Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 259

125 - Seris sive Intybus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[Seridis, sive Intybi consideratio.] QUONIAM in Graecis vulgatis codicibus initium istius capitis et in verbis nonnullis, et in Seridis generibus depravatum, et confusum legitur; ideo ex libro Oribasii simplicibus dicato, atque etiam ex antiquissimis Dioscoridis codicibus manuscriptis, illud legitime, et ordinate legendum putamus, hoc modo. [GR]. id est. Seris sylvestris, et hortensis. Sylvestris quidem duplex: altera picris, quae et cichorion vocatur: altera sativa latioribus foliis, et ori gratior, quam hortensis. Hortensis vero duplex genus: una folio latiore, lactucae similior: altera folio angustiore, et gustu amara. Huic lectioni maxime adstipulatur Serapio. quippe qui ex Dioscoride tot habeat sylvestris Seridis species, quot domesticae. Id quod etiam ex usu clarissime patet, cum tam sativa, quam sua sponte nascens Seris quotidie sit prae manibus, et sumatur in cibis. Sativa quidem ubique fere in Italia in hortis colitur, folio erraticae ampliore, laevioreque, ab hortensi angustifolia Seride non longe dissimilis: quin et ori erratica gratior. Ea vero, quae sponte provenit, passim ferme virescit, foliis in ambitu longe magis laciniatis, angustioribus, asperioribus, et amarioribus. Sunt qui pro certo habeant, Scariolam a domestica latifolia Seride nihil differre, quod ita esse comprobet Serapionis scriptura. Alii Scariolam vocant alteram domesticae speciem, quae angustiore est folio, et gustu amarior. Sed animadvertendum est, Scariolam in Serapione, Serapionis non esse, sed interpretis, cui nulla, mea quidem sententia, in hoc fuerit adhibenda fides. Quippe cum sciverit is Scariolam, corrupta a barbaris voce, nil aliud significare, quam Seriolam, Serimque non aliud esse Graecis, quam Latinis Intybum, huius genus latifolium (perperam tamen) Scariolam appellavit. Qua in re eorum equidem sententiam magis laudaverim, qui angustifoliam Serim, quod latifolia sit minor, Scariolam, seu potius Seriolam, ac si parvam Serim dixeris, vocant: tametsi in sylvestrium quoque genere, ea etiam Seriola dici possit, quae passim in hortis colitur, quod domesticae Seriolae non longe sit absimilis. Omnes itaque in Italia vulgaris sunt notitiae, quod nostratibus mensis frequentissime in acetariis apponantur. Quamobrem olitores has hyeme terra, et sabulo in ortis obruunt, quoniam hoc artificio mirum in modum albescunt, et tenerrimae evadunt, et in totam asservantur hyemem, artem hanc a natura docti, quod viderint saepius in campestribus Cichorium aquarum inundationibus terra, vel arena obrutum, et tenerrimum, et candidissimum reddi, exuta omni ex parte amaritudine. Verum quanvis asserat Dioscorides sylvestrem Intybum, quemadmodum et sativum duorum tantum esse generum; Chondrillam tamen, cuius historiam ipse sub duplici specie sequenti capite describit, inter Cichorii genera esse reponendam, nemo est qui ambigat. Quemadmodum et tertiam illam, quae Theophrasto libro VII. cap. XI. de plantarum historia Aphaca vocatur. Haec enim alius iterum provenit, atque iterum alius, idque tota hyeme, vereque toto usque aestatem factitatur. Flos melini speciem gerit. haec ille. Huic per omnia in universum respondet, quae nonnullis Dens leonis, aliis Dens caninus, quibusdam Caput monachi, aliquibus Rostrum porcinum, plerisque vero Ambubeia vocatur. [Seplasiariorum negligentia.] Tametsi Plinio Cichorium ipsum proprie Ambugia, vel Ambubeia dicatur. Sed profecto maxima est seplasiariorum multorum negligentia, atque ignavia, qui cum in hortis numerosissimum, praestantissimumque habeant Intybum, et in campestribus Cichorium ubique frequentissimum, harum plantarum loco modo hieracium, modo sylvestrem lactucam suo lacte refertam subiiciunt, atque ex iis aquam, quam nomen de Endivia mentiri faciunt, suis plumbeis eliciunt organis. Quod maxime detestandum est: nam etsi hieracio, sylvestrique lactucae vis frigida insit, tamen praeterquam quod nullam cum iocinore habeant convenientiam, lac, quo eo potissimum tempore turgent, quibusdam suis partibus calorificum adeo est, ut linguam exurat, ac vellicet: quibusdam vero adeo somnificum, ut non desint; teste infra Dioscorides, qui illud meconio permisceant. [Cyani mentio.] Sunt praeterea qui Intybaceo generi herbam adscribant, quae a flore cyaneo Cyanus Plinio dicitur, aliquibus vero vulgo Battisecula, vel Battisuocere, nobis autem fior Campese, quod in campis inter segetes, maio, et iunio mensibus numerosus proveniat. Expetitur hic maxime rusticanis puellis, suis contexendis coronis, quibus per aestatem caput et tempora cingunt. Sed quibus notis, quibusve rationibus inter Intybacea annumerari possit, quid dicam non habeo. Huiusce vires nullus antiquorum, quod sciverim, scriptis mandavit. quanquam Placentinus, quod affirmaverint aliqui Cyanum pestilentibus morbis propria dote adversari, suo de Cichorea {serapio}<Serapio>, quod ad pestilentes febres maxime commendavit, Cyanum etiam inseruit. [Intybi, et Cichorii vires ex Galeno.] Intybi, et Cichorii vires recensuit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Intybus olus est subamarum, et magis quod agreste est, quod ob id ipsum picrida, hoc est amaram, quidam nuncupant, quidam vero Cichorium appellant. Est autem ea siccae, frigidaeque temperaturae, utrunque secundo excessu. Porro domestica magis etiam quam agrestis refrigerat. Sed et humiditatis multae admistio siccitatem extinguit: verum utraque adstringentis qualitatis est particeps, veluti et chondrilla: nam et ipsa est seridis, seu intybi species. Et lib. VIII. de compositione medicamentorum secundum locos: Cichorium, inquit, et Seris cibarii generis existunt: apud nos nanque rurales ambo haec edunt et cruda, et cocta. Facultas horum olerum subfrigida est, et subamara, ac moderate adstringens: et propter has qualitates, optima pharmaca calidis intemperaturis ipsius hepatis existunt. Ultra hoc enim, quod moderate refrigerant, amplius et robur visceris parte ad eas, quae in gibba sunt, extergent. Neque vero frigidas intemperies magnopere laedunt, quemadmodum quae frigidam humiditatem absque adstrictione, aut amaritudine possident, facere solent. Iuvare etiam viscus talium olerum substantia potest, etiam si citra serosorum, aut aliorum humorum vitiationem intemperies fiat per se, et cum humiditatis cuiuscunque complexu: ex mistura enim mellis humiditatem per urinam educunt. Quapropter etiam si siccata tusa, quis potioni inspergat, itidem iuvant. Quin et decoctorum decoctum potatum multum commodi affert. Si vero non calida aliqua intemperiem infestet, aut si obturatio quaedam sit circa viscus, magnopere

125 - Seris sive Intybus