Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 221

76 - Cera ~ 77 - Propolis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

cum sol remissa vehementia humorem pariat, ut non facile liquetur. Cera omnis mollit, calfacit, modice explet corpora: datur in sorbitione dysentericis. ac milii magnitudine decem grana cerae hausta, lac in nutricibus non patiuntur coagulari.

 [Cerae vires ex Galeno.] CERA, ut Galenus scriptis mandavit libro VII. simplicium medicamentorum, medio quodammodo tenet calfaciendum, refrigerantium, humectantium, et desiccantium. Habet vero quiddam etiam crassarum partium, atque emplasticum. quamobrem non modo exiccare; sed per accidens humectare videri fortassis poterit, perspirationes videlicet prohibens. Quapropter aliorum medicamentorum tum excalfacietium, tum refrigerantium materia est. Ipsa autem per se ex genere fuerit debiliter concoquientium: nec tamen intro in corpus assumpta, sed foris imposita. Siquidem paulum quiddam digerentis, calidaeque facultatis retinet, quae plurima melli inerat.

Cap. LXXVII
Πρόπολις – PROPOLIS

PROPOLIS eligi debet flava, odorata, styracem referens, in vehementi ariditate mollis, et mastiches more ductilis. Magnopere calfacit, et evocat: aculeos, et omnia infixa corpori extrahit: in vetere tussi suffita proficit: impetigines admota tollit. Ea in alveariorum foribus, cerosae naturae invenitur.

[Propolis consideratio.] QUANQUAM, ut hic Dioscorides inquit, et Marcus Varro libro tertio de re rustica, Propolis est cerosa materia, quae in alveariis prae foribus reperitur, seu, ut apertius dicam, prae spiraculis, ubi intrandi, exeundique apibus patet aditus: tamen Plinius lib. XI. cap. VII. ita scriptum reliquit. Prima fundamenta comosin vocant periti, secunda pissoceron, tertia propolin. Inter coria, cerasque magni ad medicamina usus. Comosis crusta est prima, saporis amari. Pissoceron super eam venit picantium modo, ceu dilutior. Cerae initium, plerunque e mitiore gummi. Propolis crassioris tum materiae, additis floribus, nondum tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnes frigoris, aut iniuriae aditus obstruuntur: odore et ipsa etiamnum gravi, ut qua plerique pro galbano utantur. [Propolis vires ex Gal.] Huius etiam meminit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Propolis extergentis, non ita valentis est facultatis, caeterum admodum valenter attrahentis: est enim essentia tenui. Porro excalfacit recessu secundo completo, aut certe tertio incipiente. Et ut idem quoque scribit libro III. de compositione medicamentorum secundum genera, Propolis valentius attrahit, quam cuiusuis generis resina. Quamobrem illis in nervorum vulneribus medendis propolin admiscet. Caeterum cum propolis, cera, et mel, de quibus hic disseruit Dioscorides, medicamenta sint omnia miro artificio ab apibus conflata, non ab re his quoque addendam fore duximus Apum historiam. [Apum consideratio.] Apes igitur (ut Plinius autor est) sunt et rusticae sylvestresque, horridae aspectu, multo iracundiores, sed opere ac labore praestantes. Sunt et urbanae, quarum duo genera. Optimae breves variaeque, et in rotunditatem compactiles. Deteriores longae, et quibus similitudo vesparum, etiamnum deterrimae ex iis pilosae. Apes odere foedos odores, proculque fugiunt, sed et infectos. Itaque redolentes infestant. Icientes pereunt: relicto enim aculeo interiora disrumpunt. Quin et morbos suapte natura sentiunt. Index eorum tristitia torpens: et cum ante fores in teporem solis promotis aliae cibos ministrant: cum defunctas progerunt, funerantiumque more comitatur exequias. [Apum rex, et regimen.] Reges habent, pluresque mehoantur, ne desint. Postea ex his soboles cum adulta esse coepit, concordi suffragio deterrimos necant, ne distrahant agmina. Duo eorum genera: melior rufus, quam niger, variusque. Omnibus forma semper egregia, et duplo quam caeteris maior: pennae breviores, crura recta, ingressus celsior: in fronte macula quodam diademate candicans. Multum etiam nitore a vulgo differunt. Cum rex procedit, una est totum examen, circaque eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur. Reliquo tempore cum populus in labore est, ipse opera intus circuit, similis exhortanti, solus immunis. Circa eum satellites quidem, lictoresque assidui custodes auctoritatis. Procedit foras non nisi migraturo examine. Id multo intelligitur ante aliquot diebus murmure intus strepente, apparatus indice diem tempestivum eligentium. Si quis alam ei detruncet, non fugiet examen. Cum processere, se quaeque proximam illi cupit esse, et in officio conspici gaudet. Fessum humeris sublevant: validius fatigatum ex toto portant. Si qua lassatus deficit, aut forte aberravit, odore prosequuntur. Ubicunque ille consedit, ibi cunctarum castra sunt. Duce prehenso totum tenetur agmen: amisso dilabitur, migrantque ad alios. Esse utique sine rege non possunt. Invitae autem interimunt eos, cum plures fuere, potiusque nascentium domos diruunt. Rege consumpto, moeret plebs ignavo dolore: non cibos convehunt, non procedunt, sed tristi tantum murmure glomerantur circa corpus eius. Subtrahitur itaque deducta multitudine: alias spectantes exanimen luctum non minuunt. Tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. [Apes quibus gaudeant.] Gaudent Apes aeris plausu, ac tinnitu, amoenissimisque locis, et fragrantibus herbis. Harum ergo causa prope alvearia oportet serere thymum, apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, ervilium, cunilam, papaver, conyzam, casiam, melilotum, melissophyllum (malim legere myriophyllum) cerinthen. Est autem cerinthe folio candido, incurvo, cubitalis, capite concavo, mellis succum habente. Horum florum avidissimae sunt, atque etiam synapis. quod miremur, cum olivae florem ab his non attingi constet. Ideoque hanc arborem procul esse melius est, cum aliquas quam proxime seri conveniat: quae et evolantium examina invitent, nec longius abire patiantur. Cornum quoque arborem caveri oportet: nam fiore eius degustato (etsi is nobis profluvia sistat) alvo concita moriuntur. Remedium sorba contusa e melle praebere iis, vel urinam hominum, vel boum, aut grana punici mali amineo vino conspersa. Amant et genistas circumferi alveariis, iisque gratissimum. Mira apum prudentia, earumque operis observatio, ut annotavit Aristomachus Solensis, quem admirabili admodum diligentia duodesexaginta annis, apum amore captum, nihil aliud egisse tradunt. Ratio autem

76 - Cera ~ 77 - Propolis