Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 275

143 - Porrum capitatum ~ 144 - Ampeloprasum

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CXLIII
Πράσον κεφαλωτόν – PORRUM CAPITATUM

CAPITATUM porrum inflationem facit, noxium succum creat, tumultuosum somnium parit, urinam ciet, alvo accomodatur, extenuat, oculorum aciem hebetat, menses pellit: sed laedit exulceratam vesicam, renesque, cum ptisana vero coctum, esu pectoris vitia extrahit. Coma eius in aqua maris, et aceto cocta, in desessionibus ad praeclusiones vulvae, et duritias, utilis habetur. Porrum bis aqua mutata coctum, tum frigida maceratum, dulcescit, et multo minus inflat. Semen acrius est, et quandam adstrictoriam vim habet. quare succus cum aceto, addito thure, aut manna, sanguinis profluvia sistit, maxime si naribus erumpat. Venerem stimulat: contra omnia thoracis vitia, tabemque, pro delinctu efficax est: arteriam esu purgat: sed si assidue estur, visus obscuritatem inducit: stomacho adversatur. Succus ex melle potus, aut illitus, contra bestiarum morsus auxilio est. Ipsum quoque cum aceto aut thuris polline, lacte aut rosaceo, utiliter aurium doloribus, et sonitui instillatur. Varos tollunt folia illita cum rhoe, qua ad obsonia utuntur: epinyctidi medentur: crustas ex sale illita rumpunt. Veteres sanguinis reiectiones cohibent, seminis drachmae binae, cum aequali baccarum myrti pondere potae.

PORRUM, quod copiosum quadragesimalis nostri ieiunii tempore plerunque in foris olitoriis una cum oleribus venale reperitur, omnibus notissimum est. Caeterum etsi magnopere laborent hortorum cultores, ut eorum porri, lungi, crassi, candidi, ac teneri evadant; nesciunt tamen eos capitatos efficere, ceparum instar: quanvis ii apud veteres in frequentissimo usu fuissent, quod longis, qui proprie sentivi appellantur, sapidiores, gustuique gratiores haberentur. De his igitur tanquam praestantioribus scripsit Dioscorides, non tamen quod a sectivis genere differrent, e quibus mangonio capitati fiunt, tegola in transplantatione supposita, incisis prius ante medullam foliis, ne adolendi facultas in sublime feratur, nec ad radices, sed in ipso capite consideat: vel sarculo convelluntur radices, ut delumbatae alant, neque distrahant, ut scriptum reliquit Plinius lib. XIX. cap. VI. [Porri facultates ex Gal.] Porri facultates recensuit Galenus lib. II. de alimentorum facultatibus, ubi simul etiam de allio, et cepis agens, sic inquit. Harum plantarum radicibus percrebro vescuntur homines, rarius caule, foliisque, acri admodum facultate praeditis pro radicum portione. Corpus excalfaciunt, et crassos in eo humores extenuant, glutinososque incidunt. Bis tamen, aut ter in aqua decocta, acrimonia spoliantur: quanquam ne sic quidem vim perdunt extenuandi. Verum facultatem quandam obscurissimam alendi corporis exinde acquirunt, cuius antea, quam decoquerentur, nihil prorsus obtineant. Caeterum allium non modo ut obsonium, verum etiam ut medicamentum sanitati accommodum, quod obstructa solvere, et discutere possit, usurpatur. Aliquantisper elixum, usque dum acritudinem abiiciat, viribus quidem suis imbecillius fit, sed succi pravitatem non amplius servat, quemadmodum nec porri, nec cepae, cum bis fuerint decocta.

Cap. CXLIIII
Ἀμπελόπρασον – AMPELOPRASUM

AMPELOPRASUM stomacho magis, quam porrum adversatur: plus autem excalfacit: urinam, menses vehementius ciet. Id contra serpentium morsus esse convenit.

[Agrestis porri consider.] PROVENIT agreste porrum plerunque in vineis, unde a natalibus [GR], quasi vineale porrum, Graecis appellatur. Nascitur hoc in universa Hetruria non solum in vinetis; sed etiam frequens admodum in agrorum marginibus, et in moenis collium locis. Rura nostra ipsum vulgari sermone appellant Porrandello. Estur a rusticis, et agricolis in acetariis crudum, recentis allii vice: quanquam mansu durius sit, gustu acrius, et concoctu difficilius. Est praeterea Ampeloprasum (ut lib. VI. simplicium medicamentorum prodidit Galenus) acrius, et siccius domestico, sicut agrestia omnia reliqua domesticis: ac proinde stomacho, quam illud nocentius: sed et crassos, ac lentos humores potentius incidit, valentiusque infarcita organa obstructione liberat. Hac quoque ratione urinas, et menses saepe provocavit, ubi a crassis, et lentis retinebatur humoribus. Adeo vero est calidum , ut illitum cataplasmatis modo exulceret. Dictum est autem ante, quod quae eum in modum sunt calida, extremi sint ordinis. hactenus Galenus. Caeterum illud silentio haud dissimulandum puto, quod Galenus minus fortasse recte id tribuerit Ampelopraso, quod nominis

143 - Porrum capitatum ~ 144 - Ampeloprasum