, alvo maiori, cauda brevi, obliquo incessu, quasi cancer, quod et cerastae serpenti proprium est. Quamobrem credendum putaverim, aut fabulosam esse lacertae Chalcidicae historiam, aut pluribus hoc nomen convenire serpentibus. [Terrantola.] Verum minime reticendum duximus, reperiri in Hetruria, in Romano agro, ac etiam in Apulia quoddam lacertarum genus Terrantola vulgo dictum, quoniam sub terra delitescat. Quae cum homines morsu perimat, fecit, ut mecum quandoque cogitaverim, an ea fortassis Nicandro, ac Dioscoridi Chalcidica esset lacerta: aut Stellio, quod stellis maculata, insignitaque cernatur. Sed haec libro sexto, duce Deo, latius explicabimus, ubi de his, quae morsu, vel ictu venenum emittunt, sermonem faciemus.

Cap. LX
Σκίγκος – SCINCUS

SCINCUS aut Aegypti, aut Indiae, aut rubri maris alumnus, quanvis inveniatur in Lydia Mauritaniae. Est autem terrestris crocodilus, sui generis, sale inveteratus cum nasturtio. Aiunt carnes, quae renes amplectantur, id sibi virium vendicasse, ut si drachmae pondere bibantur, venerem accendant. Verum decocto lentis cum melle, aut semine lactucae cum aqua poto, veneris cupiditates inhibentur. additur in antidota.

[Scinci consideratio.] TAMETSI scribat Dioscorides, Scincum esse terrestrem crocodilum, sui generis; aquatile tamen animal est. Quandoquidem qui Venetias importantur, in mari rubro, et in Aegypto Nilo flumine capiuntur. Hi quanvis forma crocodilos referant; magnitudinem tamen longe minorem habent: nanque qui ad summum adoleverunt, nostrates lacertas magnitudine non excedunt. Squamis vestiuntur subluteis, caesia a capite ad caudam discurrente linea. At non

59 - Seps ~ 60 - Scincus