Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina 282

151 - Arabis sive Draba ~ 152 - Irio ~ 153 - Piper

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

quemadmodum et in Galliis nasci Ruellius testatur in novalibus, et saepecultis. Caeterum quoniam Serapio in nasturtii mentione, de Draba etiam disserit, eamque Nasturtium orientale nominat, quod insignis eius acrimoniae indicium est: et quoniam in nostrate leviuscula sentitur acrimonia, idcirco an haec, quae in Italia nascitur, Serapionis saltem sit Draba, ego profecto affirmare non ausim: nisi forte Drabae accidat pro regionum diversitate, quemadmodum Aro evenire inferius dicetur ex Galeni auctoritate.

Cap. CLII
ρύσιμον – IRIO

ERYSIMON, Latini Irionem vocant, iuxta urbes, rudera, hortosque nascitur:foliis erucae sylvestris: cauliculis in lori modum lentis, et obsequiosis: floribus luteis: siliquis in cacumine gracilibus, ut foeno graeco, corniculatis: semine nasturtii, exiguo, urentis gustus. Contra thoracis fluxiones efficax est, et si purulenta extussiuntur: regio morbo, et coxendicibus prodest: contra venena in delinctu cum melle datur. Illinitur ex aqua, aut melle utiliter caepis carcinomatis, parotidibus, duritiis mammarum, et testium inflammationibus. In totum extenuat, et excalfacit. Mitius multo ad clysteres fiet, si aqua madescit, atque torreatur, vel linteo illigatum, pinsita farina oblitum perassetur.

[Erysimi, seu Irionis consideratio.] QUANQUAM Theophrastus, et antiquorum alii Erysimon inter cerealia commemorant, et sesamo simile faciunt: quod tamen a Dioscoride repraesentatum, foliis erucae aemulis, tanquam ab illo admodum dissimile, hic inter acerrimas plantas, non inter frumentacea, ubi de sesamo disseruit, ab eo repositum est. Eaque propter facile dici potest, Erysimon aliud designare Theophrasto, aliud vero Dioscoridi. Ideoque Plinius utrisque in Erysimi historia adstipulari videtur. Nanque libro XVIII. cap. VII. ac X. Theophrastum secutus, ipsum frugibus adscribit, sesamoque simile facit. Et libro XXII. cap. XXV. Dioscoridem imitatus, foliis erucae paulo angustioribus, et semine nasturtii Erysimum esse prodidit. Hoc idem palam est fecisse Galenum: quippe qui libro VI. simplicium medicamentorum, Erysimum plantis comparavit, quae acrimonia praeditae sunt, uti nasturtium, et sinapi. Et libro primo de alimentorum facultatibus ipsum inter fruges retulit, quae in cibum veniunt, una cum sesamo, sic inquiens. Ut porro milio panicum adsimile est quodammodo, sed ad omnia deterius, ita et sesamo Erysimum corporis substantia nonnihil affine: sed mansum insuavius est, et tenuioris alimenti, adeo quod in omnibus illo deterius existit. [Ruel. lapsus.] Caeterum Ruellius, quod dixerit Plinius Erysimum, et sesamum rubentibus provenire foliis, item ipsis virentibus nullum animal vesci, illud frugis genus autumat Erysimum esse, quod vulgo Tridentina rura appellant Formentone, Foroiulienses vero, quod pullo sit colore, nominant Saracino. Verum hac in re Ruellius deceptus deprehenditur, quod nullis notis respondeat hoc Erysimo, quod Theophrasto, et Plinio describitur: quandoquidem, quod vulgo appellatur Formentone, caule tantum rubet, non foliis, a nulloque pecude respuitur, sed ab omnibus avidissime depascitur, nec ulla ex parte sesamum aemulatur. Porro sciendum est, Dioscoridis Erysimum non esse sylvestrem erucam illam, quam nos nobilem appellamus, ut credit Hermolaus, itemque Ruellius ipsum secutus, sed stirpem esse, quae passim in plateis, aedificiorum areis, et ruderibus, et secutus vias oritur, foliis erucae, floribus luteis, parvis: e quibus cornicula prodeunt, tenuia, acuminataque: semine nasturtii, minore tamen, et acri.

Cap. CLIII
Πέπερι – PIPER

PIPER in India nasci, brevi arbore traditur: quae inter initia, praelongum fructum, veluti siliquam, promit, quod longum piper est: habet intus aliquid tenui milio simile, quod tandem in perfectum piper evadit. Id autem suis temporibus dehiscens, pandensque sese, racemos emittit, grana ferentes qualia videmus. Ea acerba candidum piper faciunt, aptum ocularibus remediis, antidotis, et medicaminibus, quae contra venenata parantur, theriaca vocant. Longum vero vehementius mordet: et quoniam priusquam maturescat, decerptum est, subamarum relinquitur, antidotis, et theriacis medicaminibus expetitum. Nigrum vero, utpote quod tempestiva maturitate collectum sit, odoratum esse constat, candido suavius, acrius, et ori gratius, necnon ad condimenta utilius. sed candidum, et adhuc in acerbum vergens, ante dictis infirmius est. Eligi oportet gravissimum, plenum, nigrum, sine multis rugis, recens, ac minime furfurosum. Inveniuntur etiamnum in genere nigri semina nutrimento defecta, cassa, inania, minimisque ponderis, quod vocant brasma.

151 - Arabis sive Draba ~ 152 - Irio ~ 153 - Piper