Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 242

106 - Raphanus ~ 107 - Siser ~ 108 - Lapathum sive Rumex

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

habet. Quidam non solum caulem; sed una ipsas radiculas elixantes comedunt, raparum modo. Caeterum cum modicos, tum idiotas illos mirari subit, qui a coenas crudas eas edunt, concoctionis iuvandae gratia. Ipsi quidem id se experientia abunde4 compertum habere dicunt; nullus tamen eos citra damnum potuit imitari.

Cap. CVII
Σίσαρον – SISER

SISER vulgo cognitum. Cuius radix decocta ori grata est, et stomacho utilis: urinam ciet, et appetentiam invitat.

[Siseris consideratio.] NON desunt, qui crediderint, album quoddam Carotarum vocatarum genus, quae naporum modo carnium iuri incoquuntur, legitimum esse Siser. Caeterum eos hallucinari putaverim, Plinii testimonio ductus, qui libro XIX. cap. V. haec habet. Inest Siseribus longitudine nervus, qui decoctis extrahitur, amaritudinis tamen magna parte relicta. Id quod in hisce Carotarum radicibus haud quaquam reperire licet: quippe quae nervum concludant, nec gustui amaritudinem relinquant: sed dulcedinem potius quandam prae se ferant. [Sisari vires ex Galeno.] Quod praeterea Siser sapore sit subamaro, facile ex Galeni sententia comprobari potest libro VIII. simplicium medicamentorum, ubi sic scribit. Sisari radix cocta stomacho grata est, et urinam movet, secundo ordine excalfaciens, adiectam habens amaritudinem quandam, cum levicula adstrictione. haec Galenus. Ex quibus facile colligi potest, Sisera ab hisce carotis plurimum recedere. Sciendum igitur est, quod Siser in Italia non seritur: tametsi in Germania, Rheni praesertim fluminis accolae, suis in hortis sisera frequentissima habeant, quae et serunt, et colunt. Ideoque Maguntiae venalia abunde reperiuntur, a Tincao agro illuc allata. [Siseris forma.] Siser folio est olivastri, caule, et umbella pastinacae simili, radicibus dodrantalibus, nervosam intus matricem continentibus, subamaris, et colore subcroceo, et quae gustatu gratiam cum palato non modicam ineant. Quarum in cibis praestantia allectus Tiberius Caesar (ut citato loco tradit Plinius) omnibus annis a Germania advehi sisera curavit ex Gelduba castello Rheno imposito, ubi generositas praecipua.

Cap. CVIII
Λάπαθον – LAPATHUM SIVE RUMEX

EX GENERIBUS rumicis, oxylapathum vocant, quod in acutum tendit, dura habens extrema, in palustribus nascens. Alius est sativus, + illi dissimilis. Tertium genus sylvestre, parvum, plantagini proximum, humile, et molle. Quartum est, quod alii oxalida, alii anaxydrida, aut lapathon vocant. Folia eius sylvestri, ac exiguo rumici similia: caule non magno: semine subacuto,

106 - Raphanus ~ 107 - Siser ~ 108 - Lapathum sive Rumex