Petri Andreae Matthioli

Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Liber tertius
pagina
353

51 - Ligusticum ~ 52 - Pastinaca

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

[In Ligustico quorundam error.] FALLUNTUR aperte, ut mea quidem fert opinio, qui herbam vulgo hodie Levisticum nominatam, quam legitimum hipposelinum censemus, putant esse Ligusticum hic a Dioscoride repraesentatum, quod Galenus unius literae mutatione Libysticum appellavit. Siquidem hoc caule assurgit tenui, et foliis sertulae Campanae similibus. Illud vero caulem profert altum, crassum, concavum, et geniculatum: folia apii palustris aemula, maiora tamen, ac etiam crassiora. Caeterum quamvis legitimum, ac verum Ligusticum in Liguria, cuius Genua metropolis est, unde etiam nomen invenit, frequentissimum proveniat, sitque inibi adeo vulgaris notitiae, ut eius semine passim utantur incolae in ciborum condimentis; non ob id tamen per caetera Italiae loca hactenus, quod sciam, deferri coepit. Nascitur in Ananiensibus montibus, quin et in Goritiensibus. Venetiis etiam videri potest in horto Maphei medici clarissimi. [Libystici vires ex Gal.] Galenus de Libystico disserens libro VII. simplicium medicamentorum, sic breviter inquit. Libystici radix, et semen ex genere excalfacientium sunt, adeo ut menses cieant, et urinas provocent, flatusque discutiant.

Cap. LII
Σταφυλῖνος – PASTINACA

PASTINACA sylvestris folia gingidii habet, latiora, subamara: caulem rectum, scabrum: umbellam similem anethi: in qua flores insunt candidi, et in medio purpureum quiddam, ferme croceum. radix digiti crassitudine, dodrantalis, odorata, quae cocta manditur. Semen potum, vel impositum, menstrua movet. Iis convenit in potione, quos urinae difficultas torquet, aut lateralis dolor excruciat, aut si aqua cutem subiit: serpentium morsibus, ictibusque prodest. praesumentes id, nulla affici iniuria a serpentibus traduntur: conceptus adiuvat. Radix urinam pellit, venerem stimulat, partus apposita eiicit. Folia tria, et cum melle imposita, phagedaenas ulcerum purgant. Sativa ad eadem pollet, inefficacior tamen, et cibo aptior.

[Pastinacae consideratio.] VULGARES admodum sunt in Italia tam sativae, quam sylvestris Pastinacae radices, ut quae passim quadrigesimalis ieiunii tempore non ingrate in ciborum usum recipiantur. Caeterum quoniam fortassis in Gallia non seruntur in hortis, Ruellius manifesto errore putavit, Carotas nobis vulgo vocatas, quas coctas, sale, oleo, et aceto additis, hyeme usurpamus in acetariis, sativas esse Pastinacas. [Ruellii erratum.] Ut hinc maxime admirari subeat Ruellium virum alioqui doctissimum. Siquidem hactenus neminem inveni e rei herbariae scriptoribus tam Graecae, quam Arabicae familiae, qui memoriae prodiderit, Pastinacam sativam radice niti adeo rufa, ut sanguineo succo madeat, qualis Carotae dictae inesse deprehenditur. Sativa in Italia frequentissima seritur in hortis. Erratica vero nonnusquam in campis ac incultis sua sponte nascitur. Utraque albicantibus constat radicibus, quae in locis quam plurimis coctae manduntur. nanque eae in quadragesimo praesertim ieiunio cum farina, et oleo friguntur, et ita saepe, ubi desunt pisces, eorum vicem supplente licet

51 - Ligusticum ~ 52 - Pastinaca