Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 225

79 - Hordeum ~ 80 - Zythum ~ 81 - Curmi

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

minusque: aliud oblongius, maiusque, atque in spica rarius. Item aliud candidum, aliud accedens ad purpuram, quod et farinam reddere copiosius creditur: et contra hyemem, et flatus, et in totum contra caeli mutationes candido validius esse videtur. hactenus Theophrastus. Oritur et in Gallia hordeum, quod cantherinum dici putaverim, quia folliculo castratum enascitur. Galli qui serunt, mundum vocant hordeum, quod sponte granum gluma concidat, in reliquo autem non nisi aegre deglubitur. Hordeum magis, quam triticum, rubiginem sentit, minusque tolerat imbrium impetus. Siquidem infestis imbribus, aut uliginosis locis, aut longiore pluvia dilutis satum in lolium degenerare affirmant. [Hordei facultates ex Gal.] Hordei meminit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, ubi ita scriptum reliquit. Hordeum primi est ordinis in exiccando, et refrigerando: habet etiam pauxillum abstersionis. Paulo etiam plus desiccat, quam farina fabacea, cui non insint cortices: caetera vero similia sunt foris utentibus. In cibo autem hoc fabis praestat, quod flatuosam naturam exuat: fabis, quantumcunque coxeris, flatuosa natura remanet: sunt enim crassioris essentiae, quam hordeum. quamobrem eo plus etiam alunt. Porro quoniam utrunque paulum a medio recessit, multo sunt usui. Nam talia medicamenta multis aliis miscentur, ceu materiae quaedam: itaque etiam cera, et oleum, non paucis medicamentis coniunguntur. Alphiton vero, hoc est polenta, multo plus hordeo desiccat. Et primo de facult. alimentorum sic inquit. Hoc item semen in usu frequenti apud homines est, quod non eandem cum tritico habet facultatem. Siquidem illud palam calfacit, hoc vero non modo non calfacit (quo modo nonnulla, quae in medio sunt calfacientium, et refrigerantium, uti amylum, et elotus panis) sed quoquo modo ipso utare, sive panes ex ipso feceris, sive ptisanam coxeris, sive polentam paraveris, vim quandam refrigerandi habere cernitur. Dissidet praeterea succi specie a tritici natura hordeum: nam ex succis, quos utrunque semen gignere natum est, qui quidem e tritico in nobis provenit crassus, et viscosus est: qui ab hordeo tenuis, ac nonnihil detersorius. Nulla igitur apparandi ratione hordeum unquam calfacit: sed varie pro modo praeparationis humectat, ac desiccat. Etenim manifeste cernimus, polentam ex tosto hordeo factam siccare: ptisanam contra humectare, si quidem ut decet fuerit parata, hoc est, cum in coctione quam plurimum intumuerit, postea igne lento per multum otium in chylum fuerit redacta. haec Galenus. [Ptisanae consideratio.] Caeterum cum recentiores medici Galeni ptisanam non rite, et ad unguem parare noverint, eius vice integrum deglubitum hordeum accipiunt, et tantisper decoquunt, dum pultis speciem referat: tunduntque deinde, et tenui incerniculo percolant, modo saccharum, modo dulcium amygdalarum, modo melopeponum, ac papaverum seminis cremorem, pro morborum ratione addentes. [Manardus opinio.] Manardus vero Ferrariensis aetate nostra acutis morbis minime competere antiquorum ptisanam, minusque recentiorum existimat: quod, ut ipse asserit, Itali huic cibo a teneris non assueverint, quodque nostri usus hordeum antiquorum hordeo facultate sit longe infirmius. Cuius tamen sententiae non vulgari ratione ducti medici Hippocraticam, Galenicamque doctrinam sequentes, minime adstipulantur. [Panis hordeaceus.] Porro hordeaceus panis praeter id, quod ventriculo laborem inferat, frigidos, lentosque succos generet, parum nutrit, flatusque gignit: quanquam asserunt nonnulli podagricis hordeaceum panem peridoneum esse. [Polentae consideratio.] Sed cum polenta speciatim ex hordei farina fiat, interponaturque saepius a Dioscoride simplicibus medicamentis, ut omnibus palam sit, quidnam extiterit polenta apud antiquos, non alienum duximus hic de ea disserere. Polentam veteres pluribus modis faciebant, ut Plinius est autor lib. XVIII. cap. VII. Graeci enim perfusum aqua hordeum nocte una siccabant, ac postero die frigebant: deinde molis frangebant. Erant et qui vehementius tostum rursus exigua aqua aspergerent, siccarentque prius quam molirent. Alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgabant, madidumque tundebant in pila, atque in corbibus eluebant: siccatumque in sole rursus tundebant, et purgatum molebant. Quocunque autem genere praeparato vicenis hordei libris, ternas seminis lini, et coriandri selibras, salisque {accetabulo} <acetabulo>, torrentes ante omnia miscebant in mola. Itali vero sine perfusione hordeum tostum in subtilem formam molebant, iisdem additis, atque etiam milio. haec Plinio. Caeterum aliam rationem parandi polentam prodidit Galenus libro primo de alimentorum facultatibus. Ubi non ex aliis seminibus admixtis, ut Plinius tradit; sed ex hordeo tantum recenti, ac novo mediocriter tosto laudatissimam fieri polentam scribit. Quare crediderim, iis medicamentis, quae in Dioscoridis, et Galeni scriptis polentam expetere inveniuntur, eam legitime imponendam esse, quae ex recenti, et viridi adhuc hordeo modice tosto, et in farinam redacto parari debeat: quod de hac utrunque intellexisse non dubitem.

Cap. LXXX
Ζύθος – ZYTHUM

EX HORDEO potus fit, cui Zytho nomen est. Is urinam cit. renes, et nervos tentat: membranis, praesertim cerebrum vestientibus, officit. Inflationem parit, vitiosum succum creat, elephantiasin gignit. Perfusum zytho ebur, obsequiosum, et operi tractabile redditur.

Cap. LXXXI
Κοῦρμι – CURMI

FIT ET ex hordeo potus, quem Curmi nominant. eoque saepe potu pro vino utuntur: verum dolorem capitis movet, malum succum gignit, nervis nocet. Consimilia etiam potus genera ex tritico fieri solent, in Iberia, quae occidentem spectat, et Britannia.

[Zythi, et curmitis(?) consideratio.] ZYTHUM, quantum ex Dioscoride colligi potest, potus sane fuerit ex macerato hordeo, vel tritico paratus, illi maxime similis, qui aquilonaribus regionibus Cervisia appellatur. Siquidem huius rei testis est Plinius libro XXII. capite ultimo, ubi sic inquit. Et frugum quidem haec sunt in usu medico. Ex iisdem fiunt et potus: zythum in Aegypto: caelia, et ceria in Hispania: cervisia, et plura genera in Gallia, aliisque provinciis. haec Plinius. A zytho parum differt Curmi, quod et ipsum paretur e frugibus, nimirum hordeo, triticoque in aqua maceratis, bibaturque vini

79 - Hordeum ~ 80 - Zythum ~ 81 - Curmi