Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 316
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
succurrit. Succi extrahendi ratio. Legitur herba semine praegnans, et diebus quinque madefacta, decoquitur, donec superemineat aquae: mox ubi refrixit, linteolo exprimitur, et eiecta herba, iterum decoquitur, usque dum mellis crassitudine habeat. Nonnulli eam recentem, gravidamque contundunt, atque succum fictili non picato exprimunt, et in sole, lignea rude assidue moventes, inspissant. quod si quid concretum faucibus vasis adhaerescat, deradunt, reliquoque humori permiscent, noctu diligenter operiunt: nanque ros nocturnus liquores coalescere non sinit. Quae autem siccis radicibus, aut herbis, liquamenta exprimuntur, decocta (ut in gentianae mentione retulimus) praeparantur. Sed quae ex corticibus humidis, aut contusis herbis factitantur, in sole, uti ante dictum est, coguntur. Sic e thapsia, sic e mandragora, reliquisque similibus succus: sic ex acerbis uvis mellito elicitur. Lycium tamen, et absynthium, hypocistis, et consimilia, decocta, eo quo diximus modo, coguntur.
[Centaurii minoris consideratio.] CENTAURIUM minus nullis fere non cognitum, in Hetruria vulgo Bindella nuncupatur: quoniam abstergendis, dealbandisque mulierum capillis ex lixivio plurimum praestat. Quod passim in officinis habetur, verum, et legitimum Centaurium minus esse, omnibus, ut arbitror, exploratius est, quam ut a nobis ostendi debeat. Quippe quod nullis in universum notis Centaurii minoris historiae refragetur. Galenus ob ingentes, mirasque eius facultates, de ipsius viribus integrum librum conscripsit, Papiaeque dicavit. Detrahit hoc bilem, et pituitam, qua sane facultate Centaurium maius plane carere deprehenditur. Quo fit, ut non parum aberraverint inter Mauritanos Mesues, Avicenna, et Serapio, quod Centaurii minoris vires cum maiori turpiter confuderint. [Centaurii minoris vires ex Galeno.] Galenus praeter ea, quae de Centaurio minori ad Papiam scripsit, eius quoque meminit libro VII. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Centaurii minoris radix prorsus inefficax est. Sed ramuli eius, et potissimum folia, quae illi inhaerent, et flores, utilissima sunt. Vincit in eis qualitas amara, paululum habens et adstrictionis, atque ob eiusmodi temperamentum admodum exiccatorium est medicamen, expers mordacitatis. Porro quod omnia talia utiliora sint, supra commonui, et nunc nihilo secius tamen nos repetere tempestivum est, omnes eius particulatim actiones memorantes. Vulnera itaque magna herbae ipsius recentis illitu glutinantur: et vetusta, quaeque aegre ad cicatricem perduci queunt ulcera, cicatrice eodem modo utentibus obducuntur. Arefacta vero glutinatoriis, et desiccatoriis miscetur facultatibus, iis videlicet, quae sinus, et fistulas sanare sunt natae, veteresque duritias emollire, tum ulcerum maligna, quae cacoethe vocantur, sanare. Miscetur etiam iis, quae rheumaticis affectibus medentur: in quibus ea medicamenta optima sunt, quae vehementer desiccantia, cum quadam adstrictione nullam habent mordacitatem. Decoctum herbae quidam ischiadicis infundunt, ceu biliosa, et crassa ducens: nam et talia purgat. quanquam cum adeo vehementer operabitur, ut cruenta evacuet, tunc plus proderit. Succus porro eius, cum adsimilis sit facultatis, hoc est, exiccatoriae, et abstersoriae, et caetera iam dicta pulchre efficere potest: et cum melle oculis illinitur, mensesque et foetum appositus evocat. Sunt qui ipsum praebeant et iis, quibus nervi affecti sunt, ut qui evacuet, et desiccet innoxie quae impleta sunt. Quippe cum iocinoris quoque obstructiones optime expediat, bonumque sit lieni indurato remedium, foris impositum, nec secius, si quis bibere sustineat.
Cap. VIII
Χαμαιλέων
λευκός – CHAMAELEON ALBUS
CHAMAELEON albus, ixia ideo aliquibus vocatur, quod quibusdam in locis viscum circa radices eius inveniatur: quo pro mastiche utuntur mulieres. Folia habet silybo, aut scolmo similia, aperiora, acutiora, nigroque chamaeleone validiora. Caulem non promit, verum ex medio spinas, echini marini, aut cinarae modo, erigit. Flores purpureos, veluti papporum lanugines emittit: semen cnico simile: radicem in laetis collibus crassam, in montosis vero graciliorem, in profundo albam, aliquatenus aromaticam, gravi odore, dulcem. Quae pota acetabuli mensura, latas interaneorum tineas pellit: bibitur autem in vino austero cum origani fervefacti succo. Hydropicis commodissime drachma in vino datur: etenim eos extenuat. Contra difficultatem urinae decoctum propinatur. Hausta in vino, serpentium venenis resistit: occidit canes, et sues: mures item necat, subacta cum polenta, aut aqua, et oleo madefacta.