Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 206

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

praesertim, cerebrum auget, corpus impinguat, siccam et asperam tussim lenit, venerem roborat, urinae ardoribus subvenit, dissoluta corpora reficit, probi multique est alimenti, bonam facit alvum, facile in sanguinem vertitur, carnem auget, pectus dilatat, et caeteris alimentis maius adfert nutrimentum. Quod autem lac primiparae canis perunctos glabrescere faciat, potum vero emortuos educat foetus, ut nonnullis proditum esse scribit Dioscorides, reprobat Galenus lib. X. simpl. medicam. [Butyri vires ex Galeno.] Butyrum praeterea (ut loco citato scribit Galenus) facultatis est concoquentis, paulum habens etiam digerendi potentiae, in mediis nimirum corporibus secundum duritiem, ac mollitiem. Corporum etenim plane durorum tumores praeter naturam hoc nequit medicamen digerere: at quae in mollibus sunt phlegmonae, eas et concoquit, et digerit perfacile. Nam parotides, et bubones, et oris phlegmonae, aliaeque partes complures illo prorsus solo curantur, nimirum in pueris, ac mulieribus. Sed et dentientium puerorum gingivis illitum, nihilo imbecillius melle gingivas extenuat, per quas exitus est dentibus: et alios omnes in ore affectus phlegmonosos, posteaquam fluxio restiterit, digerit pariter et concoquit. Proinde cataplasmatis inditur, quae extrinsecus imponuntur parotidibus, hypocondriis, et bubonibus. Sed et in ventrem devoratum, et ex eo distributum, magnifice confert expuitionibus ex pulmone, idque in pleuriticis, et peripneumonicis affectibus, cum hoc, quod eos etiam concoquat. Atque si solum lingatur magis quidem concoquit, verum minus educit: plus vero si cum melle, et amaris amygdalis, sed minus concoquit. [Caput lactis.] Fit ex bubuli praesertim lactis pinguedine id, quod vulgo Romae, ac in universa fere Italia Capo di latte appellant, mensis plurimum expetitum, quod gustui, ac palato maxime arrideat. Verum enimvero ob pinguedinis copiam, praeterquam quod ventriculum relaxat, et cuncto supernatat cibo; nutrimentum eiicit, anteaquam concoquatur, vapores in caput mittit, et crassum generat succum. [Casei consideratio, et facultates.] Caseus autem fit ex crassiore cuiuslibet lactis substantia, admixto coagulo, et expresso inde sero. Praefertur in cibis recens, quod noxam ventriculo non inferat, concoquaturque facilius, quam qui diutius asservatur. Nanque vetus, qui quod linguam parumper vellicet, quam plurimis gratior redditur, omnium pessimus est: quippe qui caeteris magis adurat, sitim excitet, et difficilius concoquatur. Quin et calculos in renibus gignit, iecur obstruit, alvum cohibet, et in calefactis corporibus atram bilem gignit. Quo fit, ut plus damni ex eius succi pravitate, et ferventi qualitate inferat, quam quod humores crassos attenuando compensare possit. Fugiendus igitur istiusmodi caseus est, cum neque ad concotionem, neque ad movendam urinam, neque ad ciendam denique alvum, quicquam boni conferat, quemadmodum neque ad succi probitatem. De hoc autem edisserens Galenus libro X. simplicium medicamentorum, sic inquit. Itaque cum mihi olim caseus allatus esset bubulus, quem ex odore acrem esse coniiciebam, abieci, et iam a famulis absumptum putabam: verum illi talia servare soliti, longo post tempore ex promptuario proferentes, quidnam de illo fieri iuberem, rogant. Cum igitur edendo non esset propter acrimoniam, ludicrum nobis problema extitit, proponentibus, cui rei quis illum utiliter posset accommodare. Interea cum ad me arthriticus quispiam in curru