Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 237

100 - Lens ~ 101 - Phasioli

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

affectus, quos scirrhos vocant, hoc epulo exacerbari. Quod si suillam simul libeat incoquere, ptisanae recentem, lenti sale asservatam congruere deprehendes: ceu utique quae inter has media est, quam [GR], id est, recenter salitam appellant, phacoptisanae percommode et ad suavitatem, et concoctionem immittitur. Magis tamen lens cum salsis carnibus esitata, crassos humores augebit. Nam hae quoque sanguinem crassiorem, et melancholicum magis generant. Quapropter neque istis affatim, saepeque uti expediet, praesertim cui corpus melancholico praecrasso, et omnino pravo humori obnoxium est. Haec eadem et de regionibus, anni temporibus, et aeris constitutionibus in unoquoque edulto intelligere oportet. Ac autumno quidem melancholicis, ac siccantibus cibis abstinendum: hyeme vero eis utendum: uti sane in aestate humectantibus, et refrigerantibus: in vere medii temperamenti, mediaeque facultatis epulas offerendum. Est porro mediorum non una, nec simplex species: quaedam enim huiusmodi sunt, quoniam cum extremis nihil habent commune: quaedam ex duorum contrariorum aequo intervallo a medio distantium mistione sunt mediocritatem adepta: ut si quis iuxta id, quod paulo ante dixi, ptisanam lenti commisceat. Sic et teutlophacen, quae ex beta, et lente nomen apud Graecos invenit, Heraclides Tarentinus non sanis modo, verum etiam laborantibus exhibebat. Est enim et hoc ex pugnantibus compositum edulium: quamobrem etiam tardius, quam beta; citius vero, quam lens per alvum descendit. Est et illud perspicuum, huius succum in corpus dispartium, ex amborum virtute, lentis videlicet, ac betae, esse permistum. hactenus Galenus. Ex cuius verbis facile colligi potest, Lentes in frequenti ciborum usu minime esse recipiendas; praeterquam ab iis, quibus morbi alicuius ratione, ut medicamenta potius, quam ut cibus conveniant.

Cap. CI
Φασίολοι – PHASIOLI

PHASIOLI inflant, spiritus cient, aegre coquuntur. Virides cibo alvum emolliunt: ad vomitiones idonei.

[Phaseolorum consideratio.] PHASEOLI sunt in Italia vulgares, et in hortis, ac arvis frequentes. Diversa habentur genera, variis coloribus distincta: nam et candidi, et rubescentes, et melini, ac diversis respersi maculis reperiuntur. Quod superiori quoque aetati cognitos fuisse putaverim, etsi nonnulli eos nuper in Italia venisse existiment. Candidi, quibus granum caeteris minus est, caeterorum leguminum more, in arvis seruntur. At rubescentes, melini, ac varii seminantur in hortis aliisve locis, ubi umbra aestiva fuerit opus. Siquidem praeterquam quod fructum suo tempore demetendum proferunt, suis etiam involucris, ac sequaci foliorum, clavicularumque reptatu, testudines, attegias, mapalia, tuguria, cameras, pergulas, scenas, ac tabernacula e lignis cancellatim fabricata opacant, ac veluti topiario opere contexunt: solaresque radios inhibent, non secus quam vitis, lupus salicarius, bryonia, colocynthis, clematis, periclymenum, et stirpium id genus, quae arbores, et sepes scandunt, perreptant, implicant, ac convestiunt. Quo fit, ut crediderim ego, illos a veritate haudquam desciscere, qui dixerint, hoc Phaseolorum genus hortensem esse similacem, hoc etiam libro a Dioscoride descriptum: quippe quod illi maxime correspondeat, ut in sequentibus dicetur. [Marcelli error.] Quamobrem longe aberrasse videtur Marcellus in carpendo Hermolao tantopere avidus, cum dixerit sibi parum verisimile videri ad eam altitudinem, et foliorum copiam posse legumen aliquod augeri, ut scenas, et tabernacula vestiens inumbret. Quandoquidem non modo huic refragatur Dioscorides; sed et ipsius smilacis numerosis plantarum proventus, quae in quam plurimis hortis, ac viridariis longissimos scandunt palos, et cancellata  tecta convestiunt. Caeterum nec eos quidem hallucinari putaverim, qui pro certo asseruerint, Phasiolos supradictis coloribus infectos, quos equidem nihil ab hortensi smilace differre existimo, Dolichos esse, quorum meminit Theophrastus libro VIII. capite III. de plantarum historia: et Galenus libro primo de facultate alimentorum: et ipsum secutus Paulus. [Manardus notatur.] Quippe quoniam dolichi (ut adiuvante Deo infra in smilacis hortensis mentione dicemus) non sunt illud pisorum genus, quod Ausoniis vulgo dicitur Roviglione, Tridentinis vero Arabeia, ut Manardo Ferrariensi placet. Quandoquidem hanc sub Ochri nomine, tam Galenus, quam Paulus descripsere, ut eo, quem modo citavimus,

100 - Lens ~ 101 - Phasioli