Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
312

4 - Aristolochia

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

pipere, et myrrha menses, partus, et omnia vulvarum onera eiicit: eadem efficit subdita in pesso. Rotunda ad eadem pollet: insuper singultibus, suspiriis, horrroribus, lieni, convulsis, laterum doloribus, pota cum aqua, singulariter auxiliatur. Aculeos, et spicula extrahit: ossium squamas illitu adimit: ulcera putrida exest, et sordida expurgat: cava cum iri, et melle explet: gingivas, et dentes extergit. Clematitis eadem pollere creditur: viribus tamen inferior est.

[Aristolochiae consideratio.] ARISTOLOCHIAE, quam officinae Aristologiam vocant, tria statuuntur genera, nempe rotunda, longa, et clematitis. Haec rara admodum, et paucis nota: illae vero omnibus fere rei herbariae studiosis notissimae. Quae rotunda vocatur, etsi non ubique in Italia proveniat; in agro tamen Goritiensi plurima, pulcherrimaque nascitur, prestanti odore. Utraque flores edit, et fructus: qui in longa pyri imaginem referunt, suntque iuglandibus longe maiores: in rotunda vero rotundiores, pauloque minores spectantur. [Plinii, et Leoniceni lapsus.] Qua in re non potui non maxime Plinium admirari, quod libro XXV. cap. VIII. utranque ferre bacculas parvas veluti cappares tradiderit. nisi quis illud dixerit, quod Plinio contigerit, Aristolochiae utriusque fructus vidisse, priusquam ad summum ad summum adolevissent. Sed certe is eodem in loco excusari, meo iudicio, non potest, quin manifeste hallucinatus, et Graeci sermonis non admodum peritus deprehendatur, cum Aristolochiae nomen dedisse gravidas tradat. Quandoquidem non ab utero gerentibus mulieribus, sed a puerperis Aristolochia (ut Dioscorides scribit) id nominis sibi comparavit. Cuius rei non modo indicium praebet nomen ipsum [GR], quod nil aliud denotat, quam optima puerperis, non (ut Plinius inquit) gravidis; sed etiam ipsius facultas, quae ad remorantes a partu secundas, mensesque ciendos magnopere commendatur. Quapropter fuerit haec praegnantibus procul dubio exitiale potius, quam salubre medicamentum, cum ea sane omnia, quae secundas, et menses educunt, foetum etiam trahant, et quandoque interficiant, praesertim cum fuerint amara Aristolochiae modo. Nec minus praeterea Leonicenum virum alioqui nostrae aetatis doctissimum, satis admirari possum, quod dum nimio forasse aliorum errata corrigendi studio, vel aviditate ductus, de cyclamino, et aristolochiis Plinius accusat, in eandem, in qua Plinius, foveam ceciderit, asserens cum Plinio Aristolochiam a praegnantibus sibi nomen adinvenisse. Quod ne sine autore pronunciasse videretur, Dioscoridem quidem adducit, sed eius historiam, quantum equidem sentio, corrumpit, ac pervertit. [Opinio quorundam reprobata.] Sunt e recentioribus Cordus, Adamus Leonicerus, et monachi illi, qui in Mesuem commentaria edidere, qui sibi certo persuadent, cum esse Dioscoridi Aristolochiam clematitim, quae officinis omnibus passim longa cognominatur, argumento quod haec radices proferat admodum longas, et sarmentorum modo praetenues. Quin et ut suam tueantur, ac magis roborent sententiam, hoc in loco Dioscoridis codicem omnino depravatum esse contendunt: et ubi vulgata lectio habet, [GR],

4 - Aristolochia