Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 340
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
odoratam nuncupant. Est enim et alia quaedam minthe non odorata, quam calaminthen vocant. Utraque gustu acris, et facultate calida est, ex tertio ordine excalfacientium. Infirmior tamen est mentha odorata, quam calamintha, et minus excalfacit. Ut enim in universum dicam, haec ob eam, quae ex cultu accedit, humiditatem, mediocriter item ad venerem excitat. Id quod omnibus commune est, quae humiditatem semicoctam, et flatuosam continent. Ob talem ipsius herbae temperaturam in abscessibus ea quidam cum polenta mista utuntur. Id quod Calamintha facere nequeas, propterea quod valentius cum excalfaciat, tum desiccet, quam id genus poscant. Habet vero etiam quiddam amarum in se, et acerbum: et amaro quidem lumbricos interficit;acerbitate vero si cum oxycrato bibatur, recentes sanguinis reiectiones reprimit. Substantia est, ut si qua alia herba, tenuium partium. haec Galenus. Verum animadvertendum est, hoc loco Galenum per sylvestrem Mentham non intellexisse legitimam Calamintham, quod is de odorata Calamintha (ut sequenti capite dicturi sumus) initio septimi libri de simplicium medicamentorum facultatibus copiose tractaverit. Ex quo facile coniicere licet, Galenum in hoc non suam, et veram appellatione retulisse, sed aliorum, et forte Graeci vulgi, qui sylvestrem mentham calaminthae nomine appellare consueverit: id quod etiam Galeni locutio confirmare videtur. [Menthae Graecae mentio.] Caeterum est et herba passim in hortis crescens, folio salviae longiorem latioreque, betonicae aemulo, in viridi albicante: caulibus cubitalibus, et aliquando maioribus: in quorum cacumine flores exeunt corymbacei, colore melino, tanaceti modo. Planta in universum amara est, subadstringens, et graviter odorata. Goritiensibus haec vulgo vocatur Menta graeca: