Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 346
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
quarto tradidit Dioscorides. Meliloti meminit Plinius lib. XXI. cap. IX. ubi ita scriptum reliquit. Ergo in coronamenta folio venere apiastrum, meliloton, quod Sertulam campanam vocamus. Est enim in Campania Italiae laudatissima, Graecis in Sunio, mox Chalcidica, et Cretica, ubicunque vero asperis, et sylvestribus nata. Coronas ex hac antiquitus factitatas, indicio est nomen Sertulae, quod occupavit. Odor eius croco vicinus est, et flos. Ipsa cana placet, maxime foliis brevissimis, atque pinguissimis. [Meliloti vires ex Gal.] Melilotum, ut Galenus memoriae prodidit lib. VI. simplicium medicamentorum, mistae facultatis est: habet enim quiddam adstringens, sed et digerit, et concoquit: copiosior enim in eo est substantia calida, quam frigida.
Cap. XLII
Μάρον
– MARUM
MARUM herba cognita vulgo, surculosa, flore origani, foliis multo candidioribus, flore odoratione. Vim habet sisymbrio consimilem: substringit enim, et modice calfacit. Qua de causa illitu serpentia ulcera sistit, et in calidas illitiones additur. Iuxta Magnesiam, et Tralleis copiosissima gignitur.
[Mari mentio ex Galeno.] ETSI Galenus inter simplicia medicamenta nusquam, quod equidem invenerim, Mari meminerit; libro tamen primo de antidotis in Hedychroi compositione eius mentionem fecit, cum ita scribit. Aliae hedychroi descriptiones reperiuntur, quae neque Amaracum, neque Marum prorsus habent: quaedam alterutrum tantum continent. Neque enim duo haec omnes noscunt unguentarii, eo quod herbas solum e Creta advectas emant una cum seminibus, atque succis. Ego vero et easdem herbas scio in Asia nasci, ac in aliis quidem regionibus raras esse, in Cyzico autem frequentes. In Italia quoque ut et alias quasdam herbas, ita et Amaracum vidi, quae odore multum a Maro superatur. Marum enim valle redolet, putaretque aliquis sola nominis appellatione ductus, unguentum amaracinum, quod in Cyzico faciunt, amaraci plurimum capere, sicque forsitam ab antiquis unguentum conficiebatur, sed nunc solum marum imponunt. Hanc herbam aliquoties cum ipse degustassem, ac eam amaram quidem plurimum, acrem vero parum deprehendissem, hortatus sum quendam eorum, qui Amaracinum conficere solent, ut amaraci tantum compositioni {immiterent} <immitterent> , quantum et mari. Ac mihi visum est id unguentum minus quidem odoratum, nihil autem viribus inferius. haec Galeni verba. Ex quibus palam est, Marum ab amaraco viribus, et facie parum admodum dissidere, etsi tum amarius sit Marum, tum etiam odore fragrantius. Quapropter non plane eorum sententiam explodendam putarem, qui Marum amaracum illam esse arbitrantur, quae maiorem spirat odorem, maioremque amaritudinem gustu praefert: quae foliis viret minusculis, candidioribus, et tenuioribus: unde non immerito a nostris in Hetruria vulgo cognominatur Persa gentile. Sampsuchum enim, sive Amaracum, inibi Persa vulgo vocari superius indicavimus. Cuius illud genus, quod foliis constat pinguioribus, latioribus, viridioribus, gustuque acrioribus, minus tamen amaris, legitima omnibus Amaracus esse censetur. Illorum inquam sententiae ferme adstipularer, nisi eidem adversari Galenus inveniretur: quippe qui loco citato testatus sit, se in Italia amaracum vidisse, nulla quod inibi Marum viderit, facta mentione, sed tantum quod hoc in aliis ab Asia regionibus rarum oriatur. [Marum Italiae peregrinum.] Hinc itaque facile adducor, ut existimem Marum non nasci in Italia. Auget nobis opinionem Plinius, qui quasi Galeno subscriberet, Marum duxit esse rarum inventu, et Italiae peregrinum. quare ipsum collocavit lib. XXII. cap. XXIIII. inter ea duntaxat odoramentorum genera, quae ab externis regionibus in Italiam convehebantur, sic inquiens. In Aegypto nascitur et Maron peius quam Lydium, maioribus foliis, ac variis: illa brevia, ac minuta, et odorata. haec Plinius. Caeterum non ob id eos errare crediderim, qui graciliorem amaracum Mari loco substituunt. Quandoquidem testatur Galenus, quod unguentum illud, in quo Amaracum pro Maro admisceri iussit, etsi minus quidem odoratum videretur; non tamen viribus inefficacius erat.
Cap. XLIII
Ἄκινος
– ACINOS
ACINOS, aut aconos a Graecis dicitur, tenui, siccoque ramulo herba, ocimo similis, odorata, sed hirsutior: qua coronae factitantur. a nonnullis olitoribus colitur. Menses, et alvum pota sistit. Illita panos, ignemque sacrum sanat.
[De acino opinio quorundam explosa.] QUANQUAM sunt aliqui, qui Acinum eam ocimi speciem esse existimant, quae angustioribus constat foliis, quaeque iucundum efflat odorem, cuius gratia, atque etiam umbrae grate virentis aestivo tempore passim in figulinis vasis fovetur extra fenestras aedium, et in atriis, quam nos ob eius gracilitatem vulgo vocamus Basilico gentile; horum tamen opinioni apertissime refragatur Plinius libro XXI. cap. XV. ubi Acinum scribit nunquam florere. Id quod minori ocimo non evenit: siquidem hoc aestate, et autumno floret, floribusque ornatur albis, ac odoratis. Illud praeterea illis etiam reclamat, quod idem Plinius scriptum reliquit libro XXI. cap. XXVII. cum ait. Acinon et coronarum causa, et ciborum Aegyptii serunt, eademque erat, quae ocimum, nisi hirsutior ramis, ac foliis esset, et admodum odorata. Ex his Plinii verbis abunde palam fieri potest, Acinum non esse ocimum tenuifolium, cum hoc nec folia, nec caulem hirsuta proferat. [Manardi opinio non accepta.] Caeterum Manardus Ferrariensis, vir acri ingenio, et praestanti doctrina, nil aliud Acinum putavit esse, quam herbam quandam, quae in incultis provenit locis, sed praecipue in agrorum, et viarum aggeribus, ocimo hirsutior, ac satis suaviter olens. quae quod ocimum admodum aemuletur, a quibusdam sylvestre Ocimum appellatur. Quibus sane notis alias adductus sum, ut Manardo prorsus assentiendum putaverim. Sed cum postea animadverterim, herbam hanc flores emittere contra Plinii auctoritatem, nunc cogor mutare sententiam. Nec me poenitet, quod nostra, aut aliorum diligentia futurum sperem, ut de hac, et de aliis rebus dubiis quandoque certiora proferantur.