Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 277

145 - Cepa ~ 146 - Allium

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Harum igitur talis natura est. Differunt et colore nonnullae, etenim apud Isum caetera quidem candidis similes constant, sed colore candidae admodum proveniunt, Sardiniasque similiter ferre affirmant. Cretensium peculiaris maxime natura notatur, sed Ascaloniis quodammodo proxima, ni forte vel eadem dici debeat. Est enim Creta genus quoddam, quod semine quidem satum in radice grassatur: depositum vero, in caulem, semenque totum funditur: sine capite, saporeque dulce est. Id enim quasi e contrario caeteris habet: omnes nanque depositas imbres occupant. Seruntur et toto capite, et circonciso, sed germinationes haud similes fieri solent. Parte nanque inferiore cepae nascuntur, superiore herba tantum erumpit: sectae vero in rectum, germinare omnino nequeunt. Gethyum dictum sine capite est, et quasi longa cervice consistens: ob id germinatio tota in fronde, saepiusque retondetur, ut porrum. qua de causa semine seritur, id nec deponitur. Cepas hisce fere differentiis discernere licet. hactenus Theophrastus. Nascuntur Cepae in universa Italia frequentissimae, quae etiam inibi multiplici sinatur genere, ut refert Plinius lib. XIX. cap. VI. et ut nos quotidie videmus. Quandoquidem forma aliae maiores, aliae minores, quaedam longae, quaedam rotundae, quaedam vero sessiles proveniunt. Sicut colore rubentes, et subrubentes aliae, quaedam virides, et candidae nonnullae. Quin et sapore acerrimae, vel mediocri acrimonia praeditae sunt, aut nihil penitus acres inveniuntur. Omnium maximae sunt, quae Caieta Romam importantur. Hae tametsi ad summum rubescant, ac crassioribus tunicis compactae sint; leviuscula tamen acrimonia pollent, mansuque tenerrimae comperiuntur: ob idque in cibis caeteras antecellunt. In Hetruria eae minus acres notantur, quae magis rubent. Contra vero albae, quippe quae omnium acerrimae proveniant. Quam ob causam ad medicamenta potius, quam ad cibos servantur: quanquam secus fortasse in Graecia eveniat, quod flavas candidis acriores esse memoret Dioscorides. Connumerantur etiamnum inter ceparum genera (ut locis supra citatis Theophrastus, et Plinius testantur) quae Ascaloniae ab Ascalone Iudaeae oppido appellantur, et quae his similes sunt Theophrasto sectiles nominatae, nobis vero in Hetruria vulgo Cipolle maligie. [Ceparum vires ex Gal.] Cepa (ut memoriae prodidit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum) ex quarto est ordine excalfacientium: essentia autem eius potius crassarum est partium. Unde etiam haemorrhoidas aperit tum apposita, tum cum aceto iuniuncta. In sole alphos detergit, tum alopeciis attrita pilos alcyonio citius restituit. Porro si succum eius exprimas, quod reliquum est, admodum terreae substantia est, eiusque calidae: at succus aqueae, aereaeque caliditatis. Hic igitur iis, qui suffusi sunt, aut aciem oculorum obtusam prae crassitudine humorum obtinent, inunctus prodest. Ex huius temperatura tota cepa flatuosa est manducata. Itaque quae temperatura sunt sicciore, minus flatuum generant. haec Galenus. Quod autem Cepae corporibus praebeant alimentum, supra in porri mentione retulimus ex ipso Galeno, qui de iis simul disseruit libro II. de alimentorum facultatibus.

Cap. CXLVI
Σκόροδον – ALLIUM

ALLIUM quoddam sativum, atque hortense habetur. quod in Aegypto, singulari ut porrum, capite constat, dulce, in purpureum vergens, parvum: reliqua vero magna et candida, ex pluribus coagmentantur nucleis, quos aglithas, id est spicas, Graeci nominant. Aliud est sylvestre, quod ophioscorodon, id est anguinum, vocant. Vis allii acris est: excalfacit, mordet, excernit, alvum turbat, inflationes facit, stomachum exiccat, sitim gignit, flatum permovet, summam corporis cutem exulcerat: aciem oculorum esu hebetat. Eosdem effectus praebet anguinum, quod et elaphoscorodon dicitur: latas ventris tineas in cibo sumptum abigit, urinas detrahit: contra viperarum ictus, et privatim haemorrhoi, prodest, ita ut non aliud magis, si cum vino iugiter assumatur, aut tritum in eodem ebibatur: contra rabiosorum morsus, et illitu, et cibo valet. Magnae et allio utilitates contra aquarum mutationes: vocem clarificat: veterem tussim crudum, coctumve lenit: potum autem cum origani decocto, pediculos, et lendes enecat, cremati cinis illitus sugillationibus cum melle, et alopeciis cum nardino inguine, medetur: eruptiones papularum cum oleo, et sale sanat: vitiligines, lichenas, lentigines, ulcera capitis manantia, lepras, et furfures, cum melle eximit: cum thure, et teda decoctum, dentium dolorem levat, si in ore contineatur: contra venenatos muris aranei morsus, cum ficulneis frondibus, et cumino illinitur. Fervefactae comae ius, foeminarum desessionibus additum, menses, et secundos partus extrahit.

145 - Cepa ~ 146 - Allium