Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber secundus
pagina
304

179 - Auricula muris

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cap. CLXXIX
Μυός ὦτα – AURICULA MURIS

MURIS auricula, quam myosodita vocant, herba est caulibus pluribus ab una radice, aliquatenus ab imo rubentibus, et concavis: foliis angustis, oblongis, dorso acuto, elato, nigricantibus, per intervalla assidue geminatis, atque in mucronem desinentibus, et tenuibus cauliculis ex alarum sinu prodeuntibus: flosculo, ut anagallidis, caeruleo: radix digitali crassitudine, multis capillamenti fibrata. Radix illita aegilopia sanat. Sunt qui alsinem, muris auriculam vocitant.

[Auriculae muris consid.] REPERIUNTUR quidam Dioscoridis codices, qui hoc loco Alsinem habent, quae libro quarto post helxinem describitur, quod et ipsa nonnullis Muris auricula appelletur. Qua forsitan nominis cognatione addurti, posteriorum quidam, ex quarto Dioscoridis volumine in hunc locum ipsam transtulere, ubi sui generis, vel potius nominis alteram repraesentavit Dioscorides. Sed quoniam ipsa Dioscoridis scribendi series clarissime demonstrat, Alsinem statim post helxinem sequi debere, quod ei adeo similis sit, ut tradat Dioscorides eandem fuisse cum helxine, nisi humilior esset; idcirco libro quarto de ea nobis dicendum erit, quod inibi eius legitimam sedem esse existimemus. [Auriculae muris facultates ex Gal.] Caeterum haec, de qua hic mentio est, passim mense maio floribus ornata visitur, nimirum in pratis, in campis, in hortis, secus vias, et ubique fere locorum. Huiusce vires paucis perstrinxit Galenus libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Auricula muris desiccat ordine secundo: caeterum nullam evidentem caliditatem possidet.

179 - Auricula muris