convectus esset, tophos, quos Graeci [GR] nuncupant, in articulis habens, subiit mihi crure suillo salso decocto caseum eo decocto macerare, ac probe in mortario subigendo unitum, tophis imponere. Et sane arthriticus ab hoc medicamine magnifice adiutus est. nam rupta sponte sua cute, absque incisione videlicet, emergebant quotidie citra dolorem tophorum particulae. Ubi autem totus, qui apud me erat caseus, fuisset absumptus, talem sibi alium comparans arthriticus in posterum servavit, et postea rursum usus est inveterato: atque id quidem nos excogitavimus: caeterum comprobavit, ac confirmavit experientia. hactenus Galenus. Ex quo palam fit, eiusmodi caseum esse omnino in cibis reprobandum. Qui vero nec recens, nec vetustus fuerit, cum et ipse non sit expers laesionis; minore tamen constat noxa. Praestat caeteris ovillus. Verum sicuti Pergamenum caseum Galenus in laudem suae patriae prae caeteris commendavit libro III. de alimentum facultatibus; ita nec mihi sane vitio vertendum existimaverim, si Hetruscum caeteris Italicis praeferam, eum praesertim, qui in nostro Senensi agro, ac etiamnum Florentino ex ovillo lacte conficitur, qui vulgo appellatur Cascio Marzolino, gustu dulcis atque suavis, quod lac, ex quo paratur, coagulo non sit concretum, sed cinarae floribus, qui passim universae fere Hetruriae coaguli vicem praestant: qui fit, ut senescens nunquam acris evadat. Cui nec alter cedit, qui in nostro agro praestantissimus fit ex caprarum lacte, mense septembri, recensque estur. Hunc vulgo Ravaggiuolo appellamus. Defertur is Romam, quod a Praesulibus, aliisque primatibus summopere expetatur. Quippe qui odoratas redoleat herbas, quibus ubique nostrates referti sunt colles, iique praesertim, qui non longe distant ab urbe nostra. Bubulus praeterea caseus, etsi plus caeteris nutriat, pinguiorque existat; est tamen reliquis concoctu difficilior. Caprinus vero quanquam ex temperatiori lacte sit confectus; inveteratus tamen reliquis caseis est deterior, cum statim exiccetur, et friabilis fiat. [Recoctae vires.] His accedit,quae vulgo nobis Recotta dicitur. Fit haec ex serosa lactis parte ad ignem decocta. Recens (si Avicennae, Rasi, et Isach credimus) minus ventriculum vexat, quam caseus omnis recenter pressus. Confert validis defluxionibus obnoxiis, sitim sedat, somnum conciliat: veruntamen obest ventriculum frigidum habentibus, et nervorum morbis. Inveterata autem aegre concoquitur, sitim excitat, parum nutrit, alvum cohibet, et flatus procreat. [Seri vires ex Galeno.] Reliquum est Serum, quod lactis aquosa est substantia. Hoc (ut Galenus inquit libro decimo simplicium medicamentorum) extergendi potentiam possidet, sumiturque subducendi ventris gratia, ac per clysteres iniicitur, extergens, et abluens sine mordacitate intestinorum acrimoniam. Praeterea si quis ulcera, quae sanie infestatur acri, vice aquae sero colluat, optime sane fecerit. Praeterea quaecunque medicamenta digerere solent ecchymomata, et atra, ea praestat sero, quam aqua diluere. Sic etiam eo utimur ad sugillata, et hyposphagmata, peculiaris ad haec medicamentis commiscentes. [Ex Mesue.] Praetulit Mesues serum, quod ex nigrarum caprarum lacte elicitur, deinde quod ex ovillo, sic inquiens. Aqua lactis macerationis materia est, et per se quidem innocuum medicamentum. Praefertur, quae fit ex lacte nigrarum caprarum, in laudatis pascuis victitantium, recenterque foetarum. Excalfacit haec, atque siccat ordine primo completo, et usque ad secundum. Quinetiam attenuat,

64 - Lac ~ 65 - Caseus ~ 66 - Butyrum et eius fuligo