Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 216

73 - Fimum ~ 74 - Urina

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

extulit Galenus citato loco, sic inquiens.. Lupinum stercus quidam colicis potandum dabat, non tantum in ipsis paroxysmis; sed etiam in intervallis, si quidem phlegmone vacarent. Quorum ego quosdam vidi non amplius hoc affectu correptos, et correptos non amplius id graviter passos, sed nec post paucum temporis. Accipiebat autem ille albius potius luporum stercus, quale ubi ossa ederint, solent excernere. Verum illud etiam in eo mirabar, quod vel suspensum evidenter saepenumero iuvisset. Itaque hic stercus capiebat, quod non decidisset in terram: id quod non erat inventu difficile. Ea enim est luporum natura, quae canum, ut suspenso altero posteriorum crurum, et meiant, et cacent in eminenti quopiam loco ex terra. Itaque in spinis saepe aestate stercus lupinum reperitur, et fruticibus, vepribus, herbisque procerioribus. Invenitur porro in stercore illorum et nonnihil ossium devorati animalis, quod ut effugit commansionem, ita et concoctionem: quod et ipsum contundens, ac conterens, bibendum praebuit colicis: ac si homo esset puritatis amans, miscebat et salis quippiam, aut piperis, aut quippiam eiusmodi. Ut plurimum autem ex vino albo consistentiae tenuis bibendum praebebat: interim vero etiam ex aqua. Hoc ergo stercoris, quod patientibus ilibus applicandum esset, iubebat suspendi vinculo confecto ex lana non cuiuslibet ovis, verum multo praestabat eam esse ovis a lupo laniatae, unde quod ad hunc usum accommodaretur, esset conficiendum. Quod si talis non adesset lana, ex pelle cervina, et lorum quod cingeret ilia, et in quo stercus contineretur, parari praecipiebat. At nos ollulam ad magnitudinem maximae fabae confecimus, quam experiundi gratia indito stercore quibusdam suspendimus, nec potuimus non mirari, cum plurimos ipsorum videremus adiutos: caeterum ad ollulam duas ceu aures affiximus, per quas lorum transmitti posset. [Ciconiae stercus.] Quod autem ciconiae fimum comitiales iuvet, plane refellit Galenus, asserens eos esse redarguendos, qui talia scripserunt. De ovillo, columbino, gallinaceo, murino, et crocodilino, cum satis superque disseruerit Dioscorides, nec plura a Galeno, et aliis descripta repererim, quae medicinae magis competere possint, none est quid amplius addendum existimem. Veruntamen animadvertendum est, quod, quemadmodum etiam de animalium fellibus diximus, stercora ipsa inter se plurimum differunt temperamenti, et victus animalis ratione. Quippe quod alterum sit altero plus, minusve calidum, pro animalium diversorum generum temperie, aut pro alimentorum temperamento in eiusdem speciei animalibus.

Cap. LXXIIII
Οὖρον – URINA

HUMANAM urinam suam cuique bibere, contra viperae morsus, ac venena, incipientemque aquam inter cutem proderit: scorpionis, viperae marinorum, draconisque morsus, ea convenientissime foventur. Canina ad perfundendos canis morsus idonea est: pruritus, et lepras nitro addito expurgat. Sed vetus ulcera capitis manantia, furfures, psoras, et fervidas eruptiones, multo magis abstergit: nomas, et praecipue genitalium, cohibet: auribus infusa manans pus supprimut: decoctaque in calyce mali punici, earum vermiculos abigit. Pueri impubis resorpta urina, orthopnoicis auxiliatur: decocta in aereo vase cum melle emendat cicatrices, argema, caliginesque. ex ea, et cupro idoneum auri ferrumen conficiunt. Quod in urina subsidit, illitu ignem sacrum mitigat: fervefactum cum cyprino, inditumque, vulvae dolores mulcet, strangulatus levat, genas deterget, oculorum cicatrices expurgat. Taurina si cum myrrha instilletur, aurium dolores lenit. Aprina viribus eisdem praedita est: privatim comminuit vesicae calculos, et potu expellit. Caprina ad aquam quae cutem subiit, cum nardi spica quotidie binis cyathis cum aqua bibitur, urinamque per alvum extrahit: aurium doloribus instillata medetur. Asinina traditur renum vitiis mederi. Lyncis urinam, quam lyncurium appellant, simulac excernitur, glaciari coireve in calculi duritiam, vulgo creditum est. quare quod de ea proditum est, vanum esse convincitur. Est enim quod a nonnullis vocatur succinum pterygophoron, ideo dictum, quod pennas ad se alliciat. Id potum ex aqua stomacho, alvoque fluxione laboranti convenit.

[Urinarum facultates ex Gal.] URINAE omnes quidem, ut scriptis tradidit Galenus lib. X. simplicium medicamentorum, facultate sunt calidae: sed plus tamen animalium calidorum, minus autem frigidorum. At urina hominis omnium prope aliarum urinarum est imbecillina, exceptis porcis domesticis, quibus exempti sunt testes. Nam illorum similis est totius corporis temperatura temperici hominum, et urina similiter debilis. Verum montanorum aprorum valida est, ut etiam ex odore apparet, qui utique acerrimus est. [Urina apri.] Hac utuntur Hetrusci ad puerorum vermes, oleum suo in utriculo urinae admiscentes, et in fumo tandiu suspendentes, donec crassescat ad mellis spissitudinem: deinde illud diligenter asservant, eoque puerorum nares, tempora, et umbilicum inungunt magno sane successu: nam et ego saepe periculum feci. Sed quanvis Dioscorides complurium urinarum vires descripserit, ut quas variis, ac diversis morbis utiles esse existimaverit; [Urinae medicinas contempsit Galenus.] Galenus tamen urinarum medicamenta parvipendisse(?) videtur. Quippe qui crediderit (quemadmodum et de sanguinibus disserens inquit) cum parata reperiantur valentiora medicamenta, ac experimento comprobata, iis praecipue morbis congruentia, quibus urinam conferre nonnulli autumant, earum medicinas ad curiosos superstitiososque spectare magis, quam ad peritos medicos, qui haec nauseosa, incertaque remedia nunquam probatis, expertisque praeponunt. Quod autem puerorum urina aegre spirantibus conferat (ut Dioscorides autor est) minime probat Galenus, cum loco citato inquit. Urinam pueri orthopnoeae vocatae gratia ebibere necessarium non est, cum sint et alia medicamenta, quae huic medeantur affectui. Quin cum bibisset quidam, affectu liberatus non est, ut non eximium quid praeter alia possideat. [Chrysocolla factitia.] Chrysocollae conficiendae rationem, quam fieri ex puerorum urina prodidit Dioscorides, quamque seplasarii, et aurifices vulgo Borrace nominant, duobus in locis scriptam reliquit Galenus libro IX. simplicium medicamentorum,

73 - Fimum ~ 74 - Urina