Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 262

127 - Cucurbita ~ 128 - Cucumer sativus

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

ratione, si cum salso quopiam esitetur, ceu nonnulli in patinis cum salsamento instruunt, salsum in corpore humorem generabit. Est porro sic apparata cibus longe suavissimus, si salsamentum ex ponticis illis fuerit, quae [GR] appellantur. Quod si cum malis cotoneis elixa decenterque condita fuerit, succum austerum in distributione habebit praepollentem. Assa autem, vel in sartagine fricta, ut propriae permultum humiditatis deponit; ita reliqua eius pars nullam sibi valentem vim adsciscit, uti nec cum in iure simplici paratur. Caeterum ob aqueam qualitatem sibi innatam non immerito origano iungi gaudet. Quaecunque enim talia sunt, acribus, aut acidis, austerive, aut salsis permisceri saporibus postulant, si quis et cum voluptate ea sumere, et nauseam cupiat evitare.

Cap. CXXVIII
Σίκυς ἥμερος – CUCUMER SATIVUS

SATIVUS cucumis alvo, et stomacho et stomacho perquam utilis habetur: refrigerat, qui corruptionem non sentit: vesicae prodest: olfactu revocat, quos animus liquerit. Semen modice urinam movet: cum lacte, aut passo, vesicae exulcerationibus subvenit. Illita cum vino folia, morsus canum sanant: et epinyctidas, cum melle. Peponis caro in cibis, utinam cit: inflammationes oculorum illita sedat. Ramenta eius contra adustionem infantium, quam syriasin vocant, sincipiti imponuntur: fronti admota oculorum fluxiones avertunt. Succus cum semine, adiecta farina, siccatus in sole cogitur in smegmata, quae faciem repurgant, et nitorem afferunt. Radix sicca, et ex hydromelite pota, drachmae pondere, vomitionem movet. Si quisquam moderate secundum coenam vomere cupiat, geminis obolis sit contentus. Sanat quoque illita cum melle, ulcera concreta in modum favi, quae ceria vocant.

[Cucumeris consideratio.] QUANQUAM Graeci (ut Galenus est autor libro II. de alimentorum facultatibus) omnia tam Cucumerum, quam Melipeponum genera Pepona nominant: tamen [GR] nomine, quo praesens caput inscribitur a Dioscoride, id tantum omnes fere comprehendi volunt, quod Latinis cucumis appellatur. Verum non ob id plane decerni potest, an hic reddat Dioscorides nostratis Hetrusci Cucumeris vires, qui aliis Italiae populis Anguria vulgo nuncupatur, an alterius, qui proprie Insubribus, et Venetis Cucumis dicitur, Hetruscis vero Citrulus, omnibus notissimus. Siquidem non ex Dioscoride modo, sed nec ex aliis veteribus hactenus quenquam reperi, qui Cucumis Graecis proprie [GR] appellatus, notis ullis repraesentet. Sed quod Graeci [GR] vocabulo nostratem Citrulum, et Insubrium Cucumerem

127 - Cucurbita ~ 128 - Cucumer sativus