Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
324

17 - Acanthus ~ 18 - Anonis sive Ononis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

caule spinosis foliosis spinosis, ceu nucamentis, prope verticem usque ex intervallis circumvestito; potest tamen intelligi, quod non re vera foliosa illa aculeis horreant; sed quod adeo acuminata erumpant, ut sane spinis persimilia videantur. Id quod facile credi potest, cum caeteris omnibus notis Branca ursina Acantho a Dioscoride repraesentato adamussim respondeat. Neque impedit, quod loco citato asserat Plinius, Acanthum in hortis ???pidines marginum, assurgentiumque pulvinorum toros vestire. Quanvis enim necti haud facile ex se valeat; tamen tum caulis, tum folia ob eorum mollitiem, lentoremque adeo flecti queunt, ut vimineo aliquo nexu topiario operi etiam non incommode aptari possint. His itaque rationibus innixus, eos equidem non aberrasse existimo, qui Acanthum, et Brancam ursinam, unam et eandem plantam esse scriptis tradiderunt. Reperitur et sylvestris Acanthus carduo (ut Dioscorides inquit) similis, spinosus, foliis tamen domestico angustioribus. Quocirca non ab re Plinius quoque duo Acanthi genera constituit. [Acanthi facultas ex Gal.] Acanthi meminit Galenus libro VI. simplicium medicamentorum, sic inquiens. Acanthos, alii quidem Melamphyllum nominant, alii vero Paederota. Folia quidem mediocriter digerentem facultatem obtinent. At radix exiccatoria est, et leviter incisoria, et tenuium partium.

Cap. XVIII
Ἀνωνίς ἤ ὀνωνίς – ANONIS SIVE ONONIS

ANONIS, quam aliqui ononida appellant, ramos fruticosos, dodrantales, aut maiores, frequentibus geniculis cinctos, cavis alarum multis, capitibus rotundis: foliis lenticulae, tenuibus, pusillis, ad rutae, aut pratensis loti folia accedentibus, subhirsutis, odoratis, non iniucunde olentibus. Muria conditur, antequam spinosa fiat, cibis gratissima. Rami acutioribus spinis, et veluti spiculis firmioribus horrent. Radicem mittit candidam. Quae excalfacit, et extenuat. huius cortex ex vino potus urinam ciet, calculos comminuit, margines ulcerum erodit. Radix cum decoquitur in posca, dolorem dentium collutione mitigat. Decoctum eius potu haemorrhoidas sanare creditur.

[Anonidis consideratio.] NASCITUR Anonis in pratis, cultis, atque etiam incultis locis, arido praesertim solo: foliis tenuibus lentis modo, pusillis, quae ad rutae, vel pratensis loti effigiem proxime accedunt. ac caeteras omnes notas refert, quibus a Dioscoride depingitur. Rusticis ob id notissima est, quod non modo suo ramorum, ac radicum implexu, aratra invitis bubulcis in mediis agrorum sulcis saepius remoretur, unde Resta bovis compluribus nominatur; sed quod etiam messoribus, et foenisecis spinis suis acutis admodum sit infesta. Nam etsi praedura, callosaque sit eorum cutis; eam tamen suis perforat aculeis, quibus quasi spiculis, cum maturuerit, horrida conspicitur. Insubres hanc vulgo Bonaga vocant, Caeterum quanvis floris eius nihil meminerit Dioscorides; constat tamen flore plerunque purpureo, subalbicante, interdum tamen aureo. Sed haec quibusdam in locis aculeis vacat. Meminit Anonidis ononidis nomine Theophrastus lib. VI. cap. V. de plantarum historia, sic scribens. Ononis ramis aculeigerum est, anno tantum perdurans, folio rutae similis, sed per totum caulem apposito, ut veluti coronam ex intervallis tota species repraesentet. Florem minutulum, et in siliqua non undique septum edit. Nascitur glutinoso, laetoque solo, et praecipue in segetibus, atque cultis: qua de causa agricolis inimica exit. Vivax admodum est. Cum enim altam nacta tellurem fuerit, protinus sua infima pellit: et singulis annis, surculis in latus emissis, rursus postero anno deorsum versus pellere solita est. Ideoque effodienda tota, extirpandaque penitus est. Incipit germinare aestate, perficiturque autumno. hactenus Theophrastus. Huius quoque mentionem fecit Plinius lib. XXVII. cap. IIII. ubi sic inquit. Anonim, quidam ononida malunt vocare, ramosam, similem foeno Graeco, nisi fruticosior, hirsutiorque esset, odore iucundo: post ver spinosa. haec Plinius. Qui tamen hac in re errasse deprehenditur: siquidem non post ver Anonis spinosa redditur, sed (ut Theophrastus autor est) in autumno. Id quod etiam experimento comprobatur. Anonidis radix vim maximam praestat ad renum calculos comminuendos, expellendosque, obstructis praesertim urinae meatibus. quod multorum testimonio compertum est, qui calculo affecti, ubi tantum radicis corticum pulverem ex vino diutius bibissent, pristinam sanitatem recuperarunt. Novi ego quendam, qui huiusce radicis pulvere duntaxat pluribus mensibus sumpto, carnosum ramicem absumpsit, et sanatus est: licet a medicis nullo alio medicamento, quam sola sectione, ustioneque hunc curari posse antea statutum esset. [Anodinis vires ex Gal.] Anodinis vires descripsit Galenus lib. VIII. simplicium medic. sic inquiens. Ononis radicem habet tertio quadantenus ordine excalfacientem. Cortex eius maxime est utilis, habens quippiam et abstersorium, et incisorium. Proinde non tantum urinas provocat; sed et lapides confrigit. Eadem facultate et crustas cito detrahit. Utuntur porro ea quoque et ad dentium dolores, in oxycrato decoquentes, et collui decocto iubentes.

17 - Acanthus ~ 18 - Anonis sive Ononis