Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
342

36 - Calamintha

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

evocet, summam cutem exurens. Vermes necat succus auribus instillatus.

[Calaminthae consideratio.] CALAMINTHA officinis Calamentum dicitur, cuius tres numerantur species. Sed eius frequentior est usus, quae Latinis Nepeta vocitatur, secundo loco hic a Dioscoride tradita. Nomen haec apud Hetruscos in hunc usque diem retinet: siquidem nostrates eam, corrupto tamen nomine, vulgo appellant Nipotella. [Brasavoli error.] Caeterum hac in re Brasavolus (pace eius dixerim) aperte hallucinari deprehenditur, quod pro certo existimet Calamintham secundo loco a Dioscoride descriptam illam herbam esse, quam, eo quod catti magna eius capiantur voluptate, Gattaria quidam vulgo nominant. Error hinc manifeste proditur, quod Gattaria sit herba foliis urticae, aut apiastro similibus, quae quantum a pulegii foliis dissideat, non modo caeteris notis; verum etiam odore, in quo Brasavolus nititur, ii diiudicent, qui has differentias rectius norunt. Sunt tamen e vulgaribus, qui Gattariam etiam Nepetam appellent, quorum nomenclaturam magis fortasse secutus Brasavolus, quam plantae ipsius notas, hallucinatus deprehenditur. Nepeta itaque Dioscoridi nil aliud unquam, mea opinione, fuerit, quam vulgaris calamintha, qua officinae utuntur, quamque nos vulgo vocamus Nipotella. quandoquidem vulgaris usus Calamintha, non modo foliis pulegium aemulatur; sed etiam sapore, et odoris fragrantia. Quo fit, ut mirum non sit, si Dioscoridis testimonio, a quibusdam sylvestre pulegium vocata fuerit: non enim odore tantum (ut Brasavolus velle videtur) Nepeta pulegium imitatur: sed et foliis, et caule. Quamobrem dicamus licet, nullo pacto existimandum esse, Gattariam herbam esse Nepetam secundam Calaminthae speciem. [Ruellii erratum.] Neque etiam putandum, eandem tertiam esse, quemadmodum falso credidit Ruellius. Quippe quoniam fecerit hanc Dioscorides menthastro similem, non autem melissophyllo, aut urticae, quas (ut paulo ante diximus) Gattaria repraesentat. Quapropter non modo ea de causa eius sententiam explodendam putaverim; sed etiam quod saepius ipse in locis aquosis repererim tertiam Calaminthae speciem, menthastri aemulam, subalbidioribus tamen foliis, ac gustu acriori. Non secus et montana mihi frequens olim occurrebat in excelsis vallis Ananiae montibus, foliis albicantibus, ocimo similibus, caule quadrangulo, et flore in purpura rufescente. [Monachorum lapsus.] Quanquam in hoc errore, mea quidem sententia, versatur Monachi illi reverendi, qui in Mesuem commentarios ediderunt, ut asserere non dubitent, montanam hanc Calamintham legitimam esse Nepetam. [Calaminthae vires ex Gal.] Calaminthae meminit Galenus libro VII. simp. medicamentorum, sic de eius viribus disserens. Calamintha essentia est tenui, et calida, siccaque temperie, ex tertio quodammodo ordine utraque qualitate. Horum manifesta sunt indicia, partim gustu apparentia, partim experientia cognita. Gustu siquidem acris, et palam calida est, ac paulum omnino subamari habet. Periclitantibus autem, et corpori admoventibus extrinsecus imposita, primum quidem valde excalfacit, et mordicat, cutemque laniat, postremo etiam ulcus efficit. In corpus autem intro assumpta, tum ipsa per sese sicca, tum etiam cum melicrato, perspicuo calfacit, et sudores ciet, omneque corpus tum digerit, tum exiccat. Ea ratione ducti quidam ipsam contra rigores per circuitum repetentes adhibuerunt, foris quidem oleo incoctam toti corpori inungentes cum frictione non segni, intro vero assumentes, sicuti est dictum. Quinetiam et coxendicibus eam quidam in aegritudinis ischiadicis, tanquam strenuum remedium illinunt. Trahit enim quae in profundo haerent ad superficiem externam, totumque adeo articulum excalfacit, cutemque non obscure adurit, mensesque tum epota, tum apposita admodum efficaciter provocat. Bonum etiam elephanticorum remedium, non eo tantum, quod strenue tenues humores digerat; verum etiam quia extenuet, et incidat valenter crassos, quales sunt qui hunc morbum procreant. Sic et cicatricibus atris candorem reddit, et sugillata digerit. Sed in talibus in vino coctam cataplasmatis modo imponere viridem magis, quam siccam praestat. Quippe arefacta vehementior redditur, et ad urendum promptior. Porro talis cum sit ad venenatarum bestiarum morsus assumitur, velut etiam cauteria, et quaecunque medicamenta calida sunt, et acria, tenuiumque partium, quaeque facile ex alto ad sese circumiacentem omnem qualitatem possunt attrahere. Caeterum quae illi inest amaritas, plane exigua est: verum ad quaedam ita efficaciter agit, ut quae valentissima est, nimirum cum coniuncta sit vehementi calori cum tenui essentia. Quare et ascaridas, et lumbricos succus eius aut infusus, aut epotus enecat. Eadem ratione aurium vermes, aut si alicubi in corporis parte sinuosa, aut implicata, quae putredine tentetur, talis provenerit affectus. Sic et conceptum seu pota, seu admota interimit, et eiicit. Igitur incidendi quidem ei vis adest, propter calorem eius, tenuitatem, et amaritudinem: abstergendi vero propter unicam amaritudinem. Itaque asthmaticis ob omnia ante dicta prodest: ictericis vero, sive regio morbo laborantibus potissimum ob amaritudinem, sicut alia fere omnia amara, utpote abstergentia, et expurgantia in iecinore provenientes obstructiones. Ad omnia iam dicta efficacior est montana.

36 - Calamintha