Petri Andreae Matthioli
Commentarii in libros sex
Pedacii Dioscoridis de medica materia
1554
trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi
Liber
tertius
pagina 355
Si
raccomanda l'opzione visualizza ->
carattere ->
medio del navigatore
The navigator's option display ->
character ->
medium is recommended
[GR] = greco
Contra urinae difficultatem bibitur: potu cit menses. Succo seminis, caulisque virentis, ternis obolis ex passo decem diebus hausto, renes sanantur. Efficax est radix ad ciendas pectoris excreationes, in delinctu cum melle.
[Seselis consideratio.] Arabibus Sisileos dicitur. Officinae vero id Siler montanum appellant. Legitimum Seseli Massiliense in omnibus fere Tridentinis montibus legitur. Sed maxime animadvertendum est, quod quanquam in quibusdam Italiae pharmacopoliis, verum sit reperire Seseli; in quam plurimis tamen quoddam semen Seselis vicem explens venditur, quod nulli prorsus Seseli a Dioscoride descripto respondet: quippe quod amaritudine tantum sit praeditum, et olfactui cimicum foetorem repraesentet. Porro Seseli Aethio picum, ac Peloponnense, quae prius in Italia non videram, hoc anno a me, ut spero, reperta sunt. Caeterum aliquando credidimus, Tordylium, sive Creticum Seseli in quodam nostro hortulo natum esse, quod eius semen (ita enim aiebant) e Patavino simplicium viridario allatum, terrae commisissem. Verum cum postea accuratius eius faciem contemplatus essem, itemque saporem examinassem, id a legitimo longe admodum dissidere cognovi. Seselis monstratio prima assignatur cervis foeminis. Siquidem tradit Aristoteles lib. IX. cap. V. de historia animalium, cervas statim a partu Seselim herbam petere, et cum eam ederint, ad prolem redire. [Seselis vires ex Galeno.] Seseli omne genus in universum memoriae prodidit Galenus lib. VIII. simplicium medicamentorum, ubi ita scribit. Seseli et radix, atque etiam semen usque adeo excalfacit, ut admodum urinam movere queat. Sed et medicamentum est tenuium partium, ut et comitiali morbo, et orthopnoeae competat.
Cap. LV
Σίσων
– SISON
SISON exiguum semen est, in Syria natum, apio simile, oblongum, nigrum, ferventis naturae. Contra lienis vitia bibitur: urinae difficultatem potu emendat, remoratos menses citat. Eo in condimentis, cum cucurbita, et aceto indigenae utuntur. In cacumine granula multa gerit.
[Sison semen incognitum.] SISON, hic Dioscorides testatum reliquit, semen est in Syria proveniens, nobisque incognitum: quandoquidem plantam, quae illud profert, apud ullum authorem suis notis descriptam non invenio: nec semen ipsum, quod equidem sciam, ad nos e Syria defertur. Quapropter illius patriae gentibus relinquendam duximus, ubi eius notitia, et seminis usus. Nam praeterquam quod difficile sit, etiam periculosum iudico, de rebus peregrinis, quarum delineationes latent, aliquam proferre sententiam.
Cap. LVI
Ἄνισον – ANISUM
ANISUM in summa excalfacit, exiccat. oris halitum iucundiorem facit, doloris levamentum praestat. Urinam ciet, discutiendi vim habet, hydropicis potum sitim extinguit. Animalium venenis adversatur: valet ad inflationes: alvum, et alba foeminarum profluvia sistit: lac ad mammas elicit: venerem stimulat. dolores capitis levat, suffitum naribus. cum rosaceo tritum, instillatumque fractis auribus medetur. Melius semper recens, plenum, non furfurosum, odore praestans. Inter prima laudatum est Creticum, proximo loco Aegyptium